Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Leo VIIPriv 11.1 · 9385-epetpr7More by Leo VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9385 Epetpr7
11.1
XI. LEONIS VII EPISTOLA AD WIDONEM LUGDUNENSEM, TEOTOLONEM TURONENSEM, etc. (Anno 938.) Illis monasterium S. Mariae et S. Petri Rivipullense commendat, cujus bona qui invaserit, eum anathematizari jubet. [Apud Marcam, in Append. ad Marcam Hisp., p. 851.]
11.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis fratribus et filiis, videlicet archiepiscopis et episcopis atque eorum successoribus, WIDONI Ecclesiae Lugdunensis, TEOTOLONI Turonensis, GERUNCONI Biturigensis, GERLAUNO Senonensis, ARTALDO Rhemensis, AIMERICO Narbonensis, RICULFO Elenensis, GODMARO Gerundensis, WILLARANO Barchinonensis, WADAMIRO Ausonensis, WISADO Urgellensis, atque eorum successoribus in perpetuum.
11.2
Sicut vestra pietas non ignorat, intantum Christus Dominus noster Ecclesiam dilexit, ut eam proprio sanguine compararet: quam et caeteris quidem apostolis et eorum successoribus commendavit, sed maxime per ipsorum principes beatissimum Petrum et Paulum hanc disponere decrevit: quorum successores tam in hac sede quam ubique per orbem terrarum, quicunque ex fide vixerunt, eamdem quisque suo tempore juxta apostolicae institutionis formam, regere studuere. Sed, ut considerantibus palam est, in his nostris diebus tempora periculosa venerunt, et frigescente charitate, fit ut nullus jam locus religioni restare videatur. Nos vero, quod nimis dolendum, nec ex adverso ascendere, nec impietatem reprimere certamus; sed quidquid illud est quod religioni adversatur, clausis mentalibus oculis negligenter transilimus. Porro quamvis inertes et desidiosi nostram negligentiam minime pertimescamus, ignorare tamen non possumus quod de nostra villicatione Deo rationem reddituri sumus. Quapropter, charissimi, nitamur, quantum per divinam gratiam possumus, ut a custodia religionis vel piis actibus ex toto vacui non inveniamur. Ut autem ad rem veniamus, ob cujus occasionem ista dicere coepimus, intimatum est nobis et jam certa verissimaque relatione comperimus quod filius noster Arnulfus venerabilis abbas in monasterio admodum reverendo vocabuli Riopollensis, quod est constructum inter duo flumina Tezer et Freber in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Petri, ubi beatissimi Benedicti domni nostri videtur ordo servari, qui est decus gemmaque monachorum, cujus regularem traditionem auctoritate praedecessorum suorum tenere aliquatenus cum suis fratribus inibi Deo militantibus videtur. Hunc ergo ordinem in praedicto loco Deo annuente aliquatenus, ut audivimus, reflorescentem toto nisu in his. quae ad nos pertinent, refovere decrevimus. Et idcirco hanc apostolicae auctoritatis epistolam vice apostolorum principis beati Petri, quam tenere, ac si indigni, cernimur, vestrae benignitati pro eodem filio nostro Arnulfo abbate et ejus successoribus et ejusdem monachis dirigimus, obsecrantes et praecipientes ut, sicut de vestra communi obedientia necnon sollicitudine confidimus, in his quae ad curam pastoralem pertinent, non negligatis subvenire illorum necessitatibus. Ubicunque autem haec unanimis fraternitas in Dei servitio, isdemque locus jam Deo favente tam in religione quam etiam in praediis et in villis spatiatus est et excrevit, similiter et circum adhaerentia seu procul posita loca sanctorum omnipotenti Domino servientium cum sancta religione, statuimus ut, si quis violentus et rapax inquietare, aut ipsas res diripere, villasque cum omnibus adjacentiis suis sive appenditiis suis et omnibus quae ad ipsius sancti monasterii Riopullensis monachos et ejusdem sanctae congregationis regulariter viventes pertinent, infringere tentaverit vel praesumpserit, praecipimus episcopo Guadamiro sedis Ausonensis, in cujus dioecesi ipsum situm est monasterium, vel omnibus successoribus ejus, ut mea vice per exemplar hujus paginae, quisquis ille fuerit, nostra commonitione conveniatis et si potestis emendate et corrigite. Et si quidem emendaverit, gratiam et communionem intra sanctae matris Ecclesiae gremium ei permittimus. At si rebellis et improbus mea vestraque commonitione peccata emendare noluerit, vice beati Petri praecipimus quatenus illum furem et violatorem sanctae Dei Ecclesiae omnes supra nominati archiepiscopi et episcopi cum vestris successoribus sub anathematis vinculo innodate[ innodetis], sitque pars ejus cum Datan et Abiron, quos et terra pro illorum vivos absorbuit superbia. Fiantque filii ejus orphani et uxor ejus vidua, parvuli[ nutantes] transferantur filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitaculis suis; scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus: non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. Et iterum: Omnis qui dixerit: Haereditate possideamus sanctuarium Dei: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequatur illos Deus, et adimpleat facies eorum ignominia, ita ut erubescant et conturbentur et confundantur et pereant. Sintque maledictiones illae super eum, quas Dominus super filios Israël, si eum audire contempserint, per beatum Moysen promulgavit. Sitque maledictus in civitate, maledictus in agro, maledictum cellarium ejus, maledictus fructus ventris ejus, et maledictus fructus terrae illius, maledicta armenta bovum ejus, et greges ejus ovium, maledictus egrediens et regrediens. Disperdat illum Dominus de terra velociter. Percutiat illum Dominus fame et siti, egestate, febri et frigore, donec pereat. Tradat illum corruentem ante hostes ejus: sitque cadaver ejus in escam cunctis volatilibus coeli et bestiis terrae. Percutiat illum Dominus ulcere pessimo scabie quoque et prurigine, amentia et caecitate ac furore mentis; et palpet in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris. Et sicut Dominus beato Petro ejusque successoribus, quorum vicem, quamvis indigni, tenemus, potestatem dedit ut quodcunque ligarent super terram, ligatum esset in coelis, et quodcunque solverent super terram, solutum esset in coelis; ita illis, si emendare noluerint, coelum claudimus, terram ad sepeliendum negamus; et demergatur in profundum inferni, solvatque ibi quod gessit usque ad novissimum quadrantem. Hanc sane epistolam non solis episcopis, sed etiam abbatibus vicinis aut longe remotis, qui sub hac norma regulariter degunt, quam Dominus per beatum sanxit Benedictum, dirigimus, ut nobiscum hujus excommunicationis stringant nodum: Quatenus si paucorum episcoporum excommunicationem contemnendam stultus ille putaverit, saltem multorum consensu ejus impietas frangatur, et membra, quae pro invicem sollicita fuerint, quietius atque robustius in Christi corpore teneantur. Sane istam, per quam vobis loquimur, epistolam sigillo apostolicae dignitatis atque auctoritatis insignimus, et tam in coenobio beatae virginis Mariae quam in reliquis sanctorum locis perpetuo conservandam tradimus. Valete in amorem Jesu Christi Domini nostri. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note