Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII">
—
⋯
Original / primary: 9385 Epetpr7
12.1
XII. PRIVILEGIUM LEONIS VII PRO MONASTERIO CLUNIACENSI. (Anno 936-39.) S. Odoni, abbati Cluniacensi, ejusque successoribus Saviniacum et Ambariacum curtes asserit, petente « Hugone glorioso rege una cum filio suo rege Lothario. » [ Bullar. Cluniac., 2.]
12.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, domino ODONI venerabili abbati Cluniacensis monasterii suisque successoribus in perpetuum.
12.2
Desiderium, quod religioso proposito, et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum, et quoties in quibusdam ejus utilitatibus noster assensus et solitum apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenis subvenire, et ratum pro integra securitate ex ratione solidare; ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur, et nobis quoque lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribatur. Igitur quia noster dilectus filius Hugo gloriosus rex, una cum filio suo rege Lothario deprecatus est nostrum apostolatum, quatenus confirmassemus per nostrum apostolicum privilegium donum de duabus curtibus nomine Saviniaco et Ambariaco, quas ipse Hugo rex praecepti sui pagina dedit supradicto venerabili monasterio, quod in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificatum est, tam pro salute animae suae parentumque suorum cum ecclesiis, terris, vineis, domibus, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis et fructiferis diversi generis, vel infructiferis, puteis, fontibus, rivis aquae perennis, aedificiis, adjunctis adjacentibusque suis cultis vel incultis, una cum familiis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus, et cum omnibus ad supra scriptas curtes generaliter et in integro pertinentibus, exceptis tribus personis, quas praedictus rex in suo praecepto sibi retinuit, sitas in comitatu Lugdunensi. Nos vero inclinati precibus eorum, qui vicem apostolicam retinemus, quibusque cura omnium ecclesiarum commissa est, maxime istius monasterii, quod juri sanctae Romanae atque apostolicae Ecclesiae nobisque subjectum est, ita confirmamus ea omnia, sicut per praeceptum praedictus filius noster donavit supradicto monasterio, ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscunque dignitatis audeat vel praesumat contra hujus nostri apostolici privilegii auctoritatem ipsa invadere vel rapere, sed secure et quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant, potius autem jure perpetuo in eodem venerabili monasterio, ut superius affixum est, afficiant, et in potestate atque ditione Odonis abbatis, vel omnium successorum suorum abbatum, seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda ac possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi in aeternum ignem concremandum simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores nostrae salutiferae praeceptionis exstiterint, benedictionis gratia et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).