Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Leo VIIPriv 14.1 · 9385-epetpr7More by Leo VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9385 Epetpr7
14.1
XIV. EPISTOLA LEONIS VII AD FRIDURICUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 937-39.) Friduricum prodit « suum vicarium et missum in cunctis regionibus totius Germaniae. » Permittit ut Judaeos, nisi Christianam fidem suscipiant, civitatibus expellat; invitos vero baptizari vetat. [Apud Wurdtwein, Epistolae S. Bonifacii, 373.]
14.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro FRIDURICO sanctae Moguntiensis Ecclesiae archiepiscopo
14.2
Diebus vitae tuae tantum... Fraternitatis amore constringimur et apostolicae sedis moderamine convenimur: ut consultis fratrum, prout Dominus dederit, respondeamus, eosque apostolicae sedis auctoritate instruamus: et quia dilectio vestra exigit apostolicae sedis consulta, quae vobis denegare nec debemus, nec possumus, eo quod et praedecessores nostros multarum regionum episcopis hoc egisse liquet, quod et nos, qui in eadem sede, Domino largiente, collati sumus, agere debere fraterna charitas compellit. Unde hanc sanctam catholicam et apostolicam, caput omnium Ecclesiarum, Romanam scilicet Ecclesiam, quae semper sanctorum Patrum sinceris imas auctoritates in omnibus suis actibus sequitur nostramque apostolicam sedem consulere voluistis, procul dubio quae agenda vobis sunt, irretractabiliter mandare curamus. Igitur quia in vestris litteris nostrum apostolatum expetere voluistis, quatenus nostra auctoritate vicarius et missus nostrae apostolicae sedis totius Germaniae vos concedamus esse; et quod asseritis, quia prisci Moguntinae sedis metropolitani a nostra apostolica sede ex auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis vicarii et missi apostolici totius Germaniae fieri meruerunt: scitote nos diligenter in scrinio sanctae Ecclesiae nostrae privilegiorum schedas, quae a praedecessoribus nostris duobus, videlicet Gregorii, Zachariae et Stephani, ut asseritis, Bonifacio vestrae sedis antistiti apostolica roboratione esse concessa, sub diligenti cura et vehementi sollicitudine vive st... ri percepimus, et unam schedam cum illa auctoritate tantum potuimus invenire. Unde quia totis praecordiis et humili supplicatione efflagitatis, ut nostra apostolica auctoritate praeceptum et licentiam vobis nostra concedat clementia, quatenus vice nostra sceleratos et pravae vitae homines habeatis potestatem corripere, et ad viam veritatis vestris exhortationibus revocare: concedimus vobis vice nostra licentiam, eo quod vos hinc sanctae sedi subjectionem et omnem fidelitatem exhibere promittitis, ex auctoritate beati Petri apostolorum principis damus vobis potestatem, ut sitis noster vicarius et missus in cunctis regionibus totius Germaniae. Ut ubicunque episcopos, presbyteros, diaconos vel monachos contra canonum et constituta sanctorum Patrum, sive contra ecclesiasticam regulam excessisse reperietis, apostolica auctoritate juxta canonum et instituta sanctorum Patrum illos corrigere et ad viam veritatis reducere non omittatis. De Judaeis autem unde vestra fraternitas nostram conquaesivit auctoritatem, utrum melius sit eos sacrae subjugare religioni, an de civitatibus vestris expellere: hoc vobis praeceptum mandamus, ut fidem sanctae Trinitatis, mysterium Dominicae incarnationis cum omni sagacitate et prudenti consilio Dei cum reverentia illis praedicare non desistatis, et si credere et baptizari toto corde voluerint, immensis laudibus omnipotenti Domino referimus gratias; si autem credere noluerint, de civitatibus vestris cum nostra auctoritate illos expellite, qui non debemus cum inimicis Domini societatem habere, dicente Apostolo: Quae enim communicatio luci ad tenebras, aut quae pars fideli cum infideli? Per virtutem autem et sine illorum voluntate atque petitione nolite eos baptizare, quia scriptum est: Nolite sanctum dare canibus, et nolite mittere margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis. Caeterum fidem sanctae Trinitatis, quam Judaeis et gentibus praedicatis, quam et ad sanctam Romanam Ecclesiam, matrem videlicet vestram, approbandam misistis, ita integram illibatamque creditis et tenetis, sicut apostoli eorumque successores nobis tradiderunt, et sancta Romana Ecclesia omnibus ubique gentibus praedicat.

Intertext edge

Open linked passage

Note