Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Leo VIIPriv 15.1 · 9385-epetpr7More by Leo VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9385 Epetpr7
15.1
XV. LEONIS VII EPISTOLA AD GALLOS ET GERMANOS. (Anno 937-39.) Multa quae ad disciplinam spectant emendari jubet. [Apud Mansi, XVIII, 378.]
15.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, regibus, ducibus, episcopis, abbatibus, comitibus, pari etiam modo EGILOLPHO Juvanensis, ISINGRIMO Ratisponensis, LANTBERTO Frisingensis, WISUNDO Sebonensis Ecclesiae venerabilibus episcopis, et caeteris per Galliam, Germaniam, Bawariam, Alemanniam commorantibus.
15.2
Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque, non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel Ecclesiis, aut teneri aut celebrari videntur. Hac de re fit scandalum populis, dum multa in vestra provincia contra canones ecclesiasticos decretaque majorum usurpare videntur: quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non viderentur auctores, qui saecularibus intenti, humanum favorem captantes, religionem violant, ordinesque corrumpunt. Nos siquidem divinis praeceptis et apostolicis incitamur monitis, ut pro omnium Ecclesiarum statu, impigro vigilemus affectu. Idcirco fraternitati vestrae cognitum facimus, quod Gerardus sanctae Lauriacensis Ecclesiae archiepiscopus, causa orationis ad limina veniens apostolorum, nostram apostolicam praesentiam visitare, et benedictionis gratiam a nobis percipere sollicite studuit, multa quae reprehensione digna sunt nostris auribus lacrymosis vocibus intimavit, tota cordis intentione a nostra apostolica auctoritate de his quae contra canonum regulam et decreta majorum in vestris geruntur provinciis quaerens consilium. Scitis enim quod ab ipso domino beato Petro principi apostolorum( ejusque vicariis) omnium Ecclesiarum cura commissa est, Veritatis voce dicente: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; cui etiam proprias oves commendavit, dicens: Si diligis me, pasce oves meas. Et idcirco pro universis Ecclesiis sollicitudinem gerimus, et veluti in specula positi, quid per totius orbis provincias geratur, vigilanti cura insistimus. De quibus ergo apostolicam sedem consuluit, et qualia nos ei responsa dedimus, per hos nostros apices vobis intimare curamus. Ejus namque interrogatio seriatim talis erat.
15.3
De auguratoribus, et incantatricibus, et maleficis vario modo mortificatis a populo, si aliqua poenitentia debeat exigi. De talibus namque personis, quid Veteris ac novi Testamenti pagina censeat, manifestum est. In lege namque Mosaica scriptum est: Maleficos non patieris vivere. Similiter in Samuelis libro legitur, quia exterminavit Saul omnes Pythonissas de terra, et alia quae enumerare longum est. Sed nos etiam tales nostris exhortationibus ad poenitentiam trahere debemus, ut magis ecclesiastico judicio poenitendo vivant, quam gladio vindice puniantur, dicente beato Paulo apostolo: Non enim posuit nos Deus ad iram, sed in acquisitionem salutis. Quod si ecclesiastica judicia spreverint, humanis subjaceant legibus. Meminisse enim debent a Deo potestates fuisse concessas, et ad vindictam noxiorum gladium fuisse permissum. et Dei ministrum fuisse datum in hujusmodi vindictam. Et dum in talibus improbis legum exercetur auctoritas, dicente beato Innocentio, erit dictator immunis.
15.4
Consultum est etiam utrum episcopi Pax vobis, an Dominus vobiscum, pronuntiare debeant. Sed non aliter per omnem vestram provinciam tenendum est, quam in sancta Romana Ecclesia. In Dominicis enim diebus, et in praecipuis festivitatibus, atque sanctorum natalitiis, Gloria in excelsis Deo, et Pax vobis pronuntiamus. In diebus vero Quadragesimae, et in Quatuor Temporibus, sive in Vigiliis sanctorum, et in reliquis jejuniorum diebus, Dominus vobiscum tantummodo dicimus.
15.5
Post haec consuluit si Dominica oratio in benedictione ciborum debeat usitari, quod fieri non oportet, quia in sanctificatione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi hanc solummodo orationem sancti apostoli decantabant, et in Evangelio legitur quia post coenam a Domino factam hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
15.6
Post haec interrogavit de eo qui matrem et filiam spirituales in conjugio ducit, quod ne fiat, sacri canones per omnia vetant. In canonibus Zachariae ita habetur: Ut presbytera, diacona, monacha, vel etiam spirituali commatre, aut spirituali filia nullus utatur. Nam qui hujusmodi opus perpetravit, sciat se anathematis vinculo innodatum, et Dei judicio condemnatum, atque a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienum; et quicunque sacerdotum ejus communicare praesumpserit, eorum judicio condemnatus, sacerdotii sui honore privetur.
15.7
Dehinc intulit lamentabile et nimis lugendum, ut Domini sacerdotes publice ducant uxores, etsi filii eorum valeant promoveri. Quod scelus, quia omnis sacra Scriptura contradicit, quia sanctum et venerandum Nicaenum concilium vetat ne sacerdotes cum feminis habitare praesumant, multo magis ne copulari vel sociari mulieribus debeant, juxta sacros canones modis omnibus prohibemus. In Neocaesariensi namque concilio ita habetur:« Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Et qui in tali scelere fuerint reperti, nostra apostolica auctoritate ab omni priventur honore.» Filii vero eorum immunes ab eorum peccato sunt, dicente propheta: Filius non portabit iniquitatem patris, et in sacro baptismate omnia dimittuntur peccata.
15.8
Dehinc perquisivit si a chorepiscopo ecclesiae debeant consecrari, aut presbyteri ordinari, vel consignatio chrismatis et manus impositio fieri. Quae omnia a chorepiscopis ne fiant interdicimus juxta canonum decreta. In concilio Antiocheno, capite decimo, sic habetur:« Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, tamen sanctae synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subjectas sibi ecclesias, ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas: quibus promotiones istae sufficiant, nec presbyterum, nec diaconum audeant ordinare. Si quis autem transgredi statuta tentaverit, depositus, quo utebatur honore privetur.»
15.9
Perquisivit etiam si vir et mulier tertio vel quarto gradu consanguinitatis conjuncti, et inscii, conjugio copulantur, postea Dei respectu compuncti, ostendunt se sacerdoti secrete confitentes peccata sua, utrum valeant eleemosynarum largitione ac bonorum operum exhibitione purgari. De talibus enim personis in Veteri et Novo Testamento multa reperiuntur exempla, maxime in conciliis Gregorii et Zachariae, in quibus haec continentur, ut consobrinam, novercam, neptem, fratris uxorem, nurum, vel etiam de propria cognatione, aut quam cognatus habuit, nullus conjugio praesumat sibi copulare. Si quis vero hoc nefario conjugio convenerit, et in eo permanserit, sciat se auctoritate apostolica anathemis vinculo innodatum, et nullus sacerdos ei tribuat communionem; et si inclinatus divisusque fuerit ab illicita copula, poenitentiae submittatur, ut sacerdos loci consideraverit.
15.10
De vastatoribus autem ecclesiarum unde inquisivit, nihil aliud scribimus, nisi quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens ait: Argue, increpa, obsecra cum omni imperio.
15.11
His vero omnibus praelibatis, fraternitatem vestram monemus, per hanc nostram apostolicam jussionem, ut huic Gerardo archiepiscopo, cui vicem nostram in cunctis finibus vestris commisimus, in omnibus quae ad ecclesiasticum ordinem pertinent, obedientes et adjutores sitis, quatenus in una concordia persistentes, ut ecclesiastica jura et christianitatis religio in vestris partibus, quae paganorum incursione et malorum Christianorum persecutione corrupta et depravata esse videntur, Domino largiente, et beato Petro apostolorum principe cooperante, ad rectitudinis normam valeant reformari, et vos in futuro examine securi possitis audire vocem Domini, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui.
15.12
Praeter haec Eberardo duci Bavariorum nostra auctoritate injungimus ut praefato Gerardo archiepiscopo in omnibus auxilium praestet, ut suae Ecclesiae status et rectitudo ac proprius vigor ad integrum culmen et priscum decorem suo juvamine valeat pervenire, si Dei indulgentia, et sancti Petri etiam, suorum delictorum a nobis vult accipere remissionem.

Intertext edge

Open linked passage

Note