Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII">
—
⋯
Original / primary: 9385 Epetpr7
5.1
V. LEONIS VII EPISTOLA AD GERHARDUM LAUREACENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 937.) Pallium ad eum mittit. [Apud Mansi, Conc. t. XVIII, 376.]
5.1
LEO episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro GERHARDO sanctae Laureacensis Ecclesiae acrhiepiscopo omnibus diebus vitae tantum tuae exhinc amodo.
5.2
Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore, quantaque cura debeamus esse pervigiles nos, qui pastores animarum dicimur, attendamus, et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. Unde modo honoris reverentia sublimioris inter caeteros judicamus[ judicamur, HARD.]. Pallium autem fraternitati tuae ad missarum solemnia celebranda concedimus, quo tibi, non aliter Ecclesiae tuae privilegiis in suo statu manentibus, uti largimur, non solum in die consecrationis chrismatis, ac sanctae et venerandae Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, seu in natalibus sanctorum apostolorum atque beati Joannis Baptistae, necnon in festivitatibus sanctae Dei genitricis Mariae, simulque in Domini nostri Nativitatis die, pariterque in solemnitatis Ecclesiae tuae die, et natalitio tuo die; verum etiam in consecratione episcoporum et presbyterorum, et quando a te synodus celebratur, si forte conventiculum illic fuerit neophytorum, qui ad fidem tua exhortatione sunt perducendi, necnon in festivitate sancti Stephani protomartyris, sanctique Laurentii, et illorum sanctorum qui corporaliter in tua requiescunt parochia, uti concedimus die, sicut a praedecessore nostro domino Gregorio hujus almae sedis praesule sancitum est. In secretario vero tua fraternitas pallium induere debet, et ita ad missarum solemnia proficisci, et nihil tibi ausu, temeritate praesumptionis arrogare; ne, dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur, ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Cujus quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut et morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula: in ipsa, si qua tortitudo illis ingesta est, dirigant: in ea quod imitentur aspiciant; in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse beneficium quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat. Benignum te sentiant boni, districtum mali cognoscant; insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat; nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris, perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicii severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendo a pravitate compescat. Sed quod nonnunquam propositorum scelus, dum districtus malorum vult vindex existere, transit in crudelitatem correctio, iram judicio refrena, et censura disciplinae sic utere, ut et culpas ferias, et a dilectione personarum, quas corrigas, non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justitiam despicias, custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid extra viam apud vos suadeat rationis audere, nec pauperes de sua faciat humilitas desperare: quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus salubriter uti poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista pallii: quae si studiose servaveris, quod foris accepisti intus habes. Fidem autem quam in tuis epistolis breviter assignasti, licet latius explanare debueras, Redemptori tamen nostro gratias agimus, quod eam in ipsa brevitate ratam esse cognovimus. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiae suae protectione circumdet, atque in timoris sui via nos dirigat, ut post hujus amaritudines ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).