Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-vii" aria-label="More works by Leo VII">
—
⋯
Original / primary: 9385 Epetpr7
9.1
IX. LEONIS VII EPISTOLA AD GUIDONEM LUGDUNENSEM, TUTELONEM TURONENSEM, etc. (Anno 938.) Miserabilem Ecclesiae statum deflet; de regulari disciplina in monasterium Floriacense ab Odone abbate reducta. [Apud Mabill. ubi supra. ]
9.1
LEO episcopus, servus servorum Dei, fratribus et filiis, videlicet archiepiscopis, atque eorum suffraganeis, GUIDONI Ecclesiae Lugdunensis, TUTELONI Turonensis, GERUNCO Bituricensis, GERLAUNO Senonensis, ARTALDO Rhemensis, atque successoribus eorum in perpetuum.
9.2
Sicut vestra fides et pietas non ignorat, intantum Christus Dominus noster sanctam Ecclesiam dilexit, ut eam proprio sanguine compararet, quam et caeteris quidem apostolis et eorum successoribus commendavit. Sed maxime per ipsorum principes beatissimum Petrum et Paulum hanc disponere decrevit: quorum successores tam in hac sancta sede, quam ubique terrarum, quicunque ex fide vixerit, eamdem quisque in suo tempore juxta apostolicae institutionis formam regere studuerunt. Sed, ut considerantibus palam est, in his nostris diebus tempora periculosa venerunt, et frigescente charitate nimium superabundat iniquitas: ita ut rerum ordo totus pene turbatus sit, et nullus jam locus religioni restare videatur. Nos vero( quod nimis dolendum est) nec ex adverso ascendere, nec impietatem reprimere certamus: sed quidquid aliud est quod religioni adversatur, clausis mentalibus oculis negligenter transilimus. Porro, quamvis inertes et desidiosi, nostram negligentiam minime pertimescamus, ignorare tamen non possumus, quod de nostra villicatione Deo rationem reddituri sumus. Quapropter, charissimi, nitamur, quantum per divinam gratiam possumus, ut a custodienda religione vel piis actibus ex toto vacui non inveniamur. Ut autem ad rem veniamus ob cujus occasionem ista dicere coepimus, intimatum est nobis, etiam et certa verissimaque relatione comperimus, quod filius noster Odo venerabilis abbas ex monasterio admodum reverendo, vocabulo Floriaco, quod est in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Petri constructum, ubi requiescit egregius Pater domnus noster beatissimus Benedictus, decus videlicet gemmaque monachorum, regularem conversationem ex traditione suorum praedecessorum tenere aliquatenus cum suis fratribus inibi Deo servientibus videatur. Hunc ergo ordinem in praedicto loco, Deo favente, aliquatenus, ut audivimus..... Sic desinit Floriacense exemplum, quod utinam integrum haberemus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).