Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leontius-neapoleos-anastasius-bibliothecarius" aria-label="More works by Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius"> —
⋯
More
Original / primary: 8019 Visjoel
2.1
Prooemium auctoris.
2.1
Intentio quidem una est nostra quoque et eorum qui ante nos fuerunt studiosorum, et sanctorum virorum, super praesenti memorabilis viri Vitae narratione; id est, ut ex hoc omnibus quidem imitatio pia et utilitas fiat, gloria autem et magnificentia sanctae et adorandae Trinitati referatur; et in hoc, sicut et in omnibus, quae semper in generationem et generationem propria luminaria ostendit, ad illuminandos qui in tenebris et in umbra mortis sedent et peccati. Quoniam vero amici Christi non valde miramur, qui ante generationem nostram fuerunt viri, qui Deo placita conversatione vixerunt; sed de diabolica operatione illos sermones semper dicimus ad alterutrum, quia sub viris qui ante nos fuerunt, non erat ita iniquitas hominum multiplicata sicut modo, ut praedixit divina Scriptura, eo quod abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; ideo non valemus ad eorum consurgere meritum: hujus rei gratia ad praesentem sanctae hujus Vitae narrationem ex parte venimus ad ostendendum etiam diebus nostris volentes, et propositum suum cogentes, excellentiores nobis demonstrari, et angustam et arctam viam posse incedere et obstruere os loquentium iniqua, et animae nocuos intellectus.
2.2
Jam quidem et alii ante nos optima atque excellentissima de hoc admirabili viro et summo sacerdote Joanne philosophati sunt, potentes existentes in opere et in sermone. Dico enim Joannem et Sophronium Dei cultores, et amatores virtutum, et pietatis propugnatores; attamen quamvis tales essent, de dignitate et merito studii viri istius et ipsi omiserunt, et idipsum perpessi sunt, quod nonnulli studiosi agricolae, vineam uberem et fructuosam vindemiantes; nam relinquunt utique ex fructu benedictionem, etiam nolentes, retro se sequentibus egenis eligentibus vineam, ex quibus sumus et nos minimi. Nam et omnes sancti isti, quamvis omni fortitudine sua fructiferam hanc olivam, quae in domo Dei, ut ait Psalmista, plantata est, propter multiplices revera olivas, quae in ea sunt, zelo Dei vindemiare studuerint, attamen latuit eos multus olivae fructus, Domino dispensante. Nostram ergo vilem et frigidam alacritatem suscipite, ut duo viduae minuta( Lucae XXI); non enim illis detrahentes, neque qui possimus eorum a Deo donatam sapientiam imitari, justi gesta scripturae tradere festinavimus; sed primo quidem ut quod intelligimus non justum esse, ea quae possunt utilitatem audientibus facere, silentio occultare; ne et nos incidamus in judicium servi illius, qui talentum in terra 180 abscondit. Secundo autem, ut in hac narratione nostra correctiores et delectabiles historiae conscribantur, quae scriptae non sunt ab optimis viris, in laudibus sanctissimi revera atque beatissimi Joannis. Deinde vero, quia sapientes et potentes in sermone, amatores historiae erant, sapienter et sublimiter materiam depinxerunt: quod maxime et peramplius erexit nos ad praesentem sollicitudinem, ut eo qui inest nobis, pedestri, deformi, humilique charactere enarraremus, ut posset et idiota et sine litteris de his quae dicuntur proficere.

Intertext edge

Open linked passage

Note