Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius
Vita S. Joannis Eleemosynarii
Elee 3.20.1
Choose a text
More by Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius
—
8019 Visjoel
3.20.1
VITA. CAP. XX
3.20.1
.-- Arripit ille sanctus et hoc, bonum dico, videlicet quod infimo stratu recumberet, et vilibus operimentis in cellula sua uteretur. Quod cum audisset quidam possessorum civitatis, ascendens ad eum, et videns quod opertorio scisse et laneo tegeretur, transmisit ei coopertorium numismatum triginta sex, rogans multum eum ut eo cooperiretur ad memoriam, inquit, mittentis. Ille vero hoc suscipiens, propter multam viri postulationem coopertus est hoc una nocte, per totam pene noctem dicebat ad semetipsum, ut recitabant cubicularii ejus: Quis dicet, quod humilis Joannes( habebat enim semper verbum istud in ore) pallio triginta sex numismatum tegatur, et fratres Christi frigore necentur? Quanti sunt modo qui dentibus strident prae glacie? quanti sunt modo qui psiathum habentes subtus dimidium, et supra dimidium, et non possunt extendere pedes suos, sed dormiunt ut glomus trementes? Quanti in monte dormierunt incoenati, et sine lucerna, habentes duplicem cruciatum tam ex frigore quam ex jejunio? Quanti desiderant saturari de foliis olerum, quae projiciuntur de coquina mea? Quanti vellent tingere panem suum in zemate quod projiciunt coqui mei? Quanti cupiunt vel odorare vinum, quod funditur in cellario meo? Quanti sunt in civitate ista in hac hora peregrini, non habentes ubi hospitentur, et in foro jacent, fortasse et pluvia madefacti? Quanti, putas, habent totum mensem, vel etiam duos, non gustantes oleum. Quanti sunt qui non habent alterum vestimentum in aestate, et alterum in hieme, et ita miseriis affliguntur? Tu vero exspectans etiam aeternam jucunditatem assequi, et vinum bibis, et pisces immanes devoras, et in cubiculis demoraris, modo autem cum omnibus malis et in coopertorio triginta sex numismatum te calefacis? Veraciter ita vivens et in tali laxatione conversans, non exspectabis illic praeparatis gaudiis frui, sed audies utique quod et dives ille audivit( Lucae XVI): Recepisti 189 bona in vita tua, pauperes vero mala; nunc ergo consolantur, tu vero cruciaris. Benedictus Deus, humilis Joannes alia nocte non cooperietur illo. Justum est enim, et bene acceptum Deo, ut tegantur centum potius quadraginta quatuor fratres et domini tui, quam tu infelix. Venundabantur enim quatuor rachanellae numismate uno. Mox ergo transmisit illud in crastinum, ut venundaretur. Et videns is qui obtulerat, emit illud triginta sex numismatibus, et rursus obtulit patriarchae. Cum vero in crastinum vidisset illud, emit hoc similiter, et rursus obtulit patriarchae, deposcens ut tegeretur ab eo. Cum autem tertio hoc fecisset, dicit ei gratulabundus ille sanctus: Videbimus quis deficiet, ego an tu. Erat enim opulentus valde, et suaviter quasi vindemiabat eum ille sanctus, paulatim ab eo multa auferens; et dicebat semper quod posset aliquis intentione dandi pauperibus exspoliare divites, et ipsum etiam hypocamisum ab eis benevole auferre, et non peccare, et maxime si sunt aliqui immisericordes et avari. Duo enim lucratur talis: unum quidem, quia animas illorum servat; alterum autem, quoniam et ipse ex hoc mercedem non modicam habet. Attulit autem ad credulitatem verbi et testimonium verax, quod circa sanctum Epiphanium et Joannem episcopum Jerosolymorum factum est, quomodo sanctus Epiphanius per artem tulit argentum patriarchae, videlicet Joannis ejusdem, et dedit egentibus.
3.20.2
CAP XXI.-- Dignum et congruum praedicto capitulo referebat semel coram omnibus iste sanctus, dicens: Habebam, inquit, quemdam ministrum in apotheca mea in Cypro, fidelem valde, et virginem usque ad obitum suum. Hic ergo narrabat mihi quia in Africa existente me facta est res hujusmodi: Permanebam enim, ait, cum quodam teloneario, divite vehementer et immisericordi. Semel ergo pauperibus in hieme sedentibus ad solem, seque calefacientibus, coeperunt singuli domos eleemosynatorum collaudare, et pro eis orare per singulos eorum, similiter et domos eleemosynam non facientium vituperare. Inter quae venit in medium eorum et nomen senioris mei telonearii, et coeperunt singuli interrogare proximum: Vere tu, frater, accepisti aliquando de domo illa benedictionem? Et omnibus interrogantibus invicem, nullus inventus est accepisse aliquando de domo ejus aliquid. Dicit ergo unus ex eis: Quid dabitis mihi, et ego accipiam hodie ex eo benedictionem? Et facientibus cum eo pactum, venit et stat foris portam domus, exspectans quando ad domum suam reverteretur. Ex dispensatione Dei pervenerunt simul, ipse ingrediens portam, et animal portans siligines a mancipio, causa prandii ipsius. Videns igitur egenum, non inveniens lapidem, per furorem arripit siliginem de clitella, et jactavit in faciem ejus. Ille vero suscepit eam, et abiit ut satisfaceret confratribus suis, quod ex eisdem manibus accepisset eam. Itaque post duos dies aegrotavit infirmitate ad mortem idem telonearius, et vidit in somnis seipsum rationem ponentem, et omnes actus suos super stateram appendere: in una quidem acie congregabantur Mauri quidam deformes, altera autem acies aliorum quorumdam erat candidatorum et terribilium specie. Qui nihil invenientes boni, ut et ipsi appenderent econtra adversum mala opera quae collecta erant a Mauris in acie ipsorum, nimis tribulabantur et tristabantur, et mente consternebantur ad alterutrum, et dicebant: Ergo ne nihil habemus hic? Tunc dicit unus eorum: Vere nihil habemus, nisi unam siliginem, quam dedit ante duos dies Christo, et ipsam non voluntarie. Et mittentibus eis siliginem, aequalitas facta est. Tunc dicunt teloneario hi qui apparuerant ei candidati: Vade, et auge ad siliginem hanc, nam vere Mauri isti te apprehendent. Ejulans ergo, agnovit quae visa sunt ab eo non esse mendacia, sed veracia. Omnia vero quae a juventute sua commiserat, et quorum ipse erat oblitus, videbat Aethiopes illos congregare, et deportare ad libram, et dicebat: Vave, si una siligo quam jactavi per furorem ita profuit, a quantis malis se liberat qui dat in simplicitate sua bona indigentibus? Et de caetero ita modestus et prudens atque summus eleemosynator factus est, ut etiam corpori proprio non parceret.
3.20.3
Contigit enim aliquando secundum consuetudinem procedere eum diluculo ad teloneum, et obviat ei nauta, qui a naufragio nudus ut natus est evaserat; et cecidit ante eum, rogans ut protectionem apud eum impetraret. Ille ergo putans quod egenus esset, exspoliavit se esophorium suum, quod illius melius erat, et dat ei, rogavitque eum ut hoc ipse vestiretur. Pergens vero ille et erubescens vestiri hoc, dedit illud venditori ut venumdaretur. Et cum recederet telonearius, vidit hoc suspensum, et tristatus est vehementer; et ascendens domum suam, nihil passus est gustare; sed claudens ostium conclavis sui, 190 sedebat plorans et cogitans: Quia non fui dignus, inquit, ut mei memoriam haberet egenus. Cum ergo anxiaretur, obdormivit; et ecce vidit quemdam speciosum tamquam solem, ferentem crucem super caput suum et esophorium, quod dederat nautae, assistentem sibi et dicentem: Quid ploras, domine Petre? Hoc enim erat ei nomen. Ille vero dixit, ut ad Deum disputans: Quia, Domine, ex quibus largiris nobis, damus alicui, et in turpe lucrum vertunt accipientes. Tunc dicit ei: Cognoscis hoc? Et ostendit ei quia deintus vestitus esset ejus esophorio. Dicit ei: Ecce ego illo vestior, ex quo dedisti mihi hoc; et gratias ago voluntati tuae bonae, quoniam frigore affligebar, et tu cooperuisti me. Ad se ergo reversus, admiratus est, et coepit beatificare egenos et dicere: Vivit Dominus, si inopes Christus meus sunt, non moriar, et fiam tanquam unus ex eis.
3.20.4
Accersito vero notario suo, quem et emerat, dicit ei: Secretum volo credere tibi; et crede, si propalaveris me, barbaris vendam te, aut si non audieris me. Dat vero ei decem libras auri, et dicit ei: Vade, et eme tibi negotium; et sume me, et duc in sanctam civitatem, et vende me cuilibet Christiano, et pretium da pauperibus. Notario autem recusante, dicit ei iterum: Quoniam si me non vendideris, ego vendam te barbaris, ut praedixi tibi. Obedivit ergo ei notarius; et pervenientibus eis ad sancta loca, invenit idem notarius amicum suum charum, fabrum argentarium, qui damna inciderat. Ad locutionem vero venientibus ambobus, dicit ei notarius: Audi me, Zoile, et eme servum unum, quia habeo tam bonum, ut dicat homo quod patricius sit. Et audiens argentarius quod servum haberet, admiratus est, et dicit ei: Crede mihi, quia non possideo unde emere possim. Dicit ei rursum notarius: Accipe mutuum, et eme eum, multum enim est bonus, et benedicet tibi Deus per eum. Acquievit ergo ei, et emit eum sordidis vestibus indutum, numismatibus triginta. Relinquens autem eum notarius, abiit Constantinopolim, satisfaciens quod nulli hoc manifestaret, et quod de pretio nequaquam sibi retinendo aliquid defraudaret, sed hoc totum pauperibus daret. Ergo aliquando idem Petrus coquinam faciebat domino suo, aliquando autem lavabat pannos ejus, nunquam aliquando in quolibet horum assuetus. Afflixit autem seipsum et jejunio multo. Cum vero vidisset se benedici dominus ejus super omnem benedictionem, dicit ei, verecundatus enormem ejus virtutem et humilitatem: Volo, humilis Petre, liberare te, et ut sis de reliquo frater meus. Ille vero noluit. Viderat autem eum frequenter convicia perferre, et percuti a conservis suis. Habebant autem eum tanquam amentem, ita ut et nomen ei imponerent Amentis. Quotiescunque ergo tribulabant, eum conservi sui, et dormiebat in tribulatione, apparebat ei qui in Africa illi apparuerat, vestitus esophorio ejus, tenens et illa triginta numismata in manu, dicens ei: Noli moestus esse, frater Petre, ego suscepi et pretium tui, sed sustenta usque dum cognoscaris.
3.20.5
Post aliquod vero tempus, venerunt a patria ejus quidam argenti venditores, ut orarent ad loca sancta; et invitavit eos ad prandium dominus domini Petri; et cum ministraret, statim ille cognovit eos. Ipsi autem dum pranderent, coeperunt affigurare eum, et invicem ad aures dicere: Quam similat puer iste domino Petro teloneario. Ille vero occultabat, quantum poterat, vultum suum. Iterum ergo comedentibus eis, coeperunt dicere ad eum qui eos invitaverat: Vere putamus, res tibi magna evenit, domine Zoile; etenim, nisi erramus, publicam personam in ministerio tuo habes. Neque enim sciebant certius, quia erat de coquina et jejunio commutatus vultus ejus. Diu igitur considerantibus eum, dicit unus ex eis: Vere dominus Petrus est, surgam et tenebo eum. Valde enim imperator audiens, tristatur de eo, quia dudum non comparuit. Foris itaque stans audivit haec; et ponens catinum a se, non est ingressus, sed recto cursu cucurrit ad portam. Erat itaque ei qui eum tunc habebat ostiarius mutus et surdus a nativitate, qui per nutum tamen aperiebat et claudebat. Festinans ergo servus Dei exire, dicit surdo et muto. Tibi dico in nomine Christi. Ille vero audivit statim, et dixit: Etiam, domine. Iterum vero ille ad eum. Aperi. Respondit mutus et surdus secundo: Ego, domine. Statim ergo surrexit, et aperuit ei. Et exeunte eo, subiit ostiarius, et clamavit coram omnibus gaudens et exsultans; quia audivit et locutus est, Domine, Domine. Porro omnibus qui in eadem domo erant perterritis, quoniam audiebant eum loquentem, iterum dicit ille quondam mutus: Ille qui coquinam faciebat, exiit currens, sed videte ne forte fuga lapsus sit, magnus enim servus Dei est. Quando discebat, dixit mihi: Tibi dico in nomine Domini; et mox vidi de ore ejus exeuntem flammam, et tangentem aures meas; et statim audivi, et locutus sum. Et 191 exsilientes et sequentes eum cuncti, ulterius non viderunt eum. Tunc poenitentiam omnes agebant, qui in domo illa erant, et ipse dominus ejus qui Petrum emerat, quia in tali exhonorantia humiliassent eum, et maxime hi qui vocabant eum Amentem.
3.20.6
Hae sunt beatissimi a Deo honorati Joannis patriarchae narrationes. Non solum enim de vita sua contentus erat volentem proficere aedificare, verum etiam de Deo acceptis et veracibus relationibus suis, et dicebat semper haec audientibus: Si proprio sanguini non pepercerunt quidam hominum, sed hunc dederunt in manus fratrum, imo Christi, quomodo putas nos cum alacritate et humilitate debemus de facultatibus nostris dare Christo et egenis atque pauperibus, ut recompensationem recipiamus a justo et mercedum redditore Deo, in illa timenda et horrenda retributionis die? Qui nunc seminat parce, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, id est, large et magnanimiter, multipliciter et metet; hoc est, bona illa haereditabit quae omnem mentem transcendunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).