Antapodosis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
—
Original / primary: 9481 Antapo
10.1
INCIPIT LIBER QUINTUS.
10.1
Factum est, ut post mortem Heverardi atque Gisleberti, necnon et Heinrici fratris regis inclusionem, concurrentibus undique ad regem congratulationis causa proceribus, veniret et vir ditissimus, Suevorum dux Herimannus; qui post congratulationis satietatem talibus regem est adgressus sermonibus:« Non clam domino meo est, cum praediorum latitudine, tum pecuniarum inmensitate praedivitem me absque liberis esse; nec est praeter unam parvulam gnatam, qui mearum rerum me decedente heres existat. Placeat itaque domino meo regi filium suum parvulum LIUTOLFUM mihi adoptare in filium, quatinus unicae filiae meae maritali commertio sotiatus, me migrante mearum fiat rerum hereditate magnificus.» Hoc itaque quia placuit regi consilium, quod poposcerat sine dilatione complevit.
10.2
Hoc in tempore, ut ipsi bene nostis, sol magnam et cunctis terribilem passus est eclipsin, sexta feria, hora diei tertia; qua etiam die Abderahamem, rex vester, a Radamiro christianissimo rege Gallitiae in bello est superatus. Sed et in Italia octo continuis noctibus mirae magnitudinis cometa apparuit, nimiae proceritatis igneos ex sese radios fundens, subsecuturam non multo post famem portendens, quae magnitudine sui misere vastabat Italiam.
10.3
Ea siquidem tempestate, Hugone rege turpiter expulso, Albericus, ut praefati sumus, Romane civitatis monarchiam obtinebat. Quem rex Hugo quotannis graviter opprimebat, gladio et igne quae poterat universa consummans, adeo ut civitates praeter Romam, in qua ipse consederat, omnes auferret. Sed et ipsam sine dubio cum depopulando tum cives muneribus corrumpendo conquireret, nisi oculta justi Dei illi sententia prohiberet.
10.4
Per id tempus Berengarius atque Anscarius in Italia fratres clarebant, uno quidem patre, Adelberto scilicet, Eporegiae civitatis marchione, sed non una matre progeniti. Berengarium scilicet, uti praefati sumus, Gisla, Berengarii regis filia, Anscarium autem Hermengarda, Adelberti Tusciae provinciae marchionis, quam ex Berta, regis Hugonis habuerat filia, peperit. Quorum Berengarius consiliis providus, ingenio callidus; Anscarius vero ad quodlibet facinus promptus. Quem et rex Hugo nimis suspectum habuerat, ne se occideret ac regnum sibimet obtineret. Consilio itaque accepto, quia Tedbaldus marchio hominem exierat, Spoletinorum eum ac Camerinorum constituit marchionem, quatinus eo securius viveret, quo longius hunc ab sese sequestratum esse cognosceret. Quo dum profectus esset, uti animi inpaciens erat, quicquid ex rege mali cogitando mens ei suggesserat, rerum signis continuo declarabat. Quod Hugonem minime latuit.
10.5.1
Igitur quod remedium huic egritudini dare posset excogitans, Sarlionem ad se, Burgundionum ex gente progenitum, advocat. Cui et ait:« Camerinorum ac Spoletinorum hominum non est mihi fides incognita. Est enim calamo similis, cui si innisus fuerit homo, perforabit manum ejus. Vade itaque, atque a me suscepta pecunia, mentes eorum corrumpe, ab Anscarii dilectione eos amove, tibique conjunge. Te nemo est qui possit facere, cum melius, tum commodius. Habes enim illius Tedbaldi, mei nepotis defuncti optimi marchionis, uxorem, cujus auxiliis fretus cunctus ad te veniet populus.» Profectus denique, haud secus atque rex predixerat Camerinorum ac Spoletinorum populus egit. Congregata itaque multitudine, ad eam in qua Anscarius erat civitatem properare festinat. Quod cum audisset Anscarius, antesignanum suum nomine Wikbertum talibus adorsus est verbis:
10.5.2
Versus.« Sarlius inbellis, multorum fisus in armis, Pugnaturus adit; cui fortes pectore et armis Occursare decet bellumque inferre cruentum. Lecta manus juvenum, bellisque exercita multis, Est huc tendentem quae me comitata patronum, Protinus adveniet, fulvo decorata metallo.»
10.6
His auditis, Wikbertus, ut erat vir non audatia solum verum etiam scientia fretus:« Mane, ait, ac copias prout potis est congregato. Pergrave est enim, exercitui cum tam paucis numeroso occurrere. Sed et si quibuscum res agitur animadvertis, heroes sunt, haud segnius atque nos bello assuefacti.» Jam Anscarius Wikberto recta sibi consulenti conivere decreverat, directisque usquequaque nuntiis, congregare exercitum cuperat, cum Arcodus quidam, Burgundionum sanguine ortus, Wikbertum ista consulentem dictis increparet amaris:« Chremeti, inquit, similis es, qui ob Thrasonis metum Thaidi de occludendis edibus consilium, quoad advocatos sibi a foro duceret, dedit; quem cum Thais prohiberet: Quod cum salute tua, ait, cavere possis, stultum admittere est. Malo ego nos prospicere, quam ulcisci accepta injuria! Optime, Wikbertus, inquam, Thrasonis fecisti memoriam militis, qui rabido prius ore deseviens, cum ad rem veram ventum esset, Syriscum in dextro cornu, Symalionem in sinistro constituens, ipse sibi locum post principia elegit. Burgundiones enim garrulos esse, voraces ac inbelles, nullus qui eos noverit ambigit. Sed et quam perfortiter saepe feceris, quas fugiendo declinasti, cicatrices indicant corporis.»
10.7
Hujusmodi itaque Anscarius atque Wikbertus exitati dictis, ubi Sarlium esse cum multis audiunt, quam mox cum paucis properare contendunt. Sex Sarlius acies habuerat, quarum tres contra Anscarii unam, in qua et ipse erat, direxerat. Ipse vero fluvio interjecto rei spectans eventum, cum tribus remanserat. Verebatur enim, quod nec tanta eum quiret multitudo defendere, si suos in eum Anscarius posset obtutus inducere. Haud mora, bellum incipitur, in quo Arcodus, quia fugerat, non videtur, Wikbertus vero morte tenus vulneratur, quoniam quidem mori satius quam fugere duxit. His itaque omnibus ab Anscario debellatis, duas ei iterum Sarlius acies mittit, una solummodo secum retenta. Cumque Anscarius, quis suorum in campo occumberet, vellet inquirere, non suo tantum quam aliorum sanguine cruentatus Wikbertus ei occurrit. Cui et ait:« Duae contra nos acies perpulcre armis instructae adveniunt, quas te potius declinare quam expectare etiam atque etiam rogo. Arcodus, ut ipse bene nosti pugnae hujus incentor, qualiter aufugerit, vides. Ego vero positus in extremis, non cogito jam de pugna, sed misericordem Deum rogo pro anima, ne mihi imputet, quae ob dilectionem tui hodie commerui crimina, hominum neci dando corpora multa.» His expletis, expiravit.
10.8.1
Collectis itaque Anscarius quos potuit, duabus phalangis occurrens, eas inter furibundus insiliit stragemque innumeram dedit. Comes quidam, Hatto nomine, duabus illis praeerat aciebus, qui hac Anscario occurrit fidutia, quoniam, confracta jam lancea, solam in manu ejus viderat hastam. Quem dum intuitus esset Anscarius:« Tune es, infit, qui contempto crucis et sanctorum juramento, perjurus in nomine Dei tui me tuum dominum deseruisti, et ad vulpem Sarlium transfuga ac desertor abisti?
10.8.2
in quibus perjuri puniantur, Cocitum etiam et
10.8.3
qui usque modo somniasti, re ipsa quam mox experire!» Haec dicens, hastam, quam sine ferro gestabat, per os illius valide jaciens, sanguine cerebroque respersam per occipitium eduxit; enseque abstracto, quoniam multi super se irruerant, dimicare naviter coepit. Cumque, nullis sibi amminiculantibus, omnium poene hostium solus impetum sustineret, huc illucque discurrens, sonipes quo insederat adeo in scrobem cecidit, ut collo supposito pedibusque sursum erectis, eo usque super Anscarium jaceret, donec ab irruentibus hostibus directis missilibus occideretur. Quo mortuo, Sarlius marca secure potitur, et rex Hugo gaudio inmenso afficitur.
10.9
Dum haec aguntur, montana quibus ab occidua seu septemtrionali Italia cingitur parte, a Saracenis Fraxenetum inabitantibus crudelissime depopulantur. Quamobrem Hugo rex consilio accepto, nuntios Constantinopolim dirigit, rogans imperatorem Romanon, ut naves sibi Greco cum igne transmittat, quas chelandia patrio sermone Greci cognominant. Hoc autem eo fecit, ut dum terrestri itinere ipse ad destruendum tenderet Fraxinetum, eam partem qua mari munitur Greci navigio obsiderent, eorumque naves exurerent, ac ne ab Hispania victus eis aut copiarum subsidia provenirent, diligentissime providerent.
10.10
Interea Berengarius, memorati frater Anscarii atque Aeporegiae civitatis marchio, occulte quaedam in regem coepit moliri. Quod dum regi compertum esset, simulata benivolencia dissimulataque ira, dum ad sese veniret, luce eum privare disposuit. Filius denique ejus, nomine Lotharius rex, et ipse parvus ac necessariarum sibi rerum adhuc ignarus, quoniam consiliis his interfuit, celare quemadmodum puer haud potuit, verum destinato ad Berengarium nuntio, quod sibi pater suus facere vellet, apperuit. Hoc denique Berengarius ut audivit, Italiam quam mox deseruit, ac per montem Jovis in Sueviam ad Herimannum ducem properavit; uxorem vero suam Willam per aliam viam ad eandem provinciam venire praecepit. Quae tempore digressionis sue per montem Avium, feta partuique vicina, qualiter montes tam asperos atque invios transire pedibus poterit, satis nequeo mirari; nisi quia fortunas omnes adversas mihi fuisse certo scio. Sed ah! quam sibi decipulam Lotharius praeparaverit, futuri ignarus videre non potuit. Dum enim Berengario consuluit, qui regnum et vitam auferret sibimet praeparavit. Impraecor itaque non Lothario, qui puericiae levitate peccavit, idque postmodum amare poenituit, verum montibus illis crudelibus, contra insuetum omnibus morem facile eis iter prebentibus. Itaque libet in eorum mihi nunc contumeliam exclamare:
10.11
Igitur Herimannus, Suevorum dux, venientem ad se Berengarium benigne suscepit, eumque magno cum honore ante piissimi regis Ottonis praesentiam duxit. Quem quanta rex devotione susceperit, quantisque muneribus donaverit, quantumque honoraverit, stilus meus se scribere posse diffidit. Verum quantum poterit designatis, cujus sanctitatis quantaeque humanitatis rex fuerit, quantae etiam improbitatis Berengarius extiterit, facile prudens lector animadvertere poterit.
10.12
Rex Hugo, audita Berengarii fuga, nuntios suos regi Ottoni dirigit, secundum voluntatis suae deliberationem auri argentique copiam se ei daturum, si Berengarium non susciperet eique amminicula non conferret, promittens. Quibus rex apologeticum hujusmodi dedit:« Berengarius non ob domini vestri dejeccionem, verum, si potis est, ob reconciliationem, nostram adiit pietatem. Qua in re si amminiculari illi poenes dominum vestrum potero, gazas a se mihi promissas non solum non suscipio, verum meam illi libentissime tribuo; Berengario vero, seu cuilibet nostrae pietatis clementiam imploranti, mandasse subsidium non praebere, summae dementiae est. Perpende itaque, quanta eum rex pius caritate dilexerit, qui promissam non solum non accipere, sed propriam pro illo pecuniam voluit dare.
10.13
Dum haec aguntur, Constantinopolitanus imperator cum regis Hugonis nuntiis suos pariter dirigit, mandans, naves et omnia que desideraret se ei daturum, si nepoti suo parvulo sibi omonimo, Constantini filio, filiam suam conjugem daret. Constantinum autem Leonis imperatoris, non ipsius Romanum, filium dico. Tres enim hi cum Romano simul imperitabant, ejusdem videlicet duo filii, Stephanus atque Constantinus, necnon et hic de quo in praesentiarum sermo est, Constantinus Leonis imperatoris filius. Rex itaque Hugo, hac audita legatione, directis iterum nuntiis, Romano denuntiat, se legitimo ex conjugio filiam non habere; sed si ex concubinarum filiabus vellet, egregiam ei forma posse prestare. Et quoniam Greci in Geneseos nobilitate, non quae mater sed quis fuerit pater, inquirunt, imperator Romanos naves continuo Greco cum igne praeparavit, munera maxima misit, atque ut illam nepoti suo conjungeret mandavit. Verum quoniam meus vitricus, vir gravitate ornatus, plenus sapientia, regis Hugonis fuerat nuntius, pigrum michi non hic sit inserere, quid eum de imperatoris sapientia et humanitate, et qualiter Rusios vicerit, audivi sepius dicere.
10.14
Gens quaedam est sub aquilonis parte constituta, quam a qualitate corporis Greci vocant Ρουσιος, Rusios, nos vero a positione loci nominamus Nordmannos. Lingua quippe Teutonum nord aquilo, man autem dicitur homo; unde et Nordmannos aquilonares homines dicere possumus. Hujus denique gentis rex vocabulo Inger erat; qui collectis mille et eo amplius navibus Constantinopolim venit. Quod Romanos imperator ut audivit, quoniam navalem suum exercitum directum contra Saracenos et ad insularum custodiam habuit, estuari cogitationibus coepit. Cumque cogitationibus non paucis insomnes noctes duceret, et Inger cunta mari vicina diriperet, nuntiatum est Romano, 15 semifracta se habere chelandia, quae populus ob vetustatem sola reliquerat. Quod ut audivit, τοῦς καλαφάτας, tus calafatas, hoc est navium compositores, ad se venire praecepit, quibus et ait:« Properantes sine dilatione, ea quae remanserant, chelandia praeparate. Sed et argumentum, quo ignis projicitur, non in prora solum, verum etiam in puppi, insuper in utrisque lateribus ponite.» Compositis itaque secundum jussionem suam chelandiis, sapientissimos in eis viros collocat, atque ut regi Ingero occurrant denuntiat. Profecti denique, cum in pelago eos positos rex Inger aspiceret, ut vivos illos caperet, exercitui suo praecepit et non occideret. Denique miserator et misericors Dominus, qui se colentes, se adorantes, se deprecantes, non solum protegere sed et victoria voluit honorare, ventis tunc placidum reddidit mare. Secus enim ob ignis emissionem Grecis esset incommodum. Igitur in Rusorum medio positi, ignem circumcirca projiciunt. Quod dum Rusi conspiciunt, e navibus confestim sese in mare projiciunt, eliguntque potius undis submergi quam igne cremari. Alii tunc loricis et galeis onerati, numquam visuri, ima pelagi petunt; nonnulli vero natantes, inter ipsos maris fluctus uruntur, nullusque die illa evasit, qui fuga sese ad terram non liberavit. Rusorum etenim naves, ob parvitatem sui, ubi aquae minimum transeunt, quod Grecorum chelandia ob profonditatem sui facere nequeunt. Inger ingenti cum confusione postmodum ad propria est reversus. Greci vero victoria potiti, vivos secum multos ducentes, Constantinopolim regressi sunt laeti. Quos omnes Romanos, in praesentia regis Hugonis nuntii, vitrici scilicet mei, decollare praecepit.
10.15
Rex itaque Hugo congregato exercitu, classibus per Tirrenum mare ad Fraxinetum directis, terrestri ipse eo itinere pergit. Quo dum Greci pervenirent, igne projecto Sarracenorum naves mox omnes exurunt. Sed et rex Fraxinetum ingressus, Sarracenos omnes in montem Maurum fugere compulit; in quo eos circumsedendo capere posset, si res hec, quam prompturus sum, non impediret.
10.16
Rex Hugo Berengarium, ne collectis et ex Francia et ex Suevia copiis super se irrueret regnumque sibi auferret, maxime timuit. Unde non bono accepto concilio, Grecos ad propria mox remisit; ipseque cum Saracenis hac ratione foedus iniit, ut in montibus qui Sueviam atque Italiam dividunt starent; ut si forte Berengarius exercitum ducere vellet, transire eum omnimodis prohiberent. Eo vero constituti, quam multos christianorum ad beatorum apostolorum Petri et Pauli limina transeuntium sanguinem fuderint, ille solus scit numerum, qui eorum nomina scripta tenet in libro viventium. Quam inique tibi rex Hugo regnum defendere conaris! Herodes, ne terreno regno privaretur, innocentes multos occidit; tu, ut obtineas, nocentes et morte dignos dimittis, atque utinam ea ratione nocentes illi tunc viverent, ne nocentes postmodum interimerent. Puto, sed quod verius est, credo, te non legisse, immo nec audivisse, qualiter iram Domini incurreret rex Israel Achab, dum regem Sirie, virum morte dignum, foederatum dimitteret Benadab. Unus enim de filiis prophetarum dixit ad Achab: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Quod et factum est. Verum quantum tibi haec in re obfueris, stilus noster suis in locis oportunius enarrabit.
10.17
Tempore quo Berengarius ab Italia fugiit, quendam secum Amedeus nomine militem duxit, adprime nobilem, et ut postmodum claruit, non Ulixe calliditate ac temeritate inferiorem. Fortissimus rex Otto cum, nonnullis inpeditus rebus, tum quotannis ab Hugone rege muneribus inmensis delinitus, Berengario copias praestare non posset, ipse quem praefatus sum Amedeus Berengarium ita convenit:« Nec clam te est, domine mi, quam invisum rex Hugo imperio se duro Italicis cunctis effecerit; presertim cum et concubinarum filiis ac Burgundionibus sit dignitates largitus, nec ullus inveniatur Italicus, qui aut expulsus aut non dignitatibus omnibus sit privatus. Et quod in regem non aliquid moliuntur, haec causa est, quoniam quidem, quem sibi constituant principem, non habent. Si itaque nostrum aliquis mutato habitu, ne agnosceretur, eo tenderet eorumque voluntatem inquireret, consilium nobis procul dubio bonum exculperet.» Cui Berengarius:« Te, inquit, cum commodius, tum nemo potest facere melius.» Igitur Amedeus mutato habitu, cum pauperibus, qui orationis gratia Romam pergunt, Romam quasi profecturus, Italiam petit, principes convenit, et quid unusquisque cordi haberet inquisivit; neque enim eodem omnibus se habitu ostendebat, nunc niger alii, subrubeus alii, maculosus alii videbatur. Verum fama, malum quo non velotius ullum mobilitate viget, eum in Italia esse, auribus regis innotuit. Quem dum diligenter juberet inquirere, ipse prolixam et pulcherrimam barbam pice adeo defedavit, capillos subaureos nigredine immutavit, fatiem deturpavit, debilem fincxit, adeo ut inter pauperes, regis in praesentia comedentes, se regi nudum ostenderet, et vestem ab eo qua indueretur acciperet, et quicquid rex de Berengario et se ipso loqueretur audiret. Hoc denique modo cunctis diligentissime perscrutatis, non eodem quo venerat modo cum oratoribus est regressus. Preceperat enim rex clusarum custodibus, ne quempiam transire permitterent, nisi prius, quis esset, diligenti investigatione perquirerent. Quod Amedeus audiens, per invia quedam et aspera nulli custodita loca pertransiit, atque ad Berengarium cum ea quam audire voluit legatione pervenit.
10.18
Hoc in tempore rex Hugo datis decem nummorum modiis pacem cum Hungariis fecit, quos ab Italia acceptis obsidibus expulit, atque in Hispaniam dato eis praeduce direxit. Quod vero ad Hispaniam et ad civitatem ipsam in qua rex vester moratur, Cordobam, non venerunt, haec causa fuit, quoniam triduo per inaquosam et siti vastam regionem transierunt; putantes itaque equos seseque siti perituros, praeduce sibi ab Hugone concesso morte tenus verberato, celeriori quam abirent impetu revertuntur.
10.19
Hac etiam eadem tempestate idem rex Hugo Bertam filiam suam, quam ex meretrice Pezola ipse genuerat, per Sigefredum, venerabilem Parmensis aeclesiae antistitem, Constantinopolim direxit, Romanô parvulo Constantini Porphyrogeniti filio copulandam conjugio. Tenebatque summum imperii Romanos major, ejusque filii duo Constantinus et Stephanus, quibus post Romanôn praestabat Constantinus, Leonis imperatoris filius, cujus parvulus ex Helena, Romani majoris imperatoris filia, natus jam nominatam Bertam, quam mutato nomine Greci dixerant Eudokian, uxorem duxerat. His itaque quattuor imperantibus, Stephanus atque Constantinus fratres, ignorante Constantino Leonis imperatoris filio, adversus Romanôn patrem suum quaedam σφάλματα, sfalmata, id est dolos, machinabantur. Tedebat enim eos, patris severitate imposita quaecumque vellent facere non licere. Unde et malo mox accepto consilio, quatinus patrem dejicerent, pertractabant.
10.20
Constantinopolitanum palatium non pulcritudine solum, verum etiam fortitudine omnibus, quas umquam perspexerim, munitionibus praestat, quod etiam jugi militum stipatione non minima observatur. Moris itaque est, hoc post matutinum crepusculum omnibus mox patere, post tertiam diei horam emissis omnibus dato signo, quod est mîs, usque in horam nonam cunctis aditum prohibere. In hoc igitur Romanos is to chrysotriclinon, id est aureum triclinium, quae praestantior pars est, potentissime degens, caeteras palatii partes genero Constantino filiisque suis Stephano et Constantino distribuerat. Hi duo denique, ut praediximus, non ferentes patris justam severitatem, in eorum cubiculis multis copiis congregatis, diem constituerunt, quando patrem dejicere solique ipsi possent regnare. Cumque dies adveniret optata, cunctis de palatio juxta morem egressis, Stephanus et Constantinus facta congressione super patrem irruunt, eumque de palatio civibus ignorantibus deponunt, et ad vincinam insulam, in qua coenobitarum multitudo phylosophabatur, tonso ei, ut moris est, capite, phylosophandum transmittunt. Fit quam mox multirumiger in Constantinupoleos sonitus: Romanôn ejectum quidam, Constantinum ejus socerum interfectum alii clamitabant. Nec mora, totius populi ad palatium fit concursus. Romanos quasi imperator abusivus non requiritur; verum Constantinus an supersit, ab omnibus percontatur. Cumque inquisitionis sedicio non modica fieret pro Constantino, rogantibus Stephano et Constantino, ex ea parte, qua Zucanistrii magnitudo portenditur, Constantinus crines solutus per cancellos caput exposuit, suaque ostensione populi mox tumultum sedavit, ac in propria quemque repedare coegit. Quod factum gravem duobus fratribus ingessit dolorem.« Quid profuit, inquiunt, quod, abdicato patre, alium, qui non pater est, dominum sustinemus? Tolerabilius enim decentiusque paternam, quam exteram, pateremur dominationem. Quid illud, aiunt, quod in hujus auxilium non solum propriae, sed et exterae venere nationes? Sigefredus quippe episcopus, regis Hugonis nuntius, adsumptis secum suae linguae nationibus Amelfetanis, Romanis, Caietanis, nobis ad interitum, huic praesidio fuit.»
10.21
His dictis, armatorum manibus cubiculos, sicut et pro patre, complent. Quibus Diavolinos praefuit, qui horum omnium incentor et post paululum proditor extitit. Constantinum namque libris incumbentem ita convenit:« Quae tibi incommoda a Stephano et Constantino fratribus, immo inimicis, tuis praeparentur, isthec, quae in te vetus permanet, religio ignorat. Si enim infortunia tibi parta cognosceres, quatenus posses vivere, cogitares. Uxoris tuae Stephanus et Constantinus fratres, armatorum manibus congregatis atque in cubiculis jam conclusis, te non ut patrem de palatio expellere, verum hic cogitant interficere. Occasio autem tui hic interitus erit: Cenatum te post triduum Constantinus et Stefanus invitabunt. Cumque tuae sessionis medium excellentiae tue, quatenus moris est, obtinere temptabis, percusso mox scuto, inclusi de cubiculo exilient, tuamque fuso sanguine vitam finient. Fidem autem si relatis exposcis, iis impraesentiarum argumentis adfirmo, quoniam conclusorum tibi personas rimis ostendo; dein quod saluti solempnius est tuae, hostiorum tibi claves trado.» His auditis Constantinus:« Age, infit, ut conjuratorum prodidisti perfidiam, quatenus hanc devincam, exprome sententiam. Non enim tam mihi mea salus cara, quam pietas erit in referenda gratia jucunda.» Cui Diavolinus:« Non, inquit, clam te est, Macedones cum tibi devotos, tum bello duros existere; mittito itaque, ac cubicula propria, Stefano et Constantino ignorantibus, eis suffarcinato. Cumque designata dies convivii advenerit, atque ob sessionis fastum simultas inrepserit, dato signo ut praefatus sum, percusso scilicet scuto, cum illorum manus armatorum praesidio eis esse non poterit, tui mox ex inproviso proxiliant, eosque tanto commodius quanto insperatius capiant, atque ad vicinum monasterium, ad quod patrem suum, socerum scilicet tuum, direxerant, tonsis, ut moris est, crinibus, phylosophandum transmittant. Divinae siquidem rectitudo justitie tuum negotium secundabit, cujus recompensatione, ne in patrem peccarent, illos non terruit, et te, ne offenderes, custodivit.» Quod justo Dei juditio ita accidisse, non solum Europa, sed et Asia nunc cantat et Africa. Designato etenim die, dum simulata pace Constantinum hunc Stefanus et Constantinus fratres ad convivium invitarent, et ob sessionis fastum tumultus insurgeret, percusso ut dictum est scuto, Macedones insperato proruunt, duosque fratres Stefanum et Constantinum quam mox conpraehensos, tonsos capite, ad vicinam insulam, phylosophandum ad quam patrem direxerant, mittunt.
10.22.1
Quorum pater Romanos adventum ut audivit, graciarum acciones Deo exibuit, eisque extra fores monasterii obvians laeta fatie:« Festivum tempus, inquit, quod humilitatem nostram imperium vestrum visitare coegit. Caritas puto, que de me palacio expulit, filiacionem vestram non ibi diu esse permisit. O factum bene, quod me quam dudum praemisistis. Confratres enim et commilitones mei, supernae tantum phylosophye incunbentes, qualiter imperatores susciperent, ignorarent, si non me jam dudum imperialibus institutis attritum haberent. Parta jam frigidior Coticis aqua decocta pruinis; dulces adsunt fabae, lachana[ id est herbae] porrique recentes. Non hic marinae delitiae morbos, sed crebra potius jejunia creant. Turbam vero hanc tantam, tam sumptuosam, modicitas nostra non recipit; vestrum solummodo imperium suscipit, quod, ne paternam desereret senectutem, advenit.» Romanos haec et hujuscemodi perstringente, Stephanus et Constantinus filii pudibundo contuentes lumine terram, quam invite monasterium peterent, non est percontari necesse sed credere. Expansis itaque post haec manibus ad altaris Romanos crepidinem fusus, hujusmodi cum lacrimis Deo praeces effudit:
10.22.2
Versus. 24. Christe Deus, cum quo Pater est et Spiritus unum, Jure Patris verbum, per quod Pater omnia mundo Innotuit secreta poli seu mistica pandens, Respice ficmentum propria bonitate creatum. Ne patiare, precor, demonis me fraude perire, Sanguine quem sacro voluisti reddere vite! Da, Deus, ut mundi tumidos calcare conatus Jam valeam, sistatque procul corruptor iniquus, Cui labor est animas semper fedare beatas! Imperii libuit cum sceptra tuli; nunc haud placet, esto! Gratia dignatus tibi sit quod pellere iniquos, Imperii teneant solium ne injuste paternum.
10.23
His ita gestis, Stefanus atque Constantinus custodia jugi observantur, patre quae ei acciderant equanimiter perferente. Aiunt enim hunc, et sub adtestatione confirmant, dum a fratribus lentis ob purgationem culparetur, respondisse, quod luculentius regnaret, qui servorum Dei humilitatibus deserviret, quam qui potentibus mundi peccatoribus imperaret.
10.24
Desideratus interea Berengarius ex Suevorum partibus, paucis secum comitantibus, a Suevia per Venustam vallem Italiam petit, applicuitque castra secus munitionem vocabulo Formicaria, quae a Mannasse, ut jam praediximus, Arelatensis sedis archiepiscopo, tuncque Tridentinae, Veronensis atque Mantuanae invasore, Adelardi sui clerici erat vigiliae commendata. Cumque Berengarius nullius machinamenti apparatu nulliusque belli impetu hanc se capere posse conspiceret, Mannasse ambitionem et kenodoxiam, id est vanam gloriam, cognoscens, Adelardum ad se venire rogavit; cui et ait:« Si munitionem hanc potestati meae tradideris, dominumque tuum Mannassen ad adjutorium meum protraxeris, se Mediolanii archiepiscopatus, te vero Cumani episcopatus dignitate post acceptam regni potestatem donabo. Et ut promittenti mihi fidem admittas, quod verbis spondeo, juramentis adfirmo.» Haec dum Mannasse ab Adalardo narrantur, munitionem solum Berengario dare non jussit, verum etiam Italos omnes ejus in auxilium invitavit.
10.25
Fama igitur, malum quo non velotius ullum mobilitate viget, Berengarii adventum quam mox omnibus nuntiavit. Coeperuntque mox nonnulli, Hugone deserto, Berengario adherere. Horum Milo, praepotens Veronensium comes, extitit primus, qui dum Hugoni suspectus, appositis clam custodibus servaretur, simulatus se non intellegere custodiri, ferme cenam usque ad noctis pertraxit medium; cumque omnes tam somno quam lieo adgravati, corpora quieti traderent, solo se qui ejus portaverat clippeum comitante, Veronam percitus venit, directisque nuntiis Berengarium excivit; quem et in Verona, quo Hugoni firmius resisteret, suscepit. Sane nulla hunc infidelitas ab Hugone divisit, verum illata sibi ab eodem nonnulla incommoda, quae jam diu sustinere non potuit. Prosequitur hunc Wido, Mutinensis aeclesiae praesul, non injuria lacessitus, sed maxima illa abbatia Nonantula, quam et tunc adquisivit, animatus. Qui Hugonem solum non deseruit, verum etiam multorum multitudinem tulit. Quod Hugo ut audivit, congregatis copiis ad ejus castrum Vinoleam venit, idque viriliter sed inutiliter oppugnavit; quod quam mendatii alienum sit, sententia subsequens declarabit. Nam dum eodem degeret, Berengarius ab Arderico archiepiscopo accitus, Veronam deseruit, ac Mediolanium concitus venit. Quo audito, rex Hugo Papiam tristis advenit. Coeperunt interea omnes Italiae primates omine non bono Hugonem deserere et egenti Berengario adherere. Egentem autem, non nichil possidentem, sed cui numquam quicquam satis est, aio. Quoniam improbi et avari, qui incertas atque in casu positas possessiones habent, et plus semper appetunt, nec eorum quisquam adhuc inventus est, qui quod haberet, esset satis, non modo non copiosi divites, sed etiam inopes ac pauperes existimandi sunt. Soli enim sunt divites, et fructuosas ac sempiternas possident res, qui suis rebus contenti, satis esse putant, quod est. Non esse cupidum, vera pecunia est; non esse emacem, vectigal est. Fateamur itaque, uter est ditior, cui deest, an cui superat? qui eget, an qui habundat? cui possessio quo est major, eo plus requirit ad se tuendam, an qui se suis viribus sustinet? Contentum etenim suis rebus, maxime sunt certissimaeque divitiae. Verum de hoc satis nunc dictum esse sufficiat. Ad Berengarium stili intentio redeat, cujus in adventum aureum omnes saeculum promittebant, et felicia, quae talem extulerant, tempora clamitabant.
10.26
Eo itaque Mediolanii degente ac Italicas dignitates sibi adherentibus dispensante, rex Hugo Lotharium, filium suum, non ad Berengarii solum verum ad totius populi praesentiam dirigit, petens, quia se eis non morigerum abdicant, filium saltem Dei pro amore, qui nil in eos deliquerat, suscipiant, ac voluntatibus eorum morigerum reddant. Lothario denique Mediolanium petente, rex Hugo Papia omni cum pecunia egressus, Italiam deserere atque in Burgundiam ire cogitavit. Sed res eum ista retinuit, quoniam dum misericordia inclinati, Lotharium in ecclesia beatorum confessoris et martirum Ambrosii, Gervasii et Protasii, ante crucem prostratum erigerent, regemque sibi constituerent, quam mox post Hugonem dirigunt nuntium, quem se iterum super eos regnaturum promittunt. Hoc plane consilium, immo deceptionem, non omnes, sed Berengarius, ut erat calliditate suffarcinatus, adinvenit, non quo hos regnare disponeret, sed, ut post claruit, ne Hugo discederet, atque inmensa quam habebat pecunia Burgundionum aut aliarum gentium super se populos invitaret.
10.27
Hoc in tempore Joseph quidam, moribus senex, diebus juvenis, Brixianae civitatis clarebat episcopus. Quem Berengarius, ut erat Dei timens, ob morum probitatem episcopio privavit, ejus loco Antonium, qui nunc usque superest, nullo concilio habito, nulla episcoporum deliberatione, constituit. Sed et Cumis tunc non Adelardum, ut juraverat, verum ob Mediolanensis archiepiscopi amorem Waldonem quendam episcopum ordinavit. Quod quam bene fecerit, subditorum depopulatio, vitium incisio, arborum decorticacio, multorum oculorum excussio, simultatis sepissima repetitio, cum signis, tum gemitibus narrat. Hade lardum autem Regensi praefecit aeclesiae.
10.28
Bosonem vero, Hugonis regis spurium, Placentinae sedis, et Liutefredum Papiensis aeclesiae episcopos expellere cogitavit; verum intercedente praetio, ob Dei se amorem eos dimisisse simulavit. Quam immensum tunc Italis gaudium! Alterum David venisse latrabant. Sed et magno Karolo ceca hunc mente praeferebant. Quamquam enim iterato Hugonem atque Lotharium reges Italici susciperent, Berengarium tamen nomine solum marchionem, potestate vero regem, illos vocabulo reges, actu autem neque pro comitibus habebant. Quid plura? Tanta hac Berengarii fama, humanitate, liberalitate, parentes mei acciti, ei me ad serviendum tradunt. Cui et inmensis oblatis muneribus, secretorum ejus conscium ac epistolarum constituunt signatorem. Cui cum fideliter longo tempore deservirem, hac, quam prosecuturus sum suis in locis, pro dolor! mercede donavit. Verum haec retributio poene me ad desperationem usque pertraheret, si in re consimili consotios plurimos non excuderet. De isto enim pulchre dictum accipimus: Pennae structionis similes sunt pennis accipitris et herodii. Cum tempus advenerit, in altum alas erigit, deridet aequitem et ascensorem ejus. Hic enim, superstitibus Hugone et Lothario, magnus voraxque strutio, non bonus sed bono similis est visus. Eis autem decedentibus, et ad regni fastigia omnibus promoventibus, quantum alas erexerit, quantumque nos omnes irriserit, non tam verbis quam suspiriis ac gemitibus narro. Sed his omissis, ad narrandi seriem redeamus.
10.29
Rex Hugo cum divinam animadversionem declinare ac Berengario praeesse non posset, relicto Lothario et, simulata pace, Berengarii fidei tradito, in Provinciam omni cum pecunia properavit Quo audito Raimundus Aquetaniorum princeps eum adiit, cui et pro minis mille se in militem dedit, fidemque sibi servaturum juramento adfirmavit. Sed et congregatis copiis Italiam ingressurum ac Berengarium debellaturum esse promisit; quod quanto nos omnes cachynno affecerit, gentis ejusdem vilitas palam facit, quae etsi praesidio esse posset, ad effectum tamen haudquaquam perduceret, quoniam quidem, vocante Domino, brevi rex Hugo viam est carnis universae ingressus, Bertae nepti suae, Bosonis Arelatensis comitis viduae, pecunia derelicta. Quam etiam brevi spatio intercedente, memoratus Raimundus, inpurissimae gentis princeps inpurior, sibi maritam effecerat; cujus non solum concubitu verum etiam osculo indignum, elegantes formarum inspectores etiam atque etiam confirmant.
10.30.1
Hujus hoc in tempore soror, Berengarii scilicet uxor Willa, passa est crimen incesti. Quod ita accidisse, non solum aulici vel cubicularii, verum aucupes et cupedenarii clamant. Habuit ea presbiterulum capellanum, nomine Dominicum, statura brevem, colore fuligineum, rusticum, setigerum, indocilem, agrestem, barbarum, durum, villosum, cauditum, petulcum, insanum, rebellem, iniquum; cujus magisterio duas Willa commendaverat natas, Gislam scilicet atque Girbergam, ut eas litterarum scientia epotaret. Occasione itaque puellarum, quas presbyter Dominicus, hirsutus, inlotus, facere docebat, mater ei propitiaverat, tribuens delicatum cibum vestesque praeciosas. Mirari omnes, cur cunctis invisa, ingrata, tenax, huic existeret larga. Sententia tamen Veritatis, quae ait: Nichil opertum quod non reveletur, et ocultum quod non in publicum veniat, diu mirari homines passa non est. Nam cum nocte quadam, Berengario absente, ad cubile dominicum more solito hirsutus isdem vellet accedere, canis isthic aderat, qui latratu horribili circumjacentes exitavit, huncque morsu vehementi laniavit. Consurgentes denique qui in domo erant, cum eum compraehenderent, et, quo iret, interrogarent apologeticum istud anticipando domina dedit: Ad mulieres nostras ibat perditus! Sperans itaque presbiterulus sibi lenius fore, si teneret sentenciam dominae: Ita est, inquam. Cepit itaque domina vitae ejus insidiari, praemiumque promittere, si esset, qui ei vitam auferret. Sed cum timerent Deum omnes, et mors ejus differretur, pervenit ad Berengarium sermo. Willa vero cepit aruspices maleficosque inquirere, quo eorum carminibus juvaretur. Utrum autem horum carminibus an Berengarii sit adjuta mollicie, adeo mens ejus est inclinata, ut
10.30.2
Presbiterulus itaque, quia dominae asseculas adhinnivit, virilibus amputatis dimittitur; domina vero a Berengario magis diligitur. Dixerunt autem, qui eum eunuchizaverunt, quod merito illum domina amaret, quem priapeia portare arma constaret.
10.31.1
Per id tempus Taxis, Hungariorum rex, magno cum exercitu in Italiam venit. Cui Berengarius non ex propria pecunia, sed ex eclesiarum ac pauperum collectione 10 modios nummorum dedit. Fecit autem hoc, non ut populi curam haberet, sed ut hac occasione magnam pecuniam congregaret. Quod et fecit. In omni enim utrius sexus homo, tamque ablactatus quam lactens, pro se nummum dedit; quibus aes commiscens, ex paucis 10 modios fecit; caeteram vero partem, et quicquid ex ecclesiis tulit, sibi retinuit.
10.31.2
EXPLICIT LIBER QUINTUS. DEO GRATIAS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).