Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antapodosis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
More
Original / primary: 9481 Antapo
10.30.1
Hujus hoc in tempore soror, Berengarii scilicet uxor Willa, passa est crimen incesti. Quod ita accidisse, non solum aulici vel cubicularii, verum aucupes et cupedenarii clamant. Habuit ea presbiterulum capellanum, nomine Dominicum, statura brevem, colore fuligineum, rusticum, setigerum, indocilem, agrestem, barbarum, durum, villosum, cauditum, petulcum, insanum, rebellem, iniquum; cujus magisterio duas Willa commendaverat natas, Gislam scilicet atque Girbergam, ut eas litterarum scientia epotaret. Occasione itaque puellarum, quas presbyter Dominicus, hirsutus, inlotus, facere docebat, mater ei propitiaverat, tribuens delicatum cibum vestesque praeciosas. Mirari omnes, cur cunctis invisa, ingrata, tenax, huic existeret larga. Sententia tamen Veritatis, quae ait: Nichil opertum quod non reveletur, et ocultum quod non in publicum veniat, diu mirari homines passa non est. Nam cum nocte quadam, Berengario absente, ad cubile dominicum more solito hirsutus isdem vellet accedere, canis isthic aderat, qui latratu horribili circumjacentes exitavit, huncque morsu vehementi laniavit. Consurgentes denique qui in domo erant, cum eum compraehenderent, et, quo iret, interrogarent apologeticum istud anticipando domina dedit: Ad mulieres nostras ibat perditus! Sperans itaque presbiterulus sibi lenius fore, si teneret sentenciam dominae: Ita est, inquam. Cepit itaque domina vitae ejus insidiari, praemiumque promittere, si esset, qui ei vitam auferret. Sed cum timerent Deum omnes, et mors ejus differretur, pervenit ad Berengarium sermo. Willa vero cepit aruspices maleficosque inquirere, quo eorum carminibus juvaretur. Utrum autem horum carminibus an Berengarii sit adjuta mollicie, adeo mens ejus est inclinata, ut
10.30.2
Presbiterulus itaque, quia dominae asseculas adhinnivit, virilibus amputatis dimittitur; domina vero a Berengario magis diligitur. Dixerunt autem, qui eum eunuchizaverunt, quod merito illum domina amaret, quem priapeia portare arma constaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note