Antapodosis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
—
Original / primary: 9481 Antapo
11.1
LIBER SEXTUS.
11.1
1*. Prohoemium.
11.1
De eo quod imperator Constantinus nuntium Berengario dirigit.
11.2
Qua calliditate Berengarius nuntium Constantinopolim direxit cui nihil dedit.
11.3
Quo tempore isdem nuntius Papia exierit, ac quo Constantinopolim venerit.
11.4
De admirabili domo quae dicitur Magnaura, et susceptione nuntii.
11.5
De donis quae nuntius Berengarii imperatori fecit de suis rebus, ex parte Berengarii, qui nihil misit.
11.6
De eo quod imperator nuntium Berengarii ad mensam invitat.
11.7
De admirabili domo Decanea et tribus magnis vasis aureis.
11.8
De admirabili ludo ad mensam facto.
11.9
Temporis instantis qualitas tragoedum me potius quam historiagrophum quaerere, nisi pararet Dominus in conspectus meo mensam adversus eos qui tribulant me. Explicare enim non possum, quot peregre profectus incommoditatibus quatiar, juvatque hominem exteriorem potius lugere quam scribere. Interior vero apostolicis confirmatus institutis, in hujusmodi tribulationibus gloriatur, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Paroeat itaque interiori exterior, suaque infurtunia non solum non abhorreat, verum in his potius conquiescat; dumque scribendi operam dans, fortunae rota elevari hos, illos deprimi dixerit, praesentem incommoditatem minus sentiet, ejusque mutabilitati congaudens, deteriora, quod fieri nequit ni mors aut membrorum debilitatio intercedat, jam non metuat, sed fortunata semper expectet. Instantia enim si mutaverit, salutem quae deest adferet, infortunatum quod adest expellet. Scribat itaque, et superioribus vera haec quae secuntur adjungat.
11.10
Rege Hugone Provintiae in partibus defuncto, Berengarii nomen caelebre apud nonnullas, praesertim apud Grecas extitit nationes. Is enim Italicis omnibus principabatur virtute, rex vero Lotharius solo nomine. Constantinus itaque, qui, dejectis Romano filiisque suis, Constantinopoleos regebat imperium, audito, Berengarium potentia praestare Lothario, per Andream quendam qui ab officio comis curtis dicebatur, literas Berengario dirigit, in quibus continebatur, vehementer se Berengarii nuntium velle videre; cujus in reditu cognosceret, quanta eum caritate diligeret. Scripsit etiam et commendaticias eidem pro Lothario litteras, ut fidelis ei esset administrator, cui Deo largiente extiterat gubernator. Constantinus namque sollicitudinem non parvam Lotharii pro salute habebat, religiose ob amorem nurus suae cogitans, quae Lotharii soror extiterat.
11.11
Berengarius itaque, calliditate qua erat suffarcinatus, cogitans quem potissimum mitteret, cui nil inpensae ob itineris longinquitatem praeberet, vitricum, cujus tunc sub cura degebam, veniens:« Quanti mihi, inquit, esset, privignum tuum Grecas literas non ignorare?» Cui cum diceret:« Uti divitiarum mearum ea gratia partem mediam distributam haberem! Non necesse, ait, habes, neque centesimam impertiri. Constantinopolitanus imperator litteris orat, ut meum ad se nuntium dirigam. Quod cum ob animi constantiam nemo melius, tum ob dicendi copiam nemo commodius facere potest. Quid dicam, quam facile doctrinas ebibet Grecas, qui tam puerilibus in annis epotavit Latinas?» Hac spe quam mox vitricus animatus, inpensas omnes distribuit, meque magnis cum muneribus Constantinopolim direxit.
11.12
Die quippe Calendarum Augustarum Papia exiens, per Heridani alveum triduo Venetiam veni; ubi et Salemonem Grecorum nuntium, kitonitan, eunuchum, repperi, ab Hispania et Saxonia reversum Constantinopolim versus tendere cupientem, secumque ducentem domini nostri, tunc regis nunc imperatoris, magnis cum muneribus nuntium, Liutefredum scilicet, Magontinum institorem ditissimum. Octavo denique Kalendas Septembres Venetia exeuntes, 15 Kalendas Octoubres Constantinopolim venimus; ubi quam inaudito miroque simus modo recepti, scribere non pigebit.
11.13
Est Constantinopolim domus palatio contigua, mirae magnitudinis seu pulchritudinis, quae a Grecis per v loco digammae positam Magnaura, quasi magna aura dicitur. Hanc itaque Constantinus, cum ob Hispanorum nuntios, qui tunc eo noviter venerant, tum ob me et Liutefredum hoc modo praeparari jussit. Aerea sed deaurata quaedam arbor ante imperatoris sedile stabat, cujus ramos itidem aereae diversi generis deaurataeque aves replebant, quae secundum species suas diversarum avium voces emittebant. Imperatoris vero solium hujusmodi erat arte compositum, ut in momento humile, exelsius modo, quam mox videretur sublime; quod[ scil. sedile] inmensae magnitudinis, incertum utrum aerei an lignei, verum auro tecti leones quasi custodiebant, qui cauda terram percutientes, aperto ore, linguisque mobilibus rugitum emittebant. In hac igitur duorum eunuchorum humeris incumbens, ante imperatoris praesentiam sum deductus. Cumque in adventu meo rugitum leones emitterent, aves secundum species suas perstreperent, nullo sum terrore, nulla admiratione commotus, quoniam quidem ex his omnibus eos qui bene noverant fueram percontatus. Tercio itaque pronus imperatorem adorans, caput sustuli, et quem prius moderata mensura a terra elevatum sedere vidi, mox aliis indutum vestibus poenes domus laquear sedere prospexi; quod qualiter fieret, cogitare non potui, nisi forte eo sit subvectus argalio, quo torcularium arbores subvehuntur. Per se autem tunc nihil locutus, quoniam, et si vellet, intercapedo maxima indecorum faceret, de vita Berengarii et sospitate per logothetam est percontatus. Cui cum consequenter respondissem, interpraete sum innuente egressus, et in datum mihi hospitium mox receptus.
11.14
Sed nec hoc pigeat memorare, quid tunc pro Berengario egerim, scilicet ut agnoscatur, quanta hunc caritate dilexerim, et cujusmodi ab eo reconpensationem pro bene gestis acceperim. Hispanorum nuntii et nominatus Liutefredus, domini nostri tunc regis Ottonis nuntius, magna ex eorum dominis parte, munera imperatori Constantino detulerant. Ego vero Berengarii ex parte nihil praeter epistolam, et hanc mendatio plenam, detuleram. Estuabat itaque non parum hac pro verecundia animus, et quid super hac re faceret, cogitabat attentius. Estuanti autem et mihi nimium fluctuanti mens suggessit, quatinus dona, quae imperatori mea ex parte detuleram, Berengarii ex parte conferrem, parvumque munus prout possem verbis ornarem. Optuli autem loricas optimas 9, scuta optima cum bullis deauratis 7, coppas argenteas deauratas 2, enses, lanceas, verua, mancipia 4 carzimasia, imperatori nominatis omnibus praeciosiora. Carzimasium autem Greci vocant amputatis virilibus et virga puerum eunuchum; quod Verdunenses mercatores ob inmensum lucrum facere, et in Hispaniam ducere solent.
11.15
His ita gestis, imperator me post triduum ad palatium vocare praecepit, proprioque mecum ore locutus, ad convivium invitavit, magnoque post convivium me meosque asseculas munere donavit. Verum quia narrandi se occasio intulit, qualis ejus sit mensa, festis praecipue diebus, qualesque ad mensam ludi celebrentur, bonum non opinor silere sed scribere.
11.16
Est domus juxta Yppodromum, aquilonem versus, mirae altitudinis seu pulchritudinis, quae Decanneacubita vocatur, quod nomen non ab re sed ex apparentibus causis sortita est; deca enim grece, latine 10, ennea 9, cubita autem a cubando inclinata vel curvata possumus dicere. Hoc autem ideo, quoniam quidem 10 et 9 mensae in ea quae secundum carnem est domini nostri Jesu Christi nativitate opponuntur. In quibus imperator pariter et convivae non sedendo, ut caeteris diebus, sed recumbendo epulantur; quibus in diebus non argenteis, sed aureis tantum vasis ministratur. Post cibum autem aureis vasis tribus sunt poma delata; quae ob inmensum pondus non hominum manibus, sed purpura tectis vehiculis sunt allata. Apponuntur autem duo hoc in mensam modo. Per foramina laquearis tres sunt funes pellibus deauratis tecti cum anulis depositi aureis, qui ansis quae in scutulis prominent positi, adjuvantibus inferius quattuor aut eo amplius hominibus, per vertibile quod supra laqueum est ergalium in mensam subvehuntur; eodemque modo depununtur. Ludos denique, quos ibi perspexerim, quia nimis longum est scribere, praetermito; unum solummodo ob admirationem hic inserere non pigebit.
11.17
Venit quidam, 24 et eo amplius pedum longitudinis lignum sine manuum amminiculis in fronte gerens, quod cubito a summitate inferius, bicubitum transversim habuerat. Adducti sunt autem duo pueri nudi sed campestrati, hoc est succintoria habentes, qui per lignum ascendentes eodemque ludentes, versisque deorsum capitibus per id descendentes, ita servaverunt immobile, ac si radicitus terrae esset adfixum. Denique post unius descensum, alter qui remanserat eodemque solus luserat, ampliori me admiratione attonitum reddidit. Quoquo modo enim, quoad uterque luserat, videbatur possibile, quoniam quidem quamquam mirabili, verum pondere non dispari lignum per quod ascenderant gubernabant. Unus vero qui in ligni summitate remansit, quia ita se aequaliter ponderavit, ut et luserit ac sanus descenderit, ita me stupidum reddidit, ut ipsum etiam imperatorem mea admiratio non lateret. Unde et accersito interprete, quid mihi mirabilius videretur, est sciscitatus: puer, qui se adeo moderate rexerat, ut immobile lignum esset, an is, qui id in fronte tam argumentose tenuerat, ut puerorum nec pondus neque ludus vel modicum flecteret. Cumque me ignorare, quid mihi thaumastoteron, id est mirabilius, videretur, edicerem, magno inflatus cachinno, se similiter neque scire, respondit.
11.18
Sed neque hoc silentio praetereundum esse arbitror, quid novi mirique aliud eodem perspexerim. In ea quae ante vaiophoron, quod nos palmarum ramos dicimus, ebdomada, tam militibus quamque et in diversis constitutis officiis numismatorum aureorum erogationem, prout cujusque merctur officium, imperator facit. Cui erogationi quia me interesse voluit, venire praecepit. Fuit autem hujusmodi. Erat apposita 10 cubitorum longitudinis ac quattuor latitudinis mensa, quae numismata loculis colligata, prout cuique debebatur, numeris extrinsecus in loculis scriptis, retinebat. Ingrediebantur denique ante imperatorem, non confuse, sed ordinatim, secundum vocantis vocem, qui scripta virorum secundum officii dignitatem nomina recitabat. Quorum prius vocatus est rector domus, cui non in manibus, sed in humeris posita sunt numismata cum scaramangis quattuor. Post quem o domesticos tis ascalonas, et o delongaris tis ploos, sunt vocati; quorum alter militibus, navigantibus praeest alter. Hi itaque pari numero, quia dignitas par erat, numismata et scaramangas suscipientes, prae multitudine non jam in humeris portaverunt, sed adjuvantibus aliis post se cum labore traxerunt. Post hos admissi sunt magistri numero 24, quibus erogatae sunt numismatorum aureorum librae, unicuique secundum eundem numerum 24 cum scaramangis duabus. Patriciorum deinde ordo hos pone est secutus, et duodecim numismatorum libris cum scaramangia una donatus. Qui sicut nec patriciorum, ita nec librarum, nisi quod unicuique dabatur, numerum scio. Turba post haec inmensa vocatur, protospathariorum, spatharocandidatorum, kitonitarum, manglavitarum, protocaravorum, quorum 7 alius, 6, 5, 4, 3, 2, 1, secundum dignitatis modum acceperat alius. Neque enim hoc te una patratum esse die existimare velim. Ceptum quippe quinta feria ab hora diei prima usque in horam quartam, sexta et septima feria est ab imperatore finitum. His namque qui minus quam libram accipiunt, non jam imperator, sed parakinumenos in ea quae ante pascha est tota ebdomada tribuit. Adstante itaque me, et cum admiratione rem considerante, per logothetam, quid super hac re mihi placeret, sciscitatus est imperator. Cui inquam:« Placeret sane, si prodesset; sicut et estuanti diviti Lazari visa requies prodesset, si proveniret; cui quia non accidit, qui quaeso placere potuit?» Subridens itaque imperator, paululum pudore commotus, ut ad se irem, capite innuit, palliumque magnum cum aureorum libra, quam libenter dedit, libentius accepi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).