Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liutprandus Cremonensis922-972
Antapodosis
Anta 2.12
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9481 Antapo
2.12.1
Alium quem ipse egit ludum, silentio tegi absurdum esse dijudico. Constantinopolitanum palatium ob imperatoris salutem multorum praesidiis militum custoditur. Custodientibus vero victus censusque cottidianus non parvus inpenditur. Contigit itaque, 12 post corporis refectionem in ipso diei fervore una in domo quiescere. Mos denique imperatoris erat, cunctis quiescentibus totum perreptare palatium. Qui cum eodem, die quadam quo 12 memorati loethoeo sese dederant, pervenisset, ligno modico, ut non incallidus, ostii pessulo projecto ingrediendi sibi aditum praebuit. Undecim vero dormientibus, ut ars artem falleret duodecimus pervigil stertere ceu dormiens ceperat, contractisque in faciem brachiis, totum quod imperator faceret diligentissime considerabat. Ingressus igitur imperator, dum obdormire cunctos perspiceret, aureorum numismatorum libram pectori uniuscujusque apposuit; moxque clam regressus, ostium, ut prius fuerat, clausit. Eo autem hoc egit, quatinus exitati et de lucro gratularentur, ac qualiter hoc accideret non mediocriter mirarentur. Denique discedente imperatore, qui vigil solus extiterat surrexit, dormientiumque nummos aureos sibi adsumpsit atque reposuit; postea vero quieti sese dedit. Imperator igitur pro hoc ludo sollicitus, post nonam horam 12 hos quos nominavimus ad se venire praecepit, eosque ita convenit:« Si forte vestrum quempiam somnii visio deterruit aut hilarem reddidit, ut in medium proferat mea jubet auctoritas; nec minus etiam si quid novitatis expergefactus quisquam vidit, ut detegat, imperat.» Hi itaque, quemadmodum nihil viderant, nil se vidisse responderant. Magis autem super hoc admirati,
2.12.2
Sperans igitur imperator, hos non rei inscitia sed calliditate aliqua reticere, suscensus est ut qui magis, cepitque nonnulla terribilia reticentibus comminari. Quod qui omnium conscius erat ut audivit hujusmodi humillima et supplici voce imperatorem convenit:« Φιλάνθροπε βασιλεῦ, filanthrope vasileu, id est humanissime imperator, hi quid viderint, nescio; ego tamen delectabile, atque utinam quod persaepe mihi contingeret, somnium vidi. Undecim his conservis meis hodie vere sed non oportune dormientibus, visus sum, quasi non dormiens, vigilare. Ecce autem magnitudo imperii tui quasi occulte ostium reserans, clanculumque ingressa, libram auri adposuit supra pectus omnium nostrum. Cumque imperium tuum quasi repedare, sotiosque hac in visione cernerem dormitare, continuo ceu letus exurgens, undecim dormientium aureorum numismatorum libras tuli, meoque in marsupio, in quo una erat, apposui, quatinus ob transgressionem decalogi, ne solum essent 11, verum ad memoriam apostolorum mea una adhibita essent et ipse 12. Visio haec, imperator auguste, bonum sit, usque modo me non deterruit, sed hilarem reddidit. O utinam interpretatio alia imperio tuo non placeat. Nam et me μάντην καὶ ὀνιρόπολον mantin ke oniropolon, id est divinum et somnii venditorem, esse liquido patet.» His auditis, magno est imperator cachinno inflatus; verum prudentiam hujus atque sollicitudinem plus admiratus, protinus infit.« Antehac σὲ οὐτὲ μἁντην οὐτε ὀνιρόπολον, se ute mantin ute oniropolon, id est te neque divinum neque somnii venditorem esse, audivi. Hanc vero rem nunc ita aperte dixti, ut nihil circuitionis usus esses. Sed quia vigilandi facultatem sive auspicandi scientiam habere non posses, nisi divino tibi esset munere datum, seu verum sit, ut speramus, immo credimus, seu falsum, καθὼς ὁ Λουκιανος, cathos o lukianos, id est sicut Lucianus de quodam dicit, quod dormiens multa reppererit, atque a gallo exitatus nihil invenerit, tu tamen quicquid videris, quicquid senseris, quicquid etiam inveneris, tuum sit.» His auditis, quanta caeteri sint confusione repleti, quantoque hic sit gaudio plenus, eorum quisque in se personas suscipiens, animadvertere poterit.

Intertext edge

Open linked passage

Note