Antapodosis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
—
Original / primary: 9481 Antapo
2.1
INCIPIT LIBER PRIMUS.
2.1
Reverendo tociusque sanctitatis pleno, domno Recemundo, Liberritanae eclesiae episcopo, Liudprandus, Ticinensis eclesiae, suis non meritis, levites, salutem. Biennio ingenii parvitate petitionem tuam, pater karissime, distuli, qua totius Europae me imperatorum regumque facta, sicut is, qui non auditu dubius sed visione certus, ponere compellebas. Hae siquidem res animum, ne id inciperem, deterruere meum, copia cujus sum poenitus expers dicendi, detrectatorum invidia, qui supercilio tumentes, lectionis desides, ac secundum eruditi viri sententiam Boetii philosophye vestis particulam habentes totamque se habere putantes, haec mihi sunt insultantes dicturi: Tanta decessores nostri scriptitarunt, quod multo amplius lectores quam lectiones deficient. Illudque comicum garrient: Nich. dicetur, quod non fuerit dictum prius. Quorum latratibus hoc respondeo, quia phylosophy ydropicorum more, qui quo amplius bibunt eo ardentius sitiunt, quo sepius legunt eo avidius nova queque perquirunt. Quod si perplexa faceti Tullii lectione fatigantur, talibus saltem neniis animentur. Nam, ni fallor, sicut obtutus, nisi alicujus interpositione substantiae, solis radiis reverberatus obtunditur, ne pure ut est videatur, ita plane mens achademicorum, peripatheticorum, stoicorumque doctrinarum jugi meditatione infirmatur, si non aut utili comoediarum risu aut heroum delectabili historia refocilatur. Quod si priscorum ritu execrabilis paganorum, non solum inquam non proficuus, verum auditu ipso non parum nocuus, tomis memorandus inscribitur, quid istorum imperatorum bella, Jullii, Pompeii, Hannibalis, fratrisque ejus Asdrubalis, ac Scipionis Africani, insignum imperatorum, laudibus coequanda silebitur? cum praesertim in his sit domini nostri Jesu Christi, dum sancte vixerint, bonitas recitanda, tum si quid deliquerint, salubris ab eodem correctio memoranda? Nec moveat quempiam, si enervorum facta regum principumve effeminatorum huic libellulo inseruero. Una est enim justa Dei omnipotentis, Patris scilicet, Filii et Spiritus sancti, virtus, quae hos juste suis pro sceleribus comprimit, illos dignis pro meritis extollit. Haec inquam est vera domini nostri Jesu Christi sanctis promissio: Observa et audi vocem meam, et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam, et praecedet te angelus meus. Per Salemonem quoque sapientia, quae Christus est, clamat: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Quod cottidie fieri, etiam qui stertit, animadvertit. Ut autem evidens ex innumeris subdatur exemplum, me tacente loquetur opidum vocabulo Fraxinetum, quod in Italicorum Provintialium que confinio stare manifestum est.
2.2
Cujus ut cunctis liquido pateat situs, quemadmodum temet latere minime reor, immo melius scire, sicut ab ipsis qui vestri sunt tributarii regis, Abderahamem scilicet, potestis conjicere, mari uno ex latere cingitur, caeteris densissima spinarum silva munitur. Quam si ingressus quispiam fuerit, ita sentium curvitate tenetur, acutissima rectitudine perforatur, ut neque progressionis neque reditus, nisi magno cum labore, habeat facultatem.
2.3
. Sed oculto, et quoniam secus esse non potest justo Dei juditio, 20 tantum Saraceni lintre parvula ex Hispania egressi, nolentes istuc vento delati sunt. Qui pirate noctu egressi, villamque clam ingressi, christicolas, pro dolor! jugulant, locumque sibi proprium vendicant, montemque Maurum villulae coherentem contra vicinas gentes refugium parant; spineam silvam hoc pacto majorem et spissiorem sua pro tuitione fatientes, ut si quis ex ea vel ramum incideret, mucronis percussione hominem exiret: sicque factum est, ut omnis praeter unius angustissimae viae aditus demeretur. Loci igitur asperitate confisi, vicinas gentes clam circumquaque perlustrant. Accersitum quam plures in Hispaniam nuntios dirigunt, locum laudant, vicinasque gentes nichili se habere promittunt. Centum denique tantummodo secum mox Saracenos reducunt, qui veram rei hujus caperent assertionem.
2.4.1
Interea Provincialium, quae illis gens erat vicinior, invidia coepit inter sese dissidere, alius alium jugulare, substantiam rapere, et quicquid mali excogitari poterat facere. Sed quia pars partem, ut invidia et dolor postularant, satis sibi facere non poterant, hos quos praediximus Saracenos, non minus callidos quam perfidos, in auxilium rogat; cumque his una proximum conterit. Nec juvat solummodo proximum trucidare, verum terram fructiferam in solitudinem reddere. Sed videamus quid justa secundum quendam profuerit invidia, quam ita describens ait:
2.4.2
Quae dum decipere conatur, decipitur; dum extinguere molitur, extinguitur. Quid igitur? Saraceni cum suis hoc viribus minime possent, alteram alterius auxilio partis debellantes, suasque copias ex Hispania semper augentes, quos primo defendere videbantur modis omnibus insecuntur. Seviunt itaque, exterminant, nil reliqui faciunt. Trepidare jam vicinae caeterae gentes, quoniam secundum prophetam horum unus persequebatur mille, et duo fugarunt decem milia. Et quare? Quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos.
2.5
Hac itaque tempestate Leo Porphyrogenitus, Basilii imperatoris filius, Constantini hujus pater qui nunc usque superest et feliciter regnat Constantinopolitane civitatis regebat imperium. Simeon fortis bellator Bulgariis praeerat, christianus, sed vicinis Grecis valde inimicus. Ungariorum gens, cujus omnes poene nationes experte sunt sevitiam, quae miserante Deo sanctissimi atque invictissimi regis OTTONIS potentia, ut latius dicturi sumus, mutire non audet exterrita, nobis omnibus tunc temporis habebatur ignota. Quibusdam namque difficillimis separata a nobis erat interpositionibus, quas clusas nominat vulgus, ut neque ad meridianam neque ad occidentalem plagam exeundi habuerit facultatem. Per idem tempus Arnulfus rex potentissimus, defuncto Karolo praenomine Calvo, Bagoariis, Suevis, Francis Teutonicis, Lotharingis, audacibusque principabatur Saxonibus. Cui Centebaldus, Maravanorum dux, viriliter repugnabat. Berengarius et Wido imperatores ob regnum Italicum conflictabantur. Formosus Portuensis civitatis episcopus, Romane sedis summus et universalis papa habebatur. Sed nunc, quid sub unoquoque horum gestum sit, prout brevius possumus explicemus.
2.6
Leo igitur, Grecorum piissimus imperator, cujus supra fecimus mentionem, Constantini scilicet hujus Porphyrogeniti pater, undique pace habita sancte et juste Grecorum regebat imperium. Porphyrogenitum autem non in purpura, sed in domo que Porphyra dicitur, natum apello. Et quoniam res processit in medium, quid de hujus Porphyrogeniti genesi audivimus, proferamus.
2.7
Constantinus imperator augustus, ex cujus nomine Constantinopolis est sortita vocabulum civitas, τόν οἴκον τούτον, ton icon touton, id est domum istam, edificare jussit, cui Porphyra nomen inposuit; voluitque successuram nobilitatis suae sobolem istic in lucem prodire, quatinus, qui suo ex stemate nascerentur, luculenta hac apellatione Porphyrogeniti dicerentur. Unde et hunc Constantinum, Leonis imperatoris filium, ex ejus sanguine nonnulli dicunt originem ducere. Veritas autem rei hujus ita se habet.
2.8
Basilius imperator augustus, avus hujus, Macedonia humili fuerat prosapia oriundus, descenditque Constantinopolim τῆς πτοχείας, tis ptochias, quod est paupertatis, jugo, ut cuidam serviret igumeno, id est abbati. Igitur imperator Michahel qui tunc temporis erat, cum orationis gratia ad monasterium istud, in quo hic ministrabat. descenderet, vidit hunc forma praeter ceteros egregia, accitumque τόν ὴγουμένον, ton igumenon, id est abbatem, rogavit, ut se donaret hoc puero; quem suscipiens in palatio, cubicularii donavit officio. Tante denique post paululum potestatis est factus, ut alter ab omnibus imperator sit apellatus
2.9
Verum quia omnipotens Deus servos suos justa visitat vult quacumque censura, hunc imperatorem Michahelem sanae mentis ad tempus non esse permiserat, ut quo hunc gravius premeret in infimis, eo misericordius remuneraret in summis. Nam, ut fertur, hujus tempore passionis familiares etiam capitis jusserat damnare sententia. Quos tamen ad sese rediens hoc pacto requirebat, ut nisi quos jugulare jusserat redderentur, pari ipsi qui hoc effecerant sententia damnarentur. Hoc igitur terrore quos damnare jusserat, servabantur. Sed cum hoc sepius et iterum Basilio faceret, hujusmodi a sibi obsequentibus, pro nefas, accepit consilium:« Ne forte insana regis jussio aliquando ex industria a te non diligentibus, immo odio habentibus, impleatur, eum tu potius occidito, atque imperialia sceptra suscipito.» Quod sine dilatione, cum terrore compulsus, tum et regnandi cupiditate deceptus, complevit. Hoc itaque interfecto, factus est imperator Basilius.
2.10
. Denique parvo transacto tempore, huic dominus noster Jesus Christus per visionem apparuit, domini hujus imperatoris, cujus hic necis auctor extiterat, dexteram tenens, eumque ita conveniens: ίνα τί ἔσφαζες τὸν δεσπότην σοῦ βασιλέα?« ina ti esfases ton despotin su basilea,» quod est:« ut quid interfecisti dominum tuum imperatorem?» Expergefactus itaque, tanti se reum novit esse reatus; moxque ad sese rediens, quid super hoc faceret cogitabat. Confortatus itaque hac Domini nostri per prophetam salubri et vere acceptabili promissione, quia« in quacumque die peccator ingemuerit, salvus erit,» cum lacrimis et gemitibus se peccatorem, se reum, se sanguinis innocentis effusorem esse confitebatur. Bono autem consilio accepto, amicos sibi de mamona iniquitatis effecerat, ut quos hic temporalibus subsidiis consolaretur, eorum precibus ab aeterno gehenne incendio liberaretur. Fabricavit autem praecioso et mirabili opere justa palatium, orientem versus, aecclesiam quam Nean, hoc est novam, vocant, in honore summi et celestis militie principis, archangeli Michahelis, qui Grece archistratigos apellatur.
2.11
Nunc autem non pigeat libellulo huic res duas, quas ejusdem Basilii filius, memoratus Leo imperator augustus, memoria risuque dignas egit, inserere. Constantinopolitana urbs, quae prius Bizantium, nova nunc dicitur Roma, inter ferocissimas gentes est constituta. Habet quippe ab aquilone Hungarios, Pizenacos, Chazaros, Rusios quos alio nos nomine Nordmannos apellamus, atque Bulgarios nimium sibi vicinos; ab oriente Bagdas; inter orientem et meridiem Egipti Babiloniaeque incolas; a meridie vero Africam habet et nominatam illam nimium vicinam sibique contrariam insulam Crete. Caetere vero quae sunt sub eodem climate nationes, Armeni scilicet, Perses, Chaldei, Avasgi, huic deserviunt. Incolae denique civitatis hujus, sicut memoratas gentes divitiis ita etiam sapientia superexellunt. Moris quippe eorum est, ne a vicinis gentibus obprimantur; singulis quibusque noctibus per totius civitatis bivium, trivium, quadruviumque armatos milites causa custodiendae civitatis, qui eam invigilent, ponere. Fitque, ut si post crepusculum quemquam deambulantem aliquo custodes offenderint, captus protinus verberibusque cesus, custodia pervigili, compedibus in carcere strictus, usque in crastinum ad publicum producendus servetur. Hoc denique pacto non solum ab hostibus, verum etiam a latronibus inlesa civitas custoditur. Leo itaque imperator augustus vigilum fidem constantiamque probare volens, solus post crepusculum e palatio descendens, ad primam pervenit custodiam. Quem ut vigiles fugientem et quasi metu se declinantem viderunt, comprehensum, quis esset quove pergeret, interrogarunt. Qui, e multis unum se esse et lupanar petere, dixit. Cui mox:« Cesum te acriter, inquiunt, compedibusque strictum usque in crastinum reservabimus.» Quibus respondit:« Μὴ, ἀδελφοῖ, μὴ, mi, adelfi, mi, quod interpretatur: nequaquam, fratres, nequaquam; accipite quod porto, permittite ire quo volo.» Qui duodecim acceptis aureis, eum protinus dimiserunt. Inde vero transiens, ad secundam venit custodiam. Quo quemadmodum et in prima captus, datisque 20 aureis est dimissus. Ad tertiam deinde dum venisset, est captus: verum non ut primo ac secundo datis aureis est dimissus; sed ablatis omnibus, compedibusque graviter strictus, pugnis flagrisque diu verberatus, custodia usque in crastinum producendus servatur. His itaque discedentibus, custodem imperator ad sese carceris vocans:« Φίλε μου, file mu, quod est amice mi, inquit, Leonem imperatorem nostin?-- Qui, infit, noscere possim, quem vidisse me non meminerim? Ad publicum sane, raro quamquam, dum procedit, a longe, quia propter nequeo, cum intueor, mirabile quiddam et non hominem videre videor. Dare autem te operam, quo hinc inlesus exeas, quam id percontari, tibi commodius est. Non aeque vos, σὲ εἰς τὴν φιλάκην καὶ αὐτὸν εἰς τὸ χρυσοτρίκλινον, se is tin filakin ke auton is to chrisotriclinon, te in carcere, et illum in aureum triclinium, fortuna fovet. Parva sunt haec, graviora addantur vincula, ne sit spatium de imperatore meditandi.» Cui:« Desine, inquit, desine; ipse enim sum Leo imperator augustus, qui de palatii dignitate non bono omine prodii.» Carceris autem custos, sperans non vera esse quae dixerat:« Egon', inquit, hominem inpurum, bona sua cum meretricibus abligurrientem, imperatorem credam? Quoniam temet tu neglexisti pro te ego dispitiam mathesin. Mars trigonus, Saturnus Venerem respicit, Juppiter quadratus, Mercurius tibi iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est, mala Fortuna te premit.» Imperator vero:« Ut, inquit, vera probes esse quae dico, dum matutinale dederint signum, ante enim non ausi sumus, mecum ad palatium potiori quam ego descenderim omine venito. Si me ut imperatorem non istic recipi videris, occidito. Non minoris quippe criminis erit, me imperatorem dixisse si non sum, quam aliquem occidisse. Si vero te ob id mali quicquam pati formidas, haec fatiat mihi Deus et haec addat, si non potius praemium quam pro hac re sumes supplitium.» Igitur credulus carceris custos effectus, dato, ut imperator dixerat, matutinali signo, eum ad palatium usque comitatur. Cumque eodem venisset, mirabiliter sicut a se noscentibus susceptus, comitem suum exanimatum admiratione nimia reddidit. Sane dum dignitates omnes huic occurrere, laudes reddere, adorare, soccos detrahere, alia atque alia pro se quemquam facere contemplaretur, emori ei tunc atque vivere satius esset. Cui imperator:« Contemplare, inquit, nunc mathesin et si vere quo huc adveneris omine dixeris, veram te augurandi scientiam habere probabis. Prius tamen quaeso, quid morbi sit, proferas, quod te tam pallidum reddidit.» Cui: Parcarum, infit, obtima Cloto jam nere desinit; Lachesis vero in torquendo laborare amplius non cupit, sevissima autem harum Atropos articulos jam in condilum solam imperii tui sententiam expectat, ut fila contrahens rumpat. Palliditatis autem vultus mei causa est, animam a capite descendisse, secumque in inferiorem corporis partem sanguinem perduxisse.» Subridens igitur imperator:« Recipe, inquit, animam, recipe, et cum hac bisbinas aureorum libras adsume; nulli vero de me, nisi aufugisse, respondeas.» His ita gestis, imperator vigiles, qui se captum dimiserant, quique caesum custodiae manciparant, venire praecepit. Quibus et ait:« Vigilantibus vobis custodiamque civitati praebentibus, numquid fures aliquando adulterosque offenditis?» Qui eum praetio accepto dimiserant, nil se vidisse responderant; qui vero caesum illum custodiae manciparant, ita responderant:« Praecepit δεσποτία σοῦ ἡ ἅγια, despotia sui agia, id est dominatio tua sancta, ut si vigiles post crepusculum quemquam aliquo deambulantem offenderent, captum protinus verberibusque caesum custodiae traderent. Tuis itaque, dominator sanctissime, jussionibus nos parentes, hac, quae praesentem praecessit diem, nocte quendam lupanaria percurrentem cepimus, flagellavimus, carcerique impositum imperio tuo sancto producendum servavimus.» Quibus imperator:« Cito, inquit, ut in medium producatur, potestas imperii mei etiam atque etiam imperat.» Nec mora, vinctus ut ducatur, percurrunt. Quem dum aufugisse audirent, semivivi ad palatium sunt reversi. Quod cum nuntiassent imperatori, mox imperator se exutum nimisque iis cesum ostendens:« Δεύτε, deute, id est venite, inquit, μὴ διληασέται, mi diliasete, nolite formidare; ipse ego sum quem flagellastis, quemque e carcere nunc aufugisse confiditis. Scio enim et vere credo, quod non imperatorem sed imperatoris inimicum tundere cogitastis. Hos qui me non ut imperatorem, sed ut latronem viteque meae insidiatorem dimisere, mortetenus verberatos urbe expelli, bonisque omnibus privari, mea non solum cupit, verum etiam jubet auctoritas. Vos autem meis non solum, sed horum etiam perversorum divitiis dono.» Quod quam prudenter egerit, paternitas tua in hoc animadvertere poterit, quoniam caeteri extunc civitatem diligentissime custodire, hunc etiam absentem quasi praesentem sperare. Sicque factum est ut et imperator amplius de palatio noctu non descenderet, et sui omnia fideliter custodirent.
2.12.1
Alium quem ipse egit ludum, silentio tegi absurdum esse dijudico. Constantinopolitanum palatium ob imperatoris salutem multorum praesidiis militum custoditur. Custodientibus vero victus censusque cottidianus non parvus inpenditur. Contigit itaque, 12 post corporis refectionem in ipso diei fervore una in domo quiescere. Mos denique imperatoris erat, cunctis quiescentibus totum perreptare palatium. Qui cum eodem, die quadam quo 12 memorati loethoeo sese dederant, pervenisset, ligno modico, ut non incallidus, ostii pessulo projecto ingrediendi sibi aditum praebuit. Undecim vero dormientibus, ut ars artem falleret duodecimus pervigil stertere ceu dormiens ceperat, contractisque in faciem brachiis, totum quod imperator faceret diligentissime considerabat. Ingressus igitur imperator, dum obdormire cunctos perspiceret, aureorum numismatorum libram pectori uniuscujusque apposuit; moxque clam regressus, ostium, ut prius fuerat, clausit. Eo autem hoc egit, quatinus exitati et de lucro gratularentur, ac qualiter hoc accideret non mediocriter mirarentur. Denique discedente imperatore, qui vigil solus extiterat surrexit, dormientiumque nummos aureos sibi adsumpsit atque reposuit; postea vero quieti sese dedit. Imperator igitur pro hoc ludo sollicitus, post nonam horam 12 hos quos nominavimus ad se venire praecepit, eosque ita convenit:« Si forte vestrum quempiam somnii visio deterruit aut hilarem reddidit, ut in medium proferat mea jubet auctoritas; nec minus etiam si quid novitatis expergefactus quisquam vidit, ut detegat, imperat.» Hi itaque, quemadmodum nihil viderant, nil se vidisse responderant. Magis autem super hoc admirati,
2.12.2
Sperans igitur imperator, hos non rei inscitia sed calliditate aliqua reticere, suscensus est ut qui magis, cepitque nonnulla terribilia reticentibus comminari. Quod qui omnium conscius erat ut audivit hujusmodi humillima et supplici voce imperatorem convenit:« Φιλάνθροπε βασιλεῦ, filanthrope vasileu, id est humanissime imperator, hi quid viderint, nescio; ego tamen delectabile, atque utinam quod persaepe mihi contingeret, somnium vidi. Undecim his conservis meis hodie vere sed non oportune dormientibus, visus sum, quasi non dormiens, vigilare. Ecce autem magnitudo imperii tui quasi occulte ostium reserans, clanculumque ingressa, libram auri adposuit supra pectus omnium nostrum. Cumque imperium tuum quasi repedare, sotiosque hac in visione cernerem dormitare, continuo ceu letus exurgens, undecim dormientium aureorum numismatorum libras tuli, meoque in marsupio, in quo una erat, apposui, quatinus ob transgressionem decalogi, ne solum essent 11, verum ad memoriam apostolorum mea una adhibita essent et ipse 12. Visio haec, imperator auguste, bonum sit, usque modo me non deterruit, sed hilarem reddidit. O utinam interpretatio alia imperio tuo non placeat. Nam et me μάντην καὶ ὀνιρόπολον mantin ke oniropolon, id est divinum et somnii venditorem, esse liquido patet.» His auditis, magno est imperator cachinno inflatus; verum prudentiam hujus atque sollicitudinem plus admiratus, protinus infit.« Antehac σὲ οὐτὲ μἁντην οὐτε ὀνιρόπολον, se ute mantin ute oniropolon, id est te neque divinum neque somnii venditorem esse, audivi. Hanc vero rem nunc ita aperte dixti, ut nihil circuitionis usus esses. Sed quia vigilandi facultatem sive auspicandi scientiam habere non posses, nisi divino tibi esset munere datum, seu verum sit, ut speramus, immo credimus, seu falsum, καθὼς ὁ Λουκιανος, cathos o lukianos, id est sicut Lucianus de quodam dicit, quod dormiens multa reppererit, atque a gallo exitatus nihil invenerit, tu tamen quicquid videris, quicquid senseris, quicquid etiam inveneris, tuum sit.» His auditis, quanta caeteri sint confusione repleti, quantoque hic sit gaudio plenus, eorum quisque in se personas suscipiens, animadvertere poterit.
2.13
Arnulfus interea, earum quae sub arcturo sunt gentium rex fortissimus, cum Centebaldum Maravanorum ducem, quem supra memoravimus, sibi viriliter repugnantem debellare nequiret, depulsis his, pro dolor! munitissimis interpositionibus, quas vulgo clusas nominari praediximus, Hungariorum gentem, cupidam, audacem, omnipotentis Dei ignaram, scelerum omnium non insciam, caedis et rapinarum solummodo avidam, in auxilium convocat; si tamen auxilium dici potest, quod paulo post, eo moriente, cum genti suae, tum caeteris in meridie occasuque degentibus nationibus, grave periculum, immo exitium fuit. Quid igitur? Centebaldus vincitur, subjugatur, fit tributarius; sed non solus. O cecam regnandi Arnulfi regis cupiditatem! o infelicem amarumque diem! Unius homuntii dejectio fit totius Europae contricio. Quot mulieribus viduitatem, patribus orbitatem, virginibus corruptionem, sacerdotibus populisque Dei captivitatem, ecclesiis desolationem, terris inhabitantibus solitudinem, ceca ambitio paras! Legistin', obsecro, ipsius Veritatis verba dicentis. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, anime vero suae detrimentum patiatur; aut quam dabit homo cummutationem pro anima sua? Quod si te veri judicis non terruit severitas, ipsa saltem furorem tuum humanitatis temperaret communitas. Eras enim inter homines homo, si dignitate sublimis, non tamen natura dissimilis. Flebilis hec miserabilisque conditio, cum illa bestiarum serpentium seu alitum genera quae intollerabilis feritas ac loetale virus ab hominibus separata esse facit, ut sunt basilisci, reguli, vel rinocerotes, seu gripes, quae etiam aspectu ipso cunctis pernitiosa esse videntur, inter sese tamen pro origine ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseverant; homo autem, ad imaginem similitudinemque Dei formatus, legis Dei conscius, rationis capax, non solum proximum non amare juvat, sed et odisse plurimum valeat. Videamus igitur, quid Johannes, non quilibet, sed virgo ille egregius, secreti celestis conscius, cui Christus in cruce matrem Virginem virgini commendavit, super talibus dixerat: Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Sed redeamus ad rem. Devicto namque Centebaldo Maravanorum duce, Arnulfus, pace habita, regno potitur. Hungarii interim observato exitu, contemplatique regionem, cordibus malum, quod post in propatulo aparuit, machinabantur.
2.14
Dum haec aguntur, rex Gallie Karolus, qui cognominatus est Calvus, praesentem moriendo an. 888, Jan. XIII) mutavit vitam. Cui dum viveret, nobiles duo ex Italia praepotentes principes serviebant, quorum Wido alter, alter dictus est Berengarius. Hi sane tanto sunt amicitiarum foedere glutinati, ut hoc sibi jurejurando promitterent, quod si regi Karolo superstites forent, alterius alter ordinationi coniveret, scilicet ut Wido quam Romanam dicunt Franciam, Berengarius optineret Italiam. Sed cum nonnulla sint incerta et instabilia amicitiarum genera, quae diversis modis humanum genus dilectionis societate conectunt, ut quosdam praecedens commendatio postmodum amicitiae facit inire commertia, alios negociationis seu militiae vel artis ac studii similitudo, quae etiam, sicut ex diversis, vel lucri, vel libidinis, vel necessitudinum variarum sotietatibus adquiruntur, ita intercedente qualibet divortii occasione solvuntur: hoc tamen est, hoc inquam amicitiae genus, quod multis experimentis est saepissime comprobatum, nullo modo eos qui amicitiarum foedus conjurationis iniere principio, indiruptam quivisse servare concordiam. Sane quidem callidissimus ille humano generi inimicus, ut homines praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius sagatiusque ad inrumpendam amicitiam laborat. Quod si a minus recte sapientibus de vero amicitiarum genere percontamur, respondebimus, concordiam veramque amicitiam nisi inter emendatos mores ejusdemque virtutis et propositi viros stare non posse.
2.15
Contigit itaque, utrumque, Widonem scilicet atque Berengarium, Karoli regis funeri deesse. Cujus tamen interitum Wido ut audivit, Romam profectus, absque Francorum consilio totius Franciae unctionem suscepit imperii Franci itaque Oddonem, quoniam Wido aberat, regem constituunt. Berengarius vero Widonis consilio, quemadmodum ei jurejurando promiserat, Italici regni suscepit imperium. Wido autem Franciam petit.
2.16
Cumque Burgundionum regna transiens, Franciam quam Romanam dicunt ingredi vellet, Francorum nuntii ei occurrunt, se redire nuntiantes, eo quod longa expectatione fatigati, dum sine rege diu esse non possent, Oddonem cunctis potentibus elegerunt. Fertur autem hac occasione Francos Widonem regem sibi non adsumpsisse. Nam dum ad Metensem venturus esset urbem, quae potentissima in regno Lotharii claret, praemisit dapiferum suum, qui alimenta illi more regio praepararet. Metensis vero episcopus dum cibaria ei multa secundum Francorum consuetudinem ministraret, hujusmodi a dapifero responsa suscepit:« Si equum saltem mihi dederis, faciam ut tercia obsonii hujus parte sit rex Wido contentus.» Quod episcopus audiens:« Non decet, inquit, talem super nos regnare regem, qui decem dragmis vile sibi obsonium praeparat.» Sicque factum est ut Widonem desererent, Oddonem autem eligerent.
2.17
Francorum igitur non parum Wido perturbatus legationibus, nonnullis coepit cogitationibus aestuari, tam ex Italico regno Berengario jurejurando promisso, quam ex Francorum praesertim, quod poenitus se non posse sciverat adipisci. Inter utramque autem hanc aestuationem, quoniam Francorum rex esse nequibat, frangere quod Berengario fecerat jusjurandum deliberat; collectoque prout potuit exercitu-- traxerat sane et a Francis quandam affinitatis lineam,-- Italiamque concite ingressus, Cammerinos atque Spoletinos fiducialiter ut propinquos adit, Berengarii etiam partibus faventes, ut infidos pecuniarum gratia adquirit; itaque Berengario bellum parat.
2.18
Copiis denique utraque ex parte collectis, juxta fluvium Triviam, qui quinque Placentia miliariis extat, civile praeparant bellum. In quo cum partibus ex utrisque caderent multi, Berengarius fugam petiit, triumphum Wido obtinuit.
2.19
Nec mora, diebus interpositis paucis, multitudine Berengarius collecta, in Brixiae latissimos campos Widoni bellum preparat. Ubi cum maxima strages fieret, fuga sese Berengarius liberavit.
2.20
Jam vero Berengarius, cum Widoni resistere copiarum paucitate nequiret, potentissimum, quem praediximus, Arnulfum regem in auxilium rogat, promittens se suosque ejus potentiae servituros, si virtutis suae amminiculo Widonem superaret regnumque sibi Italicum vendicaret. Hujus plane tantae promissionis gratia accitus rex Arnulfus, filium suum Centebaldum, quem ex concubina genuerat, valido cum exercitu hujus in auxilium dirigit, veneruntque pariter omni sub celeritate Papiam. Wido vero ita fluviolum qui Papiam uno ex latere alluit, Vernavola nomine, tam sudibus quam exercitu munierat quatinus altera alteram, ipso medio discurrente, pars partem oppugnare nequiret.
2.21
Unus et vigesimus dies jam transierat, cum, sicut diximus, altera pars alteram nocere non posset; et Bagoariorum unus cottidie agminibus exprobrans Italorum, inbelles eos atque equitandi inscios clamitabat. Ad augmentum etiam dedecoris eos inter prosiliit, hastamque uni de manu excussit, sicque letus in suorum castra repedavit. Hubaldus igitur Bonefatii pater, qui post tempore nostro Camerinorum et Spoletinorum extitit marchio, tantum gentis suae cupiens dedecus vindicare, clipeo accepto, praedicto mox obviam Bagoario tendit. Is autem triumphi praeteriti non solum non immemor, sed eo factus audatior ceu e victoria jam securus, hunc contra properat laetus. Cepitque vertibilem equum modo impetu vehementi dimittere, strictis modo habenis retrahere. Memoratus vero Hubaldus recta se cepit adire. Cumque in eo esset, ut mutuis sese vulneribus figerent, more solito Bagoarius equo versili varios perplexosque per anfractus cepit discurrere, quatinus iis argumentis Hubaldum posset decipere. Verum cum hac arte terga verteret, ut mox rediens Hubaldum ex adverso percuteret, equus cui Hubaldus insederat vehementer calcaribus tunditur, et per scapulas, antequam reverti Bagoarius posset, lancea ad cor usque perforatur. Hubaldus igitur freno Bagoaricum percipiens equum, ipsum in medio fluvioli alveo exutum hominem dereliquit; sicque suorum injuriae ultor, de triumpho ad suos redit hilarior. Hoc sane factum non mediocrem Bagoariis terrorem, Italicis audatiam contulit. Inito quippe Bagoarii consilio, nonnullisque Centebaldus a Widone argenti acceptis ponderibus, in propria remeavit.
2.22
Igitur Berengarius dum ubi prospera sibi adversari prospiceret, cum Centebaldo pariter Arnulfi regis adit potentiam, orans ac pollicens, ut si ipsum adjuvaret, se totamque Italiam, ut ante promiserat, dicioni suae supponeret. Tantae siquidem ut praediximus promissionis gratia excitus, copiis collectis non minimis, Italiam adit. Cui Berengarius, ut promissionis suae fidem daret, credulitatis arrabone clipeum portat.
2.23
Susceptus itaque a Veronensibus, ad urbem proficiscitur Pergamum. Ubi dum firmissima loci munitione confisi, immo decepti, homines ei occurrere nollent, castrametatus eodem, belli fortitudine urbem cepit, jugulat, trucidat. Civitatis etiam comitem, Ambrosius nomine, cum ense, balteo, armillis, ceterisque pretiosissimis indumentis. suspendi ante porte januam fecit. Quod factum caeteris omnibus urbibus cunctisque principibus terrorem parvum non attulit; quicumque hoc audierat, utraque auris ejus tinniebat.
2.24
Mediolanenses igitur atque Ticinenses hac fama perterriti, ejus non passi sunt praestolari adventum, verum praemissa legatione, jussioni suae se obtemperaturos promittunt. Ottonem itaque, Saxonum potentissimum ducem,-- hujus gloriosissimi atque invictissimi regis Ottonis, qui nunc superest et feliciter regnat, avus,-- Mediolanium defensionis gratia dirigit; recta ipse Ticinum tendit.
2.25.1
Wido denique hujus impetum ferre non valens, Camerinum Spoletumque versus fugere cepit. Quem sine dilatione acriter rex insequitur, urbes et castella omnia sibi resistentia vi debellans. Nullum siquidem fuerat castrum natura etiam ipsa munitum, quod virtuti hujus saltem resistere moliretur. Quid autem mirum, cum ipsa civitatum omnium regina, magna scilicet Roma, hujus impetum ferre nequiverit? Enimvero dum a Romanis ingrediendi urbem huic fidutia negaretur, convocatos ad sese milites ita convenit:
2.25.2
Versus. 26. Magnanimi proceres et clari Marte secundo, Arma quibus studium fulvo radiare metallo, Romulidae sueti vacuis quod condere scriptis; Sumite nunc animos, vobis furor arma ministret! Non Pompeius adest, non Julius ille beatus, Qui nostros domuit proavos mucrone feroces; Indolis hujus enim summos deduxit ad Argos, Protulit in lucem quem sancta Britanica mater. His torta studium pingues captare siluros Cannabe, non clipeos manibus gestare micantes!
2.26
His eroes dictis animos accensi, vitam laudis aviditate contempnunt. Clipeis denique cratibusque catervatim operti, muros adire contendunt; plurima etiam bellorum paraverant instrumenta, cum inter agendum, populo considerante, contingit lepusculum clamore ejus exterritum urbem versus fugere. Quem dum exercitus, ut adsolet, vehementi impetu sequeretur, Romani putantes se impugnari, de muro sese projiciunt. Quod populus cernens, sagmatibus sellisque quibus equis insederant juxta murum projectis, per eorum acervum murum ascendunt. Pars vero populi quedam, accepta mox trabe quinquaginta pedum procera longitudine, portam quatiunt, et Romam quam Leonianam dicunt, in qua beati Petri apostolorum principis praetiosum corpus quiescit, vi capiunt. Ceteri vero qui trans Tiberim erant, hoc timore compulsi, hujus dominatui colla submittunt.
2.27
Hoc in tempore Formosus papa religiosissimus a Romanis vehementer aflictabatur, cujus et hortatu Romam rex Arnulfus advenerat. In cujus ingressu, ulciscendo papae injuriam, multos Romanorum principes obviam sibi properantes decollare praecepit.
2.28
Causa autem simultatis inter Formosum papam et Romanos haec fuit: Formosi decessore defuncto, Sergius quidam Romanae ecclesiae diaconus erat, quem Romanorum pars quaedam papam sibi elegerat. Quaedam vero pars non infima nominatum Formosum, Portuensis civitatis episcopum, pro vera religione divinarumque doctrinarum scientia papam sibi fieri anhelabat. Nam dum in eo esset, ut Sergius apostolorum vicarius ordinari debuisset, ea, quae Formosi favebat partibus, pars Sergium non mediocri cum tumultu et injuria ab altari expulit, et Formosum papam constituit.
2.29
Descenditque Sergius in Tusciam, quatinus Adelberti, potentissimi marchionis, auxilio juvaretur; quod et factum est. Nam Formoso defuncto, atque Arnulfo in propria extincto, is qui post Formosi necem constitutus est expellitur, Serguisque papa per Adelbertum constituitur. Quo constituto, ut impius doctrinarumque sanctarum ignarus, Formosum e sepulcro extrahere atque in sedem Romani pontificatus sacerdotalibus vestimentis indutum collocare praecepit. Cui et ait:« Cum Portuensis esses episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam universalem usurpasti sedem?» His expletis, sacratis mox exutum vestimentis digitisque tribus abscisis, in Tiberim jactare praecepit, cunctosque quos ipse ordinaverat, gradu proprio depositos, iterum ordinavit. Quod quam male egerit, pater sanctissime, in hoc animadvertere poteris, quoniam et hi, qui a Juda, domini nostri Jesu Christi proditore, ante proditionem salutem seu benedictionem apostolicam perceperunt, ea post proditionem propriique corporis suspensionem minime sunt privati, nisi quos improba forte defaedarunt flagitia. Benedictio siquidem quae ministris Christi impenditur, non per eum qui videtur, sed qui non videtur, sacerdotem infunditur. Neque enim qui rigat est aliquid, neque qui plantat, sed, qui incrementum dat, Deus.
2.30
Quantae autem esset auctoritatis, quantaeque religionis papa Formosus fuerit, hinc colligere possumus, quoniam dum a piscatoribus postmodum esset inventus atque ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam deportatus, sanctorum quedam imagines hunc in loculo positum venerabiliter salutarunt. Hoc namque a religiosissimis Romanae urbis viris persepe audivi. Sed, his ommissis, ad narrandi ordinem redeamus.
2.31.1
Rex Arnulfus desiderii sui compos effectus, persequi Widonem non desiit, profectusque Camerinum, castrum vocabulo et natura Firmum, in quo Widonis uxor erat, obsedit( Maio). Wido autem in incertis latuit locis. Igitur praefatum castrum, nomine et natura Firmum, vallo circumdatur, omnia bellorum instrumenta, quibus capi possit, parantur. Cumque Widonis uxor magnis undique angustiis premeretur, et evadendi spes illi omnimodis negaretur, causas mortis regiae vipperina cepit calliditate exquirere. Accitum namque ad se quendam Arnulfi regis familiarissimum, magnis eum muneribus rogat, ut se adjuvet. Qui cum se non aliter posse testaretur, nisi civitatem domini sui traderet dicioni, illa etiam atque etiam auri pondera non solum pollicens, verum etiam in praesentiarum tribuens, orat, ut poculo quodam ab ea sibi collato dominum suum regem potaret; quod non mortis periculum daret, sed mentis feritatem mulceret. Quae etiam, suis ut fidem dictis praeberet, ante sui ipsius praesentiam hoc unum suorum potat servorum; qui unius horae spatio conspectui hujus adstans, sanus abscessit. Verum veridicam Maronis, inquam, illius sententiam in medium proferamus:
2.31.2
Sumptum namque loetale poculum festinus regi propinat. Quo accepto tanta hunc confestim somni virtus invasit, quatinus tocius exercitus strepitus eum triduo evigilare nequiret. Fertur autem, quoniam dum familiares hunc modo strepitu, modo tactu inquietarent, apertis oculis nil sentire, nil loqui posse perfecte. Positus tamen in mentis exessu, mugitum reddere, non verba edere, videbatur. Hujus quippe rei accio repedare omnes compulit, non pugnare.
2.32
Credo autem, Arnulfum regem justa severi judicis hujusmodi pestem incurrisse censura. Secundae enim res dum imperium hujus ubiubi magni facerent, virtuti suae cuncta tribuit, non debitum omnipotenti Deo honorem reddidit. Sacerdotes Dei vincti trahebantur, sacrae virgines vi obprimebantur, conjugatae violabantur. Neque enim ecclesiae confugientibus poterant esse asylum. In his namque simbolam faciebant, gestus turpis, cantus ludicres, dibachationes. Sed et mulieres eodem publice, pro nefas, prostituebantur.
2.33
Denique redeuntem regem magna cum valetudine Arnulfum palatim rex Wido persequitur. Cumque Arnulfus Bardonis montem conscenderet, hoc suorum consilio definivit, quatinus Berengarium lumine privaret, sicque securus Italiam obtineret. Cognatorum vero Berengarii unus, qui non parva Arnulfo regi familiaritatis gratia inherebat, hujusmodi consilium ut agnovit, absque mora Berengario patefecit. Qui mox ut sensit, lucerna quam ante Arnulfi regis praesentiam tenuerat alii tradita, fugiit, atque Veronam percitus venit.
2.34.1
Omnes extunc Italienses Arnulfum floccipendere, nichili habere. Unde cum Ticinum veniret, non modica horta est in civitate sedicio; tantaque istic exercitus strages facta est, ut cripte civitatis, quas alio nomine cloacas dicunt, horum cadaveribus replerentur. Quod Arnulfus cernens, quoniam per Veronam non potuit, per Hannibalis viam, quam Bardum dicunt, et montem Iovis repedare disponit. Cumque Eporegiam pervenisset, Anscarius marchio istic aderat, cujus et hortatu civitas rebellabat. Verum hoc Arnulfus jurejurando promiserat, nunquam se a loco eodem discessurum, quoad praesentiae suae praesentarent Anscarium. Is autem, ut erat homo valde formidolosus, ei omnino similis quo de Maro ait::
2.34.2
de castello exiit, et juxta murum civitatis in cavernis petrarum latuit. Hoc autem eo fecit, quatinus licite possent regi Arnulfo satisfacere, Anscarium in urbe non esse. Itaque jusjurandum rex istud accepit, atque iter quod ceperat abiit.
2.35
Profectusque in propria, turpissima valetudine expiravit. Minutis quippe vermibus quos pedunculos aiunt vehementer affictus, spiritum reddidit. Fertur autem, quod praefati vermes adeo scaturrirent, ut nullis medicorum curis minui possent. Utrum vero pro tam immenso scelere, Hungariorum scilicet emissione, secundum prophetam duplici sit contricione attritus, an ex presenti supplicio consequeretur veniam in futuro, soli illius scientiae dimittamus, quo de Apostolus dicit:« Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.»
2.36
Justus igitur Deus uxori Widonis, quae huic paraverat mortem, parat viduitatis dolorem. Sicut enim praefati sumus, dum redeuntem Arnulfum Wido rex e vestigio sequeretur, justa fluvium defunctus est Tarum. Cujus obitum Berengarius ut audivit, festinus Papiam venit, regnumque potenter accepit. Fideles vero fautoresque Widonis, veriti ne ab eis inlatam Berengarius ulcisceretur injuriam, et quia semper Italienses geminis uti dominis volunt, quatinus alterum alterius terrore coherceant, Widonis regis defuncti filium, nomine Lambertum, elegantem juvenem, adhuc ephoebum nimisque bellicosum, regem constituunt. Cepit denique hunc adire populus, Berengarium deserere. Cumque Berengarius Lamberto, magno cum exercitu Papiam tendenti, copiarum paucitate obviare nequiret, Veronam petiit, isticque securus deguit. Non post multum vero temporis Lambertus rex cum esset vir severus, principibus gravis est visus. Unde et legatos Veronam dirigunt, regem Berengarium ad se venire, Lambertum vero expellere petunt.
2.37
Magimfredus praeterea, praedives Mediolanensis urbis comes, quinquennio huic rebellis extiterat; qui non solum urbem in qua rebellis erat, Mediolanium scilicet, defenderat, verum etiam vicina circumquaque loca Lamberto servientia nimis depopulabat. Quod factum rex non passus est abire inultum, psalmographum illud persepe ruminans:« Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.» Nam post paululum capitis hunc jusserat damnare sententia. Quae res terrorem cunctis Italiensibus non minimum adtulit.
2.38
Denique hoc eodem tempore Adelbertus, illustris Tuscorum marchio, atque Ildeprandus, praepotens comes, huic nisi sunt rebellare. Tantae quippe Adelbertus erat potentiae, ut inter omnes Italiae principes solus ipse cognomento diceretur Dives. Huic erat uxor nomine Berta, Hugonis, nostro post tempore regis, mater; cujus instinctu tam nefaria cepit ipse facinora. Nam collecto exercitu, cum Ildeprando comite constanter Papiam tendere festinat.
2.39
Lambertus interea rex, harum rerum inscius, in Marinco, 40 ferme milibus Papia distans, venationibus occupatur. Cumque praefati marchio et comes cum immenso sed invalido Tuscorum exercitu Bardonis montem transirent, Lamberto regi medio in nemore venanti, ut sese res habuerat, nuntiatur. Is vero, sicut erat animi constans viribusque potens, suos non passus est milites prestolari; sed collectis quos secum habuerat, centum ferme militibus, cursu prepeti eis obviare festinat
2.40
Jamiam Placentiam venerat, cum hi justa fluvium Sesterionem ad burgum, in quo sanctissimi et praetiosi martyris Domini corpus positum veneratur, castra metasse nuntiantur. Ignorantes itaque quid superventura nox pareret, temetolenti post nonnulla inutilia tragodimata, id est cantiones, somno sese dedere, stertere; nauseam alii sumptus intemperantia facere. Rex igitur, cum animi ferox tum ingenio callens, in ipso eos noctis conticinio opprimit, dormientes ferit, oscitantes jugulat. Ventum denique ad ipsos est, qui hujus ductores exercitus erant. Cumque iis non ex multitudine alius, sed rex ipse praeclari hujus facinoris nuntius esset, non dico pugnandi, verum fugiendi terror ipse abstulit facultatem. Verum Ildeprandus, fuga lapsus, Adelbertum intra animalium praesepe latitantem dereliquit. Qui dum repertus esset atque ante regis praesentiam ductus, eum ilico ita convenit:« Sibillino spiritu uxorem tuam Bertam prophetasse credimus, quae te scientia sua regem aut asinum facturam promisit. Verum quia regem noluit, aut, ut magis credendum est, non potuit, asinum, ne mentiretur, effecit, dum te cum Arcadiae pecuaribus ad praesepe declinare coegit!» Preterea hoc cum isto nonnulli capiuntur, vinciuntur, Papiam ducuntur, custodie mancipantur.
2.41
His ita gestis, rex iterum Lambertus praefato in loco Marinco venationibus occupatur quoad omnium principum decreto, quid super captis agendum esset, deliberaretur. Sed o utinam venatio haec feras, non caperet reges! Aiunt sane, hunc, dum, sicut moris est, apros efreni sectaretur equo, cecidisse collumque fregisse. Verum assertioni huic fidem prebere non absurdum esse non dico. Est enim alia mortis hujus, quae mihi verisimilior videtur, atque omnibus a populis narratur, assertio. Magimfredus Mediolanensis urbis comes, cujus paulo superius fecimus mentionem, dum pro scelere in rem publicam atque in regem commisso capitis juditio damnaretur, unicum possessionis suae vicarium, Hugonem filium, dereliquit. Quem dum Lambertus rex cum forma egregia tum nonnullos superare videret audatia, animi sui non parvum pro patris morte dolorem collatis nisus est beneficiis mulcere quamplurimis. Unde et eum praeter ceteros familiaritatis privilegio dederat. Factum est autem, dum Lambertus rex nominato in loco Marinco venaretur,-- est enim eodem mirae magnitudinis et amoenitatis lucus adeo venationibus aptus-- huc illucque cunctis, ut moris est, discurrentibus, hoc cum uno scilicet Hugone ipsum solummodo in nemore remansisse. Cumque rex aprum in transitu praestolaretur, diuque multum remorante longa expectatione lassaretur, paululum sese quieti dedit, vigiliae custodiam huic infido, quasi fido, commitens. Igitur absentibus cunctis, Hugonis mens custodis, immo proditoris atque carnificis, collatorum beneficiorum immemor plurium, patris mortem animo cepit revolvere. Non consideravit genitorem suum justam incurrisse necem; jusjurandum, regi quod fecerat, violare non metuit; vicarium se Judae, domini nostri Jesu Christi proditoris, appellari non erubuit; et quod est gravius, sempiternum suplicium subiturum sese non timuit; verum conamine toto virium, ligno non modico dormienti collum fregit. Gladio quippe ferire timuit, ne peccati hujus auctorem res eum manifesta probaret. Eo namque mens perversa ita egit, ut non gladii cicatrix, sed ligni manifesta collisio, hunc repperientibus fidem darent equo cecidisse, collique fraccione hominem exivisse. Latuitque per annos res quam plurimos. Sed dum processu temporis Berengarius rex, nullo sibi resistente, regnum viriliter obtineret, ipse reatus proprii, sicut fuerat auctor, extitit proditor, implevitque illud quod rex et propheta canit:« Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniqua gerens benedicitur.» Sed et aliud fecisse minime potuit propter haec ipsius Veritatis verba dicentis:« Nichil opertum, quod non reveletur, et occultum, quod non in publicum veniat.»
2.42
His ita gestis, rex Berengarius ampliori pristina dignitate regia honoratur; Adelbertus marchio et ceteri ad propria destinantur.
2.43.1
Juvat autem, pater karissime, tanti hujus obitum regis et deflendo scribere et scribendo deflere. Inerat namque illi honesta morum probitas, sancta et formidolosa severitas, et quem juventus ornabat in corpore splendida, mentis canities decoraverat sancta. Plane plus ipse rei publicae, quam res publica decoris ei contulerat. Quod si non cita mors hunc raperet, is esset qui post Romanorum potentiam totum sibi orbem viriliter subjugaret.
2.43.2
EXPLICIT LIBER PRIMUS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).