Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antapodosis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
More
Original / primary: 9481 Antapo
6.1
INCIPIT LIBER TERTIUS. BIBLOS C.
6.1
Operis hujus titulum, pater sanctissime, satis te mirari non ambigo. Ais forte: Cum virorum illustrium actus exhibeat, cur Ανταπόδοσης, antapodosis, ei inseritur titulus? Ad quod respondeo: Intentio hujus operis ad hoc respicit, ut Berengarii hujus, qui nunc in Italia non regnat sed tyranizat, atque uxoris ejus Willae, quae ob inmensitatem tyrannidis secunda Jezabel, et ob rapinarum insacietatem Lamia proprio apellatur vocabulo, actus designet, ostendat, et clamitet. Tanta enim mendatiorum jacula, tanta rapinarum dispendia, tanta impietatis molimina in me et domum meam, cognationem et familiam, gratis exercuere, quanta nec lingua proferre nec calamus praevalet scribere. Sit igitur eis praesens pagina antapodosis, hoc est retributio, dum pro calamitatibus meis τὴν ἀσεβεῖαν, asevian, id est impietatem eorum, praesentibus futurisque mortalibus denudavero. Nec minus etiam sanctissimis et fortunatis viris pro collatis in me beneficiis antapodosis erit. Ex memoratis sane aut memorandis nullus invenitur aut rarus, hoc uno, Berengario scilicet impio, exepto, quorum non beneficiis genitores aut genitus vehementer gratularemur. Denique quod ἐν τῇ εχμαλοσίᾳ, en ti echmalosia, hoc est in captivitate seu peregrinatione, libellulus hic conscriptus dicatur, praesens indicat exulatus. Coeptus quippe in Frankenenvurd, qui est 20 miliariis locus Magontia distans, in Paxu insula, nongentis et eo amplius Constantinopolim miliariis distans, usque hodie exaratur. Sed redeamus ad rem.
6.2.1
Rege Berengario defuncto atque absente Rodulfo, Hungariorum rabies Salardo praeduce totam per Italiam dilatatur, adeo ut muros Papiensis civitatis vallo circumdarent, ac defixis per girum tentoriis, exeundi aditum civibus prohiberent. Qui cum his viribus non resistere possent peccatis promerentibus, nec munere mulcent.
6.2.2
Versus. 3. Clarus ab infuso discedens sidere Phoebus Zodiaci primum solito conscendere sidus Incipit, et gelidas dissolvere colle pruinas, Aeolus atque suos binos bis mittere flatus, Ungrorum furibunda manus cum gaudet in urbem Flatibus Aeoliis adjuta infundere flammas. Spiritibus validis parvus diffunditur ignis; Nec juvat Hungarios solis hos urere flammis, Undique conveniunt, mortemque inferre minantur, Confodiunt telis, calidus quos terruit ignis. Uritur infelix olim formonsa Papia! Vulcanusque suos attollens flatibus artus, Ecclesias patriamque simul conscendit in omnem. Extinguntur matres, pueri, innuptaeque puellae ypermetrus versus. Sancta catervatim moritur catecumina ples tunc, Presul in urbe sua hac moritur sanctusque sacerdos, Nomine qui proprio bonus est dictusque Johannes. Quod fuerat longo thecis in tempore clausum, En jacet, hoc aliena manus ne tangeret aurum, Atque per inmensas dissolvitur igne cloacas. Uritur infelix olim formonsa Papia! Cerneret[ sc. qui adesset] argenti rivos, paterasque micantes, Corpora majorum passim conbusta virorum Jaspidis hic praecium viridis rutilique topazii Spernitur, et saphyrus pulcherque berillus; Institor heu faciem nullus tunc flectit ad aurum. Uritur infelix olim formonsa Papia! Lucidus inmensas eripit nec fonte carinas Ticinus, sentina simul diffunditur igne. Usta est infelix olim formonsa Papia
6.2.3
anno Dominicae incarnationis 92, IV. Idus Mart., indictione 12, sexta feria, hora tertia. Quorum memoriam piae recordationis affectu, qui eodem combusti sunt, vos et quicumque legeritis, faciatis, vehementer exoro.
6.3
Verum piissimi omnipotentisque Domini, cui propheta misericordiam et juditium concinit, cujusque misericordia plena est terra, usque ad consummationem gladius non desevit. Nam etsi peccatis promerentibus est exusta, non tamen inimicorum manibus tradita. Impleturque quod rex et propheta cantat:« Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet, ut complacicior sit adhuc? aut in finem misericordiam suam abscidet, a generatione in generationem? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?» Itemque ei alius propheta dicit:« Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.» Reliquiae igitur quae supererant, Hungariis non inviriliter resistebant; adeo ut letabundi canerent cum Propheta:« Haec est inmutatio dexterae Exelsi.»
6.4
Accessit ad hoc magnumque juvamen praebuit sanctissimi patris nostri doctorisque egregii beati Siri, cujus in praefata urbe requiescunt exuviae intercessio gloriosa. Ac ne ejus vaticinium falleretur, praedicta urbs Papia, ut caderet, est inpulsa, verum misericorditer a Domino liberata. Missus equidem praedicationis gratia a beato Hermagora, evangeliste Marci discipulo, Papiam beatissimus pater, hujusmodi eam propheciae spiritu praesagio honoravit:
6.5
« Delectare gaudiis, urbs Papia, quia veniet tibi ab externis montibus exultatio. Non vocaberis minima, sed copiosa in finitimis civitatibus.» Et ut hoc ejus vaticinium firmius crederetur, Aquilegiae non ignotae civitatis casum hac eadem hora sermone hujusmodi nuntiavit:« Ve tibi, Aquilegia, quia cum impiorum incesseris manus, destrueris, nec ultra reaedificata consurges.» Quod ita esse completum, visibus patens ratio manifestat. Aquilegia namque, praedives atque inmensa olim civitas, ab impiissimo Hunorum rege Attila capitur ac funditus dissipatur, nec ulterius, ut in praesentiarum cernitur, elevatur; Papia vero, ut vir sanctissimus dixerat, copiosa et apellatur et cernitur; non solum quippe praecellit vicinas, sed et longe positas opibus civitates. Quid alias memorem, cum insignis ipsa totoque orbe notissima Roma huic inferior esset, si praeciosa beatissimorum apostolorum corpora non haberet? Patet igitur, quod hanc intercessio beatissimi patroni nostri Siri eripuit, qui eam tam veridico ac praecioso praesagio honoravit. Exusta denique Papia, factaque totam per Italiam non modica praeda, Hungarii ad propria revertuntur.
6.6
Hoc eodem tempore defuncto Adelberto, Eporegiae civitatis marchione, uxor ejus Hermengarda, Adelberti praepotentis Tuscie marchionis et Bertae filia, totius Italiae principatum obtinebat. Causa autem potentiae hujus hec erat, quoniam, quod dictu etiam foedissimum est, carnale cum omnibus, non solum principibus, verum etiam ignobilibus, commercium exercebat.
6.7
Per id tempus rex Rodulfus Burgundia rediens in Italiam venit, defunctoque Berengario, regnum potenter obtinuit. Post aliquot autem dies Italienses omnes coeperunt inter sese dissidere. Zelo quippe non modico propter Hermengardae pulcritudinem juxta carnis hujus putredinem trahebantur, eo quod ea stuprum aliis praebebat, aliis denegabat. Unde factum est, ut praedives Mediolanensis archiepiscopus nonnullique alii regis Rodulfi partibus faverent; cum Hermengarda vero tot simul rebelles aderant, quod ipsam etiam regni caput Papiam regi non inviriliter prohiberent.
6.8.1
Factum est autem, ut rex Rodulfus, collectis copiis, Papiam tenderet. Castrametatus vero miliario ab urbe, eo in loco quo Ticinus simul magnusque ille Padus conveniunt,-- in cujus Maro sic laudibus canit,
6.8.2
Itemque .
6.9
Hermengarda, ut non incallida, Rodulfo regi hujusmodi noctu per memorati alveum fluvii mandata transmittit:« Si te perdere vellem, jam longo ex tempore extinctus esses. Tui quippe omnes te deserere meque ardenter adire, si meum modo adsit velle, contendunt. In his enim es locis, in quibus captus vinctusque esses, si eorum jamdudum consiliis paruissem.» Talibus rex legationibus non solum credulus, verum etiam territus, nuntiis remissis, se acturum quicquid ea consuleret, remandavit. Nec mora, sequenti nocte rex Rodulfus clam custodibus, dimissis omnibus, dimisso tentorio, lecto etiam bene composito, lintrem ingressus suos deseruit, atque ad Hermengardam quantocius properavit.
6.10
Igitur mane facto, magno cum silentio regis milites tentorium circuibant. Venientibus vero principibus, non parva inter eos admiratio erat, cur insolito rex hora hujusmodi dormitaret. Cumque strepitu, ut spadones quondam Holofernem, evigilare niterentur, nullum, quemadmodum ipse[ sc. Olofernes], omnino dabat responsum. Introeuntibus autem tentorium nichilque repperientibus, raptum hunc alii, interfectum alii clamitabant. Nemo tamen, quod transfuga fieret, ullo modo animadvertere poterat. Verum hac dum admiratione fluctuarent, nuntius venit qui diceret Rodulfum regem super eos cum adversariis eorum velle irruere. Qui mox animo consternati, tam celeri coeperunt fuga discedere, ut non hos currere, sed, si videres, diceres transvolare.
6.11
Cumque Mediolanium, tutum scilicet ad locum, pervenissent, consensu Lampertus archiepiscopus omnium Hugoni, potentissimo et sapientissimo Provincialium comiti, mandat ut in Italiam veniat regnumque Rodulfo auferat sibique potenter obtineat. Erat enim longo ex tempore multis argumentis et ipse periclitans[ i. e. temptans], si forte regnum posset obtinere Italicum. Hic enim et Berengarii jam nominati regis tempore cum multis in Italiam venerat; sed quia regnandi tempus ei nondum advenerat, a Berengario territus est atque fugatus.
6.12
Rodulfus denique cum infidelitate suorum praenominatos adversarios superare non posset, in Burgundiam profectus, Bruchardo Suevorum duci, cujus sibi filiam conjugio copularat, denuntiat, ut sui in auxilium veniat. Qui collectis copiis, cum Rodulfo confestim in Italiam est profectus. Cumque Eporegiam pervenissent, Rodulfum Bruchardus ita convenit:
6.13
« Ipse ego ut legationis obtentu Mediolanium proficiscar, non absurdum videtur. Hac enim occasione urbem explorare, atque eorum potero cognoscere voluntatem.» Profectus denique, cum jam Mediolanium pervenisset, priusquam urbem ingrederetur, ad beati ac praeciosi martyris Laurentii ecclesiam orationis gratia declinavit; sed, ut aiunt, non tantum peticionis gratia, quantum alterius rei gratia. Dicunt enim quia prope civitatem est ecclesia, miro atque praecioso opere fabricata, eum ibidem munitionem constituere velle, qua non solum Mediolanenses sed et plures Italiae principes cohercere decrevisset. Inde vero exiens, cum juxta murum civitatis equitaret, lingua propria, hoc est Teutonica, suos ita convenit:« Si Italienses omnes uno uti tantummodo calcari, informesque non fecero caballicare equas, non sum Bruchardus; fortitudinem siquidem muri hujus seu altitudinem, qua se muniri confidunt, nichili pendo; jactu quippe lanceae meae adversarios de muro mortuos praecipitabo.» Haec autem eo dicebat, quoniam neminem adversariorum suae ibi linguae gnarum esse putabat. Verum suo omine non bono quidam istic aderat, quamquam pannosus despectus, ejus tamen loquelae scius, qui horum omnium Lamperto archipraesuli celer factus est nuntius. Qui ut erat ingenio callens, Bruchardum non despexit, sed malo animo eum suscipiens, mirabiliter honoravit; sed et inter cetera hoc quasi ei privilegio amoris concessit, cervum quatinus suo in brolio venaretur, quod nulli umquam nisi karissimis magnisque cessit amicis. Lampertus interea Papienses omnes nonnullosque Italiae principes ad Bruchardi necem invitat, eumque tamdiu retinuit, donec omnes qui occidere illum deberent congregatos esse posse speraret.
6.14
Factum est igitur ut, Bruchardo Mediolanio discedente, Novariam die perveniret eadem. Cumque isthic, nocte transacta, diluculo surgeret Eporegiam tendens, Italicae super eum irruentes subito apparuere phalanges. Quas contra ut vir bellicosus properat, verum mox fugam inceptat. Et quoniam secundum beati Job sententiam, terminus ejus constitutus preteriri non poterat, et quia fallax equus ad salutem in fossam, quae muros circuit civitatis, equus decidens eum projecit. Quo et ab irruentibus Ausoniis lanceis confossus, vitam morte commutavit. Sui denique hoc videntes, quoniam alio non poterant, intra ecclesiam sanctissimi confessoris Christi Gaudentii fugiunt. Ausonii itaque, ut ex Bruchardi minis non mediocriter inflamati atque indignati, ecclesiae fores frangunt, omnesque in ea repertos sub ipso etiam altari confodiunt.
6.15
Quod Rodulfus ut audivit, Italiam dereliquit, et Burgundiam percitus petiit. Hec itaque dum aguntur, Hugo, Arelatensium seu Provincialium comes, navim conscenderat, et per Tyrenum mare in Italiam festinabat. Deus itaque, qui hunc in Italia regnare cupiebat, prosperis eum flatibus brevi Alpheam, hoc est Pisam, quae est Tussciae provinciae caput, duxerat; de qua sic Maro Alpheae ab origine Pisae.
6.16
Cumque eodem pervenisset, adfuit Romani papae, Johannis scilicet Ravennatis nuntius. Adfuerunt etiam poene omnium Italiensium nuntii, qui hunc, ut super ipsos regnaret, modis omnibus invitabant. Is autem, ut erat longo hoc ex tempore cupiens, Papiam percitus venit, cunctisque coniventibus regnum suscepit. Post paululum Mantuam abiit, ubi et Johannes papa ei occurrens, foedus cum eo percussit.
6.17
Quo tempore Berta matre regis ipsius Hugonis mortua, Wido, filius ejus, quem ex Adelberto genuerat sicut praediximus, Tussciae marcam tenebat, qui Maroziam scortum Romanam sibi uxorem acceperat.
6.18
Fuit autem rex Hugo non minoris scientiae quam audatiae, nec infirmioris fortitudinis quam calliditatis; Dei etiam cultor sanctaeque religionis amatorum amator; in pauperum necessitatibus curiosus; erga aeclesias valde sollicitus; religiosos phylosophosque viros non solum amabat, verum etiam fortiter honorabat. Qui etsi tot virtutibus clarebat, mulierum tamen illecebris eas fedabat.
6.19
Hic ex Francorum genere Teutonicorum uxorem acceperat nomine Aldam, quae filium ei genuerat nomine Lotharium. Habuerat sane tunc temporis ex quadam muliere nobilissima, vocabulo Wandelmoda, filium nomine Hubertum, qui nunc usque superest et Tusciae provintiae princeps potens habetur. Cujus acta Deo propitio, suis in locis exponentur.
6.20
Hugone igitur rege constituto, sicut vir prudentissimus, ubiubi terrarum coepit nuntios suos dirigere, multorumque regum seu principum amicitiam quaerere, Heinrici praesertim famosissimi regis, qui, ut supra memoravimus, Bagoariis, Suevis, Lotharingiis, Francis atque Saxonibus imperabat. Hic etiam Sclavorum gentem innumeram subjugavit sibique tributariam fecit; primus etiam hic Danos subjugavit sibique servire coegit, ac per hoc nomen suum multis nationis celebre fecit.
6.21
Rex igitur Hugo cum reges sibimet ac principes amicos circumcirca adquireret, studuit et Achiviis nomen suum longe a nobis positis notum facere. Imperabat vero his tunc temporis memoria satis et laude dignus Romanos imperator, liberalis, humanus, prudens ac pius; cui cum propter morum probitatem, tum propter linguae urbanitatem genitorem meum dirigit nuntium.
6.22
Qui cum eodem pervenisset, inter caetera, quae imperatori Romano rex Hugo munera miserat, hujusmodi duos canes adduxit, quales in eadem non sunt aliquando patria visi. Qui dum ante imperatorem adducti fuissent, nisi multorum brachiis tenerentur, eum protinus morsibus laniarent. Puto enim, quia dum hunc Grecorum more teristro opertum habituque insolito viderunt indutum, non hominem sed monstrum aliquod putaverunt.
6.23
Denique magno cum honore ab eodem susceptus est imperatore. Nec tam pro rei novitate aut munerum magnitudine, quantum quoniam dum praefatus genitor Tessalonicam venisset, Sclavorum quidam, qui rebelles Romano imperatori extiterant terramque ejus depopulabant, super eum irruerunt. Verum Dei actum est pietate, ut duo eorum principes vivi, nonnullis mortuis, caperentur. Quos dum praesentaret imperatori, inmensa est affectus laeticia, magnoque ab eo genitor munere datus, ad Hugonem regem, qui se istuc transmiserat, rediit laetus. Post reditum vero ejus, paucis interpositis solibus, langore correptus, monasterium petiit sanctaeque conversationis habitum sumpsit; in quo post dies 15 mortuus, me parvulo derelicto, migravit ad Dominum. Nunc autem quoniam imperatoris Ῥομανοῦ, id est Romani, mentio facta est, quis fuerit qualiterve ad imperii culmen pervenerit, hic non absurdum mihi videtur inserere.
6.24
Imperante Leone, Constantini hujus genitore, Ῥομάνος imperator iste, quamquam πτοχός, ptochos, id est pauper, ab omnibus tamen χρήσιμος, chrisimos, id est utilis, habebatur. Erat autem ex mediocribus ipsis qui navali pugna stipendia ab imperatore acceperant. Qui cum sepius et iterum εἰς τὴν μάχην, is tin machin, id est in pugna, nonnulla χρησιμότατα, chrisimotata, id est utilia, faceret, a sibi praeposito adeo ἐτιμήθη, ὁπως προτοκαραβος, etimithi opos protocaravos, id est honoratus est, ut primus navium fieri mereretur. Quadam autem nocte, dum exploratum Saracenos abiret, essetque eodem in loco palus atque arundinetum non modicum, contigit leonem ferocissimum ex arundineto prosilire, cervorumque multitudinem in paludem dimergere, unumque eorum capere, sicque ventris rabiem mitigare. Ρομάνος δὲ* τὸν αὐτῶν ψόφον ἄκουων ἐδειλίασεν σφόδρα, Romanos de ton auton psofon acuon ediliasen sfodra, id est Romanos autem eorum sonitum audiens, timuit valde. Putavit enim Saracenorum multitudinem esse, qui se conspectum fraude aliqua vellent perhimere. Ὄρθρου δέ βαθέως, orthru de vatheos, id est mane autem primo exurgens, cum diligentissime cuncta consideraret, conspectis vestigiis, εὐθέως, eutheos, id est statim quid hoc esset, agnovit. Leone itaque in arundineto commorante, Ῥομάνος, Romanus Grecum ignem, qui nullo praeter aceti liquore extinguitur, undique per arundinetum jactare praecepit. Erat autem in arundineto acervus in arundinibus plenus, in quem leo confugiens, illo est ab igne salvatus. Ventus quippe contraria ex parte flans, ignem, ne ad acervum usque perveniret, ammovit. Romanos praeterea post ignis extinctionem uno tantum cum assecula, ensem solum dextra, sinistra autem pallium gestans, locum omnem peragrans lustrat, si forte os ex eo vel signum aliquod repperiret. Jam vero cum in eo esset, ut nichil inveniens repedaret, qui hoc monstri esset, quod acervus ille sit ab igne salvatus, studuit visere. Cumque duo propter[ i. e. juxta] assisterent, secumque rebus ex nonnullis confabularent, leo eos tantum audivit, quoniam quidem ob caligantes oculos παρα τῶ καπνω, para to capno, quod est ob fumum, videre non potuit. Volens igitur leo animi sui furorem, quem ab igne conceperat in hos evomere, saltu rapidissimo, qua illorum voces audierat, eos inter prosiliit. Romanos vero, non ut suus assecula pavitans, sed ea potius mente consistens, ut etsi fractus caderet orbis, inpavidum ruinae ferirent, pallium, quod manu gestabat, leonis inter brachia misit. Quod dum pro homine leo disscerperet, Romanos totis hunc a tergo viribus inter clunium junturas ense percussit. Qui dissotiatis divisisque crucibus quia stare non potuit, poenitus cecidit. Leone igine interfecto, Romanos seminecem asseculam suum solo stratum eminus vidit, quem et vocare voce praecipua cepit. Sed cum nullum daret omnino responsum, isdem Romanos propter eum adstitit, pedeque pulsans: ἐγειρε, ειπεν, ἀθλιε καὶ ταλεπορε, μη φοβοῦ, égire ipen athlie ke talepore mi fobu, id est Surge, dixit, miser et miser, noli timere! Qui consurgens, prae admiratione, dum leonis immanitatem conspiceret, non habuit ultra spiritum. Εξεπλισσοντο δὲ πάντες πέρι τοῦ Ρομανοῦ τάυτα ακουσαντες, exeplissonto de pantes peri tu Romanu tauta acusantes, id est stupebant autem omnes de Romano haec audientes. Unde factum est, ut tam pro caeteris quamque pro praeclaro praesenti hoc facinore non multo post a Leone imperatore tanto donaretur honore, οπως παντα τα* πλοια, opos panta plia, id est, ut omnes naves in manibus essent suis, ejusque jussionibus oboedirent.
6.25
Leo denique, Grecorum piisimus imperator, cujus supra fecimus mentionem, corporis humani debitum solvens viamque carnis universae ingrediens, regni sui heredem Alexandrum, fratrem germanum, ubicumque suum Constantinum, qui nunc superest et feliciter regnat, parvulum, et ut Greci aiunt αλαλον, alalon, id est non loquentem, dereliquid. Quibus ad tuendum palatium tutandamque rem privatam, ut istic moris est, eunuchum officio parakinumenon dedit, Focan vero δομεστικον μεγαν, domesticum majorem, hoc est terrestris ducem exercitus, fecit. Romanon autem, non claro natalium hortu sed cordis magnanimitate, δελονγαρην της πλοῶς, delongarin tis ploos, hoc est navalis exercitus principem, ordinavit. Alexander post modicum defunctus, soli Constantino parvulo imperium dereliquit. Denique tempore quo magnus imperator Leo migravit ad Christum, praefatus Focas domesticus, terrestris dux exercitus, contra Simeonem Bulgariorum regem copias duxerat, eique Constantinopolim venire cupienti non inviriliter repugnarat. Romanos vero, ut non incallidus, audito imperatorum, Leonis scilicet atque Alexandri, interitu, haud longe ab urbe collecto classium exercitu fuit, atque in insulam parvam juxta Constantinopolim, ita ut e palatio videri poene posset, ratibus collectis advenit. Ad palatium autem minime transfretavit, laudes juxta consuetudinem Porphyrogenito minime decantavit. Que res eunucho parakinumeno cunctisque Constantinupoleos principibus stuporem timoremve parvum non adtulit. Internuntiis itaque, quid hoc monstri sit, quod regem non adierit laudesque debitas non persolverit, siscitatur. Hisque a Romano respondetur, quod propriae vitae timens palatium declinarit; et adjecit, quod si parakinumenos caeteris cum principibus se non adiret, vitamque illi et honorem jurejurando promitteret, mox se ad Cretensium Saracenorum regem conferret, regnumque Argivorum sui auxilii fortitudine debellaret. Quod quam callide dixerit, exitus declarabit. Igitur quod prefati sumus, principes terrore compulsi, ignorantes quod lateret anguis in herba, omnes hunc fiducialiter adeunt, quod mandaverat gratanter cupientes implere. Quos omnes, non malo consilio accepto, projectos in sentinam ligat; sicque securus ad urbem magno cum comitatu festinat, iis, quos suspectos habuerat, palatium purgat, suae parti paroentes ibi collocat: rectorem, magistros, patricios, logothetim, eparchon, kitonitas, cubicularios, protospatharios, spatharios, spatharocandidatos, parathalassitin suos facit; caeteros, ut diximus, abdicat. Qui etiam ut coeptum opus firmius patraret, cum Porphyrogeniti matre Ζοη, Zoi nomine, veneria est dulcedine junctus. Tota mox civitas coronatur, et Romanos pater vasilleos ab omnibus apellatur.
6.26
Pugnanti praeterea cum Bulgariis Foca domestico, qui et ipse pater vasilleos ardenter fieri cupiebat, ipso in bello de hostibus jam triumphum tenenti, quid a Romano actum sit nuntiatur. Qui mox animo consternatus nimioque dolore compulsus, victoriae signum quo hostes insequebatur projecit, terga vertit, fugam suos inire fecit. Reparant itaque Bulgarii Simeonis hortatu animos, et quos prius adverso Marte fugerant, prospero postmodum insecuntur, tantaque tunc Achivorum strages efficitur, ut longo post tempore campus plenus ossibus videretur.
6.27.1
Omni denique cum festinatione jam nominatus Focas domesticus Constantinopolim redit; palatium ingredi cupit, vi et non arte pater vasilleos fieri satagit. Sed quia vis consilii expers mole ruit sua, et ut Flaccus dicit,
6.27.2
a Romano domesticus iste capitur, atque utroque lumine privatur. Bulgariis non minima vis augetur, hisque Grecos depopulandi vicissitudo dupla rependitur.
6.28
Hunc etenim Simeonem emiargon, id est semigrecum, esse aiebant, eo quod a puericia Bizantii Demostenis rhetoricam Aristotelisque silogismos didicerit. Post haec autem, relictis artium studiis, ut aiunt conversationis sanctae habitum sumpsit. Verum paulo post regnandi cupiditate deceptus, ex placida monasterii quiete in seculi procellam transivit, elegitque potius apostatam Julianum, quam beatissimum Petrum coelestis regni sequi clavigerum. Qui duos filios habuit, unum nomine Bajanum, alterum, qui nunc usque superest potenterque Bulgariis principatur, nomine Petrum. Bajanum autem adeo foere magicam didicisse, ut ex homine subito fieri lupum quamvecumque cerneres feram.
6.29
Romanos praeterea eodem, quo pater vasilleos constitutus est anno, filiam suam Helenam imperatori parvulo, domino suo, Constantino Porphyrogenito conjugem dedit. Porphyrogenitum autem non in purpura, sed in domo quae Porphyra, ut superius scripsimus, natum apello. Et quoniam res processit in medium, quid de hujus Porphyrogeniti genesi audivimus proferre iterum non pigeat, quemadmodum et in priori libro eisdem verbis tytulo 6, 7, 8, 9, 10, scriptum repperies.
6.30
Constantinus imperator augustus, ex cujus nomine Constantinopolis est sortita vocabulum civitas, τὸν οἴκον τοῦτον, ton icon tuton, domum istam, edificare jussit, cui Porphyra nomen imposuit; voluitque successuram nobilitatis suae subolem isthic in lucem prodire, quatinus qui suo ex stemate nascerentur, luculenta hac apellatione Porphyrogeniti dicerentur. Unde et hunc Constantinum, Leonis imperatoris filium, ex ejus sanguine nonnulli dicunt originem ducere. Τῆς γενέσεως δὲ αὐτοῦ ἡ ἀλήθεια αὐτή ἔστην, tis geneseos de autu alitia auti estin, id est generationis autem huius veritas hec est.
6.31
Basilius imperator augustus, avus hujus, Macedonia humili fuerat prosapia oriundus, descenditque Constantinopolim paupertatis jugo, ut cuidam serviret igumeno, id est abbati. Igitur imperator qui tunc temporis erat, Michahel nomine, cum orationis gratia ad monasterium illud, in quo hic ministrabat, descenderet, vidit hunc praeter forma ceteros egregia, accitumque ton igumenon, rogavit, ut se donaret hoc puero; quem suscipiens in palatio, cubicularii donavit offitio. Tantae denique post paululum potestatis est factus, ut alter ab omnibus imperator sit apellatus. Verum quia omnipotens Deus servos suos justa visitat vult quacumque censura, hunc imperatorem sanae mentis ad tempus non esse permiserat, ut quo hunc gravius premeret in infimis, eo misericordius remuneraret in summis. Nam, ut fertur, hujus tempore passionis familiares etiam capitis jusserat subire sententiam. Quos tamen ad sese rediens hoc pacto requirebat, ut nisi quos jugulare jusserat redderentur, pari ipsi qui hoc effecerant sententia damnarentur. Hoc igitur terrore quos damnare jusserat, servabantur. Sed cum hoc sepius et iterum Basilio faceret, hujusmodi a sibi obsequentibus, pro nefas, accepit consilium:« Ne forte insana regis jussio aliquando ex industria a te non diligentibus, immo hodio habentibus, impleatur, eum tu potius occidito, atque imperialia sceptra suscipito.» Quod sine dilatione, cum terrore compulsus, tum regnandi cupiditate deceptus, complevit. Hoc itaque interfecto, factus est imperator Basilius.
6.32
Denique parvo transacto tempore, huic Dominus noster Jesus Christus per visionem apparuit, domini hujus imperatoris dexteram, cujus hic necis auctor extiterat, tenens, eumque ita conveniens:« Basili, ut quid interfecisti dominum tuum hunc Michaelem imperatorem?» Expergefactus itaque, tanti se reum novit esse reatus, moxque ad sese rediens, quod super hoc faceret, cogitabat.
6.33
Confortatus itaque hac Domini per prophetam salubri et vere acceptabili promissione, quoniam in quacumque die peccator ingemuerit, salvus erit, cum lacrimis et gemitibus se peccatorem, se sanguinis innocentis effusorem esse, confitebatur. Bono autem consilio accepto, amicos sibi de mamona iniquitatis effecerat, ut quos hic temporalibus subsidiis consolaretur, eorum praecibus ab aeterno gehennae incendio liberaretur. Fabricavit autem praecioso et mirabili opere juxta palatium orientem versus ecclesiam in honorem summi et celestis militiae principis et archangeli Michahelis, qui Grece archistratigos, hoc est miliciae princeps, apellatur. Ecclesiam autem ipsam nean, hoc est novam, alii vocant, alii vero ennean, quod nostra lingua novennalem sonat, apellant, eo quod ibidem aecclesiasticarum horarum machina novem pulsata ictibus sonet.
6.34
Secundo itaque quo Romanos pater vasilleos constitutus est anno convocatos ad sese principes ita convenit:« Romane dignitatis archontes, id est principes, quoniam vobis consultis non solum, inquam, pater vasilleos sum constitutus, verum etiam sanctissimi imperatoris fidelitati glaucopis Helenae, id est virides oculos habentis, conjunctione sotiatus, hoc aliquo imperialis ornatus inditio monstrari dignum reor in corpore, quod celebratur a populis ex dignitatis nomine.» Judicatum denique a populo communique decretum est consilio, ut quia tantae dignitatis erat, et feucolenon, id est, alba brachia, Helenan filiam suam imperiali dignitati copularat, rubricatarum pellium caligis, ut isthic imperatorum moris est, uteretur. Sed nec hoc quidem satis ei visum fuit. Equidem post unius anni sinaxin, cum amplioris jam potentie esset, talibus adgreditur eosdem sermonibus principes:« Quoniam communi vestro juditio est definitum imperialibus me uti caligis, περιφανέστατοι ἡρωαις, perifanestati, id est nobilissimi heroes, vestrae auctoritatis benivolentia quae contulistis, videntur mihimet ἀγλαα ἀπινα, aglaa apina, id est praeciosa dona, diligentius vero consideranti visum est mihi histrionum mimorumve more incedere, qui ut ad risum facile turbas illiciant, variis sese depingunt coloribus. Risum denique aliis non solum, sed mihi etiam ipsi moveo, dum pedibus imperatorem, capite communem imitari videar plebem. Nam quae comoedia? mimus quis melior? Igitur aut coronam praebete, aut caligas imperiales, quis ridiculus populo videor, auferte.» Hoc plane dicto, magis autem qua cunctis praeerat potestatis auctoritate, omnium judicio coronam recepit et caligarum decorem minime perdidit. Hujus miretur prudentiam nemo, sed laudes referat Deo cordis ex intimo, qui erigit elisos, solvit compeditos, cujus in manu calix vini meri plenus mixto inclinans ex hoc in hoc.
6.35
Is autem humili fuerat prosapia, ex Armenorum scilicet gente, oriundus, neque solum mente conceperat futurum se regis in aula esse, nedum imperialia sceptra tenere. Sed quid prophetes Anna dicit?« Dominus pauperem facit, ditat, humiliat, et sublimat, suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae. Ei itaque immortali, invisibili, Deo soli honor et gloria per cuncta seculorum secula, amen.
6.36
Denique Romano imperatore constituto, Christoforon, quem ante imperii dignitatem habuerat, imperatorem constituit; post imperii vero sui ordinationem uxor ejus ei filium peperit nomine Stefanum. Rursum concepto foetu, alium ei peperit vocabulo Constantinum. Quos omnes imperatores constituens, contra jus fasque se et Christoforon primogenitum domino suo imperatori Constantino Porphyrogenito praeposuit; adeo plane, ut procedentes is tin prolempsin, hoc est ad publicum, ad sanctam Sophyam scilicet, vel ad Vlachernas, seu ad sanctos Apostolos, Romanos cum Christophoro primogenito praecederent, Constantinus Porphyrogenitus et duo caeteri sequerentur. Quod quam indigne justus judex pertulerit, ulcio subsequens declaravit. Nam post modicum Christophoros defunctus est. Constantinus itaque Porphyrogenitus cum orationi tum leccionibus vacans, totum se Domino commendabat, opere manuum victum quaeritans. Sane τὴν ζογραφίαν, zografian, id est picturam, perpulchre exercebat.
6.37
Eodem tempore Simeon Bulgarius agros coepit vehementer afligi. Quem Romanos, filii sui Christofori filia filio illius Petro, qui nunc superest, uxore data, ab incepto furore conpescuit, sibique foedere placito sociavit. Unde et puella mutato nomine est Irini, id est pax, vocata, eo quod per eam inter Bulgarios et Grecos pax sit firmissima constituta.
6.38
His temporibus Walpertus et Gezo, praenomine Heverardus, Papie praepotentes judices erant. Causa autem potentiae Walperti haec erat, quoniam Cumis, ditissimo in loco, filium suum Petrum episcopum fecerat, Rozam vero, gnatam suam, Gilleberto comiti palatii conjugio sotiaverat. Ea tamen tempestate uterque defunctus erat. Ticinensis itaque, quod est Papiensis, populus omnis ad hunc convenerat, causasque omnes et controversias ante eum deliberabat. Participatione denique potentiae hujus memoratus Gezo, praenomine Heverardus, quoniam quadam affinitate ei jungebatur, praepotens habebatur. Qui nobilitatem suam pravis moribus deturpabat. Fuit enim ambitiosus nimis, cupidus, invidus, seditiosus, juris corruptor, praeceptorum Dei immemor, quod Deus non passus est abire inultum; et ne diutius protraham sermonem, Catilinae omnino similis, qui sicut consulem et rei publicae defensorem Marcum Tullium Ciceronem conabatur occidere, ita et hic regem Hugonem morti molitus est tradere. Quadam enim die, dum nichil mali suspicans rex Hugo Papie cum paucis degeret, hic seditione facta voluit super eum irruere; sed Walperto, qui non tam ferocis animi erat, remorante, tardatus est.
6.39
Nec minus etiam eos rex Hugo suis rhetoricis et melle dulcioribus elogiis ab incepto furore conpescuit. Dum enim seditionem super se exhortam atque in domo Walperti congregatam esse cognossceret, hujusmodi omnes per internuntios sermone convenit:« Quid est, quod tantopere, viri fortes, tamque insperate contra dominum, immo regem, vestrum commoti estis? Si quippiam quod displiceat actum est, consolidetur. Neque enim sera emendatio reprehendi solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est.» His auditis, furorem cuncti animi mitigarunt. Solus Gezo, in qua prius fuerat protervia manens, operam dabat quo omnes super regem irruerent eumque morte turpissima cruciarent. Verum, disponente Deo, affectus ejus pravus effectum habere non potuit. Reversi igitur ad regem nuntii, prout viderant et audierant, enarrarunt.
6.40
Igitur rex Hugo haec omnia quasi pro nichilo mente subdola ducens, Papia egressus, longe alio properare festinat, missisque circumcirca libris, milites suos ad se venire praecepit. Quos inter Samson praepotens comes advenerat, qui jam dicto Gezoni inimicissimus erat. Is denique regem ut vidit, eum ita convenit:« Sollicitum te equidem de urbanis rebus contra te tumultuose et moleste his diebus actis intueor; verum si me audis mihique obtemperas, suis ipsi laqueis capientur. Alter enim, qui melius consilium dare possit quam ego, non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Unum tamen peto, ut dum capti mea opera fuerint, Gezo cum omni sua ypostasi meis tradatur in manibus.» Quem dum dari sibi a rege audivit, adjecit:« Leo, Ticinensis episcopus civitatis, Walperto et Gezoni non habetur amicus; ii sane quocumque possunt et omnimodis adversantur. Scitis denique, moris esse, regi ab aliis locis Papiam tendenti cives forciores extra urbem occurrere. Mandate itaque clam episcopo, ut dum tempore statuto Papiam veneritis, et ipsi nobis extra urbem obviam venerint, portas civitatis omnes serrare faciat, clavesque sibi retineat, quo dum capere eos ceperimus, nec in urbem confugere, nec ab urbe possint auxilium expectare.» Quod et factum est. Nam dum statuto tempore rex Papiam tenderet, et memorati obviam ei exirent, episcopus libenter, ut ei imperatum fuerat, fecit. Rex itaque omnes capere, ut Samson consilium dederat, jussit. Confestim igitur Gezo Samson traditus, utroque lumine privatur, et lingua, quae in regem blasphemiam dixerat, ei absciditur. O factum bene, si sicut coecus, ita et mutus cunctis extitisset temporibus! Sed o scelus, quoniam lingua abscisa loquelam non perdidit, secundum Grecorum fabulas, oculorum privatione vitam sibi protelavit, quae multis ad perniciem usque in praesentem diem esse non desiit. Fabulae vero ludum, cur ceci plurimum vivant, secundum Grecorum ineptiam hic inseramus, quae talis est: Ζεὺς καὶ Ἥρα ἤρισαν περὶ ἀφροδισιῶν, τὴς πλειόνα ἔχει ἥδομας ἐν τῇ συννουσῖα· και τότε Τιρεσίαν Ἑβρου υἵον ἐζήτησαν. Οὕτος γὰρ ἐν ταῖς αμφοτέραις φύσεσοι μεταμορφώθη, ἐπιδι δράκοντα ἐπάτησεν. Οὕτος οῦν κατὰ τὴς Ἥρας ἀπεφκύνατο, καὶ Ἥρα ὀργισθεῖσα ἐπήρωσεν αὐτὸν, Ζεὺς δὲ ἐχαρίσατο αὐτῶ πολοῖς ζήσαι ἔτεσι, καὶ ὅσα ἔλεγεν μάντικα λέγειν, Zeus ke Ira irisan peri afrodision, tis pliona echi idomas en ty synnusia; ke tote Tiresian Euru yon ezitisan, utos gar en tes amfoteres fysesi metamorfoti epidi draconta epatisen. utos un cata tis Iras apefkynato, ke Ira orgisthisa epirosen auton, Zeus de echarisato auto polis zise etesi, ke osa elegen mantica legin. Haec est interpretatio: Juppiter et Juno contenderunt de amoribus, quis plures haberet libidines in coitu. Et tunc Tiresiam Euri filium quaesiverunt. Iste enim in utrisque naturis transmutatus est, quia draconem calcavit. Hic ergo contra Junonem pronuntiavit. Et Juno irata excecavit eum. Juppiter autem donavit ei multis vivere annis, et quanta diceret, divinando dicere. Sed redeamus ad rem. Gezo, ut praediximus, membris defoedato, substantia illius diripitur. Ceteri complures custodie mancipantur. Walpertus in crastinum capite truncatur, thesaurus ejus infinitus diripitur. Cristina uxor illius capitur, et ut thesauros occultos tradat, diversis crucibus laniatur. Crevit extunc non solum Papiae, sed et in omnes Italiae fines regis timor; neque hunc ut reges ceteros floccipendere, verum modis omnibus honorare.
6.41
Eodem tempore Ildoinus, Laudociensis eclesiae episcopus, propria sede expulsus, ad Hugonem regem, cui affinitatis linea jungebatur, in Italiam venit. Qui honorifice ab eo susceptus, Veronensem ei episcopatum ad stipendii concessit usum. Factum est autem, ut post paululum Lampertus archiepiscopus moreretur, et hic loco ejus Mediolanii episcopus ordinaretur. Venerat autem cum praefato Ilduino monachus quidam, Raterius nomine, qui ob religionem septemque liberalium artium peritiam Verone episcopus constituitur, ubi et Milo, quem supra memoravimus, comes habebatur an. 932).
6.42
Wido interea, Tusciae provinciae marchio, cum Marocia uxore sua de Johannis papae dejectione cepit vehementer tractare, atque hoc propter invidiam, quam Petro fratri papae habebant, quoniam quidem illum papa sicut fratrem proprium honorabat. Contigit itaque Petro Rome degente, Widonem multos habuisse clam milites congregatos. Cumque die quadam papa cum fratre paucisque aliis in Lateranensi palatio esset, Widonis et Marociae super eos milites irruentes, Petrum fratris ipsius ante oculos interfecerunt; eundem vero papam comprehendentes, custodie manciparunt, in qua non multo post est defuntus. Aiunt enim quod cervical super os ejus inponerent, sicque eum pessime suffocarent. Quo mortuo[ an. 928], ipsius Marotiae filium Johannem nomine, quem ex Sergio papa meretrix ipsa genuerat, papam constituunt. Wido vero non multo post moritur, fraterque ejus Lampertus ipsi vicarius ordinatur.
6.43.1
Marozia scortum impudens satis, nuntios suos post Widonis mariti sui mortem Hugoni regi dirigit, eumque invitat ut se adeat Romamque nobilissimam civitatem sibi adsumat. Hoc autem non aliter posse fieri testabatur, nisi eam rex Hugo sibi maritam faceret.
6.43.2
Versus. Quid Veneris facibus compulsa Marozia saevis? Conjugis ecce tui spectas tu suavia fratris, Nubere germanis satagens Herodia duobus, Immemor en videris praecepti ceca Johannis, Qui fratri vetuit fratris violare maritam. Haec tibi Moseos non praestant carmina vatis, Qui fratri subolem fratris de nomine jussit Edere, si primus nequeat sibi gignere natum. Nostra, tuo peperisse viro te, secula norunt. Respondes, scio, tu: Nichil hoc Venus ebria curat. Advenit optatus ceu bos tibi ductus ad aram Rex Hugo, Romanam potius commotus ob urbem. Quid juvat, obscelerata, virum sic perdere sanctum? Crimine dum tanto satagis regina videri, Amittis magnam Domino tu judice Romam.
6.43.3
Quod recte esse actum, non solum sensata, verum etiam insensata, animadvertunt. In ingressu Romanae urbis quaedam est miri operis mireque fortitudinis constituta munitio; ante cujus januam pons est praeciosissimus super Tiberim fabricatus, qui pervius ingredientibus Romam atque egredientibus est; nec est alia, nisi per eum, transeundi via. Hoc tamen, nisi consensu munitionem custodientium, fieri non potest. Munitio vero ipsa, ut caetera desinam, tantae altitudinis est, ut ecclesia quae in ejus vertice videtur, in honore summi et celestis miliciae principis archangeli Michahelis fabricata, dicatur« sancti Angeli ecclesia usque ad coelos.» Rex denique, ob munitionis confidentiam relicto longe exercitu, cum paucis Romam advenit. Quo decenter a Romanis susceptus, in praedictam munitionem ad Maroziae meretricis thalamum declinavit. Cujus incesto dum potitus esset concubitu, Romanos quasi jam securus despicere coepit. Habuerat sane Morazia filium nomine Albericum, quem ex Alberico marchione ipsa genuerat. Qui dum matris hortatu Hugoni regi, vitrico scilicet, aquam funderet, ut manus ablueret, ab eo pro correctione in faciem cesus est, eo quod non moderate et pudenter aquam effunderet. Is vero, ut inlatam sibi posset ulcissci injuriam, congregatis in unum Romanis, hujusmodi eos sermone convenit:« Romanae urbis dignitas ad tantam est stultitiam ducta, ut meretricum etiam imperio paroeat. Quid enim fedius, quidve turpius, quam ut unius mulieris incestu Romana civitas pereat? Romanorum aliquando servi, Burgundiones scilicet, Romanis imperent? Si meam, privigni scilicet sui, faciem cecidit, cum praesertim novus habeatur hospes, quid vobis jam inveteratum facere creditis? An Burgundionum voracitatem et superbiam ignoratis? Ipsam saltem nominis etimologiam dispicite: Burgundiones ideo dictos, quoniam dum Romani, orbe devicto, ex gente hac captivos ducerent multos, constituerunt eis ut extra urbem domos sibi sustollerent; a quibus et paulo post a Romanis ob superbiam sunt expulsi; et quoniam ipsi domorum congregationem, quae muro non clauditur, burgum vocant, Burgundiones a Romanis, quod est a burgo expulsi, apellati sunt. Ceterum secundum naturale nomen Galli Allobrogi nuncupantur. Ego tamen secundum mihi traditam fronesin, id est sapientiam, Burgundiones eos quasi gurguliones apello, vel quod ob superbiam toto gutture loquantur, vel, quod verius est, edacitati, quae per gulam exercetur, nimis indulgeant.» Nec mora, his auditis, Hugonem regem cuncti deserunt, atque eundem Albericum sibi dominum eligunt; et ne spacium quidem milites introducendi suos rex Hugo haberet, munitionem confestim obpugnare inceptant
6.44
Liquet divinae dispensationis hoc consilium esse, ut quod rex Hugo tam turpiter caeperat scelere, eum omnimodis optinere non posse. Tanto quippe est terrore coactus, ut per restim se ipsum ea ex parte qua civitatis muro munitio inhaerebat deponens, eam desereret, atque ad suos confugeret. Expulsus igitur rex Hugo cum praefata Marozia, Romanae urbis Albericus monarchiam tenuit, fratre suo Johanne summi atque universalis praesulatus sedi praesidente.
6.45
Aiunt quidam, Bertam, Hugonis regis matrem, Adelberto marchioni viro suo nullum filium peperisse, sed ab aliis mulieribus clam acceptos, simulato partu, Widonem et Lambertum sibi supposuisse, quatinus post mortem Adelberti, Bertae filii non deessent, quorum adjutorio omnem mariti sui potenciam possideret. Hoc autem mendatium mihi ideo videtur esse inventum, quatinus incestum suum hac occasione rex Hugo tegeret, infamiae ὑβριν, id est turpitudinem, evaderet. Ea tamen quae nunc narranda est, cur hoc dictum sit, veri similior mihi videtur assertio. Lambertus, qui post Widonis fratris sui mortem Tusciae marcam tenebat, vir erat bellicosus et ad quodlibet facinus audax. Quem ob regnum Italicum rex Hugo suspectum nimis habebat. Timebat enim ne Italienses se desererent, et Lambertum regem constituerent. Boso denique, ex eodem patre regis Hugonis frater, insidiarum laqueos huic paraverat, eo quod ipse marchio Tusciae fieri vehementer anhelabat. Consilio igitur hujus rex Hugo Lamberto cominando denuntiat, ne se fratrem suum amplius dicere audeat. Is vero, ut erat animi ferocis atque indisciplinati, non moderate, ut debuit, sed effrenate ita respondit: Ne inficiari rex possit me fratrem suum esse, nos uno ex corpore eundemque per aditum in lucem prodiisse, duello cupio cunctis cernentibus comprobare. Quod rex ut audivit, juvenem quendam, Teudinum nomine, elegit, qui cum eo hanc ob rem singularem pugnam commisit. Deus autem, qui justus est, et rectum est judicium ejus, in quo non est iniquitas, ut amphibologiam dirumperet ac veritatem cunctis ostenderet, fecit ut Teudinus citissime caderet, et Lampertus victoriam obtineret. Quamobrem rex Hugo non mediocriter est confusus. Concilio autem accepto, eundem Lambertum tenuit et custodiae tradidit. Timuerat enim, ne, si se dimitteret, regnum illi auferret. Hoc igitur capto, Bosoni fratri suo Tusciae marcam contradidit; et non multo post Lambertum lumine privavit.
6.46
His temporibus Italienses in Burgundiam ob Rodulfum, ut adveniat, mittunt. Quod Hugo rex ut agnovit, nuntiis ad eundem directis, omnem terram quam in Gallia ante regni susceptionem tenuit, Rodulfo dedit, atque ab eo jusjurandum, ne aliquando in Italiam veniret, accepit. Nec minus etiam Heinricum, quem supra memoravimus, regem fortissimum, multis collatis muneribus amicum sibi effecerat; cujus ex hoc apud Italos nomen maxime tunc clarebat, quod Danos, nulli ante subjectos, solus ipse debellaret ac tributarios faceret. Est enim gens indomita, sub septemtrione in oceano degens, cujus sevitia multarum saepe gentium nobilitas luxit. Hi aliquando classibus per Rheni sevitia fluminis alveum conscendentes, ferro et igni cuncta misere laniarunt; ipsas insuper nobilissimas civitates, Agrippinam quae nunc Colonia vocatur, atque Treverim longe a Rheno positam, nonnullasque alias in regno Lotharii debellantes vi caeperunt, cunctisque ablatis, ea quae secum deferre non poterant, combusserunt. Thermas etiam Grani palatii, atque palatia combusserunt. Verum, his omissis, ad narrandi seriem redeamus.
6.47
Arnaldus Bagoariorum et Carentanorum dux, cujus superius fecimus mentionem, cum non multum ab Italia longe distaret, collectis copiis, quatinus Hugoni regnum auferret, advenit. Qui Tridentinam ea ex parte primam Italiae marcam pertransiens, Veronam usque pervenit. In qua a Milone comite atque Raterio episcopo libenter, ut qui eum invitarant, suscipitur. Quod rex Hugo ut audivit, collecto exercitu ei obviam tendit.
6.48
Cumque eodem pervenisset, et caballicatas, ut vulgo aiunt, circumcirca dirigeret, Bagoariorum quaedam pars non minima de castro vocabulo Gauseningo egrediens, cum Italiensibus pugnare cepit. A quibus graviter confossa, vix ex ea, vel qui hoc caeteris nuntiaret, evasit. Qua ex re Arnaldus dux non parva est confusione repletus.
6.49
Unde factum est, ut consilio accepto, Milonem comitem vellet capere atque Italia derelicta secum illum in Bagoariam ducere, quatinus reparato exercitu, cum eo iterum posset redire; quod Milonem non latuit.
6.50
Qui diversis cogitationibus estuans, quid ageret poenitus ignorabat. Hugonem regem, plane ut meruerat, adire timebat; cum Arnaldo vero in Bagoariam duci, non solum mortem sed infernum putabat. Hac itaque in ambiguitate, quoniam regem Hugonem cito misericordia noverat inclinari, Arnaldum fugere, et ad eum deliberat tendere. Arnaldus vero, prout citius potuit, in Bagoariam est regressus. Munitionem autem, quae in eadem civitate erat, prius oppugnans, fratrem Milonis militesque suos, qui eam defendere conabantur secum in Bagoariam duxit.
6.51.1
Quo discedente, Hugoni regi mox civitas redditur, et Raterius ejusdem civitatis episcopus ab eo captus, Papie exilio religatur. In quo faceta satis urbanitate de exilii sui erumna librum componere cepit. Quem si quis legerit, nonnullas ibi hac sub occasione res expolitas inveniet, quae legentium intellectibus non minus placere poterunt quam prodesse.
6.51.2
EXPLICIT LIBER ANTAPODOSEOS III.

Intertext edge

Open linked passage

Note