Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antapodosis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/liutprandus-cremonensis922-972" aria-label="More works by Liutprandus Cremonensis">
More
Original / primary: 9481 Antapo
8.1
INCIPIT LIBER QUARTUS FELICITER.
8.1
Hactenus quae digesta sunt, sacerdos sanctissime, sicut a gravissimis, qui ea creverant[ i. e. viderant], viris audivi, exposui; caeterum quae narranda sunt, ita ut qui interfuerim, explicabo. Ea siquidem tempestate tantus eram, quod regis Hugonis gratiam michi vocis dulcedine adquirebam. Is enim euphoniam adeo[ i. e. valde] diligebat, in qua me coequalium puerorum nemo vincere poterat.
8.2
Igitur rex Hugo dum prosperari sibi cuncta prospiceret, filium suum Lotharium, quem ex Alda uxore sua genuerat, cunctis coniventibus, post se regem constituit. Quo constituto, qualiter Romam, ex qua turpiter ejectus fuerat, posset adquirere, cogitabat. Collecta itaque multitudine, proficiscitur Romam. Cujus quamquam loca et provincias circumcirca misere devastaret, eamque ipsam cottidiano impetu impugnaret, ingrediendi tamen eam effectum non potuit obtinere.
8.3
Sperans denique, calliditate sua Albericum posse decipere, ei denuntiat, ut filiam suam Aldam, Lotharii regis nati sui germanam, sibi conjugio tollat, sicque pace habita, ut suus ipsius filius securus permaneat. Albericus igitur, ut vir infatuus, filiam ejus sibi conjugio junxit, Romam autem, quam nimis ardebat, non tradidit, seque ei minime credidit. Vere tamen Albericum rex Hugo inescaret et caperet, τούτῳ τῷ* ἀγκήστρῳ, toto to agkistro, id est isto hamo, nisi suorum hoc faceret fallatia militum, qui eum aliquando pacem cum ipso habere non cuperant. Si quem enim rex suorum vellet corripere, ad Albericum mox studuit fugere, a quo regis ob metum gratanter susceptus Romae deguerat honoratus.
8.4
Dum hec aguntur, Saraceni Fraxenetum inhabitantes, collecta multitudine, Aquas*, 50 miliariis Papia distans, usque pervenerant. Horum πρώβωλος, provolos, id est praedux, Sagittus Saracenus pessimus impiusque extiterat. Deo tamen propitio, pugna commissa, ταλέπορος, taleporos, id est miser, ipse cum omnibus suis interiit.
8.5
Per idem tempus in Januensi urbe, quae est in Alpibus Cotzie, octingentis stadiis Papia distans, supra Africanum mare constituta, fons sanguinis largissime fluxit, subsecuturam cunctis patenter ruinam insinuans. Eodem quippe anno Poeni cum multitudine classium illo perveniunt, civibusque ignorantibus, civitatem ingrediuntur, cunctos, pueris exceptis et mulieribus, trucidantes; cunctosque civitatis et eclesiarum Dei thesauros navibus imponentes, in Africam sunt reversi.
8.6
Hoc in tempore Mannasses, Arelatensis civitatis episcopus, agnita regis Hugonis potentia, a cujus ipse affinitatis lineam sanguine traxerat, deserta sibi commissa aeclesia, ambitionis spiritu, multas violaturus immo laceraturus aeclesias, Italiam petiit. Hugo autem rex regnum securius obtinere sperans, si affinitate sibi conjunctis regni officia largiretur, contra jus fasque Veronensem, Tridentinam atque Mantuanam commendavit, seu, quod verius est, in escam dedit, aeclesiam. Ac nec his quidem contentus, Tridentinam adeptus est marcam; quo, impellente diabolo, dum miles esse inciperet, episcopus esse desineret. Libet autem, pater agie, id est sancte, aliquantulum immorarier, suamque ipsius sententiam cur hoc ageret, Deo largiente, propria jugulare.« Beatus, inquit, Petrus, Antiocena instituta aeclesia, ad Romanam urbem, quae potentiae magnitudine cunctis tunc nationibus imperabat, postmodum transvolavit. Ubi cum Deo disponente sanctam totoque orbe venerandam fundaret aeclesiam, discipulo suo beato euvangelistae Marco pristinam, Antiocenam scilicet, commendavit; ita tamen, ut Aquilegensem et ipse primo institueret, atque Alexandrinam concite peteret. Quod ita actum esse, neminem qui eorum actus legerit, non nescire cognoscimus.» Sed ut, nobis respondentibus, o Manasses, vera te super his non sentire cognoscas, nominis tui etimologian parentes tuos videntes fuisse intelleges. Manases quippe obliviosus, seu oblivio Domini, interpretatur. Quid enim verius aut apertius parentes[ i. e. prophetas] tui hoc nomine vaticinare potuerunt? Ita, inquam, es oblitus tui, ut nec hominem quidem te esse reminiscare. Diabolus quippe scripturas novit, et tamen, ut perversus, perverse eas interpretatur, et cum his utitur, ad pernitiem, non ad salutem. Scisne, hunc, cum temptationum jaculis dominum et redemptorem nostrum Jesum Christum ausu nefario sautiare conaretur, his propheticis male usum verbis? Quoniam angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum. Hoc sane ita esse scriptum ac de eo dictum, nullus fidelium ambigit. Sed quam fraudulenter vera haec Leviathan ille proferret, ipsius, qui non solum mortalium sed et angelorum sensus exuperat, responsione animadvertere poteris: Non temptabis, inquit, dominum Deum tuum. Vides igitur et tu, veris quidem sed fraudulentibus assertionibus uteris; quemadmodum et apostata Julianus respondisse dicitur christianis, quos aviditate rapinae censu proprio defraudavit: Nolite, infit magister vester, possidere aurum neque argentum. Et illud: Εὐκοπώτερον γάρ ἐστην κάμηλον διὰ τρυμαλίας ραφίδος εἰστελθεὶν ἢ πλουσιον εἰς τὴν βασιλεῖαν τοῦ Θεοῦ, eucopoteron gar estin camilon dia trimalias rafidos iselthin i plusion is tin basilian tu theu, quod est: Facilius est camelum per foramen acus transiri, quam divitem intrare in regnum coelorum. Et item: Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Cedo* igitur, quid perversius ille, quidve foedius te dixisse credendus est? Quod enim Petrus ad justitiam, tu transfers ad culpam. Credo equidem, te actus apostolorum non intellexisse, aut, quod credibilius est, minime legisse. Ibi plane sic scriptum repperies quoniam fideles vendebant praedia sua, et ponebant praecium ante pedes apostolorum, quibus erant omnia communia, nec quisquam aliquid suum esse dicebat; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Si igitur, quod in humano censu praeciosius tibique anima tua carius, Petrus aurum, quasi quiddam pestiferum, tangere noluit, qua ratione eum, Antiocena deserta, ad Romanam asseris aeclesiam transvolasse? Si latras, illum, quod omnino falsum est, quaesivisse censum, ego animarum lucrum et comprobo gloriosum martyrium. Predictum quippe sibi a magistro, immo creatore et redemptore suo fuerat, quoniam: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Denique et alio in loco post resurrectionem Petro se, quo iret, interroganti, respondisse Dominus legitur: Romam iterum crucifigi. Venit igitur Petrus, non ambitione inflatus sed martirio animatus, non querens aurum sed animarum lucrum. O felicem, immo beatum, si talem te tua conscientia testaretur! Nec inficiari inquam potes, Veronensem te episcopium minime vendidisse, quod Petro, non cuilibet sed apostolo illo, numquam didicimus contigisse. Qua ex re non solum spiritali verum etiam corporali honore, census animatione te privatum esse cognovimus. Haec autem interim ad propositum redeundo dicta suffitiant, quoad largiente Deo suis in locis, qualiter Mediolanensem usurpaveris cathedram, veniamus.
8.7
Eo tempore Berengarius iste, cujus tyrannide tota nunc luget Italia, Eporegiae civitatis marchio habebatur. Cui rex Hugo neptim suam, nomine Willam, quam ex Willa uxore sua Boso Tusciae provinciae marchio, regis frater, genuerat, conjugem dedit. Anscarius vero, Berengarii frater, quem ex Adelberto Hermengarda regis Hugonis genuerat soror, virium audatia potentiaque clarebat.
8.8
Tedbaldus etiam heros quidam, proxima Hugoni regi affinitate conjunctus, Cammerinorum et Spoletinorum marchio erat. Hic in auxilium Beneventani principis contra Grecos, qui eum graviter obpresserant, abiit. Quibus cum bellum inferret, victoria est potitus. Contigit denique multos Grecorum, jamjam non arva sed castra obtinentium, hunc caepisse. Quibus dum virilia amputaret, talia stratigo qui eis praeerat nuntiavit:« Quoniam quidem vestro sancto imperatori spadonibus nil praetiosius esse cognovi, hos studui pauculos sibi verecunde transmittere; plures quantocius, Deo propitio, transmissurus.»
8.9
Ludibrium autem, immo sapientiam, quam quaedam tunc mulier gessit, hic inseramus. Dum enim die quadam Greci cum ipsius terre hominibus extra castrum quoddam ad pugnam adversus Tedbaldum memoratum exirent, nonnulli ab eodem sunt capti. Quos dum enuchizaret eosque in castellum dirigeret, mulier quaedam, mariti amore succensa, ejus pro membris non parum sollicita, passis crinibus de castello exiit furibunda. Quae cum cruentis unguibus ora discerperet, atque ante Tedbaldi tentorium clamosis vocibus fleret:« Quid causae est, inquit, mulier, quod tam sonoris vocibus quereris?» Quae-- quia stultitiam simulare loco prudentia summa est,-- ita respondit:« Novum hoc inauditumque facinus est, heroes, ut bellum non repugnantibus mulieribus inferatis. Nostrarum nulla ex Amazonarum sanguine prosapiam ducit; Minervae quippe solum operibus deditae, armorum poenitus sumus ignarae.» Cui cum Tedbaldus diceret:« Quis umquam sani capitis heros, praeter Amazonarum temporibus, bellum mulieribus intulit?» ea respondit:« Quod, cedo, crudelius mulieribus bellum inferre, quidve incommodius his potestis auferre, quam ut earum viris certetis orchidia[ testiculos] amputare? in quibus nostri refocilatio corporis, et, quod omnium potissimum est, nasciturae spes extat prolis? Dum enim eos eunuchizatis, non quod illorum, sed quod nostrum est, tollitis. Num inquam armentorum seu ovium copia, quam mihi dies ante hos abstulistis, vestra me castra adire coegit? Animalium quippe quae mihi fecistis dispendia laudo; jacturam hanc tantam, tam crudelem, tamque inrecuperabilem, modis omnibus, horreo, fugio, nolo. Sancti Dei, omnes talem a me avertite pestem!» His auditis, nimio sunt omnes cachinno commoti, tantusque in eam populi favor excrevit, ut non solum virum suum integrum, sed et cuncta quae sibi ablata fuerant animalia, recipere mereretur. Quae cum his receptis abiret, directo Tedbaldus post eam puero, interrogavit quid viro suo auferret, si ad pugnam amplius contra se de castelo exiret?« Oculi, inquit, sunt illi, nares, manus, et pedes. Si hoc egerit, sibi quae sua sunt auferat; quae mea, suae scilicet ancillulae, derelinquat.» Verum quia favorem populi prima sibi locutione per risum et mariti donum adesse intellexit, hanc postmodum per directum nuntium remandavit.
8.10
Per idem tempus regis Hugonis frater Boso, Willa uxore sua cupidissima stimulante, adversus regem nova quaedam et perversa molitus est agere. Quod Hugonem non latuit. Qua ex re captus, custodiae est continuo traditus. Causa denique dejectionis ejus haec fuit. Dum Lamberto, quem supra memoravimus, lumine privato, isdem Boso marcam Tusciae obtineret, conjux sua Willa phylargiriae cepit amore flagrare; adeo ut totius Tusciae provinciae nulla nobilium matronarum quantivis se praecii ornamentis excoleret. Haec cum prolem non haberet virilem, quattuor habuit natas, Bertam, Willam, Richildam et Gislam. Harum Willa, Berengarii hujus, qui nunc superest, vere marita, hoc effecit, ne genitrix sua omnium esset mulierum nequissima. Ut autem non per longas ambages ejus acta ponamus, uno turpissimo descripto, quae et quanta in caeteris fuerit, animadvertere poteris.
8.11.1
Vir ipsius Boso mire longitudinis et latitudinis aureum habuerat balteum, qui multarum et praetiosarum splendebat nitore gemmarum. Hunc, cum Boso caperetur, super omnes gazas ejus diligenter rex jussit inquiri; sumptisque divitiis, uxorem ejus, quasi profanam et sceleris totius auctricem, turpiter de regno Italico praecepit expelli, atque in Burgundiam, de qua oriunda fuerat, duci. Verum cum diligenter omnia perscrutati balteum non reppererint, caetera nuntii reportantes, sunt ad Hugonem reversi. Tum rex:« Revertentes, inquit, falerarum ejus omnem apparatum, pulvinar etiam, quod equitando premit, evertite. Et si nec ibi quidem balteum poteritis repperire, vestimentis omnibus eam exuite, ne alicubi super se possit latere; novi enim quantum callida, quantumque sit cupida.» Igitur illis redeuntibus regisque jussioni paroentibus, cum requisitis omnibus nil invenissent, vestimentis eam omnibus nudaverunt. Hoc denique tam turpe facinus atque inauditum cum avertentibus oculis proborum nemo conspiceret, servorum quidam directo obtutu, purpuream secus natium speroiden vidit dependere corrigiam, quam impudenter arripiens foediterque trahens, e secretiori corporis parte eam secutus balteus est egressus. Servus itaque isdem non solum inverecundus, sed eo ipso turpi facinore hilarior redditus:« Ha! ha! he! ait, quam peritus obstetricandi miles. Ruffus puer est natus herae; quaeso ut sit superstes. O me fortunatum, immo omnibus feliciorem, si tales saltem duos uxor mea mihi pareret natos, hos quippe Constantinopolim dirigerem nuntios, quoniam quidem, ut institoribus narrantibus agnovi, hujusmodi libenter imperator nuntios suscipit.» Talibus praeterea Willa confusa sermonibus, lacrimis effusis latentem sub corde aperit cunctis dolorem. Servus autem, ut eorum suum est, ejus dejectione non solum non inclinatus, verum etiam animatus, hec ad exaggerandum doloris vulnus adjecit:
8.11.2
Versus.« Willa, quid insanis? aurum quod condere caecis Incipis in membris? pro non audita cupido! Allecto furiis gemmas in corpore condis. Matribus insolitum tales producere partus, Hinc tibi nulla decem tulerant fastidia menses. Alma parens, tales nobis haud desine foetus Edere, qui nati superent te aetate parentem!» Talia cunctanti collum percusserat unus Impiger, ac verbis ipsum culparat amaris.
8.11.3
His ita peractis, balteus regi adducitur, eaque in Burgundiam destinatur. Utrum tamen, quae abscondit, aut qui eo inquirere jussit, foedius egerit, michi quidem videtur amphibolum. Liquet tamen, quod uterque nimia sit auri gemmarumque cupidine animatus.
8.12
Burgundionum praeterea rex Rodulfus mortem obiit; cujus viduam nomine Bertam rex Hugo, Alda, Lotharii regis filii sui matre, defuncta, maritali sibi conjugio sotiarat. Sed et filio suo, regi Lothario, Rodulfi et ipsius Bertae natam nomine Adelegidam, cum forma honestissimam tum morum probitate gratiosam, conjugem tulit. Quod Grecis omnibus non videtur idoneum, scilicet ut, si pater matrem, cum sint duo unum, uxorem accipiat, filius filiam non sine reatu valeat sibi conjugio copulare.
8.13
Hugo denique multarum concubinarum deceptus inlecebris, praefatam conjugem suam Bertam maritali non solum non coepit amore diligere, verum modis omnibus execrare; quod quam Deus juste punierit, suis in locis ponere non pigebit. Verum cum nonnullae essent concubinae, tres supra caeteras turpissimo amore ardebat: Pezolam, vilissimorum servorum sanguine cretam, ex qua et natum genuit nomine Boso, quem in Placentina post Widonis obitum episcopum ordinavit eclesia; Rozam deinde, Walperti superius memorati filiam decollati, quae ei mirae pulcritudinis peperit natam; tertiam Stephaniam, genere Romanam, quae et filium peperit nomine Tedbaldum, quem postmodum in Mediolanensi eclesia archidiaconem ea ratione constituit, ut, defuncto archiepiscopo, ejus ipse vicarius poneretur. Quid autem fuerit, quod effectum Deus haec habere non siverit, vita comite, scribendus ordo nudabit. Sed et populus has ob turpis impudicitiae facinus dearum nominibus, Pezolam videlicet Venerem, Rozam Junonem, ob simultatem et perpetuum odium, quoniam quidem ea secundum carnis putredinem hac spetiosior videbatur, Stephaniam vero Semelen apellabat. Et quoniam non rex solus his abutebatur, earum nati ex incertis patribus originem ducunt.
8.14
Eo in tempore rex Heinricus, in castello quod est in Turingiorum et Saxonum confinio et dicitur Himenleve, gravissima valetudine correptus, migravit ad Dominum. Cujus corpus in Saxoniam deportatum, in nobilissimarum ac religiosarum monasterio puellarum, quod in ipsius regis praedio vocabulo Quitelingburg situm liquet, intra eclesiam cum inmensa est veneratione repositum. Ubi et venerabilis ejus conjux regnique consors ex eadem gente, nomine Machtild, ultra omnes quas viderim et audierim matronas, pro delictorum expiatione caelebre exequiarum offitium vivamque Deo hostiam offerre non desinit. Haec ante regni susceptionem viro suo filium peperit, quem vocavit OTTONEM, istum, inquam, cujus mundi partes aquilonaris et occidua potentia reguntur, sapiaentia pacificantur, religione laetantur, justique judicii severitate terrentur. Post regiam autem dignitatem duos peperit, unum quem patris nomine vocavit Heinricum, facetia satis ornatum, consiliis providum, vultus nitore gratiosum, oculorum vigilantia placidum; cujus recenti pro funere non mediocres adhuc lacrimas fundimus. Tercium deinde Bruno nomine, quem pater sanctus, quoniam Nordmanni Trajectensem destruxerant omnino eclesiam, ob ejusdem recuperationem eidem voluit militare. Verum ut istorum actus suis in locis latius explicemus, ad propositum redeamus.
8.15
Quantae fuerit prudentiae quantaeque rex Heinricus scientie, hinc probari potest, quod potissimum ac religiosissimum natorum suorum regem constituit. Imminebat enim, rex prudentissime, obitu tuo totius populi casus, si tantus regiae dignitati non subiret vicarius. Qua ex re in amborum laude hos pangimus versus:
8.16
Duxerat idem rex Otto ante regni susceptionem ex Anglorum gente nobilissima regis Hadelstani fratris filiam sibi uxorem, nomine Otgith; ex qua et filium genuit, nomine LIUTOLFUM. Cujus ob recentem jacturam quociens memoriam agimus, lacrimis sinum replemus. O si numquam natus, aut non tam mature defunctus esset!
8.17.1
Quo in tempore regis ejusdem frater Heinricus quorundam perversorum instinctu eidem est nimium adversatus. Is enim, qui post creationis suae mox clarissimam dignitatem Creatori suo se similem facere voluit, per auditores suos talibus Heinricum contra fratris, immo regis et domini, sermonibus instigavit:« Rectumne patrem egisse rere, regia tibi in dignitate genito, non in eadem genitum proponendo? Plane non discretionis hoc censura ponderavit, verum passionis magnitudine aberravit. Ergo age, neque enim tibi deerunt copiae; fratrem deice, regnum accipe; sitque tibi regnandi facultas, cui accidit, Deo largiente, et in eadem dignitate nativitas.»
8.17.2
Versus. 18. Regnandi tibi quid juvenum tam dira cupido Optime Saxigenum? Prohibet Deus, Haud pater Heinricus; dedit is quia sceptra; monebat Astripotens bonus ipse Deus pius, Quo sine nec regnum capitur, nec tempora sistunt. Quicquid in orbe Deus geritur jubet, Per quem jura duces cernunt regesque triumphant. Fraternas acies nunc nunc male Conflictare cupis, fallax, crudelis, inique?+ Impie Leviathan Behemoth, paras Antiquum renovare tua jam fraude duellum. Crimine pro cuncto poenas lues, Hoc reprobum numerus culpans quod peccat in aevo Improbe supplicium referes simul; Et quaecumque malis debentur flammea cunctis Vincula, parta tibi misero; neque Ignivomas herebi juste dimersus[ ad undas] Perpetuo tecum arsuros trahes Christicolas; quia si qua sacro baptismate loti Debita post traxere, Dei manet Gratia, quae lapsos erexit sanguine gratis.
8.18
Tanti hujus ac perniciosi facinoris illex Heverardus extitit comes. Hujus enim primae rebellionis tempore( anno 938) Heinricus fratri suo regi et domino, prout debuerat, amminicula dederat, nisuque omni adversarios fatigabat. Verum quia incuria non solum temporalibus rebus, sed aeternis etiam deditis, atque in ipsa internae contemplationis visione constitutis, lapsum nonnunquam parat, et ut Vegetius Renatus in libro rei militaris ait, quod necessario amplior securitas gravius solet habere discrimen, Heinricum quodam in opido manentem incautiusque se tuentem, praedictus Heverardus collecta multitudine obsedit, ac priusquam frater ei rex amminiculari posset, expugnavit, secumque illum et gazam non parvam in propria transportavit. Rex igitur tantum fratris, immo suum, cupiens dedecus vindicare, praefatum Heverardum sibique coniventes toto cepit conamine persequi.
8.19
Heverardus sane Gislebertum Lotharingorum ducem a regis fidelitate sejunxerat, cujus adjutorio regi non modice resistebat. Quamquam enim isdem Gislebertus regis sororem haberet uxorem, maluit tamen, suscipiendi regni spe animatus, regi resistere, quam eum, ut debuerat, contra suos emulos adjuvare. Sed cum se nec sic resistere regi posse conspicerent, non incallido secundum hominem, sed fatuo secundum Deum, accepto consilio, hujusmodi Heinricum verbis conveniunt.
8.20
« Si consiliis nostris te parere nobis juramento promittis, non solum, quia captus es, dimittimus; sed quod majus est, si tamen rex velis fieri, nostrum te dominum constituimus.» Haec autem non eo dicebant, ut facerent, sed ut eius auxilio regem facilius debellarent.
8.21
Habuerat plane rex nonnullas fortissimas copias, Herimannum scilicet Suevorum ducem, fratremque ejus Hutonem, atque Chuonradum cognomine Sapientem. Qui quamquam Heverardo affinitatis linea jungerentur, maluerunt tamen juste, si necessitas incubuisset, justo cum rege occumbere, quam injuste cum consanguineo triumphare. Heinricus igitur praemissa jam promissione deceptus, propriis mox collectis copiis, totis viribus ipsos adjuvare regemque coeperat impugnare. Verum quia scriptum est: Mentita est iniquitas sibi, libet paululum immorari, et quemadmodum tunc mentita sit sibi iniquitas, explicare. Haeverardus haud secus Gislebertum a regis fide sejungere valuit, donec regem eum se facturum promisit. Gislebertus autem Heinricum hac arte decipere voluit, ut dum suo adjutorio regem devinceret, ipsum deponeret, sibique regni solium obtineret. Verum Haeverardus longe aliter disposuerat. Voluit enim, si regem posset devincere, utrosque regno privare sibique usurpare, quemadmodum ex verbis ipsius, quae paulo antequam moreretur uxori suae dixit, conicere possumus. Quam dum foveret in sinu: Jucundare, inquit, in gremio comitis, brevi laetatura in amplexibus regis. Quod non ita accidisse et iniquitatem sibi mentitam esse tempestas indicat praesens.
8.22
Igitur, ut praefati sumus, hujusmodi promissione animatus immo deceptus, collecto exercitu, cum Gisleberto pariter atque Heverardo regi preparant bellum. Quos contra rex properat laetus, non eorum multitudine territus, sed de Dei pietate confisus. Sed ut scias quam facile est Deo in paucis plures vincere, et quod quisquam in abundantia virtutis suae non salvabitur, audi antiquum a Domino renovatum miraculum. Regis milites supra Rhenum ad locum vocabulo Bierzuni pervenerant, Rhenique alveum transire jam ceperant, ingnorantes, quod Heinricus cum praefatis comitibus tanta eis vicinitate esset jam proximus. Perpauci denique e navibus egressi, vix equos ascendere seseque armis indui poterant, cum prenominatorum legiones non nuntiantur properantes, sed intuitu ipso cernuntur presentes. Tali igitur sese sunt mutuo sermone adgressi: Fluminis hujus, ut cernitis, magnitudo socios nostros nobis succurrere, nosque etiam, quamvis volentes, illo redire non sinit; nec clam nobis est, quam ridiculum nostris presertim sit nacionibus fortes viros se ostibus tradere et non resistendo mortem fugere, vitamque sempiternis obpropriis comparare. Quamquam enim evadendi, quae nonnumquam hostibus obest, oblata desperatio et supplicandi sempiternum obproprium pugnandi nobis fiduciam prestent: ea tamen est, quae nos presertim, veritatis scilicet ac justitiae, causa pugnare compellit. Si enim terrestris domus nostra resistendo injustitiae dissolvatur, aeternam non manu factam recipiemus in coelis.» His itaque dictis accensi, hostes inter cursu praepeti transeunt. Rex denique tantam suorum constantiam non sine divino instinctu esse considerans, quoniam, fluvio intercedente, corporali praesentia subvenire suis non poterat, recordatus populi Domini, qui repugnantes sibi Amalechitas orationibus Moysi servi Dei devicerat, protinus de equo descendit, seseque cum omni populo lacrimas fundens ante victoriferos clavos manibus domini et salvatoris nostri Jesu Christi adfixos suaeque lanceae impositos in orationem dedit; quantumque justi viri, secundum beati sententiam Jacobi, tunc valeret oratio, res manifesta probavit. Eo namque orante, cum ex suis nullus occumberet, hostes sunt omnes in fugam conversi; nonnullique eorum, cur fugerent, poenitus ignorabant, quoniam quidem pre paucitate sese insequentes hostes videre non poterant. Cesis igitur plurimis, Heinricus vehementer in brachio est percussus, et quamquam loricae triplicis fortitudo ad carnem usque ensis aciem non admitteret, pondere tamen percussionis acerbae brachium est adeo in livorem conversum, ut nullis medicorum curis ita mederi posset, ne recurrente anno permagnum dolorem sentiret. Unde et multo post hujus facinoris occasione ipsum fassi sunt hominem exivisse. Sed quia lanceae ipsius sanctae memoriam fecimus, hic, qualiter ad eum pervenerit, inseramus.
8.23
Burgundionum rex Rodulfus, qui nonnullis annis Italicis imperavit, lanceam illam a Samson comite dono accepit. Erat enim exepta caeterarum specie lancearum, novo quodam modo novaque elaborata figura, habens juxta lumbum medium utrobique fenestras. Hae pro pollicibus perpulcrae duae acies usque ad declivum medium lanceae extenduntur. Hanc igitur Constantini Magni, sanctae filii Helenae, vivificae crucis inventricis, fuisse adfirmant, quae media in spina, quam lumbum superius nominavi, ex clavis, manibus pedibusque domini et redemptoris nostri Jesu Christi adfixis, cruces habet. Heinricus itaque rex, ut erat Dei timens totiusque religionis amator, audito Rodulfum tam inestimabile donum habere caeleste, nuntiis directis temptavit, si praemiis aliquibus id posset adquirere sibique adversus visibiles atque invisibiles hostes arma invictissima triumphumque perpetuum praeparare. Quod cum rex Rodulfus modis omnibus se numquam hoc acturum ediceret, rex Heinricus, quia mollire hunc muneribus non potuit, minis terrere magnopere curavit. Omne quippe regnum ejus cede atque incendiis se depopulaturum esse promisit. Quia vero quod patebatur munus erat, quo caelestibus terra Deus conjunxerat, lapis scilicet angularis faciens utraque unum, Rodulfi regis cor emollivit, justoque regi justa juste petenti cominus tradidit. Neque enim pace praesente simultati locus erat. Nam et eo, qui his crucifixus est, a Pilato ad Herodem properante, facti sunt amici in illa die, qui prius inimici erant ad invicem. Quanto autem amore rex Heinricus praefatum inestimabile donum acceperit, cum in nonnullis rebus, tum in hoc praesertim claruit, quod non solum eo dantem se auri argentique muneribus, verum etiam Suevorum provincie parte non minima honoravit. Deus autem, qui quo quisque quid animo peragat, intuetur, non muneris quantitatis sed bonae voluntatis inspector ac retributor, quanta ob praelibatam rem mercede aeterno in saeculo pium donaverit regem, indiciis quibusdam hoc etiam in tempore prodidit, dum contra se insurgentes hoc victorifero praeeunte signo semper hostes terruit atque fugavit. Hac igitur occasione, immo Dei voluntate, sanctam rex Heinricus rompheam adeptus est; quam filio suo, de quo inpraesentiarum nobis sermo est decedens cum regno simul hereditario dereliquit Qui quanta donum inestimabile veneratione coluerit, victoria non solum indicat praesens, verum divinorum, ut promturi sumus, admiranda largitio munerum. His itaque perterritis atque fugatis, rex rediit, non tantum de divina miseratione magnificus.
8.24
Libet autem paululum immorari, et quod non fortuitu sed Deo disponente haec ita acciderint, enarrare. Quod luce nobis clarius constabit, si domini et salvatoris nostri Jesu Christi apparitionem, quae post resurrectionem mulieribus ac discipulis facta est, in medium proferamus. Fidem Petri, dilectionem Joannis supra pectus magistri in cena recumbentis, Thomas firmiter noverat, eos ad sepulcrum cucurrisse, nichilque praeter linteamina invenisse audierat, angelorum etiam visiones, qui eum vivere assererent, mulieribus apparuisse cognoverat. Sed esto; forte enim mulierum infirmitatem considerans, mulieribus non credebat. Cedo, inquam, sancte Thoma, si duobus discipulis ad castellum Emmaus properantibus, quibus non solum apparuit, sed et scripturas quae de se erant apperuit, immo etiam secundum consuetum morem panem benedixit, fregit, ac dedit, non credis; omnibus tamen condiscipulis, quibus januis clausis apparuit, quid fidem non adhibere contendis? Meministine, inquam, eundem Dominum et praeceptorem tuum, cui te commoriturum promittebas, ante passionem haec omnia praedixisse? Ait namque:« Ecce ascendimus Jherosolimam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et die tercia resurget.» Cur itaque eum resurrexisse dubitas, cum gentibus traditum, flagellatum, consputum, crucifixum, sicut praedixerat, videas? Haud ab re est, quod Deum tuum manibus propriis tractare contendis. Ipse namque rex noster, qui ante saecula operatus est salutem in medio terrae, qui novit omnia antequam fiant, multos praeviderat hoc errore perituros, ut est misericors et clemens:« Infer, ait, digitum huc, et mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis.» Ἐξαύδα δὲ, Θομὰ ἅγιε, exauda de Thoma agie, quod est: confitere autem Thoma sancte, et tua dubietate omne nostrum exclude amphibolum. Dominus, inquit, meus et Deus meus. O ambiguum omni laude dignissimum! O dubium cunctis saeculis praedicandum! Si tu non dubitares, non ego tam firmiter crederem. Si mulierum credentium, si condiscipulorum fidem hereticis, qui non vero corpore dominum nostrum Jesum Christum resurrexisse latrabant, diceremus, multa nobis argumenta diabolica calliditate opponerent. Sed cum dubitantem Thomam corpus tractasse, vulnerum cicatrices tetigisse, ac mox dubitacione remota Deum et Dominum exclamasse audiunt, qui prius erant multisoni, mox ut pisces videntur insoni; cognoscentes quia et vera caro est, quae tractari potuit, et Deus, qui clausis januis intravit. Et quod Thomas dubitavit, non fors sed divina dispensacio fuit. Sic itaque, sic, rex piissime, insperata ob militum paucitatem victoria divinae consilium providentiae fuit, volens mortalibus indicare quam carus Deo esset qui orando tam inmensum cum paucissimis triumphum optinere promeruit. Forte enim, immo certe, et tu prius ignorabas, quam carus Deo existeres; quod post te cognoscere fecit, cum tanta victoria honoravit. Sancti etenim viri quid virtutis habeant, et quanti in conspectu divini examinis consistant, nisi probaverint, ignorant; quod ad Abraham filium immolare cupientis ex verbis angeli dicentis colligere possumus; ait enim:« Ne extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc cognovi quod timeas Dominum,» id est te ipsum et posteros cognoscere feci. Noverat enim Dominus et ante quam filium immolare vellet, quanta Abraham patriarcha sanctus eum caritate diligeret; sed is qui diligebat, quam perfecte diligeret, non novit, donec per dilecti filii immolationem apertissime claruit. Possumus et hanc ex beati Petri promissione sententiam approbare.« Domine, inquit, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.» Cui Dominus:« Dico tibi, ait, Petre, non cantabit in hac nocte gallus, donec ter abneges nosse me.» O sancte Petre, melius quam tu te novit qui fecit te. Tu profiteris, quemadmodum putas, veram fidem; sed qui priusquam fiant omnia novit, ter se negaturum te esse praedixit. Hujus quippe sententiae non inmemor, cum te postmodum, an se diligeres, interrogaret, magis ipsi credens quam tibi, amorem tuum hac temperata responsione declarasti, dicens:« Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Conscientia quidem mea plus diligo te quam me, nisi quia te diligendo diligo me. Utrum autem, ut existimo, ita sese veritas habeat, ipse quam ego melius nosti, qui me ut essem fecisti, ei ut te diligerem amore justissimo inflammasti.» Bone itaque rex, non ob tuam hoc sed ob infirmorum actum est fidem, qui victoriam non nisi in multitudine putant consistere et humanas res non nisi fortuitu provenire. Scimus enim, quia et si cum 12 milibus legionibus transires ac victoriam optineres, non eam tibi, sed Domino, imputares. Et haec ratio est, quod te in paucis orando voluit vincere, ut et in se sperantes ad amorem sui magis accenderet, et, te quantum diligeret, nescientibus indicaret. Sed his obmissis, ad narrandi seriem redeamus.
8.25
Est in Alsaciae partibus castellum, Brisicau patrio vocabulo nuncupatum, quod et Rhenus immodum insulae cingens, et naturalis ipsa loci asperitas munit. In hoc itaque suorum Heverardus posuerat multitudinem militum, quorum terrore non solum magnam sibi partem praefatae provinciae vendicabat, verum etiam circumcirca regis fideles misere laniabat. Rex denique bonus, non quae sua sed quae suorum erant considerans, collecto exercitu, in Alsatiam, ut praefatum castrum obsideat, proficiscitur. Cumque eodem pervenisset, Frederici, qui cum eo tunc simul aderat, Mogontinae sedis archiepiscopi, exhortatione episcoporum quamplurimi, defixis noctu per girum amissis tentoriis, coeperunt regem deserere clamque ad civitates proprias fugere, Frederico cum eodem subdole permanente. Quod regis milites considerantes, hujusmodi regem sunt sermone adgressi:« Consule, rex saluti tuae, loca haec deserens et Saxoniam petens. Nec clam te est, quod Heinricus frater tuus bellum tibi inferre conetur; qui si tam parvas tecum esse copias senserit, ita irruet repentinus, ut nec fugiendi quidem sit locus. Melius est igitur reparato exercitu iterum redire, quam aut mori misere, aut turpiter fugere.» Quibus rex inperterritus, ut quondam suis Judas cognomento Machabaeus:« Nolite, ait, nolite talia loqui; et si adpropinquavit tempus nostrum, moriamur in virtute, et non inferamus crimen gloriae nostrae. Melius est enim pro vera justitia mortem subire, quam eam fugiendo turpiter vivere. Denique si illos Dei ordinationi resistentes, auxilium a multitudine sola et non a Deo sperantes, injuste praeliari, mori et ad irremissibiles herebi poenas descendere juvat, nichilominus nos immo acrius pugnare delectet, qui et praeliari pro justicia securi, et praeliando, si sors carnis universae acciderit, securius possumus mori. Nam pro justicia pugnaturos, ob copiarum paucitatem ante pugnae experimentum terga dare, Deo diffidere est.» His dictis non solum eos a fugae proposito revocavit, verum etiam, ut vehementer pugnarent, protinus animavit.
8.26
Unum autem, unum, pater egregie, velim diligenter adtendas; quod cum audieris, plus eum animi passiones quam hostes vicisse miraberis. Hujusmodi vincere adversarios, permittente Deo, nonnumquam et peccatores possunt; inconcussam autem animi tenere virtutem, prospaeris scilicet non elevari et adversis non frangi, perfectorum solummodo est. Audi igitur in tanta hac fluctuante procella, quo fidei supra petram, quae Christus est, sit ardore fundatus. Comes quidam tunc praedives secum erat, cujus multitudo militum regis aciem condecorabat. Hic itaque videns, quam plurimos ex regis acie desertores ac transfugas fieri, non interiorem sed exteriorem considerans hominem, tacitus haec secum volvere cepit:« Quicquid regem in hac turbatione constitutum petiero, sine dubio impetrabo, praesertim cum et acre bellum nobis immineat, ac ne se deseram timeat.» Nuntiis itaque directis, regi supplicat, ut abbatiam quandam Laresheim dictam, praediis ditissimam, ei concedat; cujus possessionibus quod sibi deerat ac militibus suis ministrare praevaleat. Rex autem, columbina non solum sed, ut erat, vipperina calliditate suffarcinatus, non hoc quod portenderet animadvertere minime potuit; unde et hujusmodi nuntiis apologeticum dedit:« Illi, quid super hac re sentiam, verbis ipse potius explicabo quam nuntiis.» Quod qui hoc direxerat audiens, inmensa est animi affectus leticia, sperans, se quod poposcerat impetrasse. Unde et morae inpaciens, regem adit, eumque sentenciam super hac re promere postulavit. Cui rex, populo circumstante:« Oboedire, inquit, magis oportet Deo quam hominibus. Quis enim sanum sapiens ignorat, te haec non petitionis humilitate sed comminationis auctoritate dixisse? Scriptum est: Nolite sanctum dare canibus. Quod quamvis a doctoribus spiritaliter intelligendum esse praedicetur, ego tamen satis me dare sanctum canibus censeo, si monasteriorum praedia, quae a religiosis viris Deo sunt militantibus tradita, tulero, saeculoque militantibus dedero. Tibi vero tam procaciter injusta petenti, sub testimonio totius populi, nec hoc nec aliud te umquam a me accepturum esse testificor. Si cordi tibi est ceteris cum infidelibus avolare, quanto citius, tanto melius.» His auditis, quia facies mentis est speculum cordis, verecundiam vultus rubore nudavit, concitusque regis ad pedes corruens, se peccasse, se graviter deliquisse, confessus est. Perpende itaque, qua constantia athelta Dei non solum visibiles, verum etiam invisibiles conterat hostes; antiquus etenim hostis non eum se nocuisse putavit, dum tot fortissimos principes contra illum surgere persuasit, fratrem etiam, qui ei regnum auferret, instigavit, quoniam exteriora haec esse damna cognovit; unde et praefatum comitem ad expetendam sanctorum hereditatem incitavit, quatinus eo rex velocius offensam Dei incurreret, quo servorum Dei stipendia suis injuste militibus traderet. Verum quia nequivit, nunc, quantum rex sanctus, ob temptationis hujus constantiam Deo pro se pugnante, creverit, in medium proferamus.
8.27
David sanctus ex persona Domini dicit:« Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nichilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.» Quod in hoc rege Dominum audiente atque in viis ejus ambulante esse completum, quam prompturus sum, ratio declarabit. Heverardus atque Gislebertus, audito regem in Alsatia esse, quoniam neminem, qui eis resisteret, verebantur, permagno collecto exercitu, Rheni alveum ad Andernacha pertranseunt, regisque fideles circumquaque demoliri procedunt. Huto sane, Herimanni Suevorum ducis frater, necnon et Chuonradus cognomento Sapiens, quos superius regi diximus esse fideles, ipsis in partibus erant. Sed quia eorum copiae istorum copiis multo inferiores extiterant, his occurrere trepidabant. Verum jubente Deo, non locutionis sed inspirationis modo, hos multis cum spoliis redeuntes pone secuntur. Cumque paululum processissent, quidam eis flens et ejulans obviavit sacerdos. Qui rogatus ab eis unde iret, cur fleret?« Ab istis, inquit, praedonibus ego venio, qui paupertatis meae erumnam uno quod solum possederam jumento ablato dilatarunt.» Quod cum praefati Huto ac Chuonradus audirent, si Gislebertum atque Heverardum viderit, examussim sunt sciscitati. Quo respondente:« Quoniam cum praeda cunctis poene trans Rhenum missis, ipsi soli cum eorum electis militibus, quod nec bene vertat! capiunt cibum;» tanta caeleritate super eos irruunt, ut, si videres, non eos currere sed diceres transvolare. Quid plura? Heverardus gladiis occiditur, Gislebertus Rheni undis submergitur, quas quoniam prae multitudine sorbere non potuit, anima recedente defecit. Caeterorum vero nemo aufugiit, qui non aut vivus ligaretur, aut gladio truncaretur. Vides igitur, quemadmodum super regem tribulantes Dominus manum miserit, quem in viis suis ambulasse cognovit.
8.28
Dum haec aguntur, rex in Alsatia horum inscius, mori potius quam adversarios fugere est paratus. Accidit itaque, ut, quemadmodum ei moris erat, mane primo, quoniam aeclesia longe aberat, super equum conscenderet, eoque se munitum orationibus iret, dum directis procul obtutibus, obviare sibi nimia celeritate hominem vidit, quem ilico nuntium esse intellexit. Et quia is qui venerat prospera nuntiabat, mox ut regem vidit, subsecuturam letitiam quodam proludio hilaritatis ostendit. Hoc igitur inditio, quia secunda eum qui aderant nuntiare intellegunt, arrectis auribus ut eum audiant currunt. Quibus moderata hujus processio, capillorum ac vestium compositio, honesta salutatio, annus erat. Vidit rex populum anhelare, et quod dicendi moram nuntius faceret, graviter ferre.« Age, ait, ad quod missus es fare, praeposterato ordine rem prius injice, circumstantium metus adime, eorumque animos gaudio exple; dehinc per longa exorsa et rhetorum prohoemia salutationibus nos demulce. Non qualiter, sed quid dicas, praesens tempus expectat. Malumus enim rusticana simplicitate laetari, quam Tulliana facetia periclitari.» His auditis, Heverardum atque Gislebertum hominem exutos esse, primo impetu nuntiavit, volentemque, qualiter hoc acciderit, prosequi, rex manu compescuit, ac mox de equo descendit, seseque, cum lacrimis Deo gratias agens, in orationem dedit. Qua expleta, surrexit, atque itinere quo coeperat Deo se commendaturum ad eclesiam tendit.
8.29
Hoc in tempore Bertaldus Bagoariorum dux, Arnulfi ducis frater, vir strenuus, regis partibus toto favebat conamine. Volens itaque rex, ut quemadmodum tribulationis praeteritae ita et laeticie praesentis fieret particeps, sequenti die, quanta erga eum Dominus beneficia egerit, nunciis directis apperuit. Cui etiam in augmentum laeticiae, quoniam conjugali, minime tenebatur vinculo, demandavit ac juramento promittere fecit, ut si sororem suam, scilicet Gisleberti uxorem, habere posset, eam illi conjugio copularet; quod si minus procederet, ipsius Gisleberti ex eadem sorore genitam, quam poenes se habuerat, fere jam nubilem, maritali ei conjugio traderet. Quo audito, Bertaldus immenso est gaudio affectus; elegitque potius nondum nubilem filiam expectare, quam matrem, quae jam nupserat, tollere.
8.30
Fridericus denique Magonciacensis eclesiae archiaepiscopus, cujus consilio episcoporum nonnulli regem dimiserant, ut quam occulte gestabat jam infidelitas cunctis pateret, decem ferme ante praenominatorum diebus interitum regem deseruit, ac Magonciam concitus venit; in qua nichil moratus, Metensem urbem adit. Disposuerat enim regis frater Heinricus, redeuntibus Heverardo atque Gisleberto, cum eodem Friderico isthic exercitum congregare, sicque regi in Alsatia degenti bellum maximum praeparare. Cumque illo pervenisset nominatus archiepiscopus, insperate et non oportune nuntii ei occurrunt, qui jam praelibatos principes morte intercedente non vivere dicunt. Quo audito, animo consternatus, quid faceret penitus ignorabat.
8.31
Rex interea, Alsatiam deserens, Franciam occupabat. Cujus ob metum Magonciae cives redeuntem archiepiscopum intra urbis moenia non suscipiunt. Unde factum est, ut non multo post a regis fidelibus captus, et ante sui praesentiam adductus, custodiae sit in Saxonia traditus. In qua aliquandiu commoratus, miseratione regis dignitati est pristinae restitutus.
8.32
Heinricus denique regis, fratris scilicet sui, terrore exanimatus, in castellum vocabulo Capraemons, ingeniis non solum hominum, verum natura ipsa munitum, ingredi voluit. Quod soror ejus, vidua videlicet Gisleberti, praenoscens, non solum ne id facere posset prohibuit, verum hujusmodi eum sermonibus convenit:« Pro! non tete miseriarum mearum tedet, quas conjuge interempto perpetior, nisi etiam meis te in municionibus occludendo regis iram super regionem hanc velut aquam effundas? Non feram, non patiar, non sinam; non tanta vecordia michi innata inerit, ut ex meis incommodis tua compares commoda.»
8.33.1
His Heinricus auditis, cum aliud quod faceret ignoraret, adsumptis secum, quorum praesidio juvaretur, quibusdam episcopis, die quadam nudis pedibus regis ad pedes ipso ignorante pervenit, supplexque misericordiam imploravit. Cui rex:« Indignum, inquit, facinus tuum misericordiam non meretur. Verum quia video te humiliatum coram me, non inducam malum super te.» Jussit eum itaque rex ad palatium suum, quod in Francia in loco qui Ingelenheim dicitur constitutum est, proficisci, sollertique illum vigilantia custodiri, quoad irae remota paululum egritudine, quid super eo faceret, sapientum consilio definiret.
8.33.2
EXPLICIT LIBER QUARTUS DEO GRATIAS.

Intertext edge

Open linked passage

Note