On Bellocivile
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lucan" aria-label="More works by Lucan">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
2.1
Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
2.2
Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum
2.3
Praescia monstrifero vertit natura tumultu,
2.4
Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
2.5
Sollicitis visum mortalibus addere curam,
2.6
Noscant venturas ut dira per omina clades?
2.7
Sive parens rerum cum primum informia regna
2.8
Materiemque rudem flamma cedente recepit,
2.9
Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,
2.10
Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
2.11
Fatorum immoto divisit limite mundum:
2.12
Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,
2.13
Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
2.14
Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri
2.15
Mens hominum fati: liceat sperare timenti.
2.16
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi
2.17
Constatura fides superum, ferale per urbem
2.18
Iustitium: latuit plebeio tectus amictu
2.19
Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces.
2.20
Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes
2.21
Errabat sine voce dolor. Sic funere primo
2.22
Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
2.23
Conclamata iacent, nec mater crine soluto
2.24
Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
2.25
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita,
2.26
Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes,
2.27
Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens,
2.28
Miraturque malum. Cultus matrona priores
2.29
Deposuit: moestaeque tenent delubra catervae.
2.30
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
2.31
Adfixere solo, lacerasque in limine sacro
2.32
Attonitae fudere comas, votisque vocari
2.33
Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
2.34
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
2.35
Divisere deos, et nullis defuit aris
2.36
Invidiam factura parens: quarum una madentes
2.37
Scissa genas, planctu liventes atra lacertos,
2.38
Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,
2.39
Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem,
2.40
Et summis servate malis: nunc flere potestas,
2.41
Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter,
2.42
Gaudendum est. His se stimulis dolor ipse lacessit.
2.43
Nec non bella viri diversaque castra petentes
2.44
Effundunt iustas in numina saeva querelas:
2.45
O miserae sortis, quod non in Punica nati
2.46
Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
2.47
Non pacem petimus, superi: date gentibus iras:
2.48
Nunc urbes excite feras: coniuret in armis
2.49
Mundus: Achaemeniis decurrant Medica Susis
2.50
Agmina: Massageten Sythicus non adliget Ister:
2.51
Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos
2.52
Albis, et indomitum Rheni caput: omnibus hostes
2.53
Reddite nos populis: civile avertite bellum.
2.54
Hinc Dacus premat, inde Getes: occurrat Iberis
2.55
Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras:
2.56
Nulla vacet tibi, Roma, manus. Vel perdere nomen
2.57
Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem
2.58
Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
2.59
Saeve parens, utrasque simul partesque ducesque,
2.60
Dum nondum meruere, feri. Tantone novorum
2.61
Proventu scelerum quaerunt, uter imperet Urbi?
2.62
Vix tanti fuerat, civilia bella movere,
2.63
Ut neuter. Tales pietas peritura querelas
2.64
Egerit. At miseros angit sua cura parentes,
2.65
Oderuntque gravis vivacia fata senectae,
2.66
Servatosque iterum bellis civilibus annos.
2.67
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori,
2.68
Non alios, inquit, motus tunc fata parabant,
2.69
Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos
2.70
Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
2.71
Stagna udi texere soli laxaeque paludes
2.72
Depositum, Fortuna, tuum: mox vincula ferri
2.73
Exedere senem, longusque in carcere paedor.
2.74
Consul e eversa felix moriturus in Urbe
2.75
Poenas ante dabat scelerum. Mors ipsa refugit
2.76
Saepe virum, frustraque hosti concessa potestas
2.77
Sanguinis invisi: primo qui caedis in ictu
2.78
Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
2.79
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen
2.80
Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum;
2.81
Audieratque pavens: Fas haec contingere non est
2.82
Colla tibi: debet multas hic legibus aevi,
2.83
Ante suam, mortes: vanum depone furorem.
2.84
Si libet ulcisci deletae funera gentis,
2.85
Hunc, Cimbri, servate senem. Non ille favore
2.86
Numinis, ingenti superum protectus ab ira,
2.87
Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato
2.88
Suffciens. Idem pelago delatus iniquo
2.89
Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus,
2.90
Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae,
2.91
Et Poenos pressit cineres. Solatia fati
2.92
Carthago Mariusque tulit: pariterue iacentes
2.93
Ignovere deis. Libycas ibi colligit iras.
2.94
Ut primum fortuna redit, servilia solvit
2.95
Agmina: conflato saevas ergastula ferro
2.96
Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur
2.97
Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum,
2.98
Attuleratque in castra nefas. Pro fata! quis ille,
2.99
Quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor
2.100
Corripuit! quantoque gradu mors saeva cucurrit!
2.101
Nobilitas cum plebe perit: lateque vagatur
2.102
Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum.
2.103
Stat cruor in templis: multaque rubentia caede
2.104
Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas.
2.105
Non senis extremum piguit vergentibus annis
2.106
Praecipitasse diem: nec prima in limine vitae
2.107
Infantis miseri nascentia rumpere fata.
2.108
Crimine quo parvi caedem potuere mereri?
2.109
Sed satis est iam, posse mori. Trahit ipse furoris
2.110
Impetus: et, visum lenti, quaesisse nocentem.
2.111
In numerum pars magna perit: rapuitque cruentus
2.112
Victor ab ignota vultus cervice recisos,
2.113
Dum vacua pudet ire manu. Spes una salutis,
2.114
Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
2.115
Mille licet gladii mortis nova signa sequantur,
2.116
Degener o populus, vix saecula longa decorum
2.117
Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi,
2.118
Et vitam, dum Sulla redit. Cui funera vulgi
2.119
Flere vacet? Vix te sparsum per viscera, Baebi,
2.120
Innumeras intercarpentis membra coronae
2.121
Discerpsisse manus: aut te, praesage malorum
2.122
Antoni, cuius laceris pendentia canis
2.123
Ora ferens miles festae rorantia mensae
2.124
Imposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos.
2.125
Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
2.126
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae
2.127
Ante ipsum penetrale deae semperque calentes
2.128
Mactavere focos: parvum sed fessa senectus
2.129
Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
2.130
Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:
2.131
Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,
2.132
Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso,
2.133
Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent.
2.134
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,
2.135
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
2.136
Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
2.137
Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
2.138
Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
2.139
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
2.140
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi
2.141
Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
2.142
Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
2.143
Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;
2.144
Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
2.145
Tum data libertas odiis, resolutaque legum
2.146
Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
2.147
Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor
2.148
Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum
2.149
Exegit famulus: nati maduere paterno
2.150
Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis
2.151
Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres.
2.152
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
2.153
Corpora: nec populum latebrae cepere ferarum.
2.154
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
2.155
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura
2.156
Dissiluit percussus humo; mortesque cruento
2.157
Victori rapuere suas: hic robora busti
2.158
Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso
2.159
Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
2.160
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem,
2.161
Et medio congesta foro. Cognoscitur illic,
2.162
Quidquid ubique iacet scelerum. Non Thracia tantum
2.163
Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni;
2.164
Postibus Antaei Libye: nec Graecia moerens
2.165
Tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
2.166
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo
2.167
Amisere notas, miserorum dextra parentum
2.168
Colligit, et pavido subducit cognita furto.
2.169
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris
2.170
Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis,
2.171
Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis,
2.172
Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum
2.173
Conveniat, quaesisse caput. Quid sanguine manes
2.174
Placatos Catuli referam? cum victima tristes
2.175
Inferias Marius forsan nolentibus umbris
2.176
Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
2.177
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris
2.178
Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso
2.179
Nil animae letale datum, moremque nefandae
2.180
Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
2.181
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua
2.182
Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
2.183
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
2.184
Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes,
2.185
Ultimaque effundit spectatis lumina membris.
2.186
Vix erit ulla fides, tam saevi criminis unum
2.187
Tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae
2.188
Fracta sub ingenti miscentur pondere membra:
2.189
Nec magis informes veniunt ad litora trunci,
2.190
Qui medio periere freto. Quid perdere fructum
2.191
Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
2.192
Ut scelus hoc Sullas caedesque ostensa placeret,
2.193
Agnoscendus erat. Vidit Fortuna colonos
2.194
Praenestina suos cunctos simul ense recisos,
2.195
Unius populum pereuntem tempore mortis.
2.196
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,
2.197
Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
2.198
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto,
2.199
Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae,
2.200
Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades
2.201
Numquam poena fuit. Densi vix agmina vulgi
2.202
Inter et exsangues, immissa morte, catervas
2.203
Victores movere manus. Vix caede peracta
2.204
Procumbunt, dubiaque labant cervice: sed illos
2.205
Magna premit strages: peraguntque cadavera partem
2.206
Caedis: viva graves elidunt corpora trunci.
2.207
Intrepidus tanti sedit securus ab alto
2.208
Spectator sceleris: miseri tot milia vulgi
2.209
Non piguit iussisse mori. Congesta recepit
2.210
Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
2.211
In fluvium primi cecidere, in corpora summi.
2.212
Praecipites haesere rates, et strage cruenta
2.213
Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
2.214
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti
2.215
Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem,
2.216
Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo
2.217
Haerentes adiuvit aquas: nec iam alveus amnem,
2.218
Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
2.219
Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas
2.220
Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
2.221
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari,
2.222
His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
2.223
Haec rursus patienda manent: hoc ordine belli
2.224
Ibitur: hic stabit civilibus exitus armis.
2.225
Quamquam agitant graviora metus, multumque coitur
2.226
Humani generis maiore in praelia damno,
2.227
Exsulibus Mariis bellorum maxima merces
2.228
Roma recepta fuit: nec plus victoria Sullae
2.229
Praestitit, invisas penitus quam tollere partes.
2.230
Hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes
2.231
Concurrunt. Neuter civilia bella moveret,
2.232
Contentus, quo Sulla fuit. Sic moesta senectus
2.233
Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.
2.234
At non magnanimi percussit pectora Bruti
2.235
Terror, et in tanta pavidi formidine motus
2.236
Pars populi lugentis erat: sed nocte sopora,
2.237
Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,
2.238
Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
2.239
Invenit insomni volventem publica cura
2.240
Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem,
2.241
Securumque sui; farique his vocibus orsus:
2.242
Omnibus expulsae terris olimque fugatae
2.243
Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
2.244
Excutiet fortuna tibi; tu mente labantem
2.245
Dirige me, dubium certo tu robore firma:
2.246
Namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur:
2.247
Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris,
2.248
Inconcussa tenens dubio vestigia mundo?
2.249
An placuit, ducibus scelerum populique furentis
2.250
Cladibus immixtum, civile absolvere bellum?
2.251
Quemque suas rapiunt scelerata in proelia caussae:
2.252
Hos polluta domus, legesque in pace timendae;
2.253
Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae
2.254
Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma;
2.255
Castra petunt magna victi mercede: tibi uni
2.256
Per se bella placent? Quid tot durasse per annos
2.257
Profuit immunem corrupti moribus aevi?
2.258
Hoc solum longae pretium virtutis habebis:
2.259
Accipient alios, facient te bella nocentem.
2.260
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
2.261
Has etiam movisse manus: nec pila lacertis
2.262
Missa tuis caeca telorum in nube ferantur:
2.263
Nec tanta in casum virtus eat. Ingeret omnis
2.264
Se belli fortuna tibi. Quis nolet in isto
2.265
Ense mori, quamvis alieno vulnere labens,
2.266
Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
2.267
Otia solus ages, sicut coelestia semper
2.268
Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
2.269
Fulminibus propior terrae succenditur aer,
2.270
Imaque telluris ventos tractusque coruscos
2.271
Flammarum accipiunt: nubes excedit Olympus
2.272
Lege deum. Minimas rerum discordia turbat:
2.273
Pacem summa tenent. Quam laete Caesaris aures
2.274
Accipient, tantum venisse in proelia civem!
2.275
Nam praelata suis numquam diversa dolebit
2.276
Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni
2.277
Si bellum civile placet. Pars magna senatus
2.278
Et duce privato gesturus proelia consul
2.279
Sollicitant, proceresque alii: quibus adde Catonem
2.280
Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe
2.281
Solus Caesar erit. Quodsi pro legibus arma
2.282
Ferre iuvat patriis, libertatemque tueri:
2.283
Nunc neque Pompeii Brutum nec Caesaris hostem,
2.284
Post bellum victoris habes. Sic fatur. At illi
2.285
Arcano sacras reddit Cato pectore voces:
2.286
Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur:
2.287
Sed quo fata trahunt, virtus secura sequetur.
2.288
Crimen erit superis, et me fecisse nocentem.
2.289
Sidera quis mundumque valet spectare cadentem,
2.290
Expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
2.291
Terra labet, mixto coeuntis pondere mundi,
2.292
Compressas tenuisse manus Gentesne furorem
2.293
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur,
2.294
Deductique fretis alio sub sidere reges;
2.295
Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem,
2.296
O superi, motura Dahas ut clade Getasque,
2.297
Securo me, Roma cadat. Ceu morte parentem
2.298
Natorum orbatum, longum producere funus
2.299
Ad tumulum iubet ipse dolor: iuvat ignibus atris
2.300
Inseruisse manus, constructoque aggere busti
2.301
Ipsum atras tenuisse faces: non ante revellar,
2.302
Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
2.303
Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
2.304
Sic eat: immites Romana piacula divi
2.305
Plena ferant: nullo fraudemus sanguine bellum.
2.306
O utinam coelique deis erebique liceret
2.307
Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
2.308
Devotum hostiles Decium pressere catervae:
2.309
Me geminae figant acies, me barbara telis
2.310
Rheni turba petat: cunctis ego pervius hastis
2.311
Excipiam medius totius vulnera belli.
2.312
Hic redimat sanguis populos: hac caede luatur,
2.313
Quidquid Romani meruerunt pendere mores.
2.314
Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes
2.315
Regna pati pereunt? Me solum invadite ferro,
2.316
Me frustra leges et inania iura tuentem:
2.317
Hic dabit, hic pacem iugulus, finemque laborum
2.318
Gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
2.319
Non opus est bello. Quin publica signa ducemque
2.320
Pompeium sequimur? Nec, si fortuna favebit,
2.321
Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
2.322
Non bene compertum est. Ideo me milite vincat,
2.323
Ne sibi se vicisse putet. Sic fatur, et acres
2.324
Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem
2.325
Excitat in nimios belli civilis amores.
2.326
Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras,
2.327
Pulsatae sonuere fores: quas sancta relicto
2.328
Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
2.329
Quondam virgo toris melioris iuncta mariti:
2.330
Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est
2.331
Tertia iam soboles, alios fecunda penates
2.332
Impletura datur, geminas ex sanguine matris
2.333
Permixtura domos. Sed postquam condidit urna
2.334
Supremos cineres, miserando concita vultu,
2.335
Effusas laniata comas, concussaque pectus
2.336
Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri,
2.337
Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
2.338
Dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
2.339
Iussa, Cato, et geminos excepi foeta maritos.
2.340
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor
2.341
Iam nulli tradenda viro. Da foedera prisci
2.342
Illibata tori: da tantum nomen inane
2.343
Connubii: liceat tumulo scripsisse, CATONIS
2.344
MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aevo,
2.345
Mutarim primas expulsa, an tradita, taedas.
2.346
Non me laetorum comitem rebusque secundis
2.347
Accipis: in curas venio partemque laborum.
2.348
Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquar,
2.349
Et sit civili propior Cornelia bello?
2.350
Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam
2.351
Sint aliena toris, iam fato in bella vocante,
2.352
Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa
2.353
Iura placent, sacrisque deos admittere testes.
2.354
Festa coronato non pendent limine serta;
2.355
Infulaque in geminos discurrit candida postes,
2.356
Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis
2.357
Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
2.358
Turritaque premens frontem matrona corona
2.359
Translata vetuit contingere limina planta.
2.360
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem,
2.361
Lutea demissos velarunt flammea vultus:
2.362
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus,
2.363
Colla monile decens, humerisque haerentia primis
2.364
Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
2.365
Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus,
2.366
Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
2.367
Obsita funerea celatur purpura lana;
2.368
Non soliti lusere sales: nec more Sabino
2.369
Excepit tristis convicia festa maritus.
2.370
Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui.
2.371
Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto.
2.372
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
2.373
Caesariem, duroque admisit gaudia vultu.-
2.374
Ut primum tolli feralia viderat arma,
2.375
Intonsos rigidam in frontem descendere canos
2.376
Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
2.377
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti,
2.378
Humanum lugere genus.- Nec foedera prisci
2.379
Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori
2.380
Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis
2.381
Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
2.382
Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam;
2.383
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
2.384
Huic epulae, vicisse famem: magnique penates,
2.385
Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis,
2.386
Hirtam membra super Romani more Quiritis
2.387
Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus,
2.388
Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus:
2.389
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
2.390
In commune bonus: nullosque Catonis in actus
2.391
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
2.392
Interea trepido discedens agmine Magnus
2.393
Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
2.394
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi
2.395
Hostis in occursum sparsas extendere partes,
2.396
Umbrosis mediam qua collibus Apenninus
2.397
Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus
2.398
Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
2.399
Mons inter geminas medius se porrigit undas
2.400
Inferni superique maris: collesque coercent
2.401
Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,
2.402
Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
2.403
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes,
2.404
Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
2.405
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus,
2.406
Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro,
2.407
Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
2.408
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem,
2.409
Eridanus fractas devolvit in aequora silvas
2.410
Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum
2.411
Populea fluvium ripas umbrasse corona:
2.412
Cumque, diem pronum transverso limite ducens,
2.413
Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
2.414
Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
2.415
Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
2.416
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
2.417
Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
2.418
Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem
2.419
Ister, casuros in quaelibet aequora fontes
2.420
Accipit, et Scythicas exit non solus in undas.
2.421
Dexteriora petens montis declivia Tibrim
2.422
Unda facit, Rutubamque cavum. Delabitur inde
2.423
Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae
2.424
Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae
2.425
Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni
2.426
Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus
2.427
Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
2.428
Longior educto qua surgit in aera dorso,
2.429
Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
2.430
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle
2.431
Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes
2.432
Indigenas Latii populos, non deserit ante
2.433
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
2.434
Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
2.435
Longior Italia, donec confinia pontus
2.436
Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
2.437
At postquam gemino tellus elisa profundo est,
2.438
Extremi colles Siculo cessere Peloro.
2.439
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso,
2.440
Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes
2.441
Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros,
2.442
Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis
2.443
Bella gerat. Non tam portas intrare patentes,
2.444
Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colono
2.445
Arva premi, quam si ferro populetur et igni.
2.446
Concessa pudet ire via, civemque videri.
2.447
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore
2.448
Ancipites, quamquam primo terrore ruentis
2.449
Cessurae belli, denso tamen aggere firmant
2.450
Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
2.451
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
2.452
Tela petant, altis murorum turribus aptant.
2.453
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
2.454
Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster
2.455
Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur:
2.456
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis
2.457
Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum,
2.458
Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
2.459
Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro,
2.460
Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes
2.461
Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
2.462
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis,
2.463
Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
2.464
Nec gerit auspiciis civilia bella paternis
2.465
Caesaris audito conversus nomine Sulla.
2.466
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
2.467
Per diversa ruens neglecto moenia tergo,
2.468
Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arce
2.469
Lentulus Asculea. Victor cedentibus instat,
2.470
Divertitque acies: solusque ex agmine tanto
2.471
Dux fugit, et nullas ducentia signa cohortes.
2.472
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem,
2.473
Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubes
2.474
His sedeat castris, iampridem Caesaris armis
2.475
Parthorum seducta metu: qua Gallica damna
2.476
Supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret,
2.477
Donavit socero Romani sanguinis usum.
2.478
At te Corfini validis circumdata muris
2.479
Tecta tenent, pugnax Domiti: tua classica servat
2.480
Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
2.481
Ut procul immensam campo consurgere nubem,
2.482
Ardentesque acies percussis sole corusco
2.483
Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit,
2.484
fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
2.485
Et tu montanis totus nunc fontibus exi,
2.486
Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos,
2.487
Discussa compage, feras. Hoc limite bellum
2.488
Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
2.489
Praecipitem cohibete ducem: victoria nobis
2.490
Hic primum stans Caesar erit. Nec plura locatus,
2.491
Devolvit rapidum nequidquam moenibus agmen.
2.492
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto,
2.493
Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
2.494
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
2.495
Obstruitis campos, fluviisque arcere paratis,
2.496
Ignavi? Non, si tumido me gurgite Ganges
2.497
Submoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo,
2.498
Post Rubiconis aquas. Equitum properate catervae:
2.499
Ite simul pedites: ruiturum adscendite pontem.
2.500
Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas
2.501
In campum sonipes: crebroque simillima nimbo
2.502
Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
2.503
Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
2.504
Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
2.505
Et iam moturas ingentia pondera turres
2.506
Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
2.507
Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
2.508
Captivum traxere ducem, civisque superbi
2.509
Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci
2.510
Nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
2.511
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
2.512
Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit,
2.513
Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto,
2.514
Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta;
2.515
Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor.
2.516
Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis
2.517
Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta
2.518
Parcere Romano potuit fortuna pudori;
2.519
Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus
2.520
Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
2.521
Ignosci. Premit ille graves interritus iras,
2.522
Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,
2.523
Degener? In medios belli non ire furores,
2.524
Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes
2.525
Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus.
2.526
Nescius interea capti ducis, arma parabat
2.527
Magnus, ut immixto firmaret robore partes.
2.528
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,
2.529
Tentandasque ratus moturi militis iras,
2.530
Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
2.531
O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
2.532
O vere Romana manus, quibus arma senatus
2.533
Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
2.534
Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
2.535
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
2.536
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
2.537
Di melius, belli tulimus quod damna priores.
2.538
Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
2.539
Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
2.540
Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
2.541
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
2.542
Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
2.543
Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
2.544
O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis
2.545
Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
2.546
Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,
2.547
Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
2.548
Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
2.549
Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
2.550
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
2.551
Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
2.552
Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,
2.553
Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
2.554
Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
2.555
Te quoque si superi titulis accedere nostris
2.556
Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
2.557
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis
2.558
Incaluit: disces non esse ad bella fugaces,
2.559
Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
2.560
Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.
2.561
Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
2.562
Quo potuit civem populus perducere liber,
2.563
Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
2.564
Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
2.565
Pompeium transire parat. Hinc consul uterque,
2.566
Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
2.567
Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
2.568
Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
2.569
Gallia iam lustris aetasque impensa labori
2.570
Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis,
2.571
Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
2.572
Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
2.573
An vanae tumuere minae, quod fama furoris
2.574
Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
2.575
Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
2.576
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
2.577
Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
2.578
Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,
2.579
Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
2.580
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti
2.581
Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
2.582
Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
2.583
Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur
2.584
Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.
2.585
Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas
2.586
Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis
2.587
Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
2.588
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem
2.589
Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
2.590
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
2.591
Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
2.592
Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris
2.593
Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
2.594
Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
2.595
Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?
2.596
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,
2.597
Nec matura petunt promissae classica pugnae.
2.598
Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri
2.599
Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae
2.600
Iam victum fama non visi Caesaris agmen.
2.601
Pulsus ut armentis primo certamine taurus
2.602
Silvarum secreta petit, vacuosque per agros
2.603
Exsul in adversis explorat cornua truncis;
2.604
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta
2.605
Excussi placuere tori: mox reddita victor
2.606
Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
2.607
Invito pastore trahit: sic viribus impar
2.608
Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura
2.609
Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
2.610
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
2.611
Quos profugos Creta vexere per aequora puppes
2.612
Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
2.613
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum
2.614
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
2.615
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
2.616
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor
2.617
Portus erat, si non violentos insula Coros
2.618
Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
2.619
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
2.620
Opposuit natura mari, flatusque removit,
2.621
Ut tremulo starent contentae fune carinae.
2.622
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur
2.623
In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur
2.624
Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas
2.625
Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires
2.626
Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque
2.627
Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
2.628
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis,
2.629
Nec licet ad duros Martem convertere Iberos,
2.630
Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
2.631
Tum subole ex tanta natum, cui firmior aetas,
2.632
Adfatur: Mundi iubeo tentare recessus.
2.633
Euphratem Nilumque move, quo nominis usque
2.634
Nostri fama venit, quas est vulgata per urbes
2.635
Post me Roma ducem. Sparsos per rura colonos
2.636
Redde mari Cilicas. Pharios hinc concute reges,
2.637
Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,
2.638
Admoneo, nec tu populos utraque vagantes
2.639
Armenia, Pontique feras per litora gentes,
2.640
Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso
2.641
Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
2.642
Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
2.643
Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe
2.644
Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi.
2.645
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos,
2.646
Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva
2.647
Graiorum Macetumque novas adquirite vires,
2.648
Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes
2.649
Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
2.650
At numquam patiens pacis longaeque quietis
2.651
Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
2.652
Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
2.653
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
2.654
Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
2.655
Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
2.656
Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
2.657
Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
2.658
Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
2.659
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
2.660
Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto
2.661
Vult hostes errare freto, sed molibus undas
2.662
Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
2.663
Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
2.664
Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
2.665
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas
2.666
Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
2.667
Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
2.668
Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
2.669
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
2.670
Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,
2.671
Roboraque immensis late religare catenis.
2.672
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem
2.673
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
2.674
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
2.675
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
2.676
Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque
2.677
In medium deferret Athon. Sic ora profundi
2.678
Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo
2.679
Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
2.680
Pompeius tellure nova compressa profundi
2.681
Ora videns, curis animum mordacibus angi,
2.682
Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum.
2.683
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae
2.684
Ipsa maris per claustra rates fastigia molis
2.685
Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
2.686
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis,
2.687
Multifidas iaculata faces. Ut tempora tandem
2.688
Furtivae placuere fugae: ne litora clamor
2.689
Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas,
2.690
Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,
2.691
Praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo
2.692
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
2.693
Cum taciti solvere rates. Non anchora voces
2.694
Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
2.695
Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus
2.696
Erigitur, pavidi classis siluere magistri:
2.697
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae,
2.698
Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
2.699
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,
2.700
Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem
2.701
Italiam. Vix fata sinunt: nam murmure vasto
2.702
Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
2.703
Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
2.704
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis
2.705
Cum fato conversa fides, murisque recepti,
2.706
Praecipiti cursu flexi per cornua portus
2.707
Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
2.708
Heu pudor! exigua est fugiens victoria Magnus.
2.709
Angustus puppes mittebat in aequora limes,
2.710
Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.
2.711
Hic haesere rates geminae, classique paratas
2.712
Excepere manus: tractoque in litora bello
2.713
Hic primum rubuit civili sanguine Nereus.
2.714
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
2.715
Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,
2.716
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
2.717
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo,
2.718
Vanaque percussit pontum Symplegas inanem,
2.719
Et statura redit. Iam Phoebum urgere monebat
2.720
Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum
2.721
Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
2.722
Et iam Pleias hebet, flexi iam plaustra Bootae
2.723
In faciem puri redeunt languentia coeli,
2.724
Maioresque latent stellae, calidumque refugit
2.725
Lucifer ipse diem. Pelagus iam, Magne, tenebas,
2.726
Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto
2.727
Praedonem sequerere mari. Lassata triumphis
2.728
Destituit Fortuna tuis. Cum coniuge pulsus,
2.729
Et natis, totosque trahens in bella penates,
2.730
Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul.
2.731
Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
2.732
Non, quia te superi patrio privare sepulchro
2.733
Maluerint, Phariae busto damnantur arenae:
2.734
Parcitur Hesperiae; procul hoc ut in orbe remoto
2.735
Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus
2.736
Immaculata sui servetur sanguine Magni.