Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Decreta
Lucius IIIDecr 1 · 11605-decret15More by Lucius III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lucius-iii" aria-label="More works by Lucius III"> —
⋯
More
Original / primary: 11605 Decret15
1
I. Ad magistrum et fratres militiae S. Jacobi.--De cohabitatione clericorum et mulierum.
1
Vestra duxit devotio inquirendum ut consulamus fratribus vestris parochiales ecclesias adeuntibus, quorum clerici concubinas habent, de hoc enim diversae videntur sacrorum canonum sententiae emanasse; alicubi enim dicitur: Nullus audiat missam presbyteri, qui indubitanter concubinam habet; alibi non potest aliquis, quantumcunque pollutus, Dei sacramento polluere, quae purgatoria sunt cunctarum cogitationum, etc. Quia omnia in fide Christi purgantur. Caeterum aliud est quando crimen notorium non diffitetur presbyter, vel de ipso canonice est condemnatus; aliud est cum penitus est occultum, vel adhuc ab Ecclesia toleratur. Item a talium officiis abstinere ut peccandi licentia aliis auferatur, et ad dignae poenitentiae fructum attrahantur. Aliud si tanquam innocentium ministeria reputantur. Sine dubitatione itaque teneatis, quod a clericis, et presbyteris, quanquam fornicariis, quandiu adhuc celantur, nec opus evidentiam habet, licite audiantur divina officia, et alia suscipiantur ecclesiastica sacramenta.
2
II. Ad Norvicensem episcopum.
2
Quaesitum est a nobis ex parte tua, si judex ordinarius, vel alius, cui judex delegatus mandavit partes citari vel ut exsequatur sententiam, delegato judici teneatur obedire. Cum autem non sua, sed delegantis vice fungantur, et cum jurisdictio delegatur, omnia delegari quae ad jurisdictionem faciunt videantur, merito delegatus potest tam ordinarium, quam alium cui mandaverit cogere ad efficiendum quod praecipitur, et ei qui obedire contempserit poenam infligere competentem.

Intertext edge

Open linked passage

Note