Commentarii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/luculentusfl-550" aria-label="More works by Luculentus">
—
⋯
Original / primary: 7974 Commen6
17.1
XVII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos (I, 1): Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, etc. COMMENTUM LUCULENTII.
17.1
Hebraei ab Heber sumpserunt nomen, qui fuit septimus ab Adam. Hebraeus interpretatur transiens, Hebraei transeuntes, quam gentem Deus multum dilexit, in tantum ut dicat: Israel primogenitus meus; et sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. Legimus in libro Geneseos quod congregati filii Noae post aquas diluvii in terra Senaar coeperunt aedificare turrem, de qua dixerunt, quod cacumen illius pertingeret usque ad coelum, et si iterum inundasset diluvium non perirent, sicut dudum illi qui ante eos exstiterant. Non reminiscentes quod dixerat Deus ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus coeli, et recordabor foederis mei, ut non perdam aquis diluvii omnem carnem. Creverant enim nimis, et simul habitare non poterant: antequam dividerentur in regiones vel terras, voluerunt sibi acquirere nomen sempiternale. Habueruntque lateres pro saxis et bitumum[ Ita Cod.] pro caemento, et coeperunt aedificare cujus operis auctor exstitit Nemphrot. Videns vero Deus eorum irrevocabile propositum, ait: Venite ascendamus et confundamus ibi linguam eorum. Sicque factum est ut qui unam loquebantur, dividerentur in septuaginta duo. Lingua vero, qua omnes loquebantur antea, non remansit nisi solummodo in domo Heber.
17.2
De cujus domo longo post tempore natus est Abraham, quem Deus multum dilexit. Dedit ei circumcisionem signaculum fidei, et reputatum est ei ad justitiam: insuper promissum est ei quod in semine ejus benedicentur omnes gentes, his verbis dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod exponens Apostolus: Non dicit, inquit, et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus. Dedit ei Isaac filium suum in senectute, quem die octavo circumcidit in typum nostri Salvatoris: et Isaac Jacob, et Jacob duodecim patriarchas, qui ducti fame descenderunt in Aegyptum, ubi multiplicati nimis afflicti sunt vehementer. Sed in manu valida liberati, in signis et portentis de Aegypto educti, transierunt mare Rubrum, per quadraginta annos manna aliti sunt, non sunt attrita vestimenta eorum. Deus dediti illis legem, templum, aram, mensam, panes propositionis, velum interius, victimas, holocausta, sacrificia. Insuper promisit ei Filium suum de eadem stirpe nasciturum. Qui veniens adimplevit quae Pater promiserat, quia de eorum stirpe secundum carnem natus est, sicut testatur Paulus: Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Quem videntes non sicut debuerant receperunt, sed ejicientes extra vineam occiderunt. Non de omnibus dico, quia ex eis processit radix sancta et massa, hoc est sancti apostoli et primi credentes, sed quam plures in caecitate remanserunt; de quibus scriptum est: Caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus erit. Hi vero qui in infidelitate remanserunt, eos qui ad fidem veniebant eorum substantiam diripiebant, sed ipsi patienter substinebant. Quos collaudat apostolus Paulus: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Eorum curam gerens per singulos annos collectam faciebat dicens fratribus: Recordamini fratrum[ Cod., fratribus] qui sunt in Jerusalem; mittebatque eis.
17.3
Scribens etiam Epistolam misit eis, in qua voluit ostendere, omnia quae tunc ad litteram gerebantur, sabbatum scilicet, circumcisionem, neomeniam, et caetera quae lex praecipiebat, omnia typica fuisse, et in adventu Filii Dei spiritualiter fuisse adimpleta. De qua Epistola multi Latinorum dicunt, quod non sit apostoli Pauli, eo quod nomen ipsius in capite praetitulatum non sit, sed Barnabae juxta Tertullianum, vel Lucae, aut Clementis, aut alicujus ex discipulis apostolorum. Quibus respondendum est, quia si apostoli Pauli non est, pro eo quod nomen ipsius in capite praetitulatum non est, ergo nec alicujus illorum erit, quia nullus eorum habetur in capite. Sed omnino scire debemus ipsius esse hanc Epistolam. Quod vero nomen suum in capite praetitulare noluit, ob varias causas egit. Prima causa exstitit, quia noverat ibi Deum et magistrum suum fundamentum posuisse. Ideo non fuit ausus fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Secunda causa fuit, quia non acceperat in eis officium praedicationis, sed in gentibus, dicente Spiritu sancto: Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus quo assumpsi eos. Quia unisquisque suam provinciam ad praedicandum acceperat, unde ipse ait: Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Tertia causa fuit quia exosum eum habebant Judaei, eo quod evacuaret omnem ritum legis. Quidam enim ad fidem venientes, filios suos baptizare pariter et circumcidere volebant, quod Paulus funditus prohibuit dicens: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit, in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae praedilectionem operatur. Quod si nomen suum praetitulasset in ea, forsitan non eam reciperent, quia quilibet homo eum quem odio habet, non solum epistolam ejus non recipit, sed etiam nomen illius audire non vult. Quarta causa humilitatis exstitit, sciens eorum superbiam et suam humilitatem, nomen suum noluit ante ponere. Hujus rei causa etiam beatus Joannes, in capite Epistolae suae non protulit. Dicunt etiam eam ideo non esse Pauli, quia caeteras Epistolas non sic rhetorico sermone composuit, et ex Veteri Novoque Testamento fulcivit, quomodo ista composita est quae ad Hebraeos legitur. Quibus respondendum est, quia caeteras Epistolas in peregrina scripsit lingua, hanc vero in propria, caeteras in Graeca, hanc in Hebraea. Nec mirum si eloquentior, quae in propria lingua scripta est, quam quae in Graeca. Dignum enim sic erat ut ea quam in propria lingua scribebat plus luculento sermone componeret, et Veteri Novoque Testamento fulciret. Cujus sensum et ordinem tenens evangelista Lucas post excessum apostoli Pauli Graeco sermone composuit. Sed jam nunc ipsam apostolicam Epistolam tractemus quae ita exordium habet.
17.4
MULTIFARIE MULTISQUE MODIS OLIM DEUS LOQUENS PATRIBUS IN PROPHETIS. Quod dicit multifarie, ostendit quoddam vaticinium fuisse ex Filio Dei. Phari Graece, Latine loqui dicitur. Multifarie dicit, multis locutionibus. Multis enim modis locutus est Dominus anterioribus Patribus, qui fuerunt in Veteri Testamento: aliquoties per visiones, aliquoties per similitudines, aliquoties per modos. Per visiones, ut est illud: Ego quoque visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Locutus est per similitudines, sicut multis locis inveniri dicitur. Sic Ezechiel cum ait: Et tu, fili hominis, perfode tibi parietem manu. Per verba, sicut Isaiae prophetae: Verbum Domini quod factum est ad Isaiam prophetam. Per revelationem, sicut Danieli. Per se ipsum, sicut Abrahae: Exi de terra tua. Et Moysi: Loquebatur Moyses cum Deo facie ad faciem. Et hoc est quod dicit: Multifarie et multis modis. Olim, dicit ante, in Veteri Testamento scilicet. Novissime, dicit novissimo tempore, diebus incarnationis Domini. De quibus diebus idem Paulus dicit: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt. Et Joannes: Filioli, novissima hora est. Et iterum Paulus: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Cum vero dicit: NOVISSIMIS DIEBUS ISTIS, LOCUTUS EST NOBIS IN FILIO; ac si dicat: quid mirum si patribus misit prophetas, et per eos eis locutus est, qui nobis per Filium est locutus? Illis prophetas destinavit, nobis Filium suum misit, et per eum loqui nobis dignatus est. De quo Matthaeus dicit: Erat docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribarum et Pharisaeorum. Ipse qui quondam per patriarchas et prophetas loquebatur, per semetipsum loqui dignatus est.
17.5
QUEM CONSTITUIT HAEREDEM UNIVERSORUM. Haereditas ab hero, id est a Deo dicta est, quod ea libera potestate donetur. Constituit Pater Filium haeredem universorum, id est totius mundi cum dicit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Unde et idem Filius dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Resurgens ergo a mortuis datam sibi asserit potestatem; sicut idem: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et iterum: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ergo non jam portio Domini tantum Jacob, et sors ejus tantummodo Israel, sed omnes gentes et nationes, toto orbe diffusas, in haereditatem sanguinis Christi amplectimur. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur; in id quod homo constitutus est a Patre, et omnia ei subjecta sunt ab eo; in id quod aequalis Patri, idem Filius dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea. PER QUEM FECIT SAECULA. Subauditur per filium. Utitur hoc apud haereticos qui dicebant: Si est Christus, erat tempus quando non erat, sed in hoc eos destruit cum dicit: Per quem fecit et saecula. Quod enim dicit, et quem constituit haeredem universorum, ad humanitatem pertinet. Quod vero addidit, per quem fecit et saecula, ad divinitatem. Per Filium enim fecit Deus Pater saecula, sicut habes scriptum: In principio fecit Deus coelum et terram. Ostendit eum ante omnia saecula fuisse cum Patre, et cum eo omnia condidisse. Unde et Joannes: Omnia per ipsum facta sunt. Et ipse in Sapientia loquitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum. Sicut enim neminem judicat Pater, sed omnia dicit judicare per Filium, quem judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quem constat opificem genuisse.
17.6
QUI CUM SIT SPLENDOR GLORIAE. Ipse est enim splendor gloriae, hoc est Deus de Deo, lumen de lumine, omnipotens de omnipotente, Filius de Patre, qui dicit: Ego sum lux. Et de quo Joannes: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. ET FIGURA SUBSTANTIAE EJUS. Cum audis figuram, noli scandalizari; figuram enim vel characterem hoc in loco non pro similitudine, sed pro veritate intelligere debes, qualiter si videris imaginem pictam in pariete et dicas: Ecce homo, ecce manus, ecce pedes. Sed aliter est imago, aliter tu; illa per similitudinem, tu per veritatem. PORTANSQUE OMNIA VERBO VIRTUTIS SUAE. Verbum et veritas Christus est, de quo Paulus: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et de quo Joannes: In principio erat verbum. Dicit autem Apostolus de Filio Dei, quod portans omnia, destruit Arianorum vesaniam, qui dicunt, quod Pater praecipit dicens: Fiat lux et Filius obedierit; quia ostendit, quod suo verbo cuncta perfecit, portans, inquit, omnia, id est gubernans. Continet namque cadentia, et ad nihilum tendentia. Sicut enim absque ullo labore cuncta creavit ex nihilo, juxta quod scriptum est: Qui manet in aeternum, cuncta creavit simul; sic omnia regit et continet et portat absque labore. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, et omnia in ipso constant, sicut idem apostolus alibi ait. Neque enim aliquid subsistere poterat, nisi per se omnia contineret. Et hoc est quod ipse Filius dicit Judaeis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Tam[ Cod., non] enim missus est gubernare mundum quam creare. Quando enim creatus est mundus, ex nihilo facta sunt omnia ut essent. In gubernatione vero agitur ut ea quae sunt ad nihilum non redigantur nec pereant.
17.7
PURGATIONEM PECCATORUM FACIENS. Postquam enim apostolus ostendit, quia omnia gubernaret et contineret Filius quae fecit, voluit etiam manifestare ejus curam, ejus misericordiam, quam erga nos exhibuit, dicens: Purgationem peccatorum faciens. Fecit enim purgationem peccatorum, quando pendens in cruce, aperto latere ejus manavit sanguis et aqua pro redemptione nostra, dicente apostolo: Empti enim estis pretio magno. Et illud: Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De hac purgatione peccatorum per Petrum dicitur: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Facit quotidie purgationem peccatorum per baptismum; de quo dicitur: Quotquot credidistis, Christum induistis. Facit etiam purgationem peccatorum, cum fidelibus suis corpus et sanguinem suum dat comedendum ipse qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi; et: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et iterum: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in ipso. Iturus namque ad passionem discipulis ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum. Sicut enim ignis liquefacit ceram, et sicut flamma comburit stipulam, sic minora peccata per participationem corporis et sanguinis Christi......
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).