Ludovicus Pius778–840
Diplomata ecclesiastica
Eccl 138.5
Choose a text
More by Ludovicus Pius
—
8810 Dipecc2
138.1
CXXXVIII. PRO MONASTERIO DERVENSI. ( Anno 827.) Dirimitur contentio abbatem inter et fiscum regium de silva Astenetensi. [Apud Mart., ampl. coll., tom. II, pag. 24.]
138.1
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.
138.2
Notum esse volumus omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sagacitati, quia Ando abbas monasterii cujus vocabulum est Stabulaus et Malmundarium, accedens ad aures clementiae nostrae, expetiit nobis dicens, quamdam contentionem inter se et Albricum actorem fisci nostri, qui Tectis nuncupatur, exortam esse, de quadam scilicet silva quae in loco nuncupante Astanetum, inter duos rivulos Tailernion et Dulnosum esse videtur. Nos quoque hujus contentionis et seditionis qualitatem cognoscere volentes, misimus duos ex fidelibus nostris Jastonem videlicet comitem palatii nostri et Wirnitum magistrum parvulorum nostrorum, ut eum locum de qua hujus contentionis intentio agebatur, inspicerent, et per circummanentes utriusque partis rei veritatem inquirerent, qui reversi renuntiaverunt nobis quod cum memoratus Ando abbas per priscorum regum Francorum donationis praecepta, necnon et familia memorati fisci nostri, ac actores ejusdem propter antiquam consuetudinem suas opportunitates et commoditates in eadem silva communiter habere debeant, has autem opportunitates et commoditates, propter contentiones et discordias, ne abhinc in futurum fiant, placuit nobis in hunc modum determinare: id est, ut cum praecepta regalia, quae de memorata silva circa praescriptum monasterium a priscis Francorum regibus facta fuerunt, inviolabilia permaneant, cum utraque pars monasterii videlicet et fisci nostri eamdem silvam in pascuis animalium et porcorum utendis, cum in materiaminibus faciendis et piscationibus exercendis sine aliquolibet alterius partis impedimento dimissa sibi invicem pastionatici solutionem aequabiliter et communiter habeant, et neutra pars nullatenus memoratam silvam ultra exstirpare, aut mansioniles in ea facere praesumat. Et ut hoc nostrae auctoritatis conscriptum verum credatur ac diligentius conservetur, annuli nostri impressione subter eum signari jussimus.
138.3
Ego Herminmarius notarius ad vicem Friducis recognovi.
138.4
Data VIII Kalend. Junii, Christo propitio, anno decimo quarto imperii domni Ludovici et domni Lotharii quinto piissimi Augusti, indictione 5.
138.5
Actum Tectis palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).