Ludovicus Pius778–840
Diplomata ecclesiastica
Eccl 139.3
Choose a text
More by Ludovicus Pius
—
8810 Dipecc2
139.1
CXXXIX. PRO MICIACENSI S. MAXIMINI MONASTERIO. ( Ante annum 828.[Ex chartulario Miciacensi, apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 554.]
139.1
In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius filius ejus divina ordinante providentia imperatores Augusti.
139.2
Notum fieri volumus imprimis successoribus nostris, necnon et omnibus fidelibus, quia postulavit magnitudinem nostram Jonas fidelis noster Aurelianensis praesul Ecclesiae, ut divinae servitutis ob honorem, et propter monasticam veraciter religioseque servandum ordinem, nostrae auctoritatis privilegio committeremus illi quoddam coenobium regiae potestatis, nominatum Miciacum, in Aurelianensi dioecesi, fundatum in honore Dei et gloriosi protomartyris Stephani a Clodoveo primo Christianissimo Francorum rege, et posteriorum munificentia regum amplifice sublimatum. Idem autem venerabilis praesul Jonas praefatum Miciacensem locum speciali amore diligens, ob meritum et reverentiam sanctissimorum Patrum Euspicii, Maximini, Aviti et aliorum quamplurium, qui in eodem coenobio cum plurium fratrum numero sub monastico ordine probabiliter Deo vixisse et placuisse declarantur testimonio evidentium miraculorum, non ambitiosa cupiditate aut fastu superbiae expetit, sed ut regularis ordo monasticus religiosissime custodiendo teneatur. Nostra ergo pietas tali ratione committit sibi praefatum locum et successoribus ejus, ut magis per eos spirituali et temporali augeatur incremento quam minuatur, et neque ullam tyrannidis dominationem super monachos, familiam, mancipia, servos exerceant, et neque ipse aut aliquis successorum ejus a jure et potestate praefati Miciacensis monasterii aliquid rerum suarum mobilium vel immobilium, quas nunc Christo propitio possidet, vel in futuro acquiret, aut in domino proprio invadat, aut quoquomodo subripiat vel subtrahat, aut alicui tribuat. Ad notitiam autem futurorum placuit nobis in hoc pragmatico, quod in praesentia nostra ipse Jonas episcopus, una cum conniventia metropolitani sui Hieremiae dictando composuit, et scriptum nostrae excellentiae corroborandum obtulit, adnotari possessiones terrarum quae in praeceptis regum continebantur quorum munificentia praedicto loco largitae sunt, quas praesentialiter Dei gratia secure ac quiete possidet. Prior est fundus Miciacensis cum appendiciis suis, ac fluvius Ligeris et Ligerici; continuatim pertinet aqua ejusdem fluvii Ligeris ad praedictum coenobium ex utraque ripa, ab illo loco ex quo incipit terra ejusdem supra capellam Sancti Maximini ab oriente, donec finiatur tota adversus occidentem cum fluvio Rolleno. Tantum vero fluvii Ligerici pertinet ad praedictum monasterium, quantum hic adnotatur. Incipit enim possessio fluvii Ligerici a farinario cujusdam Dromedamii, et decurrit per ripam Sancti Hilarii usquedum cujusdam Mortosii nomine vici derodendo fines Ligeris alveo non modico invehitur, terminante quadam conclavi terrae alterius ripae praedicti monasterii contra ubi etiam publica via est, inter quam et alteram terram praedicti coenobii paululum extendit se quaedam terrula Sanctae Crucis, necnon et fluviolus Rollenus, qui in eodem loco ad praesens invehitur Ligeri. Altera vero ripa praedicti fluvii Ligerici semper praedicti coenobii est potestatis, quamvis cujuscunque terra alterius juris desuper habeatur. Et in civitate Aurelianensi possidet praefatum coenobium Miciacense claustrum, quod dicitur capella Sancti Maximini, et terra ipsius allodii exit extra murum. Et alio loco in civitate habet allodium Momberric inter Sanctum Stephanum et Sanctam Mariam Boni Nuntii, et ultra fluvium Ligeris habet villam Berarii, quae dicitur capella Sancti Maximini, et censiacum cum silva, et montem Pastoris, et montem Thebaldi, et villam Marmanios. Et in alio loco habet Cambiacum villam, cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus. Et in alio loco villam quae dicitur Fontanas, ubi est rivulus aquae, et prope illam habet villam quae dicitur Casellagi. In Secalonia( la Sologne) vero possidet curtem Venuensem cum ecclesia, mancipiis, terris cultis et incultis, et silvam quae dicitur Tassimata; curtem etiam Litimiacensem, quae vulgo dicitur Monsteuranni, cum servis, silvis et aliis rebus sibi adjacentibus, ac villam Dardi cum omnibus sibi pertinentibus, ac villam quae dicitur Fontenellas, cum silva, servis et omnibus sibi pertinentibus. Et habet ecclesiam Sancti Petri in Gaudiaco, et ecclesiam Sancti Hilarii ultra Ligericum. Ac in Marogilo, in uno loco possidet de pratis XXIV, et in alio loco, qui dicitur Ad Renas, in allodio aripennos IV; et in prospectu Aurelianis in loco qui dicitur Ad Portum( le Portereau), aripennos de vinea VIII. Haec Clodoveus primus rex Francorum loco Miciacensi jure haereditario donavit. Et in pago Bituricensi infra castellum Sancti Gundulfi habet curtem Pauliacum, cum ecclesia et aqua Nostiusa ac omnibus sibi pertinentibus. Et habet alteram curtem ibi juxta praedictum Pauliacum, quae dicitur Ad Sanctum Martinum, cum ecclesia ac omnibus sibi pertinentibus. Haec Clodomirus filius senioris Clodovei praefato loco concessit. Habet quoque potestatem quae dicitur Vienna, cum ecclesia et silva et omnibus sibi pertinentibus, in qua est collalimilus; ac potestatem, quae dicitur Villa Mariae, cum omnibus sibi pertinentibus, ac silvam quae dicitur Torsellis, tenentem duas leugas. Haec Clotarius rex praedicto loco concessit. In Belsica vero habet potestatem Ardreni putei( Ampuys), cum omnibus sibi pertinentibus, Bittiaco, Montemuicheth, Pirario, Sancino, Nocumento, ac sibi servis pertinentibus; et in pago Stampensi villas duas, Casellas et Castaneum Villare. Ista rex Chilpericus dedit. Ac in Belvacensi pago habet villam quae dicitur Ad Sanctum Maximinum cum ecclesia in honore ipsius dicata, quae vicina est Sylvanectensi parochiae; et in prospectu Aurelianis potestatem Bruerias, quae dicitur Ad Sanctum Dionysium, cum ecclesia in ipsius martyris honore dicata, cum sibi pertinentibus, Albarias, Caventono, Asinarias, servis, terris, pratis; et in alio loco villam Nemesim, cum aqua, terris, pratis et omnibus sibi pertinentibus. Haec Dagobertus rex est largitus. Et juxta silvam longam habet villam quae dicitur Villare Magnum, cum ecclesia sancta[ dicata] in honore sancti Maximini. Ac in pago Dunensi cellam habet in loco qui dicitur Mons Letardi( Montlitar), cum aqua Conida, molendinis, silva, pratis, terris cultis et incultis, pascuis et vineis, mancipiis et servis. Haec Theodoricus rex ex haereditate Lupi piissimi ducis praedicto loco contulit. Et in pago Lemovicensi habet ecclesiam quae dicitur Magniacus, cum ecclesia et aqua, molendinis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, parvis exitibus et regressibus, servis, mancipiis. Hanc curtem genitor noster gloriosus Augustus Carolus Magnus imperator contulit Miciacensi loco. Ac in Pictavensi territorio, in portu Vitrariae, in pago Herbadelico super fluvium Tannacum, habet areas Salinarum ad onerandas naves, sive ad suas necessitates excludendas, et possidet praedictas areas cum vineis, terris, pratis, pascuis, silvis et omnibus sibi pertinentibus, quae Garotholenus de fisco regio habuit, scilicet a nostro avo Pippino et filio ejus genitore nostro Carolo regali munificentia collatum est coenobio Miciacensi. Nos vero, ne inferiores videremur praedictis regibus, beneficio concessimus praedicto loco per deprecationem Dructesindi abbatis ipsius loci, et privilegio auctoritatis nostrae corroboramus discursionem trium navium per diversa imperii nostri flumina, scilicet per Ligerim, Sequanam, Maternam[ Matronam], Carum, Vigennam, Sartam, Meduanam, Lidum, pro quibuslibet monasterii necessitatibus, ut secure et libere ire ac redire valeant, ac non reddant ullum teloneum vel ullam consuetudinem vel aliquam redhibitionem: et ne quislibet exactor fisci de carris, vel carretis vel sagmariis, vel de quocunque vehiculo sive per terram, sive per aquam facto, vel de quocunque commercio pertinente ad praedictum locum exigat vel accipiat ullam consuetudinem: nec quibuslibet negotiis factis, vel in villis, terris, aquis, silvis praedicti monasterii, undecunque potestas judiciaria aliquid exigere praesumat, aliquam legem vel consuetudinem accipere vel exigere, vel quamlibet molestiam inferre. Et obeunte abbate monasterii ipsius, volumus ut nulla se occasione neque episcopos neque quilibet regiae potestatis minister in describendis praevidendisque acquisitis acquirendisque ejusdem monasterii rebus permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, quam quem dignum moribus communi consensu congregatio tota poposcerit, ordinari volumus: ac orandi tantummodo causa accedendi ad praefatum locum episcopo licentiam damus; aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerit invitatus mysteria, et si voluerit praedicto coenobio aliquid de episcopio suo dare, nostra regali et sua pontificia auctoritate peragat; at si voluntas et facultas denegaverit, de iis quae collatae sunt rebus nihil invadere praesumat. Porro si contigerit aliquod infortunium cujuscunque perturbationis, quod ab episcopo possit minime diffiniri, vel ipse erga ipsum locum male agens[ agat], jubemus ut nostrorum successorum regum auribus declaretur, ut regali judicio quidquid depravatum fuerit corrigatur. Ne ergo putent praesules sedis Aurelianis propter hanc commendationem ad adjutorium ac defensionem Miciacensis coenobii a nobis pie ac misericorditer factam, quam fideli nostro Jonae episcopo committimus, eo quod praesentia nostra longe remota sit ab illis partibus, res praefati monasterii qualibet machinatione alienare, vel ipsum locum inquietare, praesertim cum et praefatus locus regio beneficio sit fundatus, et res ipsius coenobii larga regum munificentia sint largitae. Itaque summopere jubendo volumus ut monachi praedicti loci ad divinum servitium honorificentius peragendum rebus superius memoratis ditati, regulariter otium sanctae quietis per adjutorium episcopi et per hanc nostram auctoritatem adepti, in his in quibus se Deo devinxerunt, divina juvante gratia, immobiliter permaneant. Et pro hoc beneficio a nobis impartito flagitamus omnimodis servos Dei praefati loci monachos, ut pro nobis et conjuge nostra Judith et prole, et stabilitate imperii a Deo nobis collati, et per cuncta saecula per successores nostros sua gratissima pietate conservandi semper omnipotenti Deo preces fundant. Hoc autem praeceptum, ut pleniorem in omnipotentis Christi nomine obtineat vigorem, et a successoribus nostris credendo conservetur, nomine nostro et eorum, qui praesentes aderant, titulare voluimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.
139.3
Datum XIV Kal. Martii, anno Christo propitio 24 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine
139.4
Durandus diaconus ad vicem Fridugisi cancellarii recognovit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).