Ludovicus Pius778–840
Diplomata ecclesiastica
Eccl 140.2
Choose a text
More by Ludovicus Pius
—
8810 Dipecc2
140.1
CXL. PRO MONASTERIO SCHWARTZACENSI. ( Anno 828.) Confirmatur commutatio bonorum facta inter Waldonem abbatem Schwartzacensem et Erchengarium comitem Nordgoviae. [Ex antiquo chartulario abbatiae Andlaviensis.]
140.1
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.
140.2
Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverunt, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia Waldo abbas monasterii quod vocatur Svarzhaha, nec non et vir illuster Erkingarius comes, ac genitrix et fratres sui Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus accedentes ad aures clementiae innotuerunt celsitudini nostrae, quod pro ambarum partium opportunitate quasdam res et mancipia inter se commutassent. Dederunt igitur Erkingarius comes, ac genitrix et germani sui Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus per nostram sibi datam licentiam Waldoni abbati ad partem praefati monasterii sui in villa Creuhesheim mansos sex et jornales septem; et in Utilinhaim mansos quatuor; et inter Fedinheim, et Lampartheim, et Techinheim, mansos duos et prata ad carradas triginta quatuor; et ad Mustridisheim sortem unam, et ad Fregistatt sortes duas et Waltmasta ad porcos saginandum septenos sexaginta duos; et in Zeinhaim de vinea aripennos duos; et in Wangon similiter, et mancipia numero triginta quatuor, his nominibus: Anno, Willigart et filia ejus Feginbolt, Vuitbert, Duno, Wanahilt, Pallo, Trutger, Rahrud, Goltrut, Hildefrit, Theacla, Waldila, Meginfrit, Richilt, Winilind, Liuthari, Fridalind, Irmanhilt, Liapheri, Wolfarth, Willirat, Liudolf, Nortwib, cum filiis tribus, Waldgard, Ruadind, Helinsind, Antrat..... Et e contra in compensatione istarum rerum dedit praefatus Waldo abba de rebus memorati monasterii memorato Erkingario comiti, ac genitrici et fratribus ejus, Rotdrudi, Vuorado, Bernaldo et Bernardo per nostram sibi datam licentiam in pago Alsacinse in villa, vel marka Erboldisvillare, in loco qui appellatur Zinzila, mansos decem et septem, et prata ad carratas quinquaginta, et de vinea aripennos quatuor, cum finibus et terminis eorum, et mancipia numero triginta quatuor quae ita nominantur: Adelbert, Watto, Dheganholt, Hildigun, Werinbold, Hugibold, Ingilbold, Otgunt, Weringunt, Willibert, Franco, Horslolf, Ruatber, Snelrath, Hiltrad, Ingilbert, Engitman, Niwrat, Trutlind, cum filio suo, Werhild, Ruathild, Willisind, Ratgunt, Ingilbrich, Lonico, Adalhild, Libold, Willigunt, item Deganbald, Lipsind, Liutsind, Werinbert, Wacho. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas prae manibus se habere professi sunt; sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut, etc. Reliqua, ut in diplomate anni 823, quo Ludovicus Pius confirmat commutationem factam inter Bernoldum Argentinensem, et praedictum Erchengarium, supra, num. CIX. Et ut haec auctoritas firmior habea tur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari. Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi.
140.3
Data quarto Non. Martii, anno, Christo propitio, 15 imperii domni Ludovici et Lotharii 6 piissimi Augusti, indictione 6. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).