Ludovicus Pius778–840
Diplomata ecclesiastica
Eccl 25.1
Choose a text
More by Ludovicus Pius
—
8810 Dipecc2
25.1
XXV. PRO HISPANIS QUI IN REGNO FRANCORUM MANEBANT. ( Anno 815.)[Apud Baluz., Capitul., tom. I, pag. 550.]
25.1
Hoc est praeceptum remissionis sive concessionis quod fecit Ludovicus imperator Hispanis qui ad se perfugerant[ propter persecutionem Saracenorum].
25.2
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, partibus Aquitaniae, Septimaniae, Provinciae et Hispaniae consistentibus.
25.3
Sicut nullius vestrum notitiam effugisse putamus qualiter aliqui homines propter iniquam oppressionem et crudelissimum jugum quod eorum cervicibus inimicissima Christianitati gens Saracenorum imposuit, relictis propriis habitationibus et facultatibus quae ad eos haereditario jure pertinebant, de partibus Hispaniae ad nos confugerunt, et in Septimania atque in ea portione Hispaniae quae a nostris marchionibus in solitudinem redacta fuit, sese ad habitandum contulerunt, et a Saracenorum potestate se subtrahentes, nostro dominio libera et prompta voluntate se subdiderunt, ita ad omnium vestrum notitiam pervenire volumus quod eosdem homines sub protectione et defensione nostra receptos, in libertate conservare decrevimus.
25.1
Eo videlicet modo ut sicut caeteri liberi homines cum comite suo in exercitum pergant, et in marcha nostra juxta rationabilem ejusdem comitis ordinationem atque admonitionem explorationes et excubias, quod usitato vocabulo wactas dicunt, facere non negligant, et missis nostris aut filii nostri, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut legatis qui de partibus Hispaniae ad nos transmissi fuerint, paratas faciant, et ad subvectionem eorum veredos donent. Alius vero census ab eis, neque a comite, neque a junioribus et ministerialibus ejus, exigatur.
25.2
Ipsi vero pro majoribus causis, sicut sunt homicidia, raptus, incendia, depraedationes, membrorum amputationes, furta, Iatrocinia, alienarum rerum invasiones, et undecunque a vicino suo aut criminaliter aut civiliter fuerit accusatus, et ad placitum venire jussus, ad comitis sui malum omnimodis venire non recusent. Caeteras vero minores causas more suo, sicut hactenus fecisse noscuntur, inter se mutuo definire non prohibeantur.
25.3
Et si quispiam eorum in partem quam ille ad habitandum sibi occupaverat, alios homines undecunque venientes attraxerit, et secum in portione sua, quam adprisionem vocant, habitare fecerit, utatur illorum servitio absque alicujus contradictione vel impedimento, et liceat illi eos distringere ad justitias faciendas quales ipsi inter se definire possunt. Caetera vero judicia, id est, criminales actiones, ad examen comitis reserventur.
25.4
Et si aliquis ex his hominibus qui ab eorum aliquo attractus est, et in sua portione collocatus, locum reliquerit, locus tamen qui relictus est, a dominio illius qui eum prius tenebat non recedat.
25.5
Quod si illi propter lenitatem et mansuetudinem comitis sui eidem comiti honoris et obsequii gratia quidpiam de rebus suis exhibuerint, non hoc eis pro tributo vel censu aliquo computetur, aut comes ille vel successores ejus hoc in consuetudinem praesumant, neque eos sibi vel hominibus suis aut mansionaticos parare, aut veredos dare, aut ullum censum vel tributum aut obsequium, praeter id quod jam superius comprehensum est, praestare cogat. Sed liceat tam istis Hispanis, qui praesenti tempore in praedictis locis resident, quam his qui adhuc ad nostram fidem de iniquorum potestate fugiendo confluxerint, et in desertis atque in incultis locis per nostram vel comitis nostri licentiam consedentes aedificia fecerint, et agros incoluerint, juxta supradictum modum sub nostra defensione atque protectione in libertate residere, et nobis ea quae superius diximus, tam cum comite suo quam cum missis ejus, pro temporum opportunitate alacriter atque fideliter exhibere.
25.6
Noverint tamen iidem Hispani sibi licentiam a nobis esse concessam ut se in vassaticum comitibus nostris more solito commendent. Et si beneficium aliquod quisquam eorum ab eo cui se commendavit, fuerit consecutus, sciat se de illo tale obsequium seniori suo exhibere debere quale nostrates homines de simili beneficio senioribus suis exhibere solent.
25.7.1
Idcirco has nostrae auctoritatis litteras eis dare decrevimus, per quas decernimus atque jubemus ut haec nostrae liberalitatis et mansuetudinis constitutio erga illos tenore perpetuo ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris inviolabiliter conservetur. Cujus constitutionis in unaquaque civitate ubi praedicti Hispani habitare noscuntur, tres descriptiones esse volumus: unam quam episcopus ipsius civitatis habeat, et alteram quam comes, et tertiam ipsi Hispani qui in eodem loco conversantur. Exemplar vero earum in archivo palatii nostri censuimus reponendum, ut ex illius inspectione, si quando, ut fieri solet, aut ipsi se reclamaverint, aut comes vel quislibet alter contra eos causam habuerit, definitio litis fieri possit.
25.7.2
Hanc quippe constitutionem, ut per diuturna tempora a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris et verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.
25.7.3
Signum domni Ludovici, serenissimi imperatoris.
25.7.4
Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.
25.7.5
Datam Kalendas Januarias, anno, Christo propitio[ 815], primo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).