Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ludovicus Pius778–840
Diplomata ecclesiastica
Eccl 34.2
Choose a text More by Ludovicus Pius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8810 Dipecc2
34.1
XXXIV. PRO MONASTERIO FARFENSI. ( Anno 815.)[Apud Chesnium, Script. Rerum Francic. tom. III, p. 654.]
34.1
Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.
34.2
Imperialem celsitudinem decet praedecessorum suorum facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate alacriter confirmare. Perinde noverit sagacitas seu industria omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Benedictus abbas ex monasterio Acutiano sito in territorio Sabinensi, et constructo in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates confirmationis Domini genitoris nostri bonae memoriae Caroli serenissimi Augusti, in quibus continebatur insertum qualiter idem monasterium sub tali privilegio consistere fecerat, sicut caetera monasteria quae in Francia sub sancti Benedicti Patris norma consistunt. Scilicet ut nullus episcopus de thesauris ipsius monasterii aut rebus aliquid auferre, nec sub aliquo tributo ponere, aut aliquem censum exinde exigere aut exactare praesumeret. Vel qualiter Hildeprandus dux gauldum qui nuncupatur Tancies, et curtem quae vocatur Vallantis, cum omni integritate et appendiciis suis, per sua praecepta confirmavit, et curtem Tacianum, monasterium sancti Marci evangelistae quod est situm juxta muros Spoletanae civitatis, quod ipse domnus et genitor noster ad idem monasterium per suum confirmavit praeceptum: et monasterium sancti Salvatoris, situm non procul ab eadem civitate Spoletana; et monasterium puellarum, quod vocatur Sancti Georgii, sub muro civitatis Reatinae; et ecclesiam Sancti Michaelis archangeli positam super fluvium Mellinum, juxta ipsam civitatem Reatinam, cum omni integritate sua. Et in territorio Firmano Sancti Silvestri, vel Sanctae Marinae, cum omni integritate, vel quidquid ex largitate regum reginarumque, pontificum, ducum, castaldorum, vel ex collatis populi, vel caeterorum fidelium, eidem monasterio legaliter confirmatum fuerat, suis auctoritatibus confirmaret. Sed et pro rei totius firmitate postulavit nos praedictus abbas ejusque congregatio, ut morem paternum sequentes nostram etiam auctoritatem super hoc negotio fieri censeremus. Quorum petitionibus ob animae nostrae emolumentum, et aeternae retributionis fructum, libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum inspecta auctoritate paterna fieri placuit, per quod decrevimus atque statuimus ut nullus episcopus de superius memoratis locis, aut de caeteris monasteriis, aut cellulis, xenodochiis, ecclesiis, curtibus, villis, piscationibus cum piscatoribus suis, servis, ancillis, libellariis, chartulatis, offertis, gualdis, molendinis, vel de omnibus eidem monasterio jure subjectis, vel quidquid ex munificentia regum, reginarum, aut ex confirmatione pontificum, ducum, castaldorum, nec non ex collatis populi aut caeterorum fidelium liberalitate, vel etiam ex monachis qui in eodem monasterio suas animas salvare cupientes intraverunt, et eis tam ex donatione regum reginarumque, pontificum, ducum, quam et haereditate parentum, vel de quolibet attractu advenerunt, et ibidem per chartulas delegaverunt, vel undecunque ad eos tam per venditiones, accessiones, commutationes possessionesque, eidem monasterio, sicut dictum est, venit, et moderno tempore juste et legaliter possidere noscitur, vel quod deinceps Domino largiente ibidem collatum fuerit, nullus fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, memorato abbati ejusque congregationi, aut suis successoribus inquietare, aut calumniam generare, aut aliquam injustam repetitionem facere tentet. Sed sicut a genitore nostro confirmatum esse dignoscitur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae diversis rebus idem locus ditatus esse constat, ita omni tempore absque alicujus praejudicio aut infestatione vel deminoratione consistat: et per hoc nostrae confirmationis praeceptum jure perpetuo teneat, et sub nostro privilegio atque mundiburdo consistat, et sub defensione nostra ejusdem monachi in eodem monasterio quiete residere valeant, et pro nobis et stabilitate totius imperii nostri Dominum exorare. Concessimus etiam eis ut quidquid ex copulatione servorum ipsius monasterii cum liberis feminis secundum legem Longobardorum ad publicum contingere poterat in eleemosyna nostra, per hoc nostrum confirmetur praeceptum. Et quandoquidem divina vocatione praedictus vel successores ejus de hac vita migraverint, quandiu ipsi monachi inter se talem invenire potuerint, qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere valeat, licentiam habeant eligendi abbatem. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae ab omnibus melius et verius credatur et diligentius conservetur, more nostro eam subscribere, et de bulla nostra jussimus sigillari.
34.3
Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.
34.4
Datum II Non. Augusti anno, Christo propitio, 11 imperii nostri, indictione 8. Actum Franconofurd palatio regio Dei nomine feliciter.

Intertext edge

Open linked passage

Note