Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Lullus Moguntinus
Epistolae
Epis 4.2
Choose a text More by Lullus Moguntinus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8598 Episto150
4.1
EPISTOLA IV. LULLUS GREGORIO. ( Anno Domini 752.)
4.1
Clarae Christi Ecclesiae lampadi luciferae, meoque in doctrina divinae legis devotissimo adjutori, Gregorio duplici presbyteratus abbatisque honore, cum praecedente propriorum meritorum suffragio, decorato, Lullus, extremus orthodoxae matris, videlicet Ecclesiae, alumnus, immarcescibilis charitatis, in angulari lapide utriusque testamenti, salutiferam salutem.
4.2
Fido gestante gerulo munera largitatis tuae ad me usque delata pervenerunt, sed et suavissimae benevolae charitatis tuae salutationes omne munus vincentes more solito pariter comitabantur, quibus auditis et perceptis, uberes Deo piissimo primitus egi gratias ut decuit; et deinde fraternitati tuae debitas reddidi grates, quia te in minore potestate fidelem sciebam, in majore citius fideliorem comprobavi. Comperto igitur prosperitatis tuae successu aeger animus utrumque egit: gaudebat de ascensione chari sodalis, sed contristabatur de divisione, quia hoc intolerabile apud homines videtur, dum is qui prae caeteris plus diligitur repente subtrahitur, quamvis pro certo sciam quod nulla terrarum spatia illos dividere possunt quos verus Christi amor indisrupto germanitatis vinculo nectit, teste Deo, ne videar adulando fallere, quia te, Pater, quantum mentis possibilitas attribuit, interni affectus amore diligo. Hoc autem subnixa prece humiliter obsecro, ut nunquam semel in Christo coeptam charitatem, desidia torporis, in nostro pectore frigescere sinamus, velut parvam scintillam tenuis ignis fulva cinerum favilla suffocatam, ne in derisum veniamus a praetereuntibus coeptum aedificium considerantibus turris. Dicit Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit, nec quilibet artifex de coepto opere laudatur, sed de perfecto. Hoc autem meam mediocritatem quamlibet aetate juniorem, merito graduque minorem, scientia inferiorem, absque ullo dubitationis scrupulo et servasse, et servaturam esse scito. De tua vero vitae gravitate, mentisque stabilitate nihil dubito. Muniamus nos spirituali armatura juxta apostoli praeceptum: Orantes pro invicem ut salvemur, quia multum deprecatio justi assidua, Jacobo attestante, apud Deum valet; et eo diligentius huic insistamus, quo vehementius nos variis tentationum telis impugnari non ignoramus. Dextera scilicet fortior laevam infirmiorem adjuvare non cessat; et laeva dexterae, sicut ancilla dominae, deservire non desinet. Id est, meam instabilitatem bonae vitae tuae exemplis castigando, corrigendo, admonendo, quamvis absentem corpore, spiritu tamen praesentem, sicut tibi moris est, ad melioris vitae perfectionem deducere non desinas, et ego tibi humili devotione, quantum vires suppeditant, fidelem famulatum in omnibus praebebo. Exhortatoria mediocritatis meae verba, quamvis fatua et superflua videantur, obsecro ut non moleste a tuae charitatis collegio recipiantur, quae sola charitas exigebat scribere sine dictandi materia, quae omnia vincit, sicut scriptum est: Omnia vincit amor, et nos cedamus amori, ablata omni tumoris superbia. Haec sunt suasoria verba quae sine meo periculo dicere non possum, ut in hac temporali potestate et terrestri ditione, qua, auctore Deo, jam nunc uteris, dominicae sententiae semper memor sis sonantis: Regnum meum non est de hoc mundo; et illud apostoli: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quibus verbis quid aliud innuitur, nisi aperte dixisse illum intelligamus: In illum nolite oculum mentis vestrae figere, quem quotidie ipsa ruina sua cernitis cadere, sed in illum tota mentis intentione aspicite, illumque totis viribus diligite, qui ante omnia saecula est, et per omnia saecula immutabilis manet, qui futuro et praeterito tempore caret, sed esse sibi semper essentialiter est. Quid est enim hujus mundi fugitiva felicitas, et caduca prosperitas, nisi vapor et fumus? Inter temporalem prosperitatem et aeternam felicitatem multum distare quis peritorum ignorat? Discamus igitur hac temporali potestate frui praeter aeternam felicitatem, et in cujus comparatione nobis omnia vilescant. Vestimenta pretiosa, caballos farre pastos, accipitres, falconesque cum curvis unguibus, latrantes canes, scurrarum bacchationes, cibi potusque exquisitae dulcedinis saporis, argenti aurique rutilantis pondera spernamus, ne sit mollis culcitrae pausatio, molliaque cervicalia a viris potius exhibeantur, quam a flammeis puellis. Ante omnia, incauta familiaritas extranearum feminarum abscindatur, quia saepe seducimur incauta securitate pejus quam aperta tentatione. Tumultuosam ministrorum multitudinem clandestina divinarum Scripturarum eloquia expellant, quia illa fovea omni custodia cavenda est, per quam plurimos miserabili ruina conspicimus corruisse. Nam saepe robustus miles infestissima telorum jaculatione eo fortius impugnatur, quo invictus videtur. Quamvis hoc inisse te negotium liquido noverim occasione lucrandarum animarum, et pro studio multiplicius serviendi Deo, tamen memento quia mollem manum durus capulus exasperat. Quapropter, chare collega, jam dudum, et nunc pie praeceptor, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Festinatio autem ad te veniendi, propter multiplicem tribulationem, quam jugiter, Deo gratias, sustinemus, mihi undique denegata est. Hujus muneris magnitudinem noli intendere, sed devotam mentem dirigentis intuere. Antiquae familiaritatis fiducia freto libet mihi haec epistiuncula quamdam sententiam frequenter apud nos habitam, quando limpida dicta Dei communiter rimabamur, breviter tangere, nequaquam tamen ad tuae purae religionis personam pertinentem, cujus bene recordaris dum legitur, sed ad quemdam schismaticum nefandissimum pertinebat, qui semper jurare solebat nihil se terreni accepturum. Cum subito ex improviso, velut novum phantasma, episcopus apparuit, hoc jam maxima ex parte futurum esse formidabo. Longioris sermonis prolixitas legenti fastidium ne gignat( nam sapiens paucis utitur verbis, stultus autem multis fatigatur, sicut et ego), obsecro, istius epistolae rubiginem emendando absterge, meique erroris indulgentia detur. Deus tibi, quod ad salutem tuam pertineat, clementer inspirare dignetur; et cum grege tibi commisso incolumem Pastor pastorum te custodiat. Propria manu scripsi haec. Observa quae praecipiuntur et salvus eris.

Intertext edge

Open linked passage

Note