Carmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/manfredus" aria-label="More works by Manfredus">
—
⋯
Original / primary: 8520 Carmin12
1.1
DE ANNO SOLARI.
1.1
De cursu solis. Cursus viginti completur et octo per annos.
1.2
De anno lunari. Annus lunaris, est lunae circuitus, qui Nunc est communis; nunc embolismus habetur.
1.3
De cursu lunae. Ast ejus cursus tres bisque fit octo per annos, Ex his luminibus nos pertractare duobus, Convenit, et nostris rationibus addere sedem, Ut super haec fuerint quae fundamenta locata, Obicibus valeant non argumenta refelli, Sed primum quiddam volumus reserare quod instat, Utile quod multum nobis instare videtur.
2.1
DE QUATUOR TEMPORIBUS ANNI.
2.1
De Vere. Martius, Aprilis, et Maius, Veris habentur.
2.2
De Aestate. Junius, Augustus, Aestatis Julius, adsunt.
2.3
De Autumno. Autumnique October, Septemberque, November.
2.4
De Hieme. Sunt hiemis Janus, Februarius atque December, In quorum primo Deus immutabilis et rex, Principium fecit naturae conditor orbis, Atque creaturis fixit primordia cunctis, Complevitque suum quod scribitur esse diebus, Sex opus atque ab hac septena luce quievit, Altius ergo libet hujus secreta aperire Dispositi, documentaque tradere postea nati.
3.1
DE SEPTEM DIEBUS ET NOMINIBUS EORUM.
3.1
De die Dominico. Ergo prima dies vocitata est nomine solis.
3.2
De die Veneris. Nunc veri solis, qui nos de morte redemit, Pars numerus lunae dat nomen inesse secundae, Et sic quaeque dies accepit nomen ab astris, Sed nunc flectamus atque praemisimus illa. Articulum officioque styli promissa canamus, Quarta luce Deus duo mundi lumina finxit.
3.3
De Mercurio. Planetasque alios, stellas et sidera cuncta, In firmamento quibus immutabile cursus, Addidit et proprium cursum haud excedere jussit, Hic est ille dies in quo sapientia scripsit, Aequales horas noctis fieri atque diei, Et cursum solis fuerit studio rationis, Circuitus ejus cognovit pervigil annus, Ter centum fieri cum sexaginta diebus, Quinque superjectis simul et constare quadrante, Sed cujusque rei quadrans est portio quarta, Tres vero reliquae dicuntur nomine dodrans, Unde dies isti procedunt vel numerantur, Per documenta damus, si nosse cupis, manifeste.
4.1
DE CURSU SOLIS ET ANNI, ET SIGNIS EORUM.
4.1
De Ariete. Nomine namque aries, coeli pars prima vocatur, Seu quod praecipue hoc animal prae cornua fervet, Ut sol fervoris radiis quasi cornibus ipsam Concretam glacie terram, brumaeque rigorem Incipit exercere, et seminibus reserare, Sive quod hinc Aries dextro procumbit in armo, Sicut ab hoc dextram sol lustrat tempore partem Zodiaci, sunt namque duo hemisphaeria coeli. Ast Aries primi caput, est et Libra secundi, Et spatium alterius dimensum partibus aequis Circuit atque Aries decumbit parte sinistra.
4.2
De Tauro. Sed Tauri nomen parti imposuere secundae, Sol quoniam coeli partes dum permeat istas, Canescunt fruges, taurique boumque labores, Fervidioribus et terris jam falce metuntur.
4.3
De Geminis. Ast aliud signum Geminorum nomine dicunt, In specie cygni Laedam decepit adulter, Hic onus ex utero peperit fratresque gemellos, Inque vicem fratrem Pollucem Castor amavit, Mortalis fuerat, qui mortem matre ferebat, Immortalis erat, qui pro patre morte carebat, Hic quoniam patrem de fratris morte recepit, Fraternae morti de vita participavit, Participando vices sed sidus in aethere facti, Parte quidem coeli: sic sol dum currit in ista Arbusta et fruges solis fervoribus arent, Incipiuntque mori viridi quae fronde vigebant, Atque per aestatem quasi mortua sicca videntur, Mundi pars habet hic zonae vicina perustae.
4.4
De Cancro. Atque notant quantum sub Cancri nomine signum, Est in propatulo sita significatio Cancri, Incedit versus ut per vestigia cancer, Sic dum sol nequit hanc coeli transcendere partem, Inferiora petit lustrato solstitio, sub Quarta parte ejus, qua primum conficit ortum, Scribere sed tempus non est exsortibus aptum.
4.5
De Leone. Ac quintae parti nomen posuere Leonis, Hoc animal cunctis praestat fervore caloris, Cujus membra tenet vigor et vis parte priori, Degeneratque et debilitat sub posteriori, Sic magis exurit sol quam per caetera signa, Atque suum robur terris diffundit anhelis, Nec non extremis signi sub partibus hujus, Mitigat ardorem duntaxat debiliorem In terram positis, quos post vestigia linquit.
4.6
De Virgine. Nomen inest sexto, Virgo pro tempore signo, Terra quod effeta quasi virgo femina constet, Atque nihil fructus isto sub sidere gignat.
4.7
De Libra. Verum zodiaci pars septima Libra vocatur, Aequales proprio cum nomine monstrans, Parte sub hac coeli noctis fieri atque diei.
4.8
De Scorpione Scorpius octavo nonoque Sagittarius fert Nomen, et hinc imbres signant et grandinis ictus.
4.9
De Capricorno. Hinc decimum sphaerae signum vocitant Capricornum, Alta petit semper frondes pascendo capella, Sic ex adverso rediens sol alta requirit, Solstitium pars quarta facit, solemque remittit.
4.10
De Aquario. Undecimum signum cui nomen Aquarius addunt.
4.11
De Piscibus. Atque duodecimum dicunt ex nomine pisces, Quod nivibus quod cedat aquis hoc tempore tellus.
4.12
De bissexto. Ergo per haec contemplantes recurrere solem, Hac annum fieri designatur ratione, Horum signorum sol lustrat, quodque diebus, Trigenis, ac dimidia cum quinque bis hora, Hos omnes summam tu multiplicabis in unam, De cunctis signis horas mediamque reducens, Inveniesque dies cum sexaginta trecentos, His quoque quinque dies hos calculus addet, Bis senae mediae nunc restant insuper horae, Efficies senas, has si colligeris horas, Hae junctae quadrans est portio quarta diei, Et tribus est cautum quod non numeretur in annis, Ast anno quarto quadrantes quattuor unum Complent, constituuntque diem sub foribus anni, Hic bissextilis totus vocabitur annus, Constans trecentis sex sexaginta diebus.
6.1
DE NOMINIBUS MENSIUM.
6.1
De Martio. Martius a maribus cujus pars prima vocatur, Quod tunc Juno Jovem, quod tellus postulet imbrem, Et fiat praegnans, et fetibus apta tumescat.
6.2
De Aprili. Ast alia Aprilis quoniam natura aperitur, Dicitur ad flores, fructus et gramina cuncta.
6.3
De Maio. Tertia majorum Maius de parte vocatur.
6.4
De Junio. Junius in quarta, junioribus est vocitatus, Namque bipertiti fuerant de more Quirites, Atque senex major pars consultabat in urbe, Militiamque manus juvenum virtute regebat, Hinc igitur Maius et Junius est vocitatus.
6.5
De Julio. Julius a magno sortitur Caesare nomen.
6.6
De Augusto. Nomen ab Augusto mensi imposuere sequenti.
7.1
DE QUATUOR ULTIMIS MENSIBUS.
7.1
De Septembri et Octobri. Primum Quintilis sunt Sextilisque vocati.
7.2
De Novembri et Decembri. Et numero quantum sunt primo mense remoti, Temperiem coeli numero quoque significantes.
7.3
De Januario. A Jano mensis Januarius, qui est vocitatus, Principium rerum Janum feriata vetustas Credidit, atque illum mensem mirata dicavit, Quapropter mensis Januarius caput anni.
7.4
De Februario. Postremae parti nomen Februarius indunt, Nam februare quidem dicunt purgare Latini, Mos viguit talis Romanis civibus olim, Anno sub quinto dum census fertur ad urbem, Moenia cum muris templa et lustrare deorum, Scilicet istius mensis sub luce secunda, Ut quasi purgarent delicti excessibus urbem, Et venia atque salus per supplicia ista daretur, Dicere, lustrare, sic et purgare solemus, Sic et multoties dicitur quinquennia lustra, Sed per inaccessos opus est nunc tendere saltus. Atque itiner coeptum vario sermone levare.
8.1
DE REGULARIBUS FERIARUM, KALENDARUM ET DE EORUM ORIGINE.
8.1
Quare regulares dicantur. Nunc qua concurrens procedat origine prima, Addimus, et talis quid signet copula nobis. Quae concurrentes ideo dicuntur aperte, Quod pariter totum cum redigularibus anno, Currunt, et feriam quota sit ventura Kalendis, Significant, et fit per solis regula cursum. Sume dies igitur qua primum claruit orbis, Luce novus, cunctosque simul numerabis ad ipsum. Usque locum sedes quo concurrentis habetur.
8.2
Quomodo inveniuntur regulares. Primus concurrens. Hos quoque praecipimus, per septem divide solus, Qui superest concurrentum signetur origo, Caetera quae sequitur hoc ordine comperietur, Sicut ab hac actum est anno partire secundo, Haeque duae currunt illo qui transit in anno, Quodque superfuerit, uni superaddere cures, Tertiaque et quarta reliquis sic multiplicantur. Ast anno quinto, quoniam bissextus habetur, Quae super accrescunt simul hac in sede quiescunt, Dicta sede duae feriae numerantur in unum, Sextaque praedictum tenet et post septima cursum, Quodque supergraditur( ut dicit regula) septem, Illud sublatis, concurrens jure tenetur.
8.3
Quomodo inveniatur feria per regularem. Hae concurrentes cum praecedentibus auctae, Ostendunt feriam quota sit ventura Kalendis, Si septem fuerit numero, tibi septima fiet; Si minus est, totam feriam numerato Kalendis, Si septem transit, numero deponito septem.
10.1
DE REGULARIBUS LUNAE, ET DE EORUM ORIGINE
10.1
De epactis. Lunae circuitus, lunaris dicitur annus.
10.2
De inventione nullae. Principium cujus, qui nunc Septembris habentur, Mensis adest, veterum quem sicut pagina prodit. Aegypti astrologi primum invenere sagaces, Hi sunt scrutati vigiles secreta polorum, Atque magisterium quorum didicere Latini, Gymnasiumque artes admirantes imitantur. Hi quoque post illos describentes statuerunt, Sedem epactarum Septembris sexto Kalendas, Hac coelo infixam referunt in sede creatam Lunam, quod nullo terris fulgore refulsit. Hanc quia nullius numeri varia verat aetas Lumine, non valuit penitus tricesima dici, Hinc igitur Phoeben nullo splendore scientes, Nullas, epactas illum dixere per annum. Ast alia primum terris de lumine lumen, Fundens loce nova, recte est tunc prima vocata, Et quoniam terris illuxit lumine primum, Hic prius incoepta est numerari quinto Kalendis Et quoniam Octobris evenit quinta Kalendis, Nam quotacunque fuit tunc luna, quibusque Kalendis, Mensibus his totidem scribuntur redigulares, Ista quidem currit per cunctos regula menses.
10.3
De undecima epacta. Undecimam post hoc anno discere sequenti, Epactam tota est, nam Phoebe sede notata, Et quota sede sua cunctis effulget inanis. Epactae totidem concurrunt semper in ipsis.
11
QUOD EPACTA ET REGULARIS DEBENT JUNGI AD INVENIENDUM AETATEM LUNAE.
11
Quod aetas lunae per dies mensis inveniatur. Sed si per totum cupis hoc cognoscere mensem, Sume dies mensis qui praecedunt hodiernum, Et quotacunque fuit tunc ipsis luna Kalendis, Illius numerum transactis adde diebus. Horum si numerus triginta evenerit infra, Tota manet Phoebe, sed si concreverit ultra, Illis sublatis quot restant tota tenetur, Sed tamen hoc opus est, vigili de mente notare, Si mensi fuerit inscripta vicesima nona. Deme tot, aetatem reliqui lunae tibi pandent, Hoc quoque cur fiat conabor prodere metris.
17
QUOD SUPERIUS DISTULIT DE ASTRIS, NUNC EXSEQUITUR
17
De solis ortu atque occasu. Quattuor his signis, tres ortus principales, Fiunt; exoriens dum sol decurrit eisdem Partibus, inquiris tibi quas signavimus ante: Australes Capricorno, et Cancro fit borealis, Tertius ac medius Libra, ac Vervece notatur, Caetera turba patet, quod signa alterna resignant; Hinc igitur clare poteris per cuncta videre, Instar si sphaerae coelestis pinxeris illum; Natura monstrante globum invigilares et ipsi, Nam coelum zonis incingi quinque videbis, Quarum ex natura vis frigoris atque caloris Ingeritur terris, et partes temperat orbis; Perspicies etiam cur noctes sint breviores, Solibus aestivis et contra sint hiemales; Noctibus intuitu facili tibi cuncta patebunt; Hinc et planetas discernes tendere ad ortum, Utque meent signis sphaerae nec inerat ullus, Aetheris obliqui, sed enim intervalla pererrent, Et tantum ipsius per signa meare feruntur. Sed de zodiaco satis haec quae dicta supersunt, Eclipsim solis et lunae jam reseremus.
20
DE ANNIS A PRINCIPIO MUNDI
20
De cyclis. Cycli tres nostro scribendi carmine perstant Anterior quibus est, recolunt quem semper Hebraei Cujus principium prima est lunatio mundi, Ast epactarum fuit in Septembre secundus, Hic quoque mutatur per menses et variatur. Tertius est dictus solaris nomine solis, Hinc quoque principium Marti statuere Kalendae, Quartus lunaris referens nihil utilitatis; Hinc caput est Jani, cum prima est luna Kalendis: Ergo si primi gliscis cognoscere cycli, Ille quotus transit annus sub tempore Christi, Hunc numerum sumas, qui mundi a cardine coepit, Perque novemque decem totam ejus divide summam, Et septem superant, fuit ergo septimus annus, Sic epactarum cyclus manet inveniendus, Sed tantum epactas quae Christi tempore currunt, Invenies aliter; nam septem qui superarunt Fine per undenum numerum distendere debes, Ergo et septuaginta vides simul affore septem, Hos per triginta partiri convenit omnes, Atque decem septem qui restant scribere oportet Epactas quae currebant sub tempore Christi, Ast aliter cyclus solaris comperietur, Majorem numerum qui supra scriptus habetur, Divide solerter per viginti et simul octo, Sed tamen ut primum sine concurrentibus annis, Si procul et summa nunquam numeretur in ista, Et sextum decimum divisio proferet annum, Sed concurrentes sic prospicis ipsius anni, Hic idem numerus simul ejus portio quarta, Addita dividitur per septem, et quinque supersunt; Sed tamen hic animo nunc contemplare sagaci, Ut nisi completis partem non vince relictam, Inde data exactis quadrante carentibus annis, Uno intermisso quoniam bissextus habetur, Septima concurrens est Marti incoepta Kalendis. At si fert animus quota tunc indictio transit, Noscere, perfacili verum ratione patebit. Per partes numerum quindenas divide dictum, Et decimam invenies anno transire sub illo, Olim cum pene Romani gentibus orbis, Omnibus et populis virtutibus imperitarent, Vectigal statuere, atque indixere tributa, Solveret ut quisque tria per quinquennia censum Aera, sed in primo, simul argentumque secundo, Aurum sic etiam lustro tribuere sequenti, Inde velut primum fuit a primo repetitum, Et non excedit numerum qui praefuit ordo, Post quintam decimam rursum est indictio prima.
21.1
AD INVENIENDUM SUMMAM ANNORUM DOMINI.
21.1
Ad inveniendam indictionem. At si scire velis quota nunc indictio transit, Per partes numerum quindenas divide dictum; Sicque sub Christo transit superaddita primum, Quodque supercrescit indictio permanet anni, Et quintam decimam dicis cum nullus abundat. Nunc millesimus et quinquagesimus annus Est etiam decima quae nunc indictio transit; Currit et epacta quam cyclus continet anno, Prima sub undecimo post hanc duodena sequetur, Cycli solaris annum tenet ordo secundum, Est et concurrens hoc anno more secunda, Ordine nam cycli describitur iste secundo. Ergo si primi gliscis cognoscere cycli, Nunc quotus est annus qui nostro tempore transit, Annorum Domini numerum isto tempore sume, Perque novemque decem totam ejus divide summam, Sed tamen huic numero septem superaddere cures, Annus enim totus transibat corpore Christi Quodque superfuerit annum monstrabit aperte, Si superest nullus, is cycli est ultimus annus. Si quae nunc currunt epactas noscere gliscis, Quod superest illis sub eodem fine diremptis, Cura, per undenum numerum distendere debet, Et quotquot fuerint sume, triginta recides, Prodit et epactas illis quod semper abundat At si triginta numerus tibi manserit infra, Hic idem epacta praesentis habebitur anni, Ultimus ast annus non hac ratione tenetur, Huic alia epactas concedit regula nullas, Pro saltu lunae tamen huic subjungitur unus. Ast aliter cyclus solaris comperietur, Praedictum numerum quod supra scriptus habetur, Divide solerter per viginti et simul octo, Et primum tredecim numero super addere cures, Tempore quod Christi cycli currebat hic annus, Quodque augmentatur est annus in ordine totus, Ultimus est annus si quem divisio cludit.
21.2
De concurrentibus. Si concurrentes Domini vis nosse per annos, Ex toto numero deponere convenit unum, Qui de septeno numero solus superabat, Concurrens etenim sub Christo septima coepit; Hinc etiam post hanc fuit anno prima sequenti, Ex qua principium numeri nos sumimus hujus. Illo deposito nec septem scandimus ultra, Hic idem numerus, simul ejus portio quarta Addita, dividitur per septem, et more frequenti, Quod superest illis pro concurrente tenetur, Si nihil his superat, tunc septima jure notatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).