Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Marbodus Redonensis1035-1123
Decem capitula
Capi 1
Choose a text More by Marbodus Redonensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10953 Deccap
1
Quae juvenis scripsi, senior, dum plura retracto, Poenitet, et quaedam vel scripta, vel edita nollem, Tum quia materies inhonesta levisque videtur, Tum quia dicendi potuit modus aptior esse. Unde nec inventu pretiosa, nec arte loquendi, Vel delenda cito, vel non edenda fuissent. Sed quia missa semel vox irrevocabilis exit, Erroremque nefas est emendare priorem, Restat ut in reliquum jam cautior esse laborem, Ne quid inornate, vel ne quid inutile promam; Praecipue quia jam veniae locus esse nequibit, Qui quondam fuerat, dum stulta rudisque juventus, Et levis, in culpam poterat toleranda videri. Nunc vitae, studiique simul diuturnior usus, Acrius exspectat rigidi censoris acumen. Erto propositum mihi sit, neque ludicra quaedam Scribere, nec verbis aures mulcere canoris; Non quod inornate describere seria laudem, Sed ne, quod prius est, neglecto pondere rerum, Dulcisonos numeros, concinnaque verba sequamur. Est operosa quidem, multisque negata facultas, Ut rerum virtus, verborum lege subacta, Servetur, verbisque canor sub rebus abundet; Quod jugi studio tunc affectare videbar. Sed mihi nunc melius suadet maturior aetas, Quam decet ut facili contenta sit utilitate, Utque supervacuum studeat vitare laborem. Est aliud quare puto continuare canoros Versus absurdum, quoniam color unus ubique Nil varium format, sed nec pictura vocatur, Imo litura magis, quia delectare videntes Res variae, raraeque solent; fit copia vilis. Ergo diversos scriptis adhibere colores, Et variare stylum, plus laudis habere putamus. Nec tamen hoc solo carmen laudabile constat; Nam lex scribendi recte, tria postulat. Ut sit Perspicuum, vitioque carens, ac schemate vernans. Quod qui consequitur, sit dulcis et utilis idem, Et retinere potest animos auresque legentum. Hoc genus ergo mihi posthac propono sequendum, In quo plus laudis reor, et minus esse laboris. Nec tantum omnimo me poenitet illa secutum, In quibus, exercens animum, sudare solebam; Nam gravior juveni labor aptior esse videtur Et citus a gravibus fit transitus ad leviora. Praeterea juvenem cantare jocosa decebat; Quod manifesta seni ratio docet negatum, Cujus morali condiri verba sapore Convenit, et vitiis obsistere fronte severa. Ergo tenendo modum mediocris ubique figurae, Jam nunc experiar, scripturus seria, verbis Non exquisitis, sed nec trivialibus uti; Altera nam vilem facit, altera res odiosum. Nec brevis, aut nimium cupiam prolixus haberi; Altera nam tenebras, res altera taedia gignit. 1597 Nec mihi sit summos fas attentare poetas Nec nimis abjecte me deterioribus addam. Humanae primum vitae de sorte loquemur, Et quae sint hominum causae, cur tempora currant; In quo non minimum fore credimus utilitatis, Ut cognoscat homo quo tendere debeat omnis, Cum dura sese genitum sub sorte queretur. Haec spectanda tibi, praesul doctissime, mitto, Cujus judicium falli, vel fallere nescit. Si spectata probas, animos ad caetera sumam. Si secus, in reliquum tardo conamine surgam, Tu frenum super his mihi, vel calcaria pones. Post decies sextum currit mihi septimus annum, Ex quo de claustris uteri, ceu carcere caeco, Fusus in hanc lucem, vagitus edere coepi, Ita venturos fletu testante labores; Quod de communi nascentum colligo lege, Illius aetatis prorsus nihil esse recordans; Quippe recente luto fluidae mens obruta carnis, Torpe lethaeo veluti depressa sopore; Quem tantum[ f. tamen] excutiens paulatim, temporis usu, Discit praesentes rerum discernere causas, Et de praeteritis quaedam pensare futura. Nec tantum ad plenum praefert rationis acumen, Aetati pueri succedit fortior aetas, Et calor ascendens firmat juvenilia membra, Virtutis reddens hominem, vitiique capacem. Hic jam dividuo sulcatur tramite vita, Simplex hactenus, et puro deducta tenore; Littera quod jam Y diviso vertice signat, Qui dextrum creta, laevum carbone notavit Ardua virtutem, vitium pars prona figurat, Descensu facili multos ad tartara mittens. Ast gravis in coelum labor est attollere gressus, Quo, nisi paucorum, nequit ardens scandere virtus. Aetatem sequitur juvenilem dicta virilis, Humanum corpus solidis quia viribus implet. Hic status est vitae mortalibus, et quasi centrum, Ex quo praecipiti devolvitur orbita lapsu, Deficiensque calor sensus hebetando resolvit, Deciduos artus senio mortique resignans. Ecce per aetates produxi tempora quinque; Si tamem aetatum pars est infantia prima, Principium vitae potius quam vita vocanda. Et mea deformis jam laxat membra senectus, In senium properans, et mortis ad ultima ducens. Quid misero prodest mihi tot vixisse per annos? Quid laetos duxisse dies, et tempora grata? Cum quidquid placuit fugiens avexerit hora, Nec tamen abstulerit mentem cruciantia; nam cum Gaudia transierint, operum stat poena superstes Occultis plagis male conscia pectora torquens. Nec minor inde tamen poenae censura timetur, Cum miser exierit de corpore spiritus isto. Quod si praeteritos vitae replicare labores, Et varios morbos, ac tristia fata parentum, Aerumnasque graves, et mille pericula rerum, Et male sollicito vigiles in pectore curas Commemorare velim, major mensura dolorum Fuscat, et obducit fugientis gaudia vitae. Vilia sanguinei primordia transeo partus. Praetereo cunas, pannorum foeda relinquo. Infantum fletus, nutricum sperno labores. Ad pueri propero lacrymas, quem verbere saevo Iratus cogit dictata referre magister, Dediscenda docens quae confinxere poetae, 1598 Stupra nefanda Jovis, seu Martis adultera facta, Lascivos recitans juvenes, turpesque puellas, Mutua quos junxit, sed detestanda voluptas. Imbuit ad culpam similem rude fabula pectus, Praeventusque puer vitii ferventis odore, Jam cupit exemplo committere foeda deorum. Ergo cum primo genitali membra calore Fervida, cor juvenis, stimulante libidine pulsant, Frena pudicitiae, nullo prohibente, relaxat, Ad laevos actus devexo tramite currens. Quod si post culpam moveat confusio mentem, Et velit in dextra vitio polluta reniti, Lubrica fixa luto vestigia culpa retentat, Assuetumque malo prohibet recto vertere gressum. Ergo per abruptum fertur miseranda juventus, Crimina criminibus, seu mortes mortibus addens. Quid referam species scelerum, perjuria, furta, Sacrilegos ausus, caedes, incesta, rapinas? Plurima praetereo, quae nec memoranda videntur, In quibus haec aetas caeca se mente volutat. Sed neque vir factus facile concocta repellit Probra voluptatum, nisi quod reverentius optat Indulgere sibi, metuens dispendia famae. Jam studiosus opum, vani studiosus honoris, Nec valet arbitrii virtute revincere pravum, Cui se sponte sua submisit criminis usum. Inde senectutem mala consuetudo molestat; Et cum jam coitus sibi sit subtracta voluptas, Utpote cui gelidus cohibet penetralia sanguis, Insatiata tamen prurit sub corde voluptas, Et petit affectu quod non procedit in actum. Sed nec opum solet in senibus minor esse cupido, Nec de praedictis est ambitiosior aetas; Quin et avaritiae gravioris labe notatur, Dum victura minus, plus parcere sumptious optat. Quae mala fert senium, morti vicinior aetas, Decrepiti possunt deliramenta probare, Cujus ad infantum fragilis redit actio vitam. Nam prope sunt hominis similes occasus et ortus, Qui velut ex nihilo vitam procedit in istam, Et velut in nihilum vita discedit ab ista. Ergo quid in vita placet hac mortalibus aegris, Cujus ad occasum labor est ostensus ab ortu, Et pars nulla vacat, quam non mala multa molestent? Quid placet ergo viris, qui sola caduca sequuntur? Nunquid concubitus? sed equos decet illa voluptas. An cibus et potus? pecudes quoque talia quaerunt. Num populi favor? at nihil est velocius aura. Nunquid divitiae? sed eas hinc auferre nequimus. Num formae decor? at senio morbove fatiscit. An potius diuturna placent haec tempora vitae? Sed non exspectat pars horae prima secundam, Et nisi cum periit nequit integra jure vocari. Si longum tempus longum nihil esse probatur, Quid refert igitur paucis vel pluribus annis, Postquam transierint, vitam duxisse caducam? Bestiolas nasci perhibent in flumine Gange, Quarum membra luto surgens aurora figurat, Sol oriens animat, facit hora secunda moveri, Tertia jam vegetis ludos saltusque ministrat; At postquam summo radians stat Phoebus in axe, Hae quoque perfecto vires in corpore sistunt: Hinc ubi sol currum devexum flectit in orbem, Pigrius incipiunt lusu cessante moveri, Et vigor exhaustos pedetentim deserit artus; Vespere jam facto, rugas dat pellis aniles, Et gravis incurvat titubantia membra senectus. At simul Oceani radios sol mergit in undis, Vita brevis tenues pariter discedit in auras, Unius tantum spatio porrecta dici. An non his similes animalibus esse videmur, 1599 Quos brevitas vitae, quantumvis longa, coarctat? Nam quidquid longum sub tempore dicitur ullo, Quo[ supp. Cum] collatum, punctus brevis esse probatur. Imo nec punctus, quoniam cum mille per annos Tempora transierint, stat punctus, at illa nihil sunt. Quid, rogo, quid sapiens attendit Conditor orbis, Ipse manens semper, cum transitoria finxit? Si genus humanum sumus hac sub lege creati, Ut quidquid gerimus fugitivae tempore vitae Transeat, et nosmet tandem simul intereamus, Insipiens opifex, reprehendendusque videtur, Cujus opus vanum veluti vas fictile transit. Sic faber ignavus per opus culpatur ineptum, Artificemque suum reprehendit fabrica nutans. Sed neque quam pecudum melior sors nostra videtur, Cum par interitus homines jumentaque tollat. Si quis opus sumens, ut desinat, incipit, aut si Tecta domus subiens, obintrat, ut egrediatur, Insulsus merito deridendusque videtur. Nos quoque si tantum nati sumus ut moriamur, In vanum nati, frustra vixisse probamur. Sed cum sit sapiens, imo sapientia, qui nos Condidit, atque sua signavit imagine mentem Cui formata luto commisit membra regenda, Non est credendum nos funditus interituros; Sed potius constat quod nec caro nostra peribit, Aeternae menti miro semel ordine juncta Nam duo Cunctipotens hominem conflavit in unum, Ut de diversis factus certamen haberet, Arbitrioque suo vinci, vel vincere posset; Sed bene pugnanti pareret victoria palmam, Supplicium victo dignum censura pararet. Sic foret aeternum quod condidit optimus auctor, Qui finem nescit, quem tempora nulla coarctant, Quem penes omnino pax est, et semper idipsum. Tempora facta puto, quorum variatio tempus Efficit, ex variis generat discordia pugnam: At studium pugnae sequitur victoria, quae si Tollatur, pariter merces et poena peribunt. Sed neque justitiae dabitur locus Omnipotentis, Per quam pro meritis referantur merita cuique. Ergo necesse fuit varios effingere motus, Et de diversis unum compingere mundum, Quo velut in stadio longo certetur agone, Dum genus humanum per tempora tendit ad aevum, Donec agonistis Judex examine justo Singula disponens, poenas vel praemia solvat. Heu miser! illa dies mihi quae tormenta parabit, Qui laevum per iter semper devexa secutus, Illecebris carnis, superata mente, vacavi; Cujus in omne nefas intentio prompta cucurrit; Cujus opus virtus a crimine nulla redemit! Si tantum justus Deus est, pietate remota, Nulla mihi veniae spes est, mihi nulla salutis Sed quia justitiae Domini clementia pars est,( Nam sua jure suo repetit, laxatve licenter. Confero me Domini supplex reus ad pietatem, Qui juste damnare potest, et parcere cui vult; Utque velit rogito mihi semineci misereri, Quem deo discerpsit, quem vipera saeva momordit, Quem latro vulneribus, spoliatum veste, cecidit, Levites sprevit, sprevit mea flagra sacerdos; Nec quisquam tulit auxilium sub morte jacenti. Tu quoque si transis, hominum mitissime custos, Quis curam geret, aut quis vulnera cruda ligabit? Plurima qui veniae spem per documenta dedisti, Judicium removens, veniam concede roganti. Nam quis judicio poterit contendere tecum? Nulla mihi meriti fiducia. Si tamen optas, 1600( Ut pius es) meritum, quo jure queas misereri, Sit mini pro merito moesti contritio cordis, Sint lacrymae mihi pro merito, sint verba, precesque. Narratur lacrymis abluta negatio Petri. Creditur et meritis meruisse latro paradisum. Regis adulterium septem tolerata diebus Dicitur emendasse fames; justique necati Rex idem facinus ratione piavit eadem. Daemone septeno fletu purgata Maria, Prima resurgentem meruit cognoscere Christum Plurima sunt exempla quibus fiducia lapsis Certa datur veniae, quae tu recolenda parasti, Ne quis desperet, cum te sciat esse benignum. Ergo, benigne Pater, fac more tuo bene mecum, Ut cum salvatis merear requiescere tecum. Laus tua, sancte, meo semper versetur in ore, Et mea scriptura confessio vivat in ista. Amen. Innumeros inter laqueos quos callidus hostis Omnes per mundi colles camposque tetendit, Maximus est, et quem vix quisquam fallere possit Femina, triste caput, mala stirps, vitiosa propago, Plurima quae totum per mundum scandala gignit; Quae lites, rixas, et duras seditiones Excitat, et veteres bello committit amicos, Separat affectus, natos ciet atque parentes: Parva loquor, reges solio movet, atque tetrarchas, Gentes collidit, quatit oppida, diruit urbes, Caedes multiplicat, lethalia pocula miscet; Per villas agrosque furens, incendia jactat. Denique nulla mali species grassatur in orbe, In qua non aliquam sibi sumat femina partem. Invidus est sexus, levis, iracundus, avarus, Et circa potum nimius, ventrisque voracis; Vindicta gaudens, et vincere semper anhelans, Per fas atque nefas cupiens implere quod optat; Cui nihil illicitum, quod dulce sit, esse videtur. It facie renitens, secretaque sordida celans, Mendax atque procax, nec furti crimine purus: Hinc lucris inhians, hinc igne libidinis ardens, Garrulus, inconstans; et post mala tanta superbus. His armata malis subvertit femina mundum; Femina dulce malum, pariter favus atque venenum, Melle linens gladium cor confodit et sapientum. Quis suasit primo vetitum gustare parenti? Femina. Quis patrem natas vitiare coegit? Femina. Quis fortem spoliatum crine peremit; Femina. Quis justi sacrum caput ense recidit? Femina, quae matris cumulavit crimine crimen, Incestumque gravem graviori caede notavit. Quis David sanctum, sapientem quis Salomonem Dulcibus illecebris seduxit, ut alter adulter, Alter sacrilegus fieret, nisi femina blanda? Praetereo multas, quas pagina sacra recenset, Infandam Jezabel, ausamque nefas Athaliam, Et plures quas non est enumerare necesse. Multas praetereo, quas connumerare poetae, Historiaeque solent, Exiphilem et Clytemnestram Beliden et Prognen, concertatamque decenni Terrarum bello Laeda genitam meretricem, Quasque solent alias populo recitare tragoedi. Hujus in exemplum monstri gravis atque cavendi, Finxit terribilem sapientia prisca chimaeram; 1601 Cui non immerito fertur data forma triformis; Nam pars prima leo, pars ultima cauda draconis, Et mediae partes nil sunt nisi fervidus ignis. Haec ad naturam meretricis ludit imago, Ut praedam rapiat quae praefert ora leonis, Egregio simulans quiddam quasi nubile vultu; Hac specie captos flammis exurit amoris, In quo nil solidi, nil ponderis esse videtur, Sed levis, et ratione carens, fervensque libido, Ultima sunt cujus lethali farta veneno, Quippe voluptates mors et damnatio finit. Femineam speciem gerit irrequieta Charybdis, Quae trahit in mortem sorbens sibi proxima quaeque; Haec est et Siren, quae stultos dulcia cantans Allicit, allectos trahit, attractosque profundum Mergit in interitum, quem declinavit Ulysses Praecludens comitum famosis cantibus aures, Se quoque vi cohibens ne cursum flectere posset Nexibus arctatus fugientis in arbore navis, Nec minus et Circes male dulcia pocula cavit, Quae qui potarunt formas traxere ferinas, Effecti canibus similes, suibusque lutosis, Per quos degeneres emollitique notantur, Ducentes pecorum dominante libidine vitam. O genus hominum! mellita venena caveto, Et dulces cantus tractumque voraginis acrae, Nec te compositi seducat gratia vultus, Flammas urentes, saevumque timeto draconem. Si formosa vocat mulier te fallere quaerens, Tuque tibi fidens properas certamen inire Pectore robusto spernens hostilia tela Falleris ignarus; non haec certaminis hujus Lex est, ut possis conserta vincere pugna. Praestat inire fugam, pedibusque parare salutem. Si fugis, evades; si congrederis, capieris. Sed neque despicias moneo, quia Gorgone visa Vertitur in lapidem quicunque libidine torpet. Quisquis in Ecclesiae, mundi secat aequora, navi Ut queat optatum patriae contingere portum, Dulcisonos cantus et blanda pericula vitans, Dogmate legitimo conclusas muniat aures Astrictus ligno divini fune timoris; Lignum nostra salus crux est, velut in rate malus, Nec caret antennis, quae sunt duo brachia ligni. In cunctis quae, dante Deo, concessa videntur Usibus humanis, nil pulchrius esse putamus Nil melius muliere bona, quae portio nostri Corporis est, sumus atque suae nos portio carnis, Quam non immerito naturae lege coacti Ut sociale bonum, vel cum nos laedit, amamus, Nam cum simus idem, sub eadem conditione Vivimus, et nihil est quod non commune geramus, In cunctis similes, salvo discrimine sexus: Lex, ortus par est, alimentis utimur iisdem, Aeque vestimur, fletum risumque movemus Affectu simili, sensu discernimus aequo Quae bona, quae mala sint, quid justum, quid sit iniquum, Et sermone pari sententia mutua currit. Inter consimiles gratesque referre vicissim Novimus, officiis alternaque dona mereri, Et dare consilium quo noxia submoveantur Ista vir et mulier communiter omnia possunt Quae constat brutis animantibus esse negata, Nec tamen et multi cupiunt, et amanda fatentur 1602 Quae ratione carent, vivunt tamen atque moventur, Sterque gradu[ f. Stantque gradu] nobis naturae juncta secundo, Herbas et flores et cuncta virentia terrae, Quae calor humori mistus nutritque, fovetque, Incrementum dans, et vires fructificandi. Pulchra putant homines, animam tamen ista carere Non ignorantes, sed enim crescendo moventur. Tertius ergo gradus docet haec minus esse probanda Vestes, argentum, gemmas aurumque, vel omne Quod motu caret, et tamen est optabile visu, Quamvis a nobis longe longeque[ f. lateque] remota. Quarto quippe loco naturae lege tenentur. Admiranda ferunt etiam quibus ista negantur. Ergo cum mulier sit dignior omnibus istis, Pulchrior argento, fulvo pretiosior auro, Splendidior gemmis, quia luce carent rationis, Quod miranda magis, vel quod potius sit amanda Ex supradictis certum constare putamus. His licet ex solo venientibus ordine causis Naturae justi nexu sociamur amoris, Quas tamen ex aequo sexus partitur uterque Nec minus ista viris sunt quam mulieribus apta. Sed sunt multa quibus muliebris sollicitudo Praeminet, et propriam dat mundo femina causam, Quam si submoveas, hominum genus omne peribit, Nam si desit ager rogo, quid tua semina prosunt? Quis queat esse pater, si desit femina mater? Transeo praegnantis duros longosque labores, Anxia praetereo cruciantis tempora partus Quo nos in lucem mater christissima[ f. tristissima] fundit Mox pretio prolis tantos oblita dolores. Quis precor hoc meritum digno compensat amore? Dicere quisve potest se matrem non habuisse? Multa minora quidem, sed quae tamen exigit usus Vice[ f. vitae] communis, tibi femina sola ministrat, Nam quis nutricis sumet nisi femina curam, Qua sine nemo potest natus producere vitam? Quis lanam, linumque trahet? Quis volvere fusum? Reddere quis pensum, vel texere quis patietur? Usus in nostros fiunt haec, tam commoda fiunt, Ut si deficiant, vitae minuatur honestas. Plurima praeterea quae cura domestica poscit Promptius exsequitur speciali femina cultu Multaque perpetitur, quae nostra superbia transit. Mollius aegrotum tractat, plus sedula lecto Assistit, studiosa cibos potumque ministrat. Plus amat, et citius valet ad praecepta moveri, Inque boni formam ceu mollis cera reflecti, Et disciplinae subjectior esse probatur. At mens dura viri rigida cervice repugnat, Vixque jugum patitur dum se negat inferiorem. Adde quod in fragili magis est laudabile sexu Virtutis studium, transgressio plus venialis; Nec tamen in sexu virtus minor inferiori Saepe reperta fuit, sed nec transgressio major, Namque scelus Judae quae pessima femina vincit? Aut quis vir meritum valet aequiparare Mariae? Hoc tamen excepto quoniam res unica constat, Non paucas legimus mentes gessisse virorum, Aut etiam superare viros, et pectore forti Dignam mercedem merita cum laude tulisse. Sara, Rebecca, Rachel, Esther, Judith, Anna, Noem, Sidera ceu septem quas saecula prisca tulerunt, Aequiparasse viros, aut exsuperasse leguntur. Nam Judith egregium facinus, quod nemo virorum Ausus erat, gessit, caeso rediens Holoferne, Bethuliaeque salus urbi data per mulierem, 1603 Urbibus a reliquis pulsum deterruit hostem. Esther reginam commendat fama perennis, Quae velut agna lupo crudeli nupta tyranno Non timuit, capitis discrimine, limen inire, Quod[ f. Quo] non exibat quisquis non jussus inisset, Opposuitque suam propria pro gente salutem, Edictumque necis populi convertit in hostes. Ruth taceo quae sola socrum comitata pudicam, Ad regale genus meruit transfundere prolem, Dum fidei causa patriam fugit atque parentes. Aut sub lege nova postquam laus integritatis Virgineo partu mundo celebrata refulsit, Innumerabilibus sunt tempora plena puellis, Quae vitae damno compensavere pudorem, Et documenta viris, hostem superando, dedere Quod mentis virtus sit cedere nescia poenis. De numero quarum meritis non inferiores Agna, Fides, Agathes, Lucia, et Caecilia, Thecla Egregia virtute truces vicere tyrannos. Possem gentiles etiam memorare puellas Mortis contemptu celebres, castoque pudore. Aeternam meruit moriens Lucretia famam Damna pudicitiae celeri nece sponte secuta, Alcestes decoris refugit dum cernere lucem, Hanc tamen et memorant dura sub conditione Qua caput alterutrum crudelia fata petebant Morte sua vitam regis servasse mariti. Casta suum ferro confoderat atria pectus Damnati cupiens praecurrere fata mariti, Quod sibi dilecto cum traderet: Accipe, dixit, Quod feci vulnus mihi non dolet, et tua, Pethe, Vulnera quae facies, mihi vel post fata dolebunt His patet exemplis, patet et rationibus illis Carminis in primo quas limine fiximus hujus, Quod neque culpari mulier, quia femina tantum, Nec quia vir tantum debet quis laude beari, Sed magis in sexu vitium mutatur utroque. Et pariter laudem virtus in utroque meretur. Aetatem vexant incommoda multa senile, Quae de mortali procedunt conditione Corporis humani compagem debilitante Dum dissolvendos in mortem praeparat artus; Mens etenim vivax nec corpore clausa senescit Nec finem vitae jam corpore libera novit. Haec sunt ergo fere senibus plerisque molesta, Singula saepe novo tentantur membra dolore, Nunc caput, aut pectus, nunc cor dolet, aut latus, at nunc Extorquet gemitus vexans injuria lumbos, Contrahitur nimio nunc totum frigore corpus, Vixque valet multa cumulatum veste foveri, Pondus et impositum fessos mox opprimit artus, Congeriemque jubet citius removere molestam, Aut onus aut frigus misero tamen est tolerandum, Sed neutrum perferre potest, at utroque gravatur: Est utrobique labor, requies utrobique negatur. Interdum subita correptus febre calescit, Frigus adest et onus, sed eum calor angit iniquus. Huic caligantes oculos tegit improba nubes, Ut vix servorum valeat dignoscere vultus, Aut prorsus patulos lux invida deserit orbes. Excussos alius gemit a radice molares Infusum nudo dum panem versat in ore, Et sorbere magis, quam mandere cogitur escas, Sustentatque cibus, sed non delectat edentem, Fallit et insipiens gustu torpente palatum, 1604 Vox exarmato quoque deformatur in ore, Et collisa levi balbutit lingua labello. Sunt quibus obstrusae via jam praecluditur auris, Et vel clamosa vix possunt voce moveri. Quorumdam nares sensu privantur odoris, Ut nihil a coeno distet fragrantia thuris, Hos neque contristat cerebrum, neque mulceat illud. Sed neque tam dulcis senibus sopor explicat artus, Nec se tam lenis vetulis sonus auribus infert, Non sic aestiva fessi recreantur ab aura, Nec similem praestant potusve cibusve saporem. Tardo conatu suscepta negotia tractant, Et quoties opus est, lento sermone perorant. In quaestum cupidi quaesita tenaciter abdunt, Et ne deficiant metuunt praesentibus uti, Cumque, quod his vitae superest, paucissima poseat, Frustra spe longi non pauca superflua servant. Sed quis sanus iter longos parat ad breve sumptus? An non desipit is qui quo brevior via restat, Hoc plus sollicitus graviora viatica tollit? Stultior est iste qui quo non utitur auget. Cur? quia semper eget. Quare? quia parcit acervo. Cur parcit? ne deficiant sibi commoda. Quaenam? Hospitium, vestes, cibus et diversa supellex. Ast haec deficient si sumpserit unde parentur, Et ne deficiant, hac deficient ratione, Quod quam sit stultum stultis etiam patet, ergo Sumat et expendat, paret et quibus expedit uti. Sed gelidus sanguis senis anteriora coarctat, Et timet expensas, et eget, ne possit egere, Ergo voluptates aufert provectior aetas. Corporis enumerant quas inter commoda multi, Inter quas fertur coitus vel maxima, cujus Sera caloris egens aetas intercipit usum, Propterea vulgo senibus culpatur ab ipsis, Cumque senectutem cupiant omnes adipisci, Accusant omnes et detestantur adeptam Quando voluptatum non idem sensus habetur. Sed mihi multa placent quae confert longior aetas, Nec culpanda nego quaedam quibus insimulatur Sic etiam non multa gerit laudanda juventus, Nec minus est vitiis eadem subjecta quibusdam. Laudo senectutem, quia turpes pellere motus Noscitur, et mundum servare libidine corpus, Tum quod inest senibus rerum prudentia major, Et quod tranquillam sectantur amantque quietem. Pellitur et petulans levitas gravitate senili, Tum quod saepe solent avertere publica damna Consilium dubiis in rebus dando salubre, Et discordantes revocant ad foedera pacis, Et quod[ f. Non quod] avaritiae morbo plerique laborant, Improbo praecipue quia sumptu se quoque fraudant, Et morti servant quae vitae postulat usus, Nam quod in annoso tenuantur corpore vires, Vel quod morborum miseros incursio vexat Non magis arguo quam quod non aut viribus infans Stare potest pueri[ f. propriis], puer aut juvenilibus uti, Quodve sui morbi juvenes puerosque fatigant, Scilicet aetatum distinctas proprietates. Qui trahit in culpam naturae jus reprehendit, Quod senis obscurat fallax oblivio mentem, Immemor et subito facti solet esse recentis: Hoc reor aetatis, non culpa deficientis, Sed magis incultae vitio contingere mentis; Nam quos desidiae dat luxuriosa juventus, Excipit hos hebes insipiens odiosa senectus; Quos prior in studiis aetas exercet honestis Jucundos clarosque senes florere videmus, Pectore qui memori recitant linguaque diserta Res noviter gestas, imitandaque facta priorum; 1605 Econtra quosdam juvenes puerosque videmus Vix hodie quod heri gestum fuerat reminisci. Unde patet non temporibus juvenumve senumve Stultitiae causam, sed moribus attribuendam; Scilicet aetati luxus nocet improbus omni, Et modus aetatem servat, decet, adjuvat omnem. Multa senex memini juvenem me probra tulisse Verborum cur non sequerer levitate coaevos Intempestivis epulis ludisque vacantes, Cum me discendi retineret sobria cura, Quorum nonnullos miseram modo ferre senectam. Mens hebes et corpus privatum sensibus ipsis Indicat antiqui vestigia sordida luxus. Ast ego nunc suaves studiorum colligo fructus Cum lego, vel meditor, vel quidlibet utile scribo, Vel mihi commissos moralibus instruo verbis. His exercitiis mihi fit jucunda senectus; Et si corporeis me fraudat viribus aetas, Ingenium mihi mensque vigent et tempore crescunt. Nec mihi contemptum peperit maturior aetas, Sed cani capitis crevit reverentia major. Ergo Creatori non cessem reddere grates, Aetatem qui me miserans perduxit ad istam, Qua jam naturae petulans deferbuit ardor, Pacatosque sunt[ f. sinit] tandem requiescere sensus. Delectet juvenes latis discurrere campis, Sectari lepores, capreas, aviumque volatus, Delectent epulae, ludi, spectacula, cantus, Me mens oblectat meditantem talia, lectus. Fato cuncta regi testatur opinio vulgi, Munera fortunae qui plus nascentis in hora Constitui perhibent, quam nobilitate parentum. Nec desunt aliqui doctorum nomen habentes, Qui sibi nonnulla ratione probare videntur Quod nostros actus genesis violentia ducat, Ut quidquid gerimus confirment esse necesse. Est autem genesis natalis terminus horae, Quam sub stellarum testantur lege teneri, Quarum cuncta situs nascentibus omnia praestat, Sidera nam septem per signa ferunt duodena Cursu retrogrado; tamen haec cito, tardius illa Temporibus certis intervallisque moveri. Ergo mathematici stellarum numine[ f. nemine] septem Prospera cuncta dari perhibent, casusque sinistros; Juxta quod sese sociant per singula signa, Aut a se brevibus spatiis longisque recedunt, Sic tamen ut radios quaecunque proportio jungat. Nec solum causas tribuunt his exteriores, Sed mores etiam nascentibus videre credunt; Namque Venus cum Marte manens in schemate quodam, Tetragono solis radio se respiciente, Cogit adulterii facinus committere natos, Cogit et incestus patrari flagitiosos; Unde putant tractum, quod musa poetica narrat, Martis adulterium solem Venerisque notasse. Mars quoque respiciens Saturnum schemate quadro Stellarum nulla se respiciente bonarum Efficit audaces, gladiatores, homicidas, Daemoniacos, fures, omnique libidine plenos. Cum Jove juncta Venus parit omnibus omnia laeta, Si tamen obstat eis radiatio nulla maligna. Unde Maro memorat quod Juppiter oscula natae Praelibans vultu, laevum fuget omne, sereno. 1606 Mars fera bella movet; belli deus inde vocatur. Pessima cunctarum Saturni stella putatur. Mercurio lunaeque suos ars dividit actus, Vitae dans astris humanae jura necisque: His lucra, damna volunt, his corpora sana vel aegra; His et virtutes omnes, et crimina cuncta; His paupertates et opes ascribere causis, Haec apud astrologos quondam mihi lecta recordor. Firmicus infirmis rationibus ista probare Contendit, cujus mihi themata falsa videntur; Nam juxta quod ei placet inquisita notare Affirmem quod sit mea constellatio fallax, Sicut in hoc studio versans aliquando probavi, Ni vereor ne me potius quis fallere credat, Aut in difficili falli numero potuisse, Si non haec nota cunctis ratione refutem. Primum si verisimiles assertio falsa Posset habere locos, ac gentibus insinuari Quod genesis cogat quidquid committitur, usquam Utile quid mundo, precor, haec persuasio ferret, Scilicet ut nullus quaecunque nefanda cavere, Sed patrocinio cognati sideris utens Vellet quisque suum scelus hac ratione tueri. Cur mihi quis post haec judex imponere culpam Tentet, et insonti poenam decernat iniquam, Cogentem feriat, parcat censura coacto, Vel potius laudet quidquid delectat agentem, Omnia cum constet descendere crimina coelo? Ergo metus poenae cohibens peccare volentes Postquam defuerit, ruptis malus omnis habenis Proruet in facinus, peragens quodcunque libebit Aspice quanta malis scelerum sit aperta fenestra, Fur, latro, sacrilegus, raptor, perjurus, adulter, Et quodcunque nefas toto punitur in orbe Jam velut in licitum vetitos prorumpet in actus. Quod si poena reis deberi nulla probatur, Et contra nulli debentur praemia justo, Spes perit atque metus, perit paradisus et orcus, Libertas perit arbitrii, vis cuncta coarctat. Sic leges frustra, sic jura forensia frustra, Consilium frustra, mentis prudentia frustra, Templa Dei frustra, supplex oratio frustra, Et quaecunque juvant miseros sunt omnia frustra. Ergo nec ignaro nocet absque labore vacare, Nec juvat agricolam multis cum bobus arare, Si mala stella probum, vel si bona gignat inertem. Et tamen alter eget, cum sumptibus alter abundet Quid quod et auctorem condemnat opinio talis, In quem perspicue stellarum culpa redundat; Aut igitur genesis prorsus reprobanda videtur, Aut genesi salva, salvum nihil esse probatur. Haec satis esse reor, quibus cedat impius error; Si tamen est aliquis super haec qui plura requirat, Et petat opposita genesim quasi fronte feriri, Possumus hanc alia falsam ratione probare. Sunt quaedam quas nulla movet discordia gentes, Bragmanos Ceresque vocant qui vera probarent. Nullus ibi raptor, spargens incendia nullus, Nullus adulterium novit, perjuria nemo; Incestum fugiunt, faciunt homicidia nusquam. Nunquid in his aliquid juris tenet aut Venus, aut Mars? Aut nunquid nullus sub eorum nascitur hora? Sunt aliae contra quibus est incestus in usu, Quarum sunt homines assueti vivere rapto, Sanguinis humani quibus est effusio vilis, Qui nec adulterium, nec caetera crimina vitant, Quos non auditu, sed visu movimus ipso. Nunquid et hos prohibet sidus peccare benignum? Aut horum nemo valet hoc sub sidere nasci? 1607 Denique Judaeis quotquot versantur ubique Octava curtata die sunt membra pudenda, Omnibus et tenero fluxit de corpore sanguis, Quis cunctos una genitos deliret in hora, Qua Mars sanguineus natis dare vulnera fecit Omnes ut membro plagam paterentur in uno. Ergo voluntatis non sideris esse probatur In bivio positum laevam dextramque tenete; Nec minus est clarum, quod saepe timore voluntas Vel spe mutatur, refugitque quod ante petebat, Ut si quis planum cupiens incedere callem Aspiciat subito scissae telluris hiatum, Interitum metuens objecta pericula vitat; Et rursus pariter saxosum tendere nolens, Si subito videat non parvi ponderis aurum Spe lucri properans pensat mercede laborem, Ingrediturque viam per quam prius ire timebat. Impellat juvenem Mars, et Venus atque Cupido Quemlibet ad coitum cupientis idem mulieris, Atque superveniat, cum jam sit uterque paratus, Ira viri gladios infestaque tela gerentis, Suspensaque manu permittat opus morituris, Nonne sub articulo necis impendentis utrique Victa timore fugit peccandi tota voluntas, Et facinus prohibens timor est violentior astris? Sic etiam populos regum decreta timentes, Qui punire reos soliti delicta coercent, Vivere perpetua gaudentes pace videmus, Et nec agunt praedas, nec ab his incendia fiunt, Nec violare toros alienos turpiter audent, Nec dant infestis sibi mutua vulnera telis. Ergo timor, non stella facit ne crimina fiant. At quos nulla regit vitiis inimica potestas, Aut legum jurisve minax censura coercet. Caedibus inter se videas saevire cruentis, Assuetos crebris pacem turbare rapinis, Et vetitos coitus lasciva licentia miscet. Ergo timore carens crimen patrat omne voluntas; At spe mercedis fieri bona cuncta putamus, Cum sit et haec ipsam merces evadere poenam Sed pro mensura fidei sunt spesque timorque, Indubitata fides spem perficit indubitatam, Et certus timor est quem certa fides comitatur; At titubante fide titubabit spesque timorque. Unde fit ut modicae fidei peccata frequentes; Nam qui perfecte poenas et praemia credunt, Si peccare timent ne poenas perpetiantur, Et bona semper agunt ut regnum promereantur. Haec contra genesim breviter scribenda putavi; Ne tamen omnino fatum genesimque repellam, Esse meum fatum summi Patris assero Verbum, A quo cuncta regi debent quicunque fateri, Ingenitamque mihi dico genesis rationem, Et libertatem qua quo volo tendere possum, Sponte bonum, vel sponte malum sine sidere patrans. Ergo si fuerit rationi juncta voluntas In signo Librae Christo se[ f. me] respiciente, Prospera cuncta mihi contingent hic et ubique. Haec est cunctorum genesis bona Christicolarum. Graecia philosophos habuit diversa sequentes, Dum sibi quisque placens aliorum dogmata damnat, Ut semel assumptam pudor est deponere partem. Hi de principiis mundi vitaque beata Millia verborum studuerunt texere multa, 1608 In quibus ingenio, non re, subtiliter usi Plura probabilius quam vere composuerunt, Errorisque sui multos habuere sequaces Artifici captos dicendi commoditate, Inter quos habitus non ultimus est Epicurus Ex atomis perhibens mundi consistere molem. Iste voluptatem summum determinat esse Perfectumque bonum, quo quisque fruendo beatus, Congaudensque sibi sine sollicitudine vivat, Scilicet aut animas cum corporibus perituras, Aut nullum credens meritum post fata manere. Hujus discipuli plures sunt Pythagoreis, Socraticis plures, nec quisquam philosophorum Tot propriae sectae potuit reperire sequaces. Quis numerare queat regiones, oppida, vicos, Urbes atque domos Epicuri dogma sequentes? Sed nec ego dubitem si corporis ulla voluptas Hoc praestare potest, ut sollicitudine pulsa Perpetuo gaudens aetatem ducere possim, Inter delicias praebere manus Epicuro. At si constiterit quod perniciosa libido Corpus debilitet, mentisque retundat acumen, Obtineat ratio quod sit fugienda voluptas. Primum delicias Epicuro sufficientes Nonnisi sollicitus queat ipse parare magister. Sed, verbi causa, nos illi cuncta paremus Commoda solliciti, gratis quibus ipse fruatur, Et videamus utrum sit luxuriando beatus; Nec vero tantum demus sibi dulcia gustu, Sed pascant oculos etiam pulcherrima visu, Sensibus et ceteris adsit sua cuique voluptas: Sterne, puer, lectos, loca terna parato quaternis, Hunc poscit numerum genialis forma triclinum, Cortinisque domum pictisque tapetibus orna, Perque pavimentum redolentes spargite flores. Ipse micans gemmis princeps, ostroque superbus Accubet in lecto pretioso murice tecto, Stragula convivas, seu byssina vestis adornet, Turba ministrorum cultu sit amicta decenti; Pone dehinc mensas, mantilia candida, mappas, Confectum nivea profer similagine panem, Mellitas etiam solemniter adde placentas, Fulgentes calices, nitidos appone catinos, Fercula diversis condita saporibus infer; Quadrupedum carnes quas cura domestica nutrit, Quasque canum silvis solet exagitare latratus, Omne genus volucrum quod regia mensa frequentat, Aequoreos pisces et de fluvialibus undis Affer, et electos de qualibet arbore fructus, Et quidquid tellus homini producit edile, De vilis ut stomachi dapibus fastidia vincas; Utque voluptatem capiat subtile palatum, Nec minus et variis distendito potibus utres, Caecuba non desint, nec desint vina Falerna, Pocula pigmentis et melle sapora propina. His pistor, pincerna, coquus, dapiferque parandus Insistent opus est, et turba minor famulorum, Ne si forte moras protraxerit actio segnis Sit miser ante fame rex quam comedendo beatus. Interea ne qua fraudetur parte voluptas, Tibicen, tubicen, citharistria, saltria, mima, Cymbala, psalterium, lyra, tympana, fistula, voces, Et si quod genus est quod musica dulcius aptet, Singula delectent festivis cantibus aures. Nardi laeta domus pretiosi fragret odore, Balsama respirent, nec desint galbana, nec thus. Post haec cum fuerint jam viscera plena beati, Balnea, tonsores, strigiles, unguenta, silotrum, Queis niteat curata cutis, sint rite parata. Sic color atque sonus, sic et sapor omnis, odorque, 1609 Sensus corporei quibus ad momenta fruuntur, Si quos objectant usu praesente beatos Efficiunt, miseros cito discedendo relinquunt; Sed neque qui fruitur re quam cito scit perituram Securus gaudet, nec sollicitudo beatum Ulla decet, sine qua nemo fruitur perituris, Nam cum defuerint, cupit insistitque fruendis; Dum fruitur metuit ne se fugitiva relinquant, Inque vices miserum carpunt timor atque cupido. Ergo nequit vigilans non sollicitudine pungi, Ansatur, et multo vino somnoque sepultus Nil cupiens et nil metuens fortasse beatus Esse potest, cum se non sentiat esse beatum. An[ f. sic] siquidem miser est, nisi tempore dormiat omni, Dormiet aeternum, ne sit miser evigilando. Ridiculum nimis hoc, illudque videtur ineptum Quid quod et ebrietas et crapula corpus onustum Interius vexant, inflataque viscera rumpunt, Dum gravis immodicas stomachus non digerit escas, Et male fetentes exhalat copia ructus, Vixque sub hac massa pulmo respirat anhelus, Lymphatumque mero cerebrum cava tempora pulsat. Quae poterit, precor, esse quies in turbine tanto? Quin etiam morbos parit immoderata voluptas Nervos dissolvit, venarum cursibus obstat, Et generat nimias vitiato sanguine febres, Ac reddit tremulos consumptis viribus artus. Denique praecipitat brevioris tempora vitae; Postremo nihil est quod sic exstinguere mentis Scintillam queat et vigiles demergere sensus. Contra sobrietas, mensuraque parca ciborum, Luxuriaeque modus sensus conservat alacres, Et naturali confirmat robore corpus. Et somnos dulces, et cuncta salubria praestat, Excitat ingenium, mentis custodit acumen, Multiplicatque dies, ac vitae prorogat annos. Quis, rogo, virtuti locus est, ubi tetra voluptas Regnat? Num quisquam dominante libidine prudens, Aut justus moderansve potest, seu fortis haberi? Cur hominem jugulat manus importuna latronum? Scilicet ut spoliis redimatur iniqua voluptas. Cur frater fratrem, cur nomina sancta parentes In mortem nati votis properantibus urgent? Ut successuris contingat iniqua voluptas. Denique cunctorum scelerum fit causa voluptas. Ergo voluptatem nec summum constat habendam Nec mediocre bonum, minimum negat ipse sophista Qui summum prohibet; sed nos utrumque negamus, Quippe bonum natura boni nequit esse repugnans, Ut vitium vitio confligere saepe videmus, At cunctis inimica bonis solet esse voluptas, Quam summum patet esse malum, quia destruit omnem Virtutis speciem; vitium parit et fovet omne. Quapropter stultos Epicuri respue sensus, Qui cupis ad vitam quandoque venire beatam; Sperne voluptates inimicas philosophiae, In grege porcorum nisi mavis pinguis haberi Illisa rigidam passurus fronte securim. Quae sit amicitiae lex et modus inter honestos, Veraque quam suaves pariat dilectio fructus Complecti verbis non est mihi plena facultas. Sed tamen experiar super his attingere quaedam; Nam quod philosophis fertur placuisse quibusdam Ut proprio vivat sapiens contentus amore, Nec sibi jungat onus per amicitias alienum Casibus afflicti per quod crucietur amici, Sicque statum rapiat sibi sollicitudo beatum, Qui nisi securae nequeat contingere menti; Hoc, inquam, nulli non exsecrabile dogma Quam sit inhumanum natura judice claret, Qua genitivus amor natos ligat, atque parentes, Et consanguineos sociali foedere jungit, Conjugumque fidem nexu tenet irresoluto, Haec vis et populos, et magnas continet urbes, Alternamque vicem communicat officiorum, Et facit unanimes sub eodem degere tecto, Congregat haec eadem quodam quasi complice sensu Ejusdem generis quae sunt animalia muta, Et duce natura sibi congrua quaeque requirunt, Grataque consimiles animas concordia nectit. Affert ergo nihil vox quae studiosa novorum Fingit amicitias inimicas philosophiae; Nam quid tam clarum, quid tam dignum sapiente Quam gaudere bonis sibi congaudentis amici, Affectuque pari casus portare sinistros, Et junctis opibus se consilioque juvare? Nam sibi quae desunt uni cum conferat alter Fortius assurgunt, ad onus virtutis uterque, Unaque devinctis quasi sit persona duabus, Exemplarque sui videt alter et alter in uno. Ergo remotus adest, et cum sit egenus abundat, Et valet infirmus, loquiturque tacens per amicum; Quodque magis mirum cum sit simul alter et idem, Post mortem vivit, sibi scilicet ipse superstes. Quid tam jucundum, vel quae tam vera voluptas, Quam comes unanimis, cui sic tua gaudia narres, Ut tibi, qui tecum de te sic gaudeat ut tu, Condoleat pariter, juvet, attollatque jacentem? Si cui contingant quae vix contingere possunt Uni cuncta simul, sed dantur singula multis, Gloria, divitiae, facundia, forma, potestas, Munera fortunae quae singula magna videntur, Sic ille et miser est, si destituatur amico. Haec a natura mortalibus insita via est[ f. vis est], Ut simili gaudens contraria cuncta repellat. Scilicet hinc oritur comitum dilectio prima, Quam benefacta fovent, et alit tenor officiorum, Praebita cum fuerint hilari sibi mutua vultu. Hoc tam divinum cunctisque perutile munus Qui non admittunt horum teterrima sors est. Si tamen est aliquis tam ferreus et sine succo, Ut nulli credat, nec quemquam possit amare, Humani generis quem dicere possumus hostem, Dum se contentus, nulli prodesse laborat, Praelatos merito reor huic quoscunque latrones, Quos, perversa licet, scelerum communio jungit; Et melius pecudes socialiter in grege vivunt, Quas communis amor laetas agit, indice lusu. Hunc etenim motum qui non habet applicet ut se Ad sibi consimilem nec amantem possit amare, Hujus erit trunco saxove simillima vita. Sed benefacta licet diffundere nostra velimus 1611 In plures, vel, si contingere posset in omnes, Est in amicitiis tamen hic cautela parandis, Ne quisquis blanda specie simulabit amicum, Hic tibi continuo dignus videatur amari, Aut illi clausae mentis cito limina pandas. Hos timor, ast illos spes allicit utilitatum, Quorum turba frequens, nec sic abigenda videtur, Ut nulli quidquam, nec ullo tempore credas, Cum bene nonnunquam falsis utamur amicis; Nam genus hoc anceps assentarique paratum Fallere non metuit, quia non te, sed tua captat. Fortunae comites, et prosperitatis amici, Dum manet illa, manent, et cum fugiente recedunt; At quos virtutis nostrae trahit aemula virtus, Et morum concors species adamata bonorum, Qui non ut pecudem sic contemplantur amicum, Ut pluris faciant qui plus dabit emolumenti, Sed nos propter nos censent et gratis amandos, Ut se propter se convincitur omnis amare; Hic genus est cum quo communia cuncta geramus, Quod nobis et cui nos nulla negare velimus, Et cum quo firmum manet per saecula foedus. Hanc etenim legem veris sancimus amicis, Ne quid turpe rogent, sese[ f. caece] faciantve rogati, Sed neque sustineant quae sint praestanda rogati, Dent ultro potius sibi congrua quaeque vicissim. Ergo vir sapiens, quem diligat, eligat ante, Unanimemque sibi conformalemque futurum Indiciis studeat cautus praenoscere certis. Mercaturus equum prius explorare labores, Ne pede sit molli, ne sint exilia crura, Ne nimium tardo vincatur in aequore cursu, Neu frenum retinens parere recuset habenis, Et, cui te credas, non explorabis amicum? Ergo gravem, justum, fidumque legamus oportet, Utilibus qui non postponere possit honesta,( Utile si tamen est aliquid quod non sit honestum) Huic etenim tuto praecordia nostra patebunt, In quibus agnoscet quidquid cognoverit in se Dum tales erimus, qualem descripsimus ipsum, Nam nisi virtutis cultores simus uterque, Inter dissimiles poterit discordia nasci, Quae veros nunquam turbare valebit amicos, Cum sit virtuti nunquam contraria virtus; At vitiosorum concordia saepe vacillat, Ut si forte tenax nimis iste sit, ille profusus, Aut aliud discors vitium divellat utrumque, Utpote qui veri non esse probatur amici. Ex quo colligitur quod foedera sola bonorum Nomen amicitiae vera ratione merentur, Namque malos socians concors sed iniqua voluntas Fictio jure potest vel conspiratio dici. Non igitur temere neque fortuitu speciales Debet amicitias cum quolibet alter inire, Vulgares siquidem multas fortuna ministrat, Sed prius expertis primas concedere partes, At reliquis uti varios ut oportet in usus. Quod si contigerit vel nos examine falli, Vel quos diligimus mores mutare priores, Nam quosdam tenuis servat fortuna modestos, Quos vel opes, vel honor si forsan riserit, inflant, Aut aliae plures faciunt desciscere causae, Hos non continuo fas est ab amore repelli; Est adhibenda prius leviter correptio mitis, Mox etiam, si res petit, objurgatio dura, Quae vitium feriens pedetentim parcat amico: Quem si constiterit vitio non posse revelli, Jam ne nos maculent hominis consortia foedi, Foedus amicitiae sensim sit cura reduci, Ut dissuta queant, non ut discissa videri. Nec subito bellum, vel jurgia suscipiamus, 1612 Cum quo juncta fuit nobis eademque voluntas; Nam quid turpe magis, quid tam recitabile vulgo, Quam prius unanimes odiis contendere duris? Sed si culpa gravis, vel publica commoda turbat, Vel nobis capitis, seu famae damna minatur, Qui modo amicus erat, decernere cogimur hostem, Et removere manu stultissima vota procacis. Est igitur comitum perpes concordia felix, Quae stat in adversis aequaliter, atque secundis; Sed quae perpaucos jam res probat esse fideles, Scilicet in pejus mundi vergente ruina, Et nihil absque fide tuum satis esse probatur. Suspectos opus est etiam patiamur amicos, Queis licet indignis vitae tantum indiget usus; Sed nos infidum ne nil in corde geramus, Aut illis similes in fraudibus efficiamur: Curandum potius, nec dissimulanter agendum Qualiter a vitio fictus discedat amicus Exemplo nostrae correptus simplicitatis, Quam tamen a damno solers astutia servat; Nam vel si nullum possis reperire fidelem, Nunquid vita placet sine qualicunque sodali? Hinc satis apparet quanti sit verus amicus, Et quam delectet cujus delectat et umbra; Sed quorum virtus animos sibi conciliavit, Virtutis studium veros conservat amicos, Quam Deus imprimis post se jubet esse colendam, Et sine qua verus nunquam reperitur amicus. Obtinet ergo locum Deitas super omnia primum, Proxima stat virtus, post quam numeretur amicus. Quo melius post illa duo nihil esse putamus. Humani generis gravis est et summa querela Quod nulli parcat durae sententia mortis, Hanc omnis aetas, franc sexus abhorret uterque. Hanc detestatur pariter cum paupere dives, Cum puero juvenis, vir cum sene, sanus et aeger; Hanc indoctus homo summum putat esse malorum Omnia cum vita tollentem commoda vitae; Haec hominem pecudi pro parte corporis aequat, Dum simili tabo carnem dissolvit utramque; Et, quid plura loquar? mortis violentia desit, Reddita libertas perfecta videbitur orbi. Mortis quippe timor qui maximus esse timorum Creditur impendens cervicibus omnibus horis, Sub quo stant reges, omnisque caduca potestas Obscurat quidquid vita delectat in ipsa; Quod quidam Damocles Siculi conviva tyranni Ignarus rerum prius experiendo probavit. Nam dum patroni sortem jactando beatam Saepe recenset idem felicis commoda regni, Enumerans aurum, vestes, caelataque vasa, Regales epulas, ludos, turbamque clientum, Postremo licitum quodcunque liberet agendi, Felicem repetens ad singula quaeque tyrannum, Utpote qui nullum metuens timor omnibus esset. Ergo, tyrannus ait, si res tibi tanta videtur, Experiare licet fortunae commoda nostrae; Purpura regalis, sceptrum, diadema, tribunal, Imperiique mei tibi sit permissa potestas En tibi sum quod eras, quod eram tibi, tu mihi fias. Fascibus assumptis sublimi verna locatur Conspicuus solio, geniali mensa paratu Instruitur; procerum circumstat turba sedentem 1613 Certatim properans nutus implere jubentis. Denique quidquid habent convivia regia lautum Omne repraesentat famulus rex ipse ministrans. Coeperat ergo diem tot per bona ducere laetum, Cum videt e camera tenui pendentia filo, In subitum vulnus mucronis acumina caeci Lethiferum cerebro jamjam minitantia casum. Excutitur trepidus solio properanter eburno, Mistaque deliciis ingrata pericula damnat Regibus expertus necis impendere timorem. Mors igitur cunctis odiosa nocensque videtur, Qui fragilis vitae finem quasi damna queruntur: Quos ratione carens vulgaris opinio ducit; Nam quidquid natura potens jubet esse necesse, Quodque suis spatiis distinguit providus ordo Insipienter agis quisquis reprehendere tentas. Quis sanus queritur tenebras succedere luci Quam sol occasu dirimens metitur et ortu? Quis quod mutatis vicibus solisque recursu Nox hiberna trium spatium tenet una dierum, Noctibus aequa tribus cancri sub tempore fit lux? Quis quod decurrit per tempora quatuor annus, Veris temperiem distemperet acrior aestas, Quae mox autumno sibi succedente fugatur, Quem glacialis hiems violento frigore pellit? Ver aperit fructus, quos fervida decoquit aestas; Maturos legit Autumnus, sed bruma recondit Annum concludens, gelidaeque simillima morti Decutit arenti marcentes arbore frondes. Constrictosque vetat producere gramina campos. Naturae lex est, ut sit reparabile nulli Praeteritum tempus, sint praeteritura futura, At praesens possit vix exspectare loquentem. Quis tantam sibi, quaeso, fugam velit esse perennem? Optandum potius cursus attingere metam. Ex utero matris cum parvulus editur infans Ceu pecus ignorans quid sit, quo tendat, et unde. Incipit in stadio primos tunc ponere gressus, Currit, et ad pueri crescendo pervenit annos; At puer in juvenem per deflua tempora transit, Inde vir efficitur, post haec subit aegra senectus, Cedit et haec senio, senium mors ultima finit. Praetereunt horae, nec ad anteriora recursus Esse potest ullus, nisi quod mens gesta recenset. Cur magis ergo doles senium decedere morti, Quam quod decessit senio matura senectus, Quodve senectuti decessit fortior aetas, Cui succedenti decesserat ante juventus, Quae praecurrentes pueri concluserat annos, Quos infantilis nuper praecesserat aetas? Nam primos hominis damnare videberis ortus, Ultima si damnas fugientis tempora vitae, Quae ratione pari disponit conditor idem. Cum velut a docto bene sit descripta poeta Naturae studio mortalis fabula vitae, Laudato primo, laudetur et ultimus actus, Quo jam finito lector: Vos plaudite, dicat, Caetera fine suo clauduntur tempora vitae, Atque quot aetates quasi tot mortes obeundae; Ultima cunctarum deterrima fine carebit, Cui via jam fessos longissima concutit artus; Nam si vita senis miseri sine fine maneret, Cui non, quaeso, gravis, quae se quoque praegravat, esset? Expedit ergo mori senibus, quam morte carere. At si mors vitae cursum, quod saepe videmus, Non exspectato senio festina recidit; Sic quoque nulla datur justae tibi causa querelae. Gaudendum potius quam per compendia mortis Qui subeundus erat vitae labor abbreviatur. Nec jam peccando nocet importuna voluntas, Nec tibi quam laceras iteranda molestia mortis. 1614 Mors homini dat sola mori non posse, nec ultra Affligi poenis, aut vulnera saeva timere. Quae bona tot confert, mala qua ratione putatur, Aut quae tot removet mala, cur bona non habeatur An quia post obitum poenas patiuntur iniqui? Ast haec non mortis, sed vitae culpa probatur: Nam si mors horum posset finire dolores, Quondam vita gravis, mors exoptabilis esset; Est etenim nihil his gravius, quam morte carere. Mors est ergo bonis requies, finisque malorum; Poenae causa malis, non mors, sed vita maligna. Denique si proprium res quaeque recurrit ad ortum, Utque fluant iterum revocant sua flumina fontes, Ut placuit docto qui scripsit mystica regi, Quo nullus toto vixit sapientior orbe, Quis graviter ferat, aut potius non judicet aequum Si recipit tellus ortum tellure cadaver, Spiritus antiquae repetit primordia sedis Postremo nisi mors compesceret improba vota, Nulla foret mundo pacis censura tenendae, Nec quodcunque nefas committere quisque caveret: Nam licet et poenas, et rerum damna timerent, Spes stabilis vitae vacuaret certa timorem; Mortis namque metus poenas exaggerat omnes, Damnaque spes vitae dat cuncta minora videri. Est igitur satius mortalia membra resolvi, Hocque timore malos duro quasi fune teneri, Quam, cessante metu, per tempora ducere vitam, Ac ruptis scelus omne ruens excurrere frenis. At quod de vitae quidam brevitate queruntur, Quale sit attendens, video ratione carere: Nam si propterea vivendi longa petuntur Tempora, ne pereat spatio fraudata voluptas, Expedit ut breve sit quod mens gerit improba; nempe Majores poenas diuturna libido meretur. At bene viventis si mors cita praepedit actus, Justi post obitum voti manet integra merces. Nec nocet ergo bonis fragilis breviatio vitae, Et prodesse malis poenas metuendo videtur. Unde patet neutris causam superesse querelae. Quod latuit priscos hujus mundi sapientes, Qui coeli terraeque plagas et tempora mensi, Rerum naturas se comprehendisse putarunt, Nobis certa fides visuque probata revelat, Ipso qui mortem destruxit testificante, Quod nova post cineres humana cadavera surgent, Et reparata caro jam finis nescia surget. Primitiae Christus, dux et caput ipse piorum, De Patris ad dexteram prius ascendendo levavit. Et rediviva polo tandem sua membra locabit. Neve quis haec aliis contingere posse negaret, Quod sibi concessit, qui solus criminis expers, Et Deus est et homo, vitae mortisque magister, Jusserat exstinctos reduces ad munera vitae, Dum mortalis adhuc mistus mortalibus esset, Testari populo, quod spiritus et caro jungi Ut potuere prius, cum nondum juncta fuissent, Sic etiam post fata queunt disjuncta reduci; Nec stat in alterutro gravior labor Omnipotenti. Filius haec viduae proles docet unica matri, Quem Deus a feretro, turba spectante, levavit. Lazarus haec clamat, dum prosilit a monumento 1615 Velatus faciem, manibus pedibusque ligatis; Instita nec retinet, cui jussio fortior instat. Et ne desperet fragilis quoque talia sexus, Clausa puella domi verum rediviva fatetur; Testis uterque parens, et turba domestica testis. Haec igitur spes est, haec exspectatio sola, Quae consolatur multos magnosque labores, In quibus a miseris sub tempore vivitur isto. Ipsa metum mortis, poenamque fidelibus aufert Excusatque, Domini ne sua videatur imago In nihilum redigi, frustraque fuisse creata, Si finis noster cinis est, vilisque favilla. Haec nobis sancti tradunt credenda prophetae. Job quoque vir patiens, contemplatorque futuri. Hac spe solatur percussae vulnera carnis, Quod sua de tumulo caro, pellis et ossa resurgent, Viventemque Domini[ f. Viventemque Deum] redivivus et ipse videbit. Ad secreta poli semel et bis raptus, idipsum Affirmat Paulus, perhibens sermone fideli Mundo terribilem tuba quod dabit ultima cantum; Nec mora, defuncti scissa tellure resurgent, Occurrensque Deo pars in sublime feretur, Altera devexum captiva trahetur in orbem. Credere quid dubitem fieri quod posse probatur? Quodque refert factum sacra pagina, quidni futurum, In quo consistit fidei vis maxima nostrae? Cujus et ipse typum, naturae munere gesto, Quaque die somno, ceu mortis imagine pressus, Rursus et evigilans veluti de morte resurgo, Ipsa mihi sine voce loquens natura susurrat: Post somnum vigilas, post mortis tempora vives, Clamat idem mundus, naturaque provida rerum, Quas Deus humanis sic condidit usibus aptas, Ut possint homini quaedam signare futura. Mutat luna vices, defunctaque lumine rursum Nascitur, augmentum per menstrua tempora sumens. 1616 Sol quoque per noctem quasi sub tellure sepultus, Surgens mane novus reditum de morte figurat. Signat idem gyros agitando volubile coelum, Aera distinguens tenebris et luce sequente. Ipsa parens tellus, quae corpora nostra receptat, Servat in arboribus vitae mortisque figuram. Et similem formam redivivis servat in herbis, Nudatos foliis brumali tempore ramos, Et velut arentes mortis sub imagine truncos In propriam speciem frondosa resuscitat aestas; Quaeque peremit hiems nova gramina vere resurgunt, Damnaque temporibus restaurant pristina certis, Semina jacta manu sulcis moriuntur operta, Quae velut e tumulis cito vivificata resurgunt, Ut suus incipiat labor arridere colonis. Nos quoque spes eadem manet et reparatio vitae, Qua revirescat idem, sed non resolubile corpus. An mihi subjectis data sit renovatio rebus, Totus et hanc speciem referens mihi serviat orbis, Me solum premat irreparabile damnum; Et quid erit causae modico cur tempore vivens Optima pars mundi, vitaeque datoris imago, Post modicum peream, sublata spe redeundi? At pro me factus duret per saecula mundus, Nonne putas dignum magis inferiora perire Irreparabiliter, quam quae potiora probantur? Sed tamen illa manent, ergo magis ista manebunt. Praeterea quaenam ratio sinit ut bonus auctor, Cujus propositum fuit immortalia nobis Corpora largiri, supplendis apta ruinis Angelici casus, aut defecisse putetur, Aut quasi mente levis, quod tunc voluit, modo nolle? Absit utrumque Deo, cujus tam fixa voluntas Ad bona quae coepit semel, estque plena potestas. Ergo nihil restat cur jam dubitare velimus Nos cum corporibus fruituros perpete vita.

Intertext edge

Open linked passage

Note