Marbodus Redonensis1035-1123
Vita S. Roberti
Robe 3.13
Choose a text
More by Marbodus Redonensis
—
10967 Visro5
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Domino vere sancto, et in Christi membris unice amplectendo STEPHANO abbati, MARBODUS peccator.
3.2
Frequenter petis, vir egregie, imo sub assumptae petitionis figura multo arctius jubes et cogis, ut priori libello quem de vita beati Roberti simplici sermone, utinam tam efficaciter quam libenter, composui sequens opus de virtutibus ejus secundum titulos primi scriptoris adnectam. Honorat parvitatem meam repetitae dignationis injunctio, sed onerat infirmitatem gravis laboris assumptio. Neque enim si prius tibi displicuisset, sequens a me opus tam instanter exigeres, nec rursus quod placeat absque labore et industria potest exsculpi. Sed neque etiam ineptus sum, ut si boni quid ago, meis hoc viribus arrogem, et non illi potius a quo cuncta bona procedunt, nec tam infidelis ut in honestis ac piis laboribus divinum desperem auxilium. Gratulator igitur opusculum illud tibi, Pater, et sanctis fratribus placuisse, et divinae gratiae per quam placuit gratias ago. Sed quod restat eadem 1448 ope divina fretus aggredior, quam mihi non meritorum meorum, quae mala sunt vel nulla, praesumptio, sed beati Patroni, de quo sermo suscipitur, et vestrae sanctitatis intercessio pollicetur. Mihi ergo, si quid errati erit, imputabitur quidquid recti supernae gratiae. Nec scriptoris, precor, indignitas susceptae causae praejudicet dignitati, cum vilibus etiam econtra pierumque mancipiis, dominorum intuitu deferatur. Nec qualiter, sed qualia dicantur fidelis lector attendat, quoniam saepe per oratoris facultatem, et vera tenuiter, et copiose falsa disseruntur. Nam et salubres escae ministrantur fictilibus, et aureis poculis lethale aliquando miscetur venenum.
3.1
Primum igitur de sancti virtutibus narraturo non alienum mihi videtur quorumdam blasphemiis obviare, in quorum frontibus et ore sacrilego draconis et bestiae procul dubio caracter agnoscitur. De illa enim scriptum est:« Quod aperiet os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant.» Ita igitur qui sancto huic frustra moliuntur calumniam, indubitanter se probant ad illius bestiae numerum pertinere. Aiunt ergo, non enim me piget velut ante judices, depellendam callidae malignitatis intentionem proponere. Novus iste sanctus antiquum nobis pervertit ordinem sanctitatis. Nam cum caeteri omnes, qui cum dilectione spem fideliter ad alta sustollunt, ascensiones in corde suo disponant, et superiora semper de inferioribus auspicentur, solus hic cum prius pedem posuisset in summo, sensim postmodum ad inferiora delapsus est. Instituerat longe a terrenis et laboriosis tumultibus, alto vertice nubes excedens, divina tantum et coelestia tranquilla mentis acie speculari, et ecce paulatim ad activum laborem et humana negotia, postremo ad curam caementariam declinavit. Amphoram coeperat, urceum consummavit. Mutavit consuetudinem nuptiarum, et contra morem patrium, et veteris historiae fidem, ante Liae thalamos, Rachel amplexus promeruit; expertus utramque, pulchram facie praetulit lippienti, dum illa repudiata, huic perseveranter adhaesit. Quin potius expertus neuram, utramque frustra indigni more proci repellendus tentavit. Praeposuit Martham Mariae, et judidicio Christi contrarius, Mariae optimam partem asserentis, et si non voce, quod est gravius, opere blasphemavit; sed et propriae vocis assertione convincitur, dum quod ipse post egit, affirmat esse damnabile. Sic enim discipulos eremum petiturus alloquitur: Non proponere, inquit, summa 1449 tolerabile propter humanam fragilitatem, cadere autem a proposito damnabile propter diabolicam transgressionem. Aut igitur fides non est habenda scriptori, aut eum qui voce propria transgressionis arguitur, non suum meritum, sed alienus error sanctificat.» O lividis plenam salibus et superba contentione calumniam!
3.2
Jam et in hoc a beatorum sorte sanctus hic vir non discrepat, quod iniquorum maledictis et odiis propter Jesu Christi nomen impetitur, utique propter nomen Christi, licet eodem maledici nomine censeantur. Nisi enim egregrie Rotbertus Christo servisset, nec tanta sanctitatis ejus per diversas regiones increbuisset opinio, isti profecto superbiae filii nec sua eum dignum ducerent detractione. Nunc vero quoniam et ipsi religionis sibi, per hypocrisim, laudem vindicare non metuunt, damnum gloriae suae putant quidquid laudibus alienis accesserit: inde fit ut ad delendum Rotberti nomen totis eruditionis suae viribus enitantur contra spiritalem Dei servum, armis spiritalibus et divinis auctoritatibus abutentes, utpote quos in castris suis Christus velut hostes nutrivit intestinos; sic et horum majores, quos ex patre diabolo superbia mater progenuit, ausi sunt quondam improperare Martino, quod flammarum adustus incendio, sub mortis instantia fugae praesidium trepidus implorasset. Egit tum causam Martini, jubente Christo, Sulpicius, et lectoris judicio, confusis adversariis, silentium victor imposuit. Nunc quoque potens est Christus indoctam et frustra sibi de scientia applaudentem superbiam, nostrae humilitatis obsequio vel confundere, vel docere. Age enim quisquis ille es novae sanctitatis impugnator acerrime, qui veraciter novo homini infestus, adhuc veteris imaginem ore sonas et mente geris. Age, inquam, obscurae diligentiae nobilis, imo notabilis ostentator, qui dum tibi lynceos oculos arrogares, ad talpinos recidisti, quae tandem tibi videtur antiqua regula sanctitatis, ut scilicet activum quisque laborem prius exerceat, per quem charitas compassione sollicita proximorum succurrit necessitatibus. Deinde novis semper virtutum profectibus ad altiora se tollens, contemplativae arcem dulcedinis, in qua solius divinitatis insatiabili amore fruatur, tandem victor obtineat: quo cum pervenerit, jam nefas inde inferiora respicere, sed sicut de quodam ridicule dictum est et hic non incongrue dici potest: Miretur coeli cardines, ultra non curans homines. Ita ergo duas Ecclesiae vitas, suis quamque finibus novus auctor et expers utriusque disterminans et sic confuso mentis errore, 1450 et impermistas esse contendis, ut qui superiorem semel attigerit, ei sit ad inferiorem redire damnabile: hoc est qui Deum plene dilexerit, non possit et fratrem diligere.
3.3
Novam pro religione crudelitatis regulam introducis, ut jam Graecia loquax multo fabuletur humanius, Orestem et Pyladem patria profugos, vi tempestatis in exterum littus expulsos, cum capti ad Scythicae Dianae aram statuti essent, ut peregrino sanguine crudeli divae solemniter litaretur, data lege quod tantum unus oppeteret, diu multumque pium barbaris amicae contentionis praebuisse spectaculum, dum alter alterum vicaria morte conatur redimere. Jam tu religione Christiana ipsis idololatris agi suades immanius. Si quis pater mitissimus clausos diu profundo et tenebroso carcere liberos, stans in laci supercilio flebili voce compellet, demissaque scala, per gradus tritos cohortetur eniti; tum caeteris diffidentibus et indocili mente turbatis, unus quilibet alacriori conatu et experientia firmiori, gressus arduos moliatur, isque cum ad superiora laetus emerserit, implorantes frustra opem germanam fraterculos aversetur, nec eis consentiat per assensus notissimos facilem praebere ducatum; idque mentiatur paterna dilectione se facere, cum pater afflictos commiserans, ad opem ferendam pio illum affectu instimulare non cesset. Is igitur tibi perfectissimus videatur, si quispiam in amphitheatro pugnantem cum acerrimo gladiatore quem ipse jam vicerit, cujusque non ignoret argutias, sub mortis discrimine spectet germanum, eumque cum possit non instruat, sed fraterni securus periculi, cum spectatore parente residens emeritus, intempestivis ejus velit osculis delectari, nunquid non ab omnibus et ab ipso patre improbus et crudelis, et in fratres neglectu judicatur impius parricida? Sed Dei, inquies, flammeus amor omnem rerum mortalium curam devorat et consumit. Ergo, si ita est, oritur novum et monstro simile in ipso charitatis regno dissidium; et« duobus mandatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, intestina et plusquam civili seditione confossa consequenter totius Christianae fidei corruunt sacramenta. Nam ut laxos circuitus brevi complexione succingam, si flagrantissimus amor Dei, in quo contemplativae vitae summa consistit, fraternam dilectionem, quae est activae causa vel maxima, devorat et exstinguit, dum et ipse simul exstinguitur, nulla remanet portio charitatis.« Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?» Item:« Qui viderit 1451 fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?» Aut igitur Deum diligens amabit et proximum, aut proximum spernens contemnet et Deum. Porro si cum Deo fratrem dilexerit, indigenti pro viribus necessaria ministrabit; quod sive opere, seu rem non habens, sola faciat voluntate, auctuum[ f. actuum] procul dubio negotium exercebit. Rursus otiosa, imo nulla erit fraterna dilectio, nisi meritis ad Deum erigatur intentio. Cogit nos quo debet rationis invictae necessitas: ita igitur, cum duae vitae suis ab invicem meritis sint discretae, ab eodem tamen communiter lege queunt vicaria possideri. Cumque ad interiorem pro necessitate recurritur, non est casus, sed descensio; non est praevaricatio, sed compassio. In hac ergo parte virum sanctum transgressionis arguere, est, sicut apparuit, plus quam verbis arguenda transgressio.
3.4
Quod vero illum prisci ordinis asseris perversorem et ante Liae thalamos Rachelis pulchritudinem, imprudentis proci exemplo, frustra tentasse, mirum, nisi somnians haec vidisti: quippe gestorum ipsius evidens et ordinata narratio nec tuam, credo, latere potuit caecitatem: ibi enim de praecedentibus ejus eleemosynis non siletur. Porro, quod eum, contra Christi sententiam, Martham insimulas praetulisse Mariae, frivola prorsus et vana probatur objectio. Nam si haec ad temporis ordinem praelatio referatur; quod quidem ab incauti tantum criminatoris stultitia non abhorret, seipsam linguae volubilis impugnat calumnia, dum eumdem nunc arguis id fecisse, quod paulo ante arguis non fecisse. Nam superius, quod Liam ante Rachelem non duxerit, hic causaris, quod Mariae Martham praetulerit. Sed mystice idem sunt Lia et Martha, Rachel et Maria. Praeferre igitur, quantum ad ordinem, Martham Mariae non potuit, si Liam Racheli non praetulit. Quod si dignitatis intelligatur praelatio, sic quoque in te vanitas eminet objectoris, de alienae mentis judicio quod nesciat asserentis. Quantum enim ex illius viri sancti verbis aut operibus potuit apparere, Mariam veraciter Marthae dignitate praeposuit qui propter Dei amorem fratribus ministravit: in qua compassione, non ardui propositi retrogradus violator, sed electorum omnium et ipsius capitis exstitit piissimus aemulator. Haec est enim antiquae, haec est et modernae, haec et futurae regula sanctitatis, quam inter utrumque marginem, insignitis virtutum gradibus, usque in finem saeculi discurrere non cessat famulorum Christi prompta devotio. 1452
3.5
Contra ea quae ab his dicuntur qui activam vitam contemplativae intermiscere nefas judicant, ut in beatum Rotbertum, cujus invident sanctitati, devolvere possint calumniam, satis dictum putamus. Separatim tamen, ne quis forte nos respuat, quasi praeter Scripturarum auctoritatem sensu haec praeferentes humano, sacris testimoniis volumus illustrare sententiam; non alienum ab hujus operis intentione existimantes, si ad aedificationem legentium praesentem Dei famulum antiquis sanctis fuisse ostendamus in hac discretionis virtute conformem. Huic ergo scalae Jacob patriarcha, cum super lapidem mysticum fessum caput dormiens reclinasset,« innixum Dominum vidit, et angelos Dei non solum ascendentes per divinam contemplationem, sed etiam descendentes per humanam compassionem.» Quod quidem mysterium et in suo connubio idem patriarcha exercuit, dum post pulchriores amplexus, fecundioris conjugis coitum saepius repetivit. Haec si aemulorum temeritas advertisset, nullatenus divinam historiam stultae suae crederet calumniae suffragari. Quid enim aliud veteres scripturae? Quid aliud sacratissima loquitur Novi pagina Testamenti? Nam, ut pauca proponamus de singulis, Abraham fidei pater, Isaac promissionis filius, Jacob gratiae spiritalis electio, qui specialiter beatae Trinitatis in se mysterium praetulere, nonne et cum Deo saepius loquebantur et domestica nihilominus negotia procurabant? Haec in Jacob maxime vicissitudo elucet, qui cum Deum facie vidisset ad faciem, unde et locum Phanuel nominavit, statim itineris exigente necessitate, ad disponendam conversus familiam, ancillas et uxores cum liberis et gregibus per turmas distribuit. Sic et Moyses legislator solus cum Domino moratus in monte, commisso vicissim populo se reddebat; nec semper divini tabernaculi incolebat secretum, sed foras egressus, tumultuosas languentium causas, non levi plerumque negotio dirimebat. Illud quoque non longe videtur ab hac intelligentia resultare, quod« sedens Axa super asinam, a patre suo irriguum superius, irriguum inferius, neutrum sine altero postulavit.» Nec minus et Christi apostoli Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, quo numero angelicae summa contemplationis innuitur; et mox egressi, petentibus in Christi nomine beneficia conferebant. Paulus quoque doctorum praecipuus, raptus in paradisum, non semel, et defecatissimo mentis obtutu, coeli tertii secreta rimatus, iterum se non solum ad hominum, sed etiam ad carnalium 1453 hominum coaptabat mensuram, benevola compassione incontinentibus aliquid etiam de voluptate concedens:« Propter fornicationem, inquit, unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaque virum suum habeat; et uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.» Vide quid faciat imitanda perfectio charitatis; secretarius paulo ante coelorum, fit ecce cubicularius thalamorum. Sed et de collectis, quae in sanctis fiebant ad praeparandam repromissam benedictionem, diligenter Corinthios hortabatur. Ita per geminae plenitudinem charitatis, idem summus et imus, coelicus et terrenus, sive mente excedebat Deo, sive sobrius erat nobis: a qua sanctitatis regula nec caeteri Christi exorbitavere discipuli. Sed singulis proprias notas ad hoc negotium pertinentes affigere, et valde longum, et non valde necessarium, solus Dei Filius Jesus Christus nobis sufficiat ad exemplum; de cujus plenitudine omnes acceperunt, cujus tota in terris vita, morum exstitit disciplina. Jesus ergo nunc ascendit in montem solus orare; nunc venit ad discipulos, quos videt in fluctibus laborare; nunc turbis erogat verbum Dei; nunc largitur munera sanitatum; transfiguratur in monte; suam gloriam paucis ostendit: reversus ad turbas, supplicantis pro filio patris coram multis exaudit miseriam. Aliquando Spiritu sancto exsultans, coeli et terrae Domino confitetur; aliquando seipsum conturbans, pro amici funere lacrymatur. Docet et verbo quod ostendit exemplo, cum non solum clauso ostio Patrem orare, sed et aperto beneficio fratri petenti succurrere nos hortatur. Idem et in Canticis contemplativa probat Ecclesia, querens se a lecto quietis internae ad exteriorem quam exuerat curam, et praedicationis officium, sponso revocante, compelli.« Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. Surrexi aperire dilecto meo.»
3.6
Ex his omnibus satis constans esse putamus et evidens contemplativos ad actionem non solum licenter, sed et necessitate plerumque mutari, nec prioris pati meriti detrimentum; quia, si quo fraudatur interius pulchra sterilitas, totum compensat exterius lippa fecunditas. Sed quoniam hujus rei tam late patet ostensio, 1454 ut tempus me citius quam copia deserat exemplorum, tanto magis quae sunt dicta sufficiant, quanto minus dicenda deficiunt. Quocirca quoniam veritas falsitatem redarguit, et charitas instruxit invidiam,« muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione.» Imo quia magis intendimus aedificare quam vincere, cedat invidia charitati, ex taxato verae confessionis praeconio nefandae blasphemiae redimatur impietas, ut in spiritu dilectionis et pacis beati viri merita pariter praedicemus. Miracula quippe quibus, largiente Domino, sacri corporis ejus illustratur sepulcrum, meritorum ipsius certa sunt dubitantibus argumenta. Ergo haec fidelibus et malevolis, si qui restant qualibus supra, quantum Dominus dedit occurrimus, secundum hujus opusculi tenorem pro nobis respondeant, ut quemadmodum, teste Apostolo, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus, ita e converso signa in linguam sint non fidelibus, sed infidelibus.
3.7
Ea ipsa die qua beati viri corpus sepulturae tradendum jacebat, unus ex antiquioribus ejus discipulis, caeteris circa pias exsequias satagentibus, solus in partem secesserat, utpote qui repentinam sui destitutionem prae diuturna consuetudine familiarius pateretur. Hic cum nimio luctus angore fessus, et consternatus animo resedisset, ut solet, ex tristitia somnus irrepsit, et ecce divinitus mentis sibi lumine reserato, igneum globum coelo delapsum supra ubi corpus sanctum jacebat, conspicit astitisse, cujus splendore lucifluo vicina quoque vehementius irradiarentur: cumque ad tantae visionis horrorem stuperet attonitus, adest coelestibus stipata legionibus inaestimabilis femina venustatis, proprio fulgore praevii luminis aemulans claritatem, quam ex vultus et habitus majestate reginam esse constaret. Haec super feretrum igneo globo insistens, manu porrecta jacentis dexteram apprehendit; blandae vocis alloquio ut surgeret et secum ascenderet cohortatur. Ita manibus consertis, recto itinere in coelum gradientes, comitante se lumine, cum jam aetheris confinia tangere viderentur, emisa desuper ingenti dextera, coeloque patente recepti sunt. Hanc Domini fuisse matrem nulli sit dubium, quae devotam sibi animam post vitae praesentis decursos rite labores coelestibus, Christo suscipiente, gaudiis introduxit. Ejus quippe se vir sanctus post Christum specialiter obsequio manciparat, eamque vivens in carne tam impatienti spiritualiter diligebat affectu, ut ab ejus laudibus, etiam cum de alio ageretur, temperare non posset, ut ad ejus 1455 memoriam etiam dormiens animo vigilaret Christi et Mariae penitus impressam cordi gestabat imaginem. Hoc velut unicum et dulce depositum laetabundo mentis gremio confovebat. Ligaverat in corde suo geminam hanc, disparis quidem, sed inaestimabilis utramque pretii margaritam, ad quam singulis horis insatiabili desiderio secretae charitatis oculos revocaret. Semper in ejus ore versabatur Christus et Maria, castitas et misericordia; Mariam coeli portam, maris stellam, Spiritus sancti sacrarium, miserorum refugium, rosam pudoris, lilium castitatis, gemmam virginitatis, variatis ad delectationem nominibus, vocitabat. Si quis vellet Christi gratiam promereri, ambiendum prius censebat ad matrem, velut alteram Dei mediatricem et hominum, quippe cui Filius secundas reconciliationis partes delegaverit, et eos ipse Patri commendet, quos sibi Genitrix propria commendarit. Hunc magistri fervorem adhuc hodie discipulorum probat ac repraesentat devotio, qui per ejus traditionem quotidiani officii laudes in coenobio Casae Dei gloriosae Virgini communiter et gratanter exsolvunt. Quocirca dubitari non debet beatam animam ab illa potissimum deductam in gaudium, cui, salvo Deitatis privilegio, studuerat servire potissimum. Nec defuit supradictae visioni totius divinae Trinitatis auctoritas, quoniam et in igne Spiritus sancti flagrantia, et in dextera Filii fortitudo, et in coeli specie Patris» majestas signanter enituit.
3.8
Item vir quidam Vellavensis[ Le Velay] incola territorii febribus quartanis biennio continuo carpebatur: hic, cum implorandae sanitatis desiderio multas diu sanctorum memorias circuiens pererrasset, consumpto frustra studio, periculosam aegritudinem intempestivi laboris molestia cumularat, nec vel suae infidelitatis culpa, vel patronorum impotentia fallebatur, sed beati Rotberti meritis, ut postmodum claruit, divinitus servabatur. Nam cum ipso tumulationis ejus die, ante sacri corporis locum, quo eum pervagata circumquaque venerandi obitus fama, inter promiscuas turbas properantes adduxerat, humi prostratus, non sine certa impetrandae fiducia sanitatis, remedium diutius implorasset, inter orandum, somno coelitus illabente, leviter obdormivit, cum interea secreto divinae pietatis affectu per beati viri merita venarum calefactis meatibus pigri diu frigoris vis noxia coepit resolvi, et toto corpore patentibus poris febrifluis sudoribus pariter emanare. Sensit exonerata dormiens natura remedium, et homo absque medicae curationis molestia omnia repente liberatus incommodo, alterum se mirans 1456 resurgere sibi videtur dum evigilat. Quantas tunc Deo pro recepta sanitate grates egerit, quantis Rotbertum vocibus inclamarit, solus ex ejus gaudio poterit aestimare, qui gaudium ex praeeunte molestia mensurarit. Sicut enim plus gaudet qui majus evasit periculum, ita majores agit gratias qui plus gaudet.
3.9
Hujus ergo tantae virtutis opinio, tam eorum ore qui viderant, quam et qui crediderunt referentibus, per regiones finitimas celeriter divulgata, languidorum debiliumque greges ad sacrum beati viri sepulcrum, velut dispensandarum gratis sanitatum largifluam quamdam ac propalatam nuper cunctis languentibus officinam, diversis pariter itineribus adducebat. Inter quos miserum quemdam senem, cujus infortunio ad duplex, senectutis scilicet et paupertatis, incommodum gravissimum plane pessimumque caecitatis onus accesserat, anxia tori consors ad sepulcrum statuit confessoris. Ubi dum per triduum caecus ille indefesso studio mentis oculos fixus in Christum, Rotberti nomen cujus fidebat patrocinio, saepius iteraret, nec vel momentum sibi relaxaret a precibus, offensa mulier importuna viri ut videbatur garrulitate:« Desine, inquit, vel tandem praesentibus inferre molestiam, si quiescenti facere non times injuriam. Nam qui te non putas a sancto, nisi clames improbius, exaudiri, dum lumen imploras amissum, quem sic pulsas infamas auditum; nec mereris impetrare quod oras, dum velut surdo caecus improperas. Exspecta potius cum silentio, et in cordis cubiculo funde preces.» Hanc ille vocem sic indignabundus exhorruit, ut eam non tam feminae simplex eloquium, quam fraudulentum serpentis sibilum judicaret.« Parce, inquit, parce, mulier, stulte loqui, et impiam blasphemiam imagine fidei palliare. Siccine delicatas aures suspicaris sanctorum, ut eas nimiis putes clamoribus enecari?» Imo edocti divino Christi magisterio, quod non dant amico plerumque roganti, tandem largiuntur improbo pulsatori. Statimque conversus ad sanctum, pium nomen acclamare coepit instantius, imitatus evangelicum caecum, quem turba magis accendebat in preces, increpans ut taceret. Mota jamjudum pietas sacerdotis, potestatem a Deo restituendi caeco luminis impetrarat, sed probat petentis fidem, dum differt dare quod petitur, simulque beneficium plus desideratum fit gratius. Dum igitur homo persistit in precibus, occulta virtus manifestum dedit effectum, coepitque densa caliginis nubes avelli, ut velut distante jam spatio, oculis mirantibus, cum lucem nondum 1457 viderent, suae caecitatis apparere, velut si lucem videntibus velamen obtendas. Admovit homo festinus palpitantibus oculis manum, et mirum in modum nil tangens, quidquid officiebat detersit. Illuxit diu sepultis orbibus lux mirabilis, et totam mox reddidit corporis accensi substantiam clariorem. Rupit ergo seipsam non capiens gaudii mensura silentium, et novi in semet miraculi congruus praedicator, per totam repente basilicam coepit mistis laudibus gratias intonare. Quis tunc ibi praesentium, Dei potuit silere praeconia, qui beati Rotberti merita non cantavit? Manifestis siquidem probamentis virtus indubitata constabat, cum oblatas sibi diversas species caecus modo, distinctis quamque nominibus ad visionis indicia designaret, ne colorum vel formae cujuslibet distantia falleretur. Inveniat hic, si potest, mordax invidia locum calumniae, et ad depravandum saltem quod negari, non potest, tentet ex odio quodlibet comminisci. Sed cum conatus suos omnes deficere prorsus casso labore compererit, credat vel sibi quod nobis credere forsitan dedignatur, et exemplo vesani illius prophetae, ab asina sua, id est, propria stultitia redargutus tandem turpius resipiscat. Nunquid enim totum hujus mirandae virtutis effectum non sancti viri meritis, sed petentis fidei contendet potius ascribendum: at enim petentis haec erat fides, quod lumen posset amissum Rotberti precibus impetrare; inde est quod nomen Rotberti saepius inclamabat. Aut igitur quod postulabat, ejusdem sancti meritis impetravit, aut sibi ad impetrandum, ipsa qua postulabat fides nil profuit. Nam et antea saepe, fide utique Christiana, ad aliorum sepulcra sanctorum amissum lumen imploraverat, et nusquam tamen meruerat exaudiri. Postremo, si tota foret beneficiorum largitio fidei postulantium imputanda, nullae Christo gratiae referrentur, qui saepe laborantibus cum diversa beneficiorum remedia contulisset, fidei tamen meritum non tacebat:« Fides, inquiens, tua te salvum fecit,» hoc est, ut salvus fieres impetravit, non mihi dando potentiam, sed a me gratiam promerendo. Fides igitur postulantis nec largientis potentiam, nec meritum patrocinantis evacuat.
3.10
Ecce et aliud mirandae sanctitatis evidens documentum. Ex Lemovicensi pago misera quaedam viginti fere annis maligni spiritus frequentibus incursionibus devastata, tandem ad beati viri sepulcrum a fidelibus personis adducitur. Sane non illam continua, ut solet, fatigatione vexare vis inimica consueverat, sed in morem chronicae passionis gravius post intervalla 1458 torquere. Itaque dum ante sacri corporis locum statuta, velut ante pium judicem reus absolutionis suae sententiam, suspensis qui aderant omnibus, exspectaret, tantis repente toto corpore convelli coepit tremoribus, ut mortem potius exspectandam, horrenda supplicii[ Boll. supplicis] facies intentaret. Trepidabat nimirum, invisibilis cujusdam majestatis praesentiam ferre non valens nequitia spiritalis, et dum male invasam substantiam, velut improviso superventu territa festinat dimittere, occlusis exitibus, undique circumcursans carcerem suum concutit tremebunda. Nam retinet ad tempus, ut torqueat censura praedonem, simulque futurae mox purgationis miraculum, ostensa prae oculis pestis horrendae magnitudine, commendatur. Dum igitur in hac tam foeda specie miserandum astantibus aliquandiu propriae calamitatis praebuisset spectaculum, subitam femina prorupit in vocem, et, iteratis saepe clamoribus, sancti Rotberti coepit adjutorium invocare. Interea mansionarius acceptam sacrae conspersionis aquam in os vociferantis roravit, et velut imbre coelitus misso, saevae passionis totum subito restinxit incendium. O miranda prorsus pii merita confessoris, qui etiam per humilis ministri officium potentiam effugat inimici! Hoc plane est egregiae cujusdam virtutis indicium, quae passim non possit sanctorum cuilibet provenire. Dedit hoc Christus apostolis, ut in suo nomine malignis spiritibus imperarent: quod saepissime per seipsos fecere apostoli, raro autem per alios quos juberent. Praesumpsit hoc olim magnus ille et mirabilis Eliseus, cujus sacrorum ossium contactu cadaver hominis resurrexit, nec tamen puer praemissus cum baculo defunctum mulieris magnae filium ejus imperio potuit suscitare; non quod tantum prophetam fefellerit fiducia meritorum, sed quia non semper, etiam perfectis, tam exundans gratia conferatur: quibus autem id aliquando confertur, perfectos esse dubitari omnino non potest.] Collapsa igitur mulier pavimento, jacuit aliquandiu sine sensu, ut plane cunctis nihil aliud quam mortua videretur. Nec magnum negotium erat sancto vivacibus meritis suscitare mortuam, si forsitan quod videbatur hoc erat. Redeunte itaque vel anima, vel sensu post spatium, apertis oculis cum quiete, in modum antiquae illius Tabithae resedit, et de recepta mentis et corporis sanitate servo Dei Rotberto, quantas poterat gratias referebat. Tunc praesentes qui aderant, et rei exitum jamdudum stupidi sustinebant, viso tanto tamque patenti miraculo, certatim Dei laudes piis clamoribus intonabant. Sed et 1459 mulier ad patriam reversa incolumis, mirae virtutis exemplum quod senserat ipsa circumtulit.
3.11
Item vir quidam Forensis territorii patriota[ Le Forez], filium suum jam multo tempore nervorum contractione damnatum, ut non gradi, sed repere videretur, ad sepulcrum beati viri pro ejusdem suae sobolis sanitate pias preces fusurus ad vexit, ibique per unius hebdomadis spatium lacrymis insistens et votis, divinae miserationis opem fideliter exspectabat. Interea die quadam, dum fratres missarum celebrarent officia, coepit puer subitis nervorum motibus agitari; et ut torpida diu crura tentaret extendere,[ reviviscentis quodammodo naturae pulsibus admoneri. Tentavit velut haesitans quid moveret:] et ecce quodam impetu cum fragore cutis extendebantur nervi, ut jam vel si conaretur, non posset desistere. Sine dubio vis coelestis arcta nimis, captivae diu naturae vincula dirumpebat, et quod exercebatur non erat in hominis potestate. Erigitur statim desuetos claudus in pedes, et vacillanti primum incessu cogitur ambulare. Accurrunt illico lacrymantes prae gaudio qui cernebant, et injectis undique manibus, cum Dei laudibus erectum ad altare perducunt. Fit tale gaudium apud omnes, quale utique supernae praesentiae manifesta probatio merebatur. Super omnium tamen praeconia, patris vox gratulabunda festivius resultabat, qui causa laetandi propensior majorem dabat materiam declamandi. Sic cum filio, solidatis basibus, jam non claudo, reversus ad propria, grande miraculum patriis finibus introduxit.
3.12
Ex oppido, quod Ceresium nominatur, eques non ignobilis filiam habebat, quae foedum in modum, facie tumefacta, geminis etiam jamdudum capta luminibus, duplicis incommodi gravi sarcina premebatur. Visum est patri post tempus, qui puellae miserias moestis visceribus indolebat, ut eam ad sancti viri sepulcrum dirigeret, ubi multos recipere sanitatem celeberrima jam fama vulgaverat. Ducta est caeca ad sanctum luridis tumoribus faciem deformata, et post modicum rediit videns, in pristinam decori vultus imaginem reparata. Nam dum precibus assiduis pulsat Deum, quales sibi contriti cordis dictabat afflictio, dum beati Rotberti nomen et merita saepius contestatur, unus ex fratribus custos aedis, de vultu gestientis colligens supplicantis affectum, admovit etiam vocibus aurem, statimque pietate permotus ingemuit; et velox affectu, vinum quo lotum fuerat corpus sancti detulit festinanter, eoque totam faciem pavitantis 1460 respersit. Verum illa ubi persensit auxiliares sacrati laticis guttas, idem sibi fieri saepius flagitabat. Quod cum per dies aliquot factum esset, integram recepit femina sanitatem. Redit ad suos facie collustrata, quam nec videri jam pudeat, nec videntibus necesse sit invidere. Gavisus est pater, visa filiae sanitate, gavisa familia cum vicinis, et totum simul oppidum communibus votis in Dei laudibus exsultavit. Nec beati Rotberti siluere praeconia, qui causam miserae, more suo, strenuus interventor suscepit.
3.13
Notus est vicus, quem monasteriolum vocant indigenae. Habitabat hic miles filiam habens, quam miseris modis saevus spiritus agitabat. Haec non tantum tetrisono fremitu, vel gestu horrendo, seu verbis spurcissimis, significabat insaniam, verum quos posset morsibus impetebat; neque parcebat vel sibi, si quando aliquos invadendi copia non daretur. Nec vero qui se patrem genuerat agnoscebat, nisi quod latentis inimici suggestu, majoribus illum quam caeteros contumeliis infestabat. Sed quando eum gravioribus pulsasset injuriis, tanto magis in miseram paternae pietatis viscera movebantur. Spectabat infelix in corpore filiae poenam suam, et quodammodo tormentis gravioribus angebatur. Sentiebat enim iste mente sana quod plangeret, cum apud illam ipsius sensum doloris absorbuisset insania. Illa torvos vultus et perfusorum rabie cruentas acies oculorum saeva[ Boll. secura] versabat; moesti parentis pallidas genas, uberibusque lacrymis lumina madefacta, genus spectaculi, miserandum dolor effecerat. Rictus terrificos, et spumas furentes, et rotatae cervicis tortiles gyros, et implexi capitis horridas comas, et quidquid aliud in nescientis corpore flebile cernebatur, totum in se transferebat pia compassio genitoris. Inter haec, cum nulla pateret via remedii, saevum dolorem exacerbabat plus ipsa desperatio sanitatis. Sed cum in tantis tristitiae fluctibus jactaretur, flavit subito ab amicis salutaris aura secunda consilii, ad sancti viri sepulcrum puellam dirigere, quo nullius petentis fides justo desiderio fraudaretur. Statim in spem certam erectus hanc esse salutis filiae, velut attingendi littoris unicam viam, parat famulos et ancillam, et quae necessaria videbantur, impositamque puellam vehiculo duci festinanter jubet ad sanctum, membris tamen omnibus impeditam, ne more suo prosiliens, quoslibet obvios sauciaret. Iter illud medium quo tendebant Ligeris fluvius dirimebat, cujus utique rapidos fluctus solent etiam sana capita formidare. Hic vincta coepit habere jam melius, et vultu 1461 tranquillo verbis mitibus comites appellare; nimirum virtutis hoc erat, non naturae remedium, ubi plus poterat lymphata maxime natura terreri.« Quare, inquit, me pannis velut mortuam involvistis? Solvite, quaeso, defessam, nec ultra velitis vinctam coercere.» Sic soluta confestim toto intervallo mente placita conquievit. At ubi ad sacrum tumulum velut ad locum examinis est perducta, silere non potuit qui latebat, dum purgandos remotarum fibrarum sinus violenta rimatur discussio, pestis improba fremere coepit dentibus, et grassari, et post paulo amittendam substantiam modis omnibus fatigare. Nam post triduum fraus expulsa, omnes causas molestiae secum tulit. Redit in statum pristinae sanitatis paulatim recreata natura, et post modicum plusquam sospes ad patris domum, vires suas admirans, ipsa revertitur. Quid intulerit gaudii,[ quid votorum, aestimandum lectori relinquimus: nam nec extraneos a divinis laudibus] crediderim temperasse, qui simplici erga miseram communis naturae movebantur affectu; quanto amplius paterna pietas gestiebat, quam communis et propria cohortabatur afflictio. Nec immerito sanctum Domini confessorem multis omnes laudibus extulerunt, cujus meritis gloriosis tanta divinitus miracula sunt concessa. Quae, ne forte cuipiam dubia viderentur, quid in hanc partem contigerit, placuit in ultimis recitare.
3.14
Cum talium fama virtutum apud Alpes maritimas increvisset, et in sancti Rotberti praeconia, corda et linguas accenderet populorum, archipraesul illius provinciae, vir moribus aequiparans dignitatem, indignum ratus si velis vulgi rumoribus pontificalis gravitas fidem protinus adhiberet, statuit non indiscussum dimittere, quod ad publicum vel errorem, vel meritum pertinere constabat. Fuerat sane beato viro, dum in carne viveret, diu notus, et amore similium studiorum junctissimus. Facto igitur, ut res petebat, congruo itineris apparatu, profectus est ire, non quidem voto increduli tentatoris, sed probandae potius studio veritatis. Venit ergo cum comitatu exemplo reginae Austri ad locum, probaturus sicut illa sapientiam, sic iste potentiam Salomonis. Susceptus est hospitaliter, ut decebat, sicque ubi visum est opportunum, ingressus in monasterium fieri sibi copiam postulavit. Factum est protinus ut petebat, obseratisque foribus aedis, solus ipse remansit intrinsecus. Ibi totus effusus in preces, sancti Rotberti sepulcro advolvitur, et 1462 prae igne fervidae charitatis liquefactus in lacrymas, ex medullis cordis invocat verum lumen, ut sibi dignetur manifestius revelare si vere et absque aliquo suspicionis ambiguo divina potentia tantam beato viro miraculorum gratiam contulisset, praesentibus saeculis insuetam. Dixit etiam multa conversus ad sanctum, sicut ei parturiens preces anima suggerit, nec cessavit matrem Virginem invocare, nec spiritus angelicos praetermisit. Interea dum precibus addit preces, divina protinus manifestatur responsio, non formata elementariis verborum sonis, sed evidentibus verum constans indiciis. Contractam diu corpore toto puellam, quae ad sepulcrum sancti, sicut postulaverat, portabatur, nutu Dei confluens undique communibus votis populus sequebatur. Pulsantibus apertae sunt fores, ei ingressa prosequens multitudo. Vix bene deposita tetigerat pavimentum, resolutis nervorum nodis, dirupta cute poplitum, surgit in pedes, et per totam basilicam gressum movens, rudimenta gaudet novi muneris exercere. Tollit populus voces in coelum, et laeto tumultu personant universa. Stat in parte stupefactus episcopus, et de pristinae pietatis scrupulo, non tantum consono multorum testimonio, sed oculari etiam fide confunditur. Agnoscit etiam tacitus gratiam quam petebat, et tam cito se exauditum miratur. Ne tamen aliqua pravae suspicionis relinqueretur occasio, duplicato protinus miraculo confirmatur, ut quasi legitimus testimonii numerus non deesset. Nam vix bene de priori gaudio tumultus resederat, cum ecce non parva comitatus caterva caecus ab ortu puer adducitur, et omnium qui aderant in se mentes et ora convertit. Nec mora, statuitur ad sepulcrum, oratur pro illo a populo, et expulsa statim caligine, mirantes oculos penetrat lux ignota. Exoritur rursum laetitia, rursum voces. Miratur episcopus repetito, cujus mentis pristinae caecitati similis materiae virtus alludit. Opponitur caecitas dubitanti, et illuminatio credulitati respondet. Nullus jam locus relictus erat ambiguo, et ultra in tanta evidentia nullus Thomas poterat dubitare. Erumpit ergo corroboratae fidei provectus in vocem, et in aures omnium sonat verax confessio.« Plus, inquit, hic video quam audivi, et est longe inferior opinio veritate» Reversus est praesul ad propria, reportans pretiosae confessionis divitias, et dans gloriam Deo coeli, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).