Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix II
Marcellus papaII 2.1 · 6825-appiiMore by Marcellus papa
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcellus-papa" aria-label="More works by Marcellus papa"> —
⋯
More
Original / primary: 6825 Appii
2.1
EPISTOLA II, MARCELLI PAPAE I AD MAXENTIUM TYRANNUM.
2.1
Commonet tyrannum, ut desinat saevire in Christianos.
2.2
Marcellus, episcopus sanctae apostolicae et catholicae urbis Romae, Maxentio.
2.3
Magistra bonorum omnium charitas, quae nihil rapit extraneum, nihil agit asperum, nihil confusum, nihil factiosum, nihil quod honori divino repugnet, animae propriae noceat, aut proximi commodo deroget, oblita sui, non quae sua sunt, sed quae Dei vel proximi, quaerens, nemini invidens, omnibus consulens, non saeviens sed compatiens, non rapiens sed largiens, non murmurans sed omnia aequanimiter tolerans, si in te perfecte habitaret, temperares animum a malis, saevire desineres, Dei Ecclesiam ac sanctos ejus persequi cessares, tyrannidi modum imponeres, furorem cohiberes, humanitati invigilares, modestiam amplectereris, et bonis potioribus frui satageres. Charitas enim exercet corda, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed totum fiat dulce quod agitur, dum ejus sit proprium nutrire pacifica, servare composita, dissociata conjungere, prava dirigere, et virtutes reliquas perfectionis suae munimine solidare. De ipsa ergo, omnes monens Apostolus ita loquitur, dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Quisquis ergo in ejus radice se inserit, nec a viriditate deficit; nec a fructibus inanescit, quia amore fecunditatis opus efficax non amittit. Licet modo charitas in persecutoribus ecclesiae servorumque Dei arefacta sit, viget tamen in amatoribus ejus, et in eis qui patiuntur propter justitiam. De quibus ipsa per se veritas testatur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Et alibi: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Potius enim nos et omnes Domini sacerdotes, qui ejus videlicet sunt veri sacerdotes, eligimus propter justitiam et veram fidem persequi, et pro Christi nomine pati, quam multis divitiis ditari, honoribusque copiosissimis abundare, et coelesti regno carere. Ista enim temporalia sunt, illa aeterna: ista caduca, et ad horam transeuntia, illa vero perpetua, et sine fine mansura. Tu ergo qui nos suades cultum dimittere divinum, et a recta fide recedere, diisque immolare, melius tibi foret ut tu prius mutabilem te praeberes, omnesque exhortareris fidei documenta et divini cultus ministeria ita tenere, sicut patres nostri sancti apostoli sibi tradita praedicaverunt et docuerunt. Boni enim principis ac( religiosi) regis est, ecclesias contritas atque( concussas vel conscissas) scissas restaurare, novas aedificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque expellere aeterni regis dispensatores: sed, si qui expulsi fuerint, aut suis rebus expoliati, primo omnia legaliter reddi, quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias, cum omnibus ad se pertinentibus, regulariter restitui, et postea tempore congruo vocari ad synodum regulariter congregatam. Nec liceat ei, priusquam fiant haec, de se, juxta statuta praedictorum, respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste videtur, suis respondeat accusatoribus, et inducias, si ei necesse fuerit, accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, innocenter ruat: quoniam non oportet quemquam judicari vel damnari, priusquam legitimos habeat praesentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Unde ait propheta: Priusquam agnoscas, non judices quemquam. In hoc ergo quod episcopi et reliqui servi Dei persecutionem patiuntur, non tantum ipsi persecutionem patiuntur, quantum ille cujus vice funguntur sicut scriptum est: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et alibi: Qui vos contristavit, me contristavit. Et qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit. Vos ergo licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis occidere: nec gradus nobis divinitus collatos potestis auferre. Synodum ergo, absque hujus sanctae sedis auctoritate episcoporum( quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere, neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, damnare, antequam hinc sententia finitiva procedat. Nam si saeculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus haec eadem agere licet, qui super illos sunt? De quibus dictum est: Ego dixi, dii estis; et filii Excelsi omnes. Et ideo nullus episcopus, nisi in legitima synodo, suo tempore, apostolica aut regulari auctoritate convocata super quibuslibet pulsatus criminibus, audiatur vel judicetur, ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Quod laici aut suspecti episcopos non debeant accusare, neque accusatoribus de inimici domo prodeuntibus credendum sit, et a beato Clemente, ipsis eum instruentibus apostolis, legimus definitum, et nos eadem firmamus: quoniam iidem modo multoties infensi, recte viventes atque credentes perturbare nituntur. Propterea persona, fides, vita et conversatio, atque suspicio accusantium, enucleatim primo inquirenda est: deinde, quae objiciuntur, fideliter pertractanda, quia nihil ante fieri debet, quam impetitorum vita et suspicio atque odium inquiratur. Et si bonae conversationis non fuerint, aut laici, vel manifesti inimici, aut odio respersi fuerint, nequaquam in episcoporum recipiantur accusatione. Haec vobis, a quibus nimis infeste persequimur, scienda mandamus, ut ab his vos caveatis, et cessetis persequi eos qui Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et Deus peccatoribus conciliatur, et si amplius nos elegeritis persequi, quam Deo placere; et nos magis elegimus sustinere persecutionem, quam regulam confundi ecclesiasticam, hortante nos ipsa veritatis voce, atque testante ita: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et iterum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis( Matthaei, XVI), et tunc reddet unicuique secundum ejus opus( opera ejus). Ista vobis valde timenda et cavenda sunt, a quibus ecclesia Dei ejusque ministri vexantur, et persecutionem patiuntur, quibus Dominus per prophetam minando loquitur, dicens: Homo in honore non commorabitur: assimilatus jumentis, exaequatus est. Haec est via eorum, insipientia eorum, et post eos juxta os eorum current. Quasi oves in inferno positi sunt, mors pascet eos. Et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum assumpserit me. Noli timere, cum ditatus fuerit vir, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia, nec descendet post eum gloria ejus. Quia animae suae in vita sua benedicet. Laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit usque ad generationem patrum suorum, usque in finem non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non commovebitur( intellexit comparatus est jumentis, et silebitur): assimilatus jumentis, exaequatus est. Et alibi: Quid gloriaris, qui potens misericordia Dei tota die? Insidias cogitavit lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malum magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa. Sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit te, et evellet te de tabernaculo tuo, et eradicabit te de terra viventium. Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Ecce vir, qui non posuit Deum fortitudinem suam, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva vivens in domo Dei, speravi in misericordia Dei in saeculum, et in aeternum. Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti, et expectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum. Ista vobis omnia ad interitum, nobis autem ad confortationem, ne pereamus, dicta sunt. Vobis ergo ideo haec scribimus, quia debitores vobis sumus, dicente Domino: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt. Et alibi Scriptura loquitur, dicens: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congregas( congeres) super caput ejus. His fulti auctoritatibus, bellum quod adversum nos excitatis, adeo feliciter dextera Domini protegente nos, atque pro nobis pugnante, pacifice portare cupimus, ut triumphante Christo omnium verorum fiat una victoria sacerdotum: et coruscante lumine veritatis, solae erroris tenebrae cum suis auctoribus pellantur: quia non est in hominis potestate consilium Dei. Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viae ejus, misericordia et veritas et judicium. In manu Dei potestas terrae, cui execrabilis est omnis iniquitas. In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponent honorem suum. Perdidit Deus memoriam superborum et inique agentium, et non dereliquit memoriam humilium et bonorum hominum. Hoc autem pro certo habet omnis, qui recte colit Deum, quia si vita ejus in probatione fuerit, corroborabitur( coronabitur): et si in tribulatione, liberabitur: si vero in correctione fuerit, ad misericordiam perveniet. Tu ergo ne delecteris in perditionibus nostris, quia post tempestatem facit Deus tranquillitatem, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundit. Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fuerit, misericordiam faciet, et in tempore tribulationis peccata dimittit. Magnus est Dominus in aeternum et ipse reget nos in saecula, quoniam regnum ejus permanet in saecula saeculorum. Amen. Data decimo sexto Kalendas februarii, Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note