Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Minucius FelixOctavius 24 · vulgataMore by Minucius Felix
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
24.1
CAPUT XXIV. ARGUMENTUM.--- Brevi insuper inductione demonstrat quantum in celebrandis quorumdam deorum mysteriis ridiculi, obscoeni crudelesque ritus observarentur. Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter judicant? Mures, hirundines, milvi, non sentire eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac, nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant. Araneae vero faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt: vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos quos facitis, protegitis et timetis. Dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere Deum nosse quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio, quam sibi credere; dum nihil ex his quae timent norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est; sic statuarum inanium consignata forma; sic nata Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa,[ multa] etiam miseranda sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt mendicantes, vicantes deos ducunt. Quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere; est quo viro non licet, nonnulla absque feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam caerimonis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare. Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset, quam sic religiosus? aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum violat, qui hoc modo placat, quum, si eunuchos Deus vellet, posset procreare, non facere? Quis non intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in ista desipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? heic defensio communis furoris est furentium multitudo.

Intertext edge

Open linked passage

Note