Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
40.1
40.1
Dum istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita: ut improbe, usurpo victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris.
40.2
40.2
Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus.
40.3
40.3
At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen possum meritum eius verborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet dei munuseximium, a quo et inspiratus oravit et obtinuit adiutus.
40.4
40.4
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octavius quod vicerit, ego et quod hic. crediderit et hic vicerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note