Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: 98 Octavi
21.1
CAPUT XX.
21.1
ARGUMENTUM.-- Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernetur, non nos debet antiquitas imperita rapere ad mutui consensus errorem; quae nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones invexit. Nec minus evidenter ostenditur insulsum impiumque semper fuisse deorum cultum, dum mortalium antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque inventores, ob praeclara illorum facinora, non secus ac deos venerati sunt.
21.2
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria est Deum unum multis licet designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse jam tunc Christianos. Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel capta, ad errorem mutui rapere consensus; quum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem, et Hydram felicibus vulneribus renascentem, et Centauros, equos suis hominibus implexos; et quidquid famae licet fingere, illis 28 erat libenter audire. Quid? illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras, homines et de hominibus arbores atque flores: quae si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter vero, ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli, rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia. Denique, et antequam commerciis orbis pateret, et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum, aut ducem inclytum, aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur, ut civem bonae memoriae. Sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.

Intertext edge

Open linked passage

Note