Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Octavius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marcus-minucius-felix" aria-label="More works by Marcus Minucius Felix"> —
⋯
More
Original / primary: 98 Octavi
41.1
CAPUT XL.
41.1
ARGUMENTUM.-- Caecilius vero exclamavit se ab Octavio victum, nunc erroris esse victorem christianamque religionem jam tum profiteri; dilata interim in diem crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.
41.2
Dum isthaec igitur apud me tacitus revolvo, Caecilius erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum eadem tranquillitate qua vivimus, sed et mihi gratulor, nec exspecto sententiam. Vicimus, et ita ut improbe usurpo victoriam: nam, ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris. 59 Itaque, quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor, et Deo cedo, et de sectae, jam nostrae, sinceritate consentio. etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria: de quibus crastino, quod jam sol occasui declivis est, ut de toto, congruentius, promptius requiremus.

Intertext edge

Open linked passage

Note