Marianus Scottusfl. 1070
Chronicon
Chro 4.617
Choose a text
More by Marianus Scottus
—
10228 Chroni26
4.617.1
21.[ DCIII] Mauricius imperator cum filiis suis, Theodosio, Tiberio et Constantino, a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Si sanctus pater abbas Benedictus, sicut sui scribunt, 12 Kal. Aprilis sabbato sancto paschae obiit, in hoc anno videtur obisse. Nisi enim in anno 96 ante istum annum, obitus ejus ita non habetur; qui tunc, si natus, valde parvus fuit; in hoc autem anno aetatis suae plus minusve 90 obisse posset.
4.617.2
Romanorum 63 Focas regnavit annis 8, usque Kal. Maii, in anno 600 post passionem Domini.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).