Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In epistolam Pauli ad Philippenses
Marius VictorinusPhil 2.10 · 6856-ineppaa2More by Marius Victorinus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marius-victorinus" aria-label="More works by Marius Victorinus">
More
Original / primary: 6856 Ineppaa2
2.1
CAP. II.
2.1
VERS. 1, 2, 3, 4. Si qua igitur advocatio in Christo, si qua consolatio dilectionis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes; implete gaudium meum, ut idem sentiatis omnes. Petiturus beneficium, ut gaudium suum impleatur quod gaudium circa hoc mandatum est, ut idem sentiatis omnes, ut nullus discrepet( tunc enim et charitas et concordia est, idem sentientibus cunctis; et si concordia est, hoc habebit apostolus gaudium): ut ergo hoc impetret quod suum gaudium vult esse, per illorum unanimitatem, concordiam, eamdemque sententiam, et caetera similia, quasi rationem meritorum praemittit, quod ab ipsis meretur, ut impleatur gaudium suum circa hoc, ut idem omnes sentiant, et caetera. Meritorum autem rationes istae sunt, quia advocati simul in Christo sunt: advocat enim Deus in Christo nos; eos enim sanctificat, quos vocavit et elegit et quos ordinavit. Advocatio ergo prima est; si est, inquit, advocatio in Christo aliqua in nobis, quod simul vocati sumus, et vocati in Christo, et meritum meum erga vos; ergo implete gaudium meum. Prima igitur haec ratio meritorum inter se, ut se invicem audiant: quod advocati sunt in Christo. Ex hoc autem quod advocati sunt in Christo, est etiam dilectio. Item adjungit si qua consolatio dilectionis. Cum enim in malis simus, et mundi malis laboremus, si nos invicem diligamus, Deus erit nobis consolatio dilectionis. Haec, inquit, igitur si est consolatio dilectionis, ut quia vos diligo, vos me consolemini in malis in quibus sum: implete ergo gaudium meum. Singulis ergo hoc adjungendum. Deinde adjecit, si qua societas spiritus. Bono ordine et hoc tertium: nam primum est advocari in Christo, deinde dilectionem habere: cum autem utrumque fuerit, ut jam et advocati in Christo sint, et consolationem habeant inter se dilectus et dilectionis, sine dubio est societas spiritus. Si qua, inquit, est societas spiritus. Audiamus illud, implete gaudium meum. Adjungit deinde, si qua viscera et miserationes. Unum enim corpus efficitur Ecclesiae, cum sibi vocati in Christo charitate junguntur, junguntur etiam spiritu, et fiunt eadem viscera et eaedem miserationes. Si qua igitur viscera, si quae miserationis sint viscera, ad hoc ut vocatio sit in Christo, et societas in spiritu. Miserationes autem sunt ad hoc, si qua consolatio est dilectionis, ut omnis alterum consoletur, quod in malis semper in mundo sumus: quoniam viscera eadem sumus, miserationes invicem nobis praestare debemus. Sic ergo si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Quod autem gaudium, subjunxit, ut idem sentiatis, omnes id ipsum. Quid est idem sentiatis? supponit per subjecta, aut in quibus idem sentiant, aut quemadmodum idem sentiant:-- Eamdem dilectionem exerc eatis unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Non sua propria tantum unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum singuli.
2.2
VERS. 5.-- Hoc enim sentite in vobis quod et in Jesu Christo. Ut dixi, exhortatio ista est quam nunc exsequitur, praeceptis plenioribus: implete, inquit, gaudium meum, quibus in rebus effici potest: quae praecepta, ut semper docuit, tenent quae facienda sunt, et item quae non facienda. Quae facienda sunt, sic subjungit, ut idem sentiatis omnes, eamdem dilectionem exerceatis omnes, unanimes, unum sentientes. Interponit quae non facienda, nihil per contentionem neque per inanem gloriam. Et subjungit quae facienda rursus, sed per humilitatem sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Item subjungit quae non facienda: non sua propria unusquisque perspiciat. Deinde id quod faciendum, sed aliorum singuli. Sic deinde subjungit, quod ad exhortationem plurimum valet, et certam exhortationem de praeceptis, in qua conclusio praecepti haec est, ut de aliorum recreatione singuli cogitent. Hoc, inquit, facere debetis et constituere et sentire in vobis, quod Christus fecit: quod de aliis cogitans, de se et de sua gloria nihil cogitavit: vel de eo quod potentiam suam, ut docebit, ipse deposuit, ut aliis caeteris subveniret. Ergo hoc tenetur in exhortatione, ut gaudium possit impleri ipsius Pauli.
2.3
Videamus igitur singula quae praecepta sint. Primo ait ut idem, omnis christianitatis potestatis, et jus et operatio illa est non dissentire, sed unum atque idem in animo habere. Etenim si unus Deus, si unus ejus filius, si unus Spiritus sanctus est, si omnia ista tria unum, ita debemus et nos unum habere quod sentimus, ut idem sentiamus omnes. Deinde sequitur ut eamdem dilectionem exerceamus. Hoc jam ad moralem disciplinam, id est ad vitam pertinet; illud ad scientiam. Nam cum duo genera dixissem esse in Paulo, et in omni tractatu, ut alia discerentur ad scientiam, alia discerentur ad actus et ad vitam; ita et hic ad scientiam, ita positum ut idem sentiatis: deinde ad vitam, eamdem dilectionem exerceatis. Eamdem quid est? quam alter circa vos, eamdem vos circa alterum; neque divisam dilectionem, sed in Christo dilectionem. Ipsa est eadem dilectio. Deinde adjecit: unanimes unum scientes. Eadem repetisse mihi videtur verso ordine, quae supra sunt dicta. Namque unum est unanimes quod ad eamdem dilectionem: aliud est unum scientes, quod supra ut dixi, ut unum sentiatis omnes. Verum et amplius aliud in his duobus est, quod in superioribus. Namque aliud est idem sentiatis omnes, aliud unum scientes, in ipso quidem: quippe cum ad scientiam utrique pertineat. Verum illud superius idem sentire, ad hoc est, ut adhuc scientia nondum confirmata, par tamen videatur sciendi potestas, nondum confecta, jam perfecta scientia. Secundo igitur praecepto cum uno in sensu utrumque sit, fortius tamen positum; unum, inquit, scientes: jam praeceptio est ipsa, cum scientes dixit. At vero superius idem sentientes dixit, id est sensus eosdem intelligentiae habentes: illud ergo adhuc in actu est, hoc in perfectione videri potest. Idem sentientes et ad vitam pari modo, etiam in actu est, circa vitam eamdem dilectionem exerceatis. Porro autem in perfectione hoc est unanimes et utrumque de moribus et de vitae genere: unde tamen cum eadem videantur singula in singulis, posteriora potiora sunt. Deinde adjunxit: nihil per contentionem neque per gloriam inanem. Potuit enim, et idem sentiendi, et idem sciendi esse tamen contentio. Modus igitur subjunctis est, qui esse debeat, vel potius qui non esse: nihil, inquit, per contentionem. Multi enim contendendi vel necessitatem habent vel voluntatem. Utramque igitur contentionem tulit, ut necessitas non sit contendendi nec voluntas. Quippe cum utrumque vitiosum sit. Alii curiositate in ipsam contentionem irruunt: alii natura tales sunt, ut contentiosi sint: ideo adjectum, nihil per contentionem. Deinde rursus alii ad jactantiam hoc proferunt, ut contendant, et pares esse videantur, aut potiores resistendi pertinacia et superiores aut gloriandi. Hoc ergo auferri vult, dicitque, neque per gloriam inanem. Etenim gloria inanis est placere velle sermonibus, placere ingenti calliditate, et contentione disserendi. Raro enim apud christianum debet esse contentio, non in sermone jactantia.
2.4
Huic ita posito posteriori praecepto ne quid per gloriam inanem facere videamur, necessario subjunctum, sed per humilitatem sensus. Sic enim inanis gloria poterit auferri, si humilitas sit in sensibus, id est intellectibus. Hos enim sensus posuit. Quaerendi modo, proferat quaecumque tractat, non auctoritate suscepta. Invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Vere enim haec humilitas, si omnem alterum putas esse potiorem: hoc est enim invicem praecedi ut vos arbitremini; ne quisquam alterum non ita putet, ut non potiorem aestimet, et praecedere et esse meliorem. Quod si ita est, haec est humilitas sensus. Deinde subjungit: Non sua propria unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum. Ex hoc sensu nectitur id quod postea subjungitur. Interea referendum hoc ad superiora, tunc enim implebitis meum gaudium, si et hoc quoque faciatis ut unusquisque non tantum sua propria perspiciat, sed aliorum, et ita singuli de aliis atque aliorum curas habeant. Hoc enim nos putamus. Quod si de nobis tantum cogitemus, nobis prodesse poterimus, et de nostris tantum rebus agere, de spe, de liberatione nostra: sed hoc parum est. Tunc enim vere de nobis agimus, si et alios curemus, et aliis prodesse properemus. Cum enim omnes unum corpus simus, aliis si prospiciamus, nobis prospicimus: si de aliis cogitemus, de nobis magis cogitamus. Hinc subjungit, quantum sit istud quod monet, quod praecipuum, quod vehemens, cum dicit: Hoc idem nos in nostris sensibus habeamus, quod et in Christo Jesu. Quid istud est, Hoc sentite in vobis quod sentitis in Christo Jesu; ipse exponit et explicat. Etenim si hoc sentimus in Christo Jesu, quia ipse magis de aliis, id est de nobis curam gessit, non de se, neque de eo quod ipse posset aut poterat, aut potest, sed de nobis potius cogitavit. Hoc est quod supra dixit, sed aliorum singuli curam geramus: etenim Dominus noster Christus Salvator, utique cum Salvator esset, aliis salutem attulit: et quemadmodum non modo benignitate tantum usus, neque fulgens sua benevolentia sua luce vestit et texit, atque ad se benignitate infusa et majestate revocavit. Ut ergo magis beneficium ejus, et maximum nosse possemus, exinanivit, inquit, se atque omni exuit majestate, ut in carnem descendens, ut omnem illam patientiam humilitatis suscipiens, nobis ut prodesset carne, injurias in carne, deinde crucem mortemque sustinuit. Quae omnia docent et hortantur nos, ut similiter imitantes Dominum, non de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis. Hoc est enim vere de nobis agere, aliorum curam pro eorum salute suscipere. Hoc est ergo ut hoc sentiatis in vobis, quod et in Christo sentitis. Illum profuisse aliis sentitis: ergo et in vobis hoc sentite, ut pro aliis cogitetis, et sollicitudinem pro aliis suscipiatis, ut aliis prodesse possitis.
2.5
VERS. 6, 7, 8. Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed et semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam in similitudine hominum factus, et habitu inventus tanquam homo. Humiliavit se ipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Duas res, id est duo praecepta, supra dederat, unum ut diligerent humilitatem, aliud non sua tantum curarent, sed et aliorum. Et ait: Hoc sapite in vobis, quod et in Christo Jesu. Quid igitur de duobus istis accipimus in Christo Jesu? utrum unum? et quod unum? an ambo potius? Namque unum de humilitate manifestum, quod semetipsum humiliavit Christus, et servi sumpsit personam. Potest tamen esse hic etiam secundum praeceptum: propter alios enim ita sustinuit, et de aliis potius quam de se cogitavit. Breviter autem hic expositum, quod Christus sit, et antequam in carne descenderet, et in qua sit virtute atque substantia. Dictum est enim quod forma Dei Christus esset. Quid autem sit Dei forma? non figura, non vultus, sed imago et potentia. Plene de hoc et hic tetigi ad Ephesios, et plenus uberiusque in aliis tractavi libris, Deum esse in eo quod est ipsum principale esse; esse autem ipsum, est principale habere, vivere et intelligere. Sed intelligere atque vivere, forma quaedam est et imago ipsius existentiae. Cum igitur existentia Deus sit, ut multis probatur, atque id magis quod supra existentiam est; forma autem existentiae, moveri, intelligere, vivere; circumformatur enim et definitur quodammodo, id est in considerationem et cognoscentiam devocatur, quod sit illud esse, quod invisibile est et incomprehensibile, vivere intelligitur et intelligere. Ita esse, pater est: vivere autem et intelligere, quae ista ipsa in eo sunt, quod est esse, quasi forma. Christus ergo Dei forma est: vita est enim Christus, et cognoscentia et intellectus. Haec igitur forma et imago Dei. Quanta potentia, et quanta deitas, vel virtus sit, alibi expressum. Ergo nunc Paulus: non, inquit, Christus rapinam credidit, id est hoc sibi vindicavit, tantum habere voluit, ut forma Dei esset; sed etiam se ipsum exinanivit potentia, ut ad mundum et ad carnem descenderet, et formam hominis sumeret, id est parvi et humilis imaginem.
2.6
Illud autem diligenter et acute attendendum puto, quod cum et ipse se missum a Deo dicat, et voluntatem patris implere, hoc ita positum mysterium est, ut ipsius sit voluntatis, quod venerit, et quod formam vel imaginem servi sumpserit. Sic enim ait, qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam. Sed cum ita jungamus semper, et hoc intellectus necessitate capiamus, et in eo quod est esse, intelligentiam inesse et vitam, ut et Deo, cui est potentia haec ut esse sit, et esse omnibus praebeat, sit tamen intelligens illud, ut vivens vel supra intelligentiam et supra vitam, et supra existentiam Christus, qui vita est, etiam progressa a Deo vita insit, et in eo quod vita est ipsa existentia, et ipsa intelligentia aequalis Deo est: unde et in Filio Pater est, et in Patre est Filius. Sed haec, ut dixi, plenius alibi. Ergo et cum Pater voluit, Filius voluit: et cum Filius voluit, Pater voluit. Unde utrumque recte, et quod missus a Patre est, et quod hic positum ut ipse se exinaniverit. Intelligamus autem ipsum se exinanisse, non in eo esse quod potentiam suam alibi dimiserit, aut se privaverit; sed ad sordida quaeque se humiliarit, ad postrema officia descendens. Cum haec implevit, se et potentiam suam exinanivit. Nam carnem sumens et formam hominis et similitudinem, omnia quae hominis erant perpessus est, egit, implevit. Hoc est enim quod ait, in similitudine hominis factus, et habitu inventus tanquam homo. Non enim audiendi sunt illi qui phantasma dicunt fuisse, quia dictum hic est in similitudine hominis: sed ad Deum refertur, et λόγον ipsum formatum per carnis assumptionem in similitudine hominum. Etenim cum caro in terris diversas formas habeat, accepisse autem carnem Christum manifestum sit; sed in qua similitudine dictum, in similitudine hominum, id est caetera animalia non quo hic similitudo hominum in Christo fuerit, non ipse homo susceptus.
2.7
Denique adjectum post similitudinem et habitum, ut ita se haberet tanquam homo. Sic adjunxit, inventus tanquam homo. Graecus quidem σχῆμα dixit, latinus habitum nominavit. Ita cum duo posita sunt apud graecum, in similitudine et habitu; accipiamus igitur habitu figuram, et ut se homo habeat. Etenim omnis hominis qualitas his duobus exprimitur, similitudine et figura. Potuit enim in immenso similitudo hominis, ut in gigantibus, ut in vultibus et in membris, quae finguntur: ideo ergo adjecit: et figura hominis, ut certus habitus et modus praeter similitudinem hominis, videatur assumptus. Porro autem quod dixit inventus tanquam homo, non hic cum dubitatione dictum, tanquam homo quasi non homo fuerit, sed phantasia hominis; sed dictum, inventus tanquam homo. Haec scilicet media pronuntiatione, qua vere non homo fuit, sed Deus, et carne et figura accepta quasi homo. Quod autem dixit, servi formam sumpsit, quoniam ipse forma Dei fuit, Dei autem servus homo est, idcirco dictum, servi formam sumpsit. Ex qua re se humiliavit, et se exinanivit factus, inquit, ut subditus usque ad mortem scilicet crucis. Ecce in hoc ipso cum dixit, subditus factus, graece autem aperte et plene, cum dictum ὑπήκοος γενόμενος, quod est, subauditor effectus, in quo ut dixit, in hoc ipso expressum, quod paulo ante diximus, quoniam a Patre missus est. Si enim subauditor, verum est illud et integre dictum, qui me huc misit et subditus factus; certe potest utrumque non solum per illam rationem accipi atque intelligi quia et in Christo Deus est, et est in Filio Pater, et in Patre Filius, sed quod etiam in multis locis simile reperimus, ut et mittentis sit auctoritas, et voluntas obtemperantis. Etenim ut apud poetas, si cum pater Mercurium mittens imperio suo misit; Mercurius autem patris cum pareret imperio, se ipsum composuit, et se exinanivit ut volaret et iter tenderet, si fas est divinis talia comparare; intelligi licet, et Patris imperio Dei omnipotentis missum Christum: et Christus Filius, eo ipso quod imperio obtemperabat, se exinanivit, ut hominis formam sumeret, et in carne veniret, et servi imaginem sustineret, se humilians et obauditor factus, obauditor autem usque ad mortem. Quam illam mortem? multa enim genera mortis sunt: nam primum esse in carne, mortis est: deinde accipere omnia peccata carnis, et ipsa mors est: ideo adjectum, usque ad mortem. Quam mortem? crucis, inquit. Etenim nos Salvator morte non liberavit, sed morte crucis liberavit: omne enim mysterium non in morte tantum, sed Christi, sed et in morte crucis: unde dixit Paulus, fidem se habere in Christum, et in Christum ipsum crucifixum.
2.8
VERS. 9, 10, 11. Quibus omnibus quid colligitur? Ergo Christus et aliis consuluit, et se humilem fecit. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, ut in nomine Jesu omnes genua flectant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris. Quid istud sit, quod nunc dictum est, quia ideo Deus Filium suum exaltavit, et ei donavit nomen quod supra omnia nomina est, et quod sit hoc ipsum nomen, et quare nunc haec donaverit atque concesserit, etsi magni tractatus est magnaeque doctrinae, tamen nos id quale sit, breviter admonemus. Christus, id est λόγος, qui cum Deo est, et apud Deum, juxta Deum, et idcirco etiam ipse Deus, cui λόγος hic ex operatione ejus provenit, ut et Christus esset Jesus, et exaltaretur, et supra omnia nomina nomen acciperet, λόγος, inquam, iste in eo quod λόγος est, forma Dei est, vere jungitur, copulatur, unumque est, et idcirco et λόγος Deus est, per quem creata sunt omnia, et in quo quod effectum est, vita est, et hoc fuit a principio, et sine logo factum est nihil, qui jungitur. Simpliciter hoc aures accipiant, num ipso tempore Filius non dicebatur? Intelligi quidem potest, quoniam virtute Dei, ut Deus ipse, et forma Dei, ipse Deus, nomen hoc et hoc vocabulum postea acceperit, posteaquam in mundum descendens, id est ὓλην, ipsam ὓλην praecidit, et vicit, et mortem superavit, ut jam mors non dominaretur. Quod si tanta haec ejus opera, et tanta misericordia Dei, per hoc ab illo munus impletum est, in reditu atque reversione hoc nomen accepit, et hinc exaltatus est, et hanc gratiam consecutus est, ut Filii nomen acciperet, quod nomen supra omne nomen est.
2.9
Sed catholica disciplina dicit, et semper fuisse Patrem, et semper Filium: et ita et dicendum est, et intelligendum. Verumtamen, quoniam apud nos hic error est natus, quod constet ante in carne descensum, nunquam filium dictum esse λόγον, nec nunc ita expositio ista currit, et sententiam suam tenet, ut cum dictum sit quod se ipsum exinaniverit, et cum Dei esset forma, formam servi acceperit et figuram, in similitudine inventus hominis et factus; et usque ad mortem se humiliaverit, et mortem crucis, et adjunctum ita sit, propter quod Deus illum exaltavit: videtur propter ipsam passionem exaltatus esse, et accepisse se hanc gratiam, ut hoc nomen acciperet quod supra omne nomen est, propter istam, inquam, causam. Sic enim dicit Paulus. Quod si ita est, quasi intelligi vult, ante hoc non fuisse nomen, ut fuerit virtus Dei, λόγος fuerit, etiam forma fuerit in eo quod λόγος, et Deus, et fuerit apud Deum: ac propterea quasi non conveniat, ut tunc filii nomen acceperit, sed posteaquam missus. In quo intelligimus jam, ex eo quod missus est, illum esse Patrem, et hunc Filium: deinde propter opera, propter mysterium, propter passionem, qua vita mors est, morte ipsa Christi; propter hanc, inquam, gratiam accepit nomen quod supra omne nomen est; ut tantum nomen accesserit, res eadem fuerit: et ante, id est λόγος, atque ipsa virtus; non ut nunc primum res fuerit, quando in carnem venit. Sed cum res venit, id est virtus, et sapientia, et actus, et operatio, λόγος tamen dictus fuerit, et λόγος fuerit. Nunc autem ipse λόγος cum induit carnem, ut dictum est, ipse, inquam, λόγος post passionem, et post mortem crucis, qua vicit omnem mortem et omnia peccata, vocabulum acceperit Filii, quod vocabulum supra omne nomen est. Quid enim est quod possit accipi aequale, quod comparari possit cum Filii nomine? Etenim amicitia, sanguinis conjunctio, germanitas, et caetera, inferiora sunt omnia; sive ministrorum, sive angelorum, sive quaecumque alia dixerimus. Est igitur Filius supra omne nomen: quod nomen dedit Deus Christo post passionem, post crucem.
2.10
Videri tamen potest, prope non ita esse ut verum sit, quod Filius supra omne nomen sit. Etenim si filius non dicitur nisi cum pater sit, et pater cum filius sit, numquid etiam hoc nomen, Filius, supra illud nomen est, quod Pater est? Utique non. Quomodo ergo Filius nomen cum acciperet, supra omne nomen accepit? Utique circa alia sine dubio nomina accipienda sunt, supraque omnia alia hoc nomen Fili sit. Nam pater cum Filio junctus est, et aequalia nomina ista sunt, quantum ad nomina; etsi non sit Filius nomen supra Patris nomen, nec Pater nomen supra Filii nomen. Virtus illa quae dicitur Pater, supra est, supra illam virtutem, quae dicitur Filius; nomen tamen vel Filius vel Pater, aequalia inter se sunt. Quod si ita est, Filius supra omne nomen est, quia Pater cum Filio simul supra omne nomen est; cui nomini, et in quo nomine, Jesu Christi, omnis homo genua curvat, et orat: neque homo tantum, sed omnia coelestia et omnia terrena, et omnia sub terris quae inferius esse dicuntur. Et item, VERS. 11:-- Omnis vox confitetur quod Jesus Christus Dominus noster, in gloria Patris est, et fuit semper. Haec ergo gloria ei data est, ut gloria sit ipse patris, quoniam et pater eum genuit; et ab eo creatus mundus est et salvatus, et vita mors est; et salus aeternitasque, quae quaesita est his omnibus. Qui in ipsum credunt mortem in Christi morte vicerunt.
2.11
VERS. 12, 13. Quapropter, mihi charissimi, quemadmodum semper obauditis, non tanquam in praesentiam tantum, sed multo magis nunc in absentia, cum metu et tremore salutem vestram operamini. Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate. Post mysterium totius administrationis editum, quod ista positum fuerat, uti praeceptum confirmaretur, quo monebat ut omnis homo non de se cogitaret, neque curam gereret, ut et Dominus noster Jesus suo mysterio egit; subjungitur, ut dixi, exhortatio ut se invicem diligant, primo cum dixit illos charissimos sibi et dilectissimos: deinde sicuti, inquit, mihi obaudientes fuistis, ita semper obaudistis, non in praesentia tantum, sed magis ac magis in absentia, et obaudistis cum timore et tremore. Quare autem magis ac magis? vel quia dies praecedunt, vel quia in absentia plus timendus est ille, qui monet. Quid autem istud quod hortatur et monet ut agant atque operentur salutem suam, et agant observantes atque obedientes, cum timore, inquit, et tremore? ut timor ad animum, tremor vero ad corpus referatur. Magnum autem mysterium quod intente audire debemus, quod consulentes et curam aliis gerentes, nobis magis salutem operamur. Deinde quod in nobis praestans sit nobis salutem operari. Sic enim dixit, salutem vestram operamini. Sed rursus ne unusquisque parum gratiam Deo referat, si ipse sibi salutem operari videatur, adjectum est illud, Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate. Ergo salutem vestram, inquit, operamini: sed ipsa operatio tamen a Deo est: Deus enim operatur in vobis, et operatur ut velitis ita. Et velle quasi nostrum est, unde nos operamur nobis salutem. Et tamen quia ipsum velle, a Deo nobis operatur, fit ut ex Deo et operationem et voluntatem habeamus. Ita utrumque mixtum est, ut et nos habeamus voluntatem, et Dei sit ipsa voluntas; et quia habemus voluntatem, adsit efficacia pro bona voluntate. Magis autem hominis alligat timorem, cum dicit, Deus est enim qui operatur in vobis. Etenim si in ipsis Deus est qui operatur, sine dubio in timore esse debemus, ne faciamus contra Dei voluntatem, aut minus agendo, aut non cum timore et tremore. Operatur autem Deus in nobis, et velle et agere, pro bona voluntate. Ita qui non ex Deo operatur, primum non habet velle: deinde etiam si habuerit velle, efficaciam non habet, quia non habet bonam voluntatem.
2.12
VERS. 14, 15. Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus vel retractationibus. Ista duo sunt monita, ut cum agimus aliquid jam fidentes, jam in Deum credentes, et mandata divina exequimur ve apostolica vel prophetica vel evangelica, non habeamus murmurationem, id est querelas obtemperandi cum obtemperamus: ne quid, inquit, agamus vel cum dubitatione aliqua vel cum ratiocinatione ac retractatione, faciendum enim vel non esse faciendum. Vel quia ex necessitate facias, si conqueraris, non est obtemperantis bona voluntas. Ut sitis sine querela( Graecus ait, ut sitis sine culpatione): id est, ut querela de vobis non sit: et hoc dixerit latinus, sine querela et inculpabiles. Denique hoc sequitur: Et sinceri filii Dei immaculati, in medio pravae generationis et perversae. Si enim hoc modo vivatis et hoc modo obediatis, non eritis maculati, inquit latinus. Graecus tamen ita posuit ἄμωμα τέκνα, id est filii sine vituperatione. Hoc est, et supra dictum, sinceri autem sitis nunc, ubi in medio pravae generationis et perversae. Quid hoc significet? si salvata anima hoc modo filius Dei fit, si ita vivat quemadmodum nunc, cum in mundo est, in medio est, in prava generatione et perversa, id est in hac vita. Ergo cum in hac vita sumus, laborandum nobis est, ut perversitatem istam fugientes et pravitatem generationis istius id est creaturae, in qua sumus, immaculati sine vituperatione, sinceri Dei filii, vivamus; facientes omnia sine vituperatione et sine retractatione. Non ergo facere tantum sufficit, sed et hoc modo facere, ut nulla sit apud nos vel retractatio vel admurmuratio et querela faciendi. Quae si in vita ista faciamus, mens enim devota jam Deo tunc efficitur inter filios Dei, si faciat praecepta Dei volens, cupida, sine querela; et faciat nunc cum in medio sit pravae generationis atque perversae. In quibus lucetis ita ut luminaria in mundo. Magna exhortatio, cum jam in hoc ipso, in quo in hoc mundo sumus, emineamus jam in hac prava generatione et perversa: emineamus autem ita, ut mundi luminaria simus, quae in ipso mundo; ut sol atque luna et ut caeterae stellae lucentes. Fide enim et cognitione Dei secundum divina praecepta viventes excellunt Christiani, et ut lux et splendor in hoc mundo existunt. Etenim si praeter caeteros homines omnia, quaeque mala sunt, vincunt, et occultos daemones opprimunt, et iniquitates produnt, vincentes tenebras et opera tenebrarum; agunt in hoc mundo ut luminaria, et lumen omnibus praestant.
2.13
VERS. 16. Verbum vitae obtinentes ad gloriam mihi in die Christi. Et vobis praemium est, quod ita vivitis, si quidem luminaria in mundo estis; et mihi ad gloriam eritis in die Christi, id est cum judicaturus venerit Christus. Ego per vos habeo gloriam, quia vitae verbum obtinetis, id est quia Christum cognovistis, quod est verbum vitae: quia in Christo quod factum est, vita est. Ergo Christus verbum vitae est. Unde cognoscitur quantum sit beneficium et quanta gloria eorum, qui animas aliorum corrigunt. Quoniam non in vacuum cucurri. Haec erit mihi, inquit, gloria per diem Christi, quod vos liberavi, et labor meus non in vacuum laboravit neque in vacuum cucurrit. Labor genus est, species laboris est currere. Ergo cum genus proposuisset, non in vacuum laboravi, quod esse poterat vel corpore vel lingua vel monitione vel instantia; adjecit speciem certam, non in vacuum cucurri. Hic vel labor est itineris, vel labor affectus, ut hoc persuaderet, et cito persuaderet: hoc est non in vacuum cucurri.
2.14
VERS. 17, 18. Sed si laboro in victima et obsequio fidei vestrae, laetor et gratulor omnibus vobis. Hoc idem et iamvos laetamini mihi. Quod supra per praeceptum datum est, hic in exhortatione ponitur: uti non nostri tantum curam habeamus, sed etiam unusquisque et aliorum. Quod si ita est, et gratulatio et ex nobis nascitur. De nobis et de aliis hoc ait. Sed si laboro, inquit, in victima et obsequio fidei vestrae, hoc est ut pro vobis etiam mori paratus sim, dummodo obsequar vobis, et fidem vestram confirmem, laetor et gratulor omnibus vobis. Sic ergo et vos laetamini mihi, ut pariter et curam nostri omnes geramus, et de nobis invicem laetemur.
2.15
VERS. 19. Spero autem in Domino Jesu Christo Timotheum celeriter mittere vobis, ut et ego bono animo possim esse, cognoscens quae penes vos sunt. Hoc autem de mandatis est. Vere autem curam illorum gerit, siquidem et mittere alterum, qui eadem praestet illis, pollicetur, et a quo cognoscat quae agant Philippenses. Timotheum suum carissimum promittit brevi se esse missurum. Et quoniam omnis actus noster Deo est assignandus, ut a Deo compleatur, spero, inquit, in Domino Jesu Christo, quod vobis mittam Timotheum, et celeriter mittam. Causa cur mittat subjungitur: ut et ego bono animo sim, cognoscens quae vos agatis, aut quemadmodum circa vos res sit. Quod autem dixit, ut et ego bono animo possim esse; spero enim vos bono esse animo, quod omnia praecepta servatis, et fidem in Jesu Christo, unde bono animo estis; ideo autem ego mittere Timotheum celeriter volo, ut et ego bono animo possim esse, cum cognosco quae sunt penes vos, vel ex moribus vestris, vel ex aliorum.
2.16
VERS. 20, 21. Neminem enim habeo, qui mecum sit unanimis. Quare Timotheum polliceatur ostendit, et dat causas, quia neminem unanimem habet, id est, qui eamdem mentem gerat. Habes unam causam. Subjunxit alteram: qui fideliter sollicitus est de vobis. Vere iste mittendus, qui et mihi sit charissimus, et vestri curam gerat, et sollicitudinem pro vobis habeat: Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Quoniam dixit, solus est, et neminem inquit habeo, qui mihi sit unanimis. De caeteris quas causas ponit? Scilicet quae secunda est pietas. Nam si Timotheus datur, qui fideliter sollicitus sit pro vobis; et hanc causam subjunxit, vitium atque peccatum, omnes sua quaerunt, id est solliciti sunt, sua defendunt, sua custodiunt: et ad hoc Christiani non est. Quid enim est Christiani quaerere potius in quocumque socio fratre, quam quae Christi sunt id est fidem in Christum, societatem, amorem, scientiam? Potest tamen illud intelligi, quae sunt, id est de Christo evangelizare.
2.17
VERS. 22, 23, 24. Sed experimentum ejus optime scitis. Id est probationem de eo habetis: graecus ita posuit. Scire debetis, percipite atque cognoscite qualem probationem ejus habeam. Denique juste connectitur, quod sequitur, quoniam sicuti patri filius mecum servivit in Evangelio. Apparet ergo quid sit, non quae sunt Jesu Christi quaerunt. Servivit, inquit, mecum Timotheus in Evangelio sicuti patri filius. Breviter quemadmodum servierit ostendit, quanquam dixerit mecum servivit in Evangelio. Sed quomodo servivit? ut servit filius patri, in charitate et obsequio majore servivit mecum Timotheus in Evangelio: mecum enim, inquit, servivit: non mihi servivit. Hunc igitur spero me mittere mox. Posteaquam commendavit personam et affectum et diligentiam, subjunxit quod talem virum missurus sit. Spero, inquit, me mittere. Hoc et supra, spero in Domino. Quod autem dixit mox, hoc est quod supra celeriter. Ut videro quae circa me sint, mittam Timotheum; sed cum videro quae circa me sint. Confido autem in Domino quod et ipse cito veniam. Magno affectu et magna monitione hoc adjunxit, quod cum mittat Timotheum, tamen se promittat esse venturum.
2.18
VERS. 25. Confido enim, inquit, in Domino, quia circa me omnia recte erunt; Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum desiderii mei, mittere ad vos. Licet promiserit Timotheum celeriter se missurum, tamen quia habet adhuc quamdam moram, cum missurum se dixit, nunc mittit Epaphroditum: necessarium, inquit, mittere ad vos Epaphroditum. Commendat personam: postea subjunxit causam. Commendatio personae est, fratrem in lege, commilitonem castris et in labore Evangelii, vestrum autem apostolum. Ecce Epaphroditum apostolum nominat. Omnis enim qui mittitur, et qui propter Evangelium mittitur, apostolus dici potest. Denique hinc illi apostoli dicti XII vel XI a ministerio, quo mittebantur praedicare. Ita quicumque ad hoc mittitur, apostolus dici potest. Quod autem dixit vestrum apostolum, vel quia ad vos mittitur; alii enim ad alia loca: vel quem vos de vestris elegistis apostolum; ministrum, inquit, tamen desiderii mei. Quod est autem desiderium meum? ut vos audiatis, ut vos verbum obtineatis.
2.19
VERS. 26. Quia desiderans et conscupiscens erat omnium vestrum. Nunc subjungit causam, quare ipsum mittat: etenim Timotheum celeriter se missurum dixit, ut bono animo possit esse cognoscens, quae penes vos sunt. Nunc hunc mittit, quia desiderat vos, et concupiscit vos omnes, et aegre est se esse absentem. Probat autem quod aegre ferat sic: et taediabatur propter quod audiebatis esse infirmum. Hoc, inquit, taedio laborabat, et audiebatis illum infirmum esse corpore, id est aegrotare. An hoc significat taediabatur, ut sibi sua causa sit, quod in aegrotatione fuit? et ex ipsa causa taediabatur, et propterea aeger fuit, quia desideravit vos et concupivit? Inde ergo jam mitto illum vobis.
2.20
VERS. 27. Nam et infirmus fuit usque ad mortem: sed Dominus misertus est ejus; nec illius tantum, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam. Ostendit cur vel desiderabat Philippenses vel taediabatur; qui usque ad mortem, inquit, fuit infirmus. In tali aegrotatione magna sunt desideria et vehementia: ad mortem, inquit, aegrotabat; Dominus autem misertus est ejus. Ecce quoniam beneficium a Domino et hic in vita sentimus. Deinde quia et festinare ad mortem debemus. Licet enim peccati ministerium mundus sit, et idcirco fugiendus; tamen et desiderare vitam in mundo, peccatum non est. Et si debet desiderari, recte dictum, sed Dominus misertus est ejus. Deinde quoniam omne quod ad vitam hic agimus, si et justi simus, et nobis prosimus et aliis, merito nostri miseretur Deus, et reservat in vita. Sic denique adjungit: Non illius tantum Deus misertus est, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam. Etenim si supra dictum ministrum desiderii mei, de ipso Epaphrodito; si enim perderem ministrum desiderii mei, contristarer et tristitiam haberem. Ergo multi servantur: et Deus eorum miseretur, per quos aliquid agitur quod ad ministerium salvationis pertineat. Simul et nos pro hujusmodi hominibus rogare debemus, ne tristitiam habeamus si illos amiserimus, quorum auxilio utimur in divinis rebus agendis, insinuandis, enuntiandis.
2.21
VERS. 28. Festinantius itaque misi eum. Discrevit missiones suas. Nam de Epaphrodito, misi inquit. De Timotheo, celeriter, inquit, spero me mittere vobis. Et tamen supra, necessarium existimavi mittere ad vos, non de eo est, quod missurus est, sed quod jam missus. Unde hic conclusit, misi ad vos, ut cum videritis illum, denuo gratulemini, et ego sine tristitia sim. Junxit et hanc causam, cur illum miserit. Supra ideo: Misi, quia desiderabat vos et concupiscebat: nunc ad ipsos Philippenses, ut vos gaudeatis, et denuo gratulemini, cum illum videritis. Quid est denuo gratulemini? ut cum in tristitia fueritis; sic enim supra dictum, audieratis illum esse infirmum, nunc rursus gaudeatis, cum eum videtis. An denuo, quia post gravem valetudinem audierunt illum sanum factum, et gratulati sunt, nunc autem si eum videant, denuo gratulabuntur? Quod autem adjunxit, et ego sine tristitia sim, quia si supra dixit ministrum sui desiderii esse Epaphroditum, utique cum illum mittit, quasi videri potest tristis: sed quoniam et ille desiderabat illos, et gratulabuntur si illum viderint, poterit Paulus esse sine tristitia.
2.22
VERS. 29, 30.-- Excipite ergo illum in Domino cum omni gratulatione; et eos qui hujusmodi sunt, in honoribus habetote. Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, exponens in incertum animam suam, ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium. Commendatio est haec, ut Epaphroditum suscipiant. Dat autem gratiam causamque commendationi; in Domino, inquit, excipite; id est ut eum, qui minister sit Domini: vos qui jam in Domino estis, amate Domini ministrum, et amate cum omni gratulatione. Atque id vult generaliter omnibus exhiberi, qui tales sunt. Eos, inquit, excipite qui ejusmodi sunt. Quid est autem, ipsum excipite? in honoribus habete. Dat etiam causas, cur ista praeberi hominibus velit, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit. Hoc utique de Epaphrodito; quia dum vult labore et animi et corporis satisfacere Evangelio, hoc est verbum Domini praedicare, multum laboravit, et aegrotatione gravi ad mortem accessit. Simul et quid Epaphrodito contigerit, et quid nos agere debeamus ostendit. At quantum laboravit? ad mortem, inquit, accessit; et ponens in incertum animam suam. Non in incertum quod circa vos agebat, sed in incertum quod usque periculum laboravit: ut jam in incerto esset, an viveret per laborem. Quid autem egit circa vos? Ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium: ut quod ego occupatus fui, ille compleret quod mecum defuit obsequium. Etenim revera quoniam una praedicatio est, et una doctrina est, labor tantum diversus potest esse in singulis apostolis et evangelistis; unum tamen est, quod docent. Denique et ipse Epaphroditus apostolus quid implevit? Hoc, inquit, obsequium, quod vobis defuit, ille complevit.

Intertext edge

Open linked passage

Note