Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In epistolam Pauli ad Philippenses
Marius VictorinusPhil 3.2 · 6856-ineppaa2More by Marius Victorinus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marius-victorinus" aria-label="More works by Marius Victorinus">
More
Original / primary: 6856 Ineppaa2
3.1
CAP. III.
3.1
VERS. 1, 2, 3. De caetero, fratres, gratulamini in Domino: eadem scribere ad vos, mihi quidem non pigrum, vobis autem manifestum. Gaudete, inquit, in Domino, o fratres, quod mihi non pigrum est eadem ad vos non scribere, vobis autem plurimum prodest. Firmum atque tutum est, quod scribo. Graecus sit posuit, ut firmum diceret et tutum; latinus, manifestum ait. Cavete a canibus, attendite operarios malos, intuemini praecisionem. Nam circumcisio nos sumus, qui per spiritum Deo servimus, et exultamus in Christo Jesu, non in carne fidentes. Haec admonitio non quid faciendum, sed quid vitandum sit, docet. Monet autem ut a Judaeis se temperent: cavete, inquit a canibus. De canibus est tractatus: nam et ponit scriptura divina esse canes, qui prosint et defensores sint Ecclesiae, sicut David docet in psalmo LXVIII, quos dicit satiari e sanguine inimicorum in templo Dei. Et hic adversus canes dicit, a quibus dicit cavendum esse; Judaei scilicet, qui sint, quod operarii sint et mali: operarii enim in operibus exercent vitam, Deum non cognoscentes, et salutem sibi ex operibus sperant: de quibus supra jam dictum quod opera nihil valeant. Intuemini, inquit, praecisionem. Ut apud illos praecisio sit, quod foedam partem corporis praecidunt. Nos autem circumcisio sumus, inquit. Circumcidimus enim omnem malitiam ex cordibus nostris: et id facimus, quia per spiritum Deo servimus, illi autem per carnem; ergo praecisi sunt, non circumcisi. Exultemus, inquit; imo potius, exultamus. Ubi autem exultamus? Non in carne, ut illi, fiduciam habentes, sed in Christo Jesu. Ergo avocate omnem scientiam vestram a judaica disciplina, ab operibus Judaeorum, a circumcisione judaica; et circumcisionem cordis habetote; ut per spiritum Deo serviamus et exultemus in Christo. Illi autem in carne exultent; inde fiduciam habentes, quia in carne circumcisi sunt, se posse servari, et aeternam vitam mereri.
3.2
VERS. 4, 5, 6, 7. Quanquam ego habeam etiam in carne fiduciam. Multis modis probatur Judaeos omnem fiduciam in carne habere et in circumcisione: siquidem etiam sic interpretati sunt Judaei, cum salus proveniret circumciso Moyse: unde intelligi licet Judaeos etiam de carne, et magis in carne, fiduciam gerere. Sed hoc Paulus docet, si in carne, inquit, est fiducia, id est in circumcisione; magis mihi est: ego enim in carne, inquit, fiduciam habeo. Denique ita supponitur, si quis alter putat se in carne confidere, magis ego. Et docet, quare in carne fiduciam si aliquis habeat, magis ipse habeat. Et sic ostendit personam suam totam omni modo judaicam, circumcisione, genere, tribu, gente, lege, administratione in lege, studio etiam vitae. Et tamen omnia haec circa judaicam compleverit disciplinam; ista, inquam, cuncta damno sibi esse dixerit propter Christum, et propter eminentiam carnis ejus. Haec igitur omnia in propositione sic probabuntur. Circumcisus sum octava die; haec circumcisio est. Genere, inquit, ex genere Israel. Item tribu, Benjamin. Item gente, hebraeus ex hebraeis. Item lege, secundum legem pharisaeus. Item studio, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Item vita, secundum justitiam, quae est in lege, cum essem sine reprehensione. His ergo omnibus se probavit magis fiduciam habere in carne et in circumcisione; quae omnia judaicae disciplinae habuerit, et in sanguine, et in gente, et in animo, et in vita. Quod autem dixit secundum aemulationem persequens Ecclesiam; ut magnum studium pro synagoga habens, ecclesiam persequeretur. Item quod ait secundum justitiam, hoc est per mores et vitam, unde homo justificatur; in lege tamen Judaeorum ait. Cum essem sine reprehensione, ut nullum crimen admiserim, fecerimque omnia quae lex jussit. Ipsa est enim justitia apud Judaeos ex lege. Verum cum justitia nunc nobis Christianis a Christo sit, et propter ipsum justificemur; Illa, inquit, quae erant mihi in lucro, haec pro damno esse duxi: hoc est damnum mihi facere intellexi, habens omnia illa vilia propter Christum.
3.3
VERS. 8, 9. Verum et hoc adjecit, Propter eminentiam Christi Jesu Domini nostri. Graecus autem habet propter eminentiam cognitionis Domini nostri Jesu Christi: ut illa ostendat et parva esse et minima et magis contraria, si sola sint; quia damno sunt, inquit: et ista Christi eminentia est quae excellat et vincat omnia. Propter quem universis detrimentis affectus sum, et ut stercora existimo. Concludit sensum, omnia se illa contemnere, et detrimenta omnia pati propter Christum, ut lucri Christum faciat. Quid autem est detrimentis affectus sum? Omnia illa, quae gloriosa mihi fuerant, et de sanguine, et de tribu, et de gente, et quod in lege fueram pharisaeus, et quod justitiam sic servassem, ut sine reprehensione essem; his omnibus projectis, detrimenta omnium rerum sustinui; et illa omnia ut stercora existimavi vel existimo. Melius enim sic legimus, quam existimor: nam et graecus ita posuit, ἡγοῦμαι, non ut ipse ab aliis existimetur, sed ut existimet illa omnia superiora, ut stercora; atque illa abjiciat, et justa sententia Christum lucrifaciat. Ipse subjungit. Et inveniar in illo. Hoc est enim Christum lucrifacere, jam in eo esse, et fide illi jungi, et ipsum sentire, ipsum habere.
3.4
Non meam justitiam habens, quae ex lege est. Illam scilicet quam supra exposui, cum sine reprehensione viverem: tunc enim quasi mea justitia est, vel nostra, cum moribus nostris justitiam Dei mereri nos putamus perfectam per mores. At non, inquit, hanc habens justitiam. Sed quam? Illam subjungit: Sed eam, quae est ex fide Christi, quam praedixit; ex Deo justitiam, ex fide. Hanc ergo justitiam, inquit, habet; non illam, quae ex lege est, quae in operibus est, ut dixi, et carnali disciplina; sed hanc quae ex Deo procedit. Quae illa est? justitia ex fide, quae est fides ex fide Christi, id est ex nobis in Christum. Et plenissime subjecit, quae sit fides nobis in Christum, unde nobis justitia est.
3.5
VERS. 10, 11.-- Ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum ejus; particeps oneris mortis ejus; si quo modo obvius fiam in resurrectione, quae est ex mortius. Exponit fidem quam habemus in Christo, quam persuadere se dixit et annuntiare Philippensibus, quae procedit ex Deo, justitia ex fide, ex fide quam subjungit ad eum cognoscendum, quid sit, qui ipse sit, unde sit. Utique de Christo haec deinde adjunxit, et virtutem resurrectionis ejus. Vel in eo quod resurrexit virtute; magna enim virtus resurgere a mortuis: vel in eo quod ad nostram salvationem resurrexit; haec enim est virtus resurrectionis ejus. Atque idem sequentibus probavit: etenim, inquit, si societatem passionum ejus habemus, sicut, ipse dixit, quia mortis participes fuimus vel sumus, idcirco et participes ejus erimus. Haec virtus est resurrectionis, quia est societas nobis passionum ejus. Quae autem est ista societas? quia qui Christum credimus, passiones toleramus, et omnes passiones, utique ad crucem atque ad mortem: quibus his omnibus ex cognitione et ex passionum societate resurrectio provenit; et inde cum participes mortis onerisque ejus sumus, aliquo modo obvii efficimur, ut in resurrectione obvii veniamus, quae resurrectio est a mortuis. Ecce quae fides in Christum est; et hanc docere se dicit, docens quid in vita agendum sit; scilicet ut socii passionis Christi, et hoc credamus, et haec nobis fides sit, quia veniemus in virtute resurrectionis ejus; participes scilicet effecti oneris mortis ejus; ut ob hoc aliquo modo obvii fiamus in resurrectione, quae est ex mortuis. Hoc praemium est, labor ille; illa vita, hoc meritum et gloria.
3.6
VERS. 12. Non propterea quod jam acceperim aut jam consummatus sim. Fortius hoc adjecit de se quidem memorans; sed nostrum est ad nos revocare quod de se Paulus dicit. Quid autem istud est? ut illis laboribus, et illa tolerantia societatis in morte atque passionibus, obviam ire possimus, simulque consurgere in resurrectione mortuorum. Sed non propterea, inquit, haec ego ago, quod jam ista acceperim aut consummatus jam sim: quamdiu enim quisque vivit, nondum haec accipit aut consummatur; adhuc enim in societate passionum ejus versatur: quippe cum usque ad mortem sit societas passionum. Nondum ergo accipit neque consummatur, sed perseverat usque vitae exitum, in iisdem istis laboribus et vera societate passionum ejus manens, tunc poterit in resurrectione ejus ex mortuis obvius ire. In quo tamen etiam dubitationem posuit dicendo si quo modo obvius fiam. Quod adhuc enim vivit, ideo dixit si quo modo. Nam cum perseverat in societate passionum, qui etiam ipsa morte consimilis extiterit, nulla dubitatio est quin obvius fiat in resurrectione. Quid est autem obvium fieri in resurrectione mortuorum? Perfecta atque plena vita uniuscujusque et exacta ex societate passionum Christi omnibus modis eo tempore cum resurrectio fit a mortuis, id est cum resuscitantur mortui. Ille, ut Paulus de se loquens dicit, ille, inquam, qui plena societate passionum ejus egit vitam, obvius Christo fit: non resuscitatur, sed obvius Christo fit. Alii resuscitantur tantummodo; at vero perfecti, et omni genere passi quemadmodum Christo obvii erunt, et obvii ibunt venienti Christo; sicut et ipse alibi dixit. Merito igitur si quo modo ait, quod adhuc in vita sit. Et merito adjunxit, non propterea quod jam acceperim, aut jam consummatus sim: sector autem ut aliquando comprehendar, in quo et comprehensus a Christo sum. Vides quod adhuc in vita se esse dicat, et idcirco supra dubitaverit. Sectatur enim adhuc per passiones omnes Christum, ut comprehendat Christum, id est ut perveniat ad Christum omnibus passionibus ejus particeps factus. Christus enim omnibus passionibus suis liberavit omnes sequentes; et quodammodo comprehendit universos, sed qui sequerentur. Is qui sequi et comprehendere Christum vult, in omnibus passionibus sequi Christum debet, ut comprehendat Christum in eo in quo et comprehensus a Christo est. Nam si passionibus suis Christus liberavit omnes, comprehendit omnes passionibus suis; in his igitur sumus. Id est particeps Christo factus per ejus passiones, in eo comprehendit Christum, in quo comprehensus a Christo est.
3.7
VERS. 13, 14. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Adhuc perseverat in eo quod dixi quod adhuc vivit, et idcirco non jam acceperit nec consummatus sit, nec jam comprehenderit. Hoc enim dixit, sector autem ut aliquo modo comprehendam. Ergo arbitror nondum me comprehendisse ut exinde intelligant Philippenses quam longe a beneficiis liberationis sint, cum ipse ille Paulus in tot passionibus Christi saepe versatus, caesus, inclusus, feris objectus, et caeteris malis oneratus, nondum tamen se arbitretur comprehendisse Christum; quippe cum adhuc vivat et supersit. Magna illa participatio passionis per quam vere jungimur, si Christum etiam in passione imitemur. Unum adhuc tamen quae sunt retro transmittens in oblivionem, in ea vero quae in primo sunt extendens me secundum regulam, sector ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu. Quoniam, ut diximus, ita supra locutus si quo modo obvius fiam in resurrectione mortuorum, et docuimus cur sit posita ista dubitatio quod adhuc vivat, et multa possent accidere, maximeque ipsa illa mors; idcirco adjunxit non se arbitrari comprehendisse adhuc Christum. Sed quiddam habere etiam nunc in sententia se ostendit; unum, inquit. Quid illud est? ut omnia quae praeterita sunt in oblivionem mittantur, sequatur tantum quae futura sunt in primo; id est in his quae ante nos prima sunt, et sequenda secundum regulam disciplinamque praeceptorum, a Christo ut ad bravium supernae vocationis, in Christo tamen Jesu, venire possimus. Duo igitur praecepta sunt ad reliquam vitam christiano ordine viventi, et qui ex regula adhuc vivat, ut ea omnia quae egit, bene licet recteque agat, non sibi tamen in memoria teneat, tamquam inde mereatur quae consequi habet; sed mittat in oblivionem, semper deinde quasi nova sequatur, quae restant, secundum regulam tamen vivens, ac se in ea semper extendens, atque usque ad exitum mortis custodiens regulam christiani, ut possit ad bravium venire. Nam meminisse praeteritorum, etiam recte factorum primum, merito suo attribuentis et vindicantis est; cum haec nec nostra sint, et non operibus nostris gratiam consequamur. Deinde nescio quomodo in ea quae in primo sunt, id est quae consequuntur, negligentes sumus, fiducia quia multa facimus. Unde praecepit apostolus, retro quae sunt, transmittenda esse omnia in oblivionem. Potest accipi etiam illa quae diximus, sed diversa vita qua viximus: ut ipse Paulus, quod judaeus fuit, quod insectator legis, et caetera: ut haec dixerit retro esse, et in oblivionem mittenda; ac si nostrum unusquisque vitam praeteritam in oblivionem debeat mittere. Verum fortior ille sensus, etiam bene gestam, et recte secundum regulam actam vitam praeteritam, in oblivionem mittere debeamus, et in ea quae in primo sunt nos extendere secundum regulam, ut sequi Christum possimus ad bravium supernae, inquit, vocationis. Ex eo enim jam Christiani sumus, vocati a Deo sumus. Haec superna vocatio est: nemo enim ad Deum vel a Deo vocatur nisi in Jesu Christo. Ipse enim est janua, ipse propitiator, conciliator ipse: et hoc multis partibus docuimus: et sic vita nobis est atque esse debet; ut duce Christo praeeunte, id est fide nostra in Christo, ad bravium venire possimus.
3.8
VERS. 15, 16. Quicumque itaque perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc Deus vobis revelavit. Hinc intelligi licet, vere nos exposuisse de his quae supra diximus, ut retro transmittamus in oblivionem ea quae sunt gesta a nobis in recta regula. Siquidem jungit: quicumque itaque perfecti, retro mittant in oblivionem omnia quae gesta sunt. Non enim meritis nostris, sed Dei gratia, consequimur bravium. Sic igitur hortatur: hoc sentiamus, inquit. Qui illi hoc sentiant? Quicumque perfecti sumus. Quid autem sentiamus? Ut quae sunt retro, transmittamus in oblivionem, et praesens enim tempus, id est quod nunc gerimus, in oblivionem transmittendum est. Utique si praesens, et praeteritum scilicet, et quae in vita habuimus: et ad ea quae in primo sunt, extendamus nosmetipsos secundum regulam. Hoc, inquit, sentiamus omnes, et omnes perfecti. Quod vero adjungit, et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelavit, si plenus est sensus, et se tenens non ad posteriora conjunctus, sic intelligendus est: et si est aliquid de hoc ipso, quod nos diximus, quod vos aliter accipiatis, et intelligatis, sapiatis concedo vobis: quoniam enim de perfectis loquitur, sic enim dixit, quicumque itaque perfecti sumus. Ergo qui perfecti, etiamsi aliter sapitis: quae conclusit ad concessionem, et hoc Deus vobis revelavit, bonum est, quoniam hoc et hoc, quod vos sapitis, et id quod ego dixi. Si autem non est istud, concedentes, pendebit sensus, ut ita dictum sit, si quid aliter sapitis, et tamen hoc vobis Deus revelavit: adjungit quod subjunctum est: Tamen id sapiamus ad quod pervenimus, id est, quod nos docuimus, et ad quod instituti sumus. Sic enim subjungit, verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus, in eodem ambulemus. Hoc est, ex quo Evangelium vobis pronuntiavi, et ad hoc usque pervenimus genere vivendi et intelligendi; id ipsum, inquit, sapiamus, et in eodem ambulemus; in id scilicet quod pervenimus: etenim dicendo tamen, quasi repudiat. Quod supra est non admittimus, et sensus talis: est quidem istud tolerabile et faciendum; verumtamen illud maxime. Ergo et si aliter sapitis, et si hoc Deus vobis revelavit, quo aliter sapitis; verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus. Quid autem illud est, in id quod pervenimus? Quod olim ex meis monitis accepistis, et quod nunc a me praeceptum est: in id enim pervenimus, ex omni admonitione et praeceptis: inquit autem, pervenimus; praeceptis nostris scilicet; ut quae retro sunt transmittentes in oblivionem, in ea quae in primo sunt, extendamus nos secundum regulam, ut ad bravium supernae vocationis veniamus in Jesu Christo. In eo ergo, inquit, ambulemus. Adeo de vita illa et de praecepto ad vitam superior ratio est. Siquidem supra dictum, quae sunt retro transmittentes in oblivionem, in primo quae sunt extendamus nos. Hoc est enim in eo ambulemus.
3.9
VERS. 17, 18. Imitatores mei estote, fratres. Opportune ad sententiam, quam loquebamur; ut nihil ipsi novi faciant, etsi aliter sapiunt, etsi aliquid a Deo revelatum habent. Imitatores mei, inquit, estote, fratres; ut quae ego ago, quae praecipio, quae in vita exerceo, quod sequor, hoc quoque vos imitemini, et sequamini. Et contemplamini eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos. Praeceptum dederat quid agendum perfectis viris esset, et postea adjecerat ne aliter saperent, et quasi concesserat; concludens tamen ut se potius sequerentur, atque ita ambularent quemadmodum ipse. Nunc plena hortatione cum diceret, imitatores mei estote, adjecit exemplum, quo facilius persuaderet; ideo facere oportere; scilicet quod alii facerent: Contemplamini, inquit, eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos. Duo conclusit, qui ita incedunt quemadmodum nos, et in eo ipso ut et ipse his esset exemplum breviter collocavit, et qui aliis esset, et qui his esse deberet. Scilicet quemadmodum illi me imitantur, etiam vos habeatis et exemplum. Multi enim incedunt, de quibus vobis saepe dixi. Plus adjecit, ut pauci essent qui illum viderentur imitari: multi, inquit, ita incedunt. Et adjecit aliud argumentum, ne hodie vobis exemplum proferam ad exhortationem, multi, inquit, sunt qui incedunt sicuti nos, de quibus saepe dixi. Ergo non ad tempus protulit eos qui ita incederent; siquidem de ipsis quod ita incederent, saepe jam dixerit.
3.10
VERS. 19. Nunc autem etiam lacrymabundus dico, inimicos crucis Christi; quorum Deus venter, et gloria in turpitudine eorum qui terrena sapiunt. Major hortatio est, cum ex metu sit. Supra enim ex commodis et utilitatibus. Nam est exhortatio quemadmodum vivant, ad hoc ipsum quod supra praecepit, cum ipse ad eamdem vitam compellat et adigat Philippenses, et dederit rursus aliud argumentum quod jam multi eodem modo vivunt, et multi quos jam ita vivere ipse Philippensibus Paulus saepe dixerit. Haec utilitas exhortationis majore ratione firmatur, quid mali pati habeant si aliter vixerint, et ut dixi major est persuasio ex timore. Adjecit etiam affectum, dicturus mala quae patiantur illi, qui aliter vivunt dicendo: lacrymabundus dico. Doleo enim et lacrymo, quia qui inimici crucis sunt, id est qui non credunt in hoc Evangelium, quod scilicet credant in Christum hominem, id est qui in homine fuerit, qui natus ex Maria sit, crucifixus sit. Omnes igitur haeretici qui neque cruxifixum, neque in homine Christum accipiunt, qui multi et varii sint; ii, inquam, finem habebunt interitum. Alii enim dixerunt hominem fuisse, non in homine fuisse. Alii negant omnino natum in carne, alii negant crucifixum. Omnes ii haeretici, ut dixi, atque horum similes interituri sunt. Hoc enim dixit, quorum finis est interitus: quae utique consequentur hujusmodi homines. Et quid patientur, et quid sint, ita numerat, quid patientur, quorum finis est interitus; quid sint, quorum Deus venter; quid consequentur, et gloria, inquit, in turpitudine eorum? Quemadmodum sapiant, adjunxit: qui terrena sapiunt? De interitu; quod finis eorum sit interitus, qui haec non credunt, id est qui inimici crucis sunt. Hoc enim dixit, inimicos crucis Christi esse, crucem Christi non credere. Hi, inquam, perituri, et finis his est interitus.
3.11
At vero istud qui non credunt, id est qui inimici crucis Christi sunt, quomodo Deum habent ventrem, de quibus dixit, quorum Deus venter est? Duo quodammodo sunt, id est unum de duobus, qui inimici crucis Christi sunt: aut enim carnaliter sentientes crucem Christi rident, cum hominem Christum putant in crucem sublatum; non mysterio secundum Evangelium Christum in homine crucifixum, per quod peccatum vicit et triumphavit potestates, et triumphavit per carnem crucifixam: hanc, inquam, crucem in mysterio habemus. Alii, ut dixi, ut secundum hominem, vere tantum hominem accipiunt crucem: et idcirco inimici sunt cruci, et hi quia carnaliter sentiunt, contemnunt mysterium crucis: et hi, ut dixi, de carne sentiunt, et nihil aliud quam de carne extimant, et illis Deus venter est, et gloria in turpitudine eorum est, et hi sunt, qui terrena sapiunt, quorum tamen finis est interitus. Aut rursus illi qui spiritalem sentiunt Christum. et non intelligunt illum in carne, neque crucifixum; et idcirco inimici sunt crucis Christi, et ipsi finem habebunt interitum. Et haec pars conclusa de illis est: quamquam ista pars pertineat et ad illos qui de Christo carnaliter sentiunt: at vero haec tria, quae sequuntur, ad eos pertinent qui de Christo carnaliter sentiunt; ut Deus eorum venter sit, et gloria in turpitudine eorum et terrena sapiunt.
3.12
VERS. 20. Nostra enim conversatio in coelis est. Utique hoc contrarium superiori est; ad istam partem tamen quod dixit terrena sapiunt, aestimando Christum hominem esse, et hominem fuisse, et non in carne fuisse, sed cum carne venisse, sicuti Judaei venturum dicunt, et caeteri haeretici. At nos contra, omnem vitam, et conversationem vivendi in coelis habemus; sentientes de coelo venisse Christum, induisse carnem, in cruce sublatum. Denique sic adjungit: unde etiam salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Ut et inde venerit, et inde venturus sit. Etenim si inde venturus est, et ante inde venit. Qui enim ascendit, ipse est et qui descendit. Ergo nos in coelis habemus conversationem, quia inde et Salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est ad judicium postremis temporibus; et erit nobis Salutaris, quia in ipsum credimus, et Christum expectamus.
3.13
VERS. 21. Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius, secundum operationem potentiae suae, ut possit etiam universa illi subdere. Et iste locus tenet de resurrectione mysterium. Etenim quod Christus in carne positus implevit ut salvaret animas, ut et carni etiam per resurrectionem immortalitas daretur, virtutes suae crucis operatus est. Et haec omnia expectamus, et ipsum Dominum nostrum Jesum Christum qui, inquit, illo mysterio quo descendit et crucifixus est et resurrexit, humilitatem nostri corporis vel figuram, aut magis corpus humilitatis nostrae transfiguravit. Quomodo istud est? Quia corpus nostrum humile cum resurgit et immutatur, in melius transfiguravit Jesus Christus humilitatem corporis nostri, vel corpus nostrum humile transfiguravit in magnificum. Dat illi scilicet aeternitatem, faciens ipsi indumentum coeleste; ut sit, inquit, aequiforme cum corpore gloriae ipsius. Namque Christus spiritus est, ex quo illi corpus species, et virtus, ipsa species quae virtus est, species gloriae corpus est divinae et aeternae. Cum autem nos resurgentes immutabimur, et spiritales effecti fuerimus et anima et corpore et spiritu, ita enim ista in unum virum concurrunt, atque unus spiritus erunt; si et corpus humilitatis nostrae aequiforme, hoc est ejusdem atque aequalis formae cum corpore gloriae ipsius Christi, ut et nos spiritus simus, ut et ipse spiritus est. Fiet autem hoc secundum operationem potentiae ejus. Omne enim mysterium atque omnis actio Christi hoc operatur hoc complet secundum potentiam suam, ut nos in unum conveniamus; cum et anima et corpus et spiritus erunt, ut ipse spiritus est.
3.14
Item, quia Deus cum spiritus sit, subjicientur universa Deo cum ad unam virtutem redigentur, et sic, inquit, poterit universa illi subdere, scilicet Deo. Videri potest in continuum et non conjunctum in oratione, cum ita posuit ut possit etiam universa illi subdere, neque praemisit quo referamus illi. Etenim si illi ad Deum revocamus, Deus supra nominatus non est, sit obscurum et non rectum, sed ab interpretatore magis positum quam a Paulo. Quo igitur referimus illi? Constat quidem quoniam ob hoc operatur Christus, uti universa Deo subjiciat; sed hic Dei significatio nulla est. Quo igitur referimus? intelligendum quomodo breviter, et aperte tamen posuerit Deum. Nam cum dixit quod Christus, quem expectamus, transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut ipsum corpus humilitatis nostrae sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius; hic est ubi Dei intelligentia accipitur, et ipse Deus, cum dixit secundum operationem potentiae suae. Omnia enim fecit Christus ut consuleret animis, aeternitatem carni etiam daret, et aequiforme corpus nostrum faceret corpori gloriae suae, sed hoc fecit secundum operationem potentiae suae. Operatus est enim, sed potentia ejus per quam operatus est: Deus autem est; per patrem enim operatur. Christus quidem operatur: scilicet pater in eo est, et per ipsum operatur. Ergo ubi dixit potentiae suae, illic intelligitur Deus, cui scilicet subdit universa, et propter hoc operatur, ut possit etiam universa illi subdere. Quod autem dixit etiam universa, refertur ad id quod ipse illi subditus. Nam verbum utique quod Christus, subditum est Deo, est enim Deus potentior. Et id multis probatum rebus est. Ille est qui mittit, hic qui mittitur: ille pater, hic filius: hic per quem operatio est, ille operator. Ergo ista si sic habent, Christus ad Deum ut ipse ei subditus sit. Sic enim dictum in Epistola ad Corinthios prima: cum vero subjecta fuerint illi omnia, tunc ipse subditus erit ei, qui sibi subdidit omnia: ut Deus sit omnia in omnibus. An ille sensus est, quod dixit ut possit etiam, ut non solum aequiforme corpus humilitatis nostrae faciat, sed etiam possit illi omnia subdere? Superatis enim omnibus, quae aut carnalia sunt aut creaturae, et mutatis, subdita universa redduntur potentiae Dei, per quam Christus operatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note