Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In epistolam Pauli ad Philippenses
Marius VictorinusPhil 4.2 · 6856-ineppaa2More by Marius Victorinus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/marius-victorinus" aria-label="More works by Marius Victorinus">
More
Original / primary: 6856 Ineppaa2
4.1
CAP. IV.
4.1
VERS. 1. Quapropter, fratres dilectissimi, gaudium et corona mea, consistite in Domino. Omnis virtus in christianis charitas est et dilectio, quae fieri non potest si non unam essentiam habeant et in uno consistant, unum sentientes; quod est nunc in Domino, inquit, consistite, o fratres dilectissimi. Ex quo intelligi licet unum illos velle sapere quando fratres, inquit, dilectissimi. Hoc enim provenit, ut se invicem diligant qui unum sentiunt, et in uno consistunt. In quo illo? in Christo scilicet. Cum enim fidem omnes aequaliter in Christo habeant, in illo consistunt. Quod si vos, o Philippenses, id feceritis, eritis gaudium meum et corona mea.
4.2
VERS. 2.-- Euchodiam rogo, et Syntychen rogo, id ipsum sapere in Domino. Ut et ipsae foeminae unum sapiant in Domino, id est ut Christum credentes, ea quae de evangelio sunt circa Christum sentiant et intelligant. Sed rogo, inquit, exprimens profuturum illis. Non enim mando, non impero, sed rogo.
4.3
VERS. 3. Ita obsecro, et te, germane unijuge, adjuva illas quae laboraverunt simul mecum in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. Supra diximus Epaphroditum promisisse venturum ad Philippenses: postea ostendit quod eum miserit, cum dixit, festinantius itaque misi eum. Ergo quasi hoc adjicitur, ut et ipsum in epistola mandatum habeat, rogetque eum atque obsecret, ut illas scilicet foeminas Euchodiam et Syntychen moneat id ipsum sapere in Domino. Adjuva, inquit, illas quae laborant simul mecum in Evangelio. Quomodo laborant in Evangelio? ut et ipsae vel ipsum Evangelium quod ego adnuntio agnoscant, custodiant, servent; vel ipsae adnuntient, asserant, evangelizent; pro modo enim loquentes de evangelio, id est de Christo et de mysterio toto evangelizant etiam foeminae.
4.4
Denique sic adjungit cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum, inquit, nomina in libro vitae. Ita enim mysterium memorat quod omnes, qui de Christo fidem habent, et in eo fidem habent, et loquuntur atque insinuant fidem ipsam in Christum hominibus, velut adjutores sunt evangelistis: et cum ita hoc sit, jam in libro sunt nomina eorum apud Deum, quod in vita aeterna futuri sint. Istum autem esse Epaphroditum, cui ista mandat ut adjuvet foeminas superiores ut unum sentiant. Hinc intelligi licet quia dixit, obsecro te quoque, germane unijuge; quippe de ipso supra sic locutus est: Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem meum commilitonem meum. Ita ibi fratrem, hic dixit germane: supra dixit commilitonem: hic dixit unijuge.
4.5
VERS. 4, 5. Gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Hoc est quod consequens sit, ut qui unum sentiunt, et in uno fidem habent, de Domino gaudeant, et semper cari sibi invicem sint. Gaudete, inquit, in Domino. Parum istud est; denuo dico, gaudete. Cum enim juncti estis corde, in Domino gaudetis: et cum gaudetis in Domino, juncti corde estis, et consistitis in Domino. Modestia, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus. Valde enim ad meritum vitae futurae pertinet et ad regnum in coelis, si modeste vivamus. Modestia enim cognitio est uniuscujusque modum tenens, nec ultra se tendens et extendens. Etenim cum nos hic sumus, humilitatem nostram( quippe cum in alienis sumus) recognoscamus, et modum teneamus humilitatis nostrae, Deus sublevabit nos. Ergo nota sit, inquit, omnibus hominibus modestia vestra. Quare hoc monet? ut hic placeamus? non; sed ut cognoverit Christus humilitatem nostram, erigat, et modestiam suscipiat.
4.6
Quid enim adjungit? Dominus prope est. Magna exhortatio magnumque praeceptum et ex vero et ex vi persuasionis. Cum enim jam immineat judicium, et finis istius vitae omnibus adventet, esse nobis properatio debet, ut et bonis moribus magnaque modestia vivamus: prope enim est judicium atque adventus Domini.
4.7
VERS. 6. Nihil ad sollicitudinem redigatis. Id est nec curam vestri habeatis, neve de mundo mundanisque rebus cogitetis aut solliciti sitis: omnia enim necessaria vobis, et nunc in hoc vitae genere procurat Deus, et meliora in illa vita quae aeterna est. Sed in omni precatione et oratione cum bona gratia petitiones vestrae innotescant apud Deum. Ut omnis actio jam Christiani fidelis et boni et perfecti, omissis omnibus sollicitudinibus( ipsa est enim renuntiatio) precibus vacet et orationi. Preces sunt, rogare Dominum: oratio est et loqui cum rogas: ipsa est enim oratio, preces cum oratione. Sed quae illa erit oratio? aliquid petens, an nihil? Quid est quod petat ille, qui jam fidelis effectus Deum rogat? Quam igitur habebit orationem aut petitionem, quippe cum renuntiaverit omnibus mundanis? Ipse monuit ut oremus et precemur cum bona gratia; ut omnibus nobis oratio in precibus gratiarum actio sit, ut gratias agamus; quod consecuti tantum donum, Dei pietate, simus. Hoc enim ait cum bona gratia. Bona autem adjecit, ne inviti faciamus, sed vere gratias agamus, et bonas gratias deinde adjunxit. Quoniam oratio est in precibus, quae potest esse de bona gratia, potest de petitione. Supra cum dixisset cum bona gratia, adjunxit petitiones, inquit, nostrae innotescant penes Deum. Cujus autem non est honesta? Et coelestia ipsa illa quae promittuntur petat ut impleantur. Qui petit, utique talia petit quae jam fidelem petere justum est. Ipsa enim cum cogitamus petenda, quae volumus innotescere penes Deum, necessario talia sunt quae conveniant fideli etiam coelestia speranti et divina omnia. Haec, inquit, id est petitiones vestrae innotescant penes Deum.
4.8
VERS. 7. Et pax Dei quae habet omnem intellectum, custodiat corda vestra. Hoc praemium erit si ita precemur, ita oremus, ut cum bona gratia oremus; et ita petitiones habeamus, ut innotescant penes Deum. Hoc ita est, erit, inquit, pax Dei quae custodiat corda vestra: quae pax Dei habet omnem intellectum. Vehementer et acute hoc positum: etenim cum pax Dei venerit in nos, Deum intelligemus: nihil dissonum, nihil discrepans, nihil per argumenta litigiosum, nihil quod recipiat quaestionem, ut nobis contingi in mundanis: sed ita aperta omnia sunt, cum pacem Dei habeamus uti omnis intellectus nobiscum sit: pacis enim est jam quiescere, jam securitatem habere. Quum Deus pacem committit cordibus nostris, jam omnis intellectus nobiscum est. Qui enim Deum intelligit, omnia intelligit: cum Deum intelligit, custodiuntur corda ejus qui intelligit. Item corpora vestra in Jesu Christo. Ecce et hic significatio est de resurrectione: et hoc quoque praemium positum vel adnuntiatum his qui ita rogant, et ita precantur cum bona gratia, ut habeant Dei pacem, et corpora in Jesu Christo. Dixit enim de corde, de intellectu, quod custodientur cum pax data est: nunc de ipsis illis, id est de corpore de anima; corpora, inquit, vestra in Jesu Christo: in ipsius enim majestate et virtute corpora nostra sunt, quae cum ejus adventu resurgent, reviviscent, merita accipient: quae omnia erunt nobis integra, si illa praecepta servemus, in Christo unum sentientes, gaudentes, modesti, nihil sollicitudinis habentes; in omni precatione et oratione, cum bona gratia, petitiones nostras penes Deum notas facientes.
4.9
VERS. 8, 9. De caetero, fratres, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae et didicistis, et accepistis, et audistis etiam in me; haec agite, et Deus pacis erit vobiscum. Docuit preces quales habeamus, id est cum bona gratia item quemadmodum petitiones: deinde quae pax, id est quod beneficium a Deo nobis detur; sic agendum, et rogandum ut custodiatur intellectus noster et corda nostra, et sint omnia corpora nostra in Christo Jesu. Haec cum ita sint, de caetero, inquit, fratres, haec cogitate. Quid est de caetero? postquam correcti estis, sublata jam omni discordia et errato, quoniam unum sentitis; de caetero sic sentite: quaecumque sint vera, haec accipiatis et cogitetis. Quae autem illa vera sunt? quae in evangelio ponuntur, Christus Jesus Dei Filius, et caetera quae saepe diximus. Cum autem vera cogitatis, sequuntur ut casta sint: non enim corrumpitur quod verum est: hoc enim castum est: quod non corrumpitur, verum est. Deinde quae vere casta sunt, haec et justa sunt: justificantur enim sanctificatione a Deo. Omnia quae justa, quae casta, quae vera sunt, quae sancta sunt jam et amabilia, jam et bonae famae. Quis enim sanctum non amet? quis non bene de eo loquatur ac sentiat? Haec ergo, inquit, cogitate quae ad bonam pertineant famam: utique amabilia sint, et habeant charitatem, neque habeant discordiam. Omne enim amabile, concordiam habet: item quae bonae famae sunt, non habent invidiam et in concordia sunt. Ex quibus omnibus superiora ad ipsam veram virtutem pertinent, posteriora ad fructum virtutis. Nam virtutis est amare vera, casta, justa, sancta, Fructus virtutis amabilia et bonae famae. Idcirco duo ista posuit quae subjunxit: si qua virtus, si qua laus. Vim rerum diligenter attendit. Etenim cum gratia Dei fiant omnia; ipse enim per spiritum suum missum in nos et gubernat et regit, ut nihil in nobis sit; ita ait, si qua virtus. Et rursus si virtus, quae in nobis est, non ex nobis est, sed ex Deo, ne laus quidem nostra: et idcirco, si qua laus. Verumtamen quoniam videtur vel virtus nostra, vel laus; unde dixit ibi, haec, inquit, omnia cogitate. Utique quae illa sunt? quae didicistis, me scilicet docente, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Perfectum primo posuit, didicistis. Unde autem didicistis? Causae subjunctae, accepistis. Rursusque ipsum accipere unde audistis et vidistis? ex me vidistis in me: ut non monitor solum Paulus sit, sed etiam praebeat exemplum quemadmodum vera sequantur, quemadmodum casta, quemadmodum reliqua. Haec, inquit, agite. Supra dixit, haec cogitate; nunc adjicit, haec agite; ut non solum ex cogitatione sint ista bona, sed etiam in actu. Deinde adjunxit praemium sicuti supra, et Deus pacis erit vobiscum: quod maxime necessarium Philippensibus praemium, ut nulla sit discordia, unum sentiant omnes, sit pax in eorum ecclesia: et Deus pacis qui est pater, et ejus Filius Jesus Dominus noster, omni animae in Deum conversae pacem praestans: hoc est quod ait pax vobiscum.
4.10
VERS. 10. Gratulatus sum autem vehementer in Domino quod tandem aliquando refloruistis, ut et pro me sapiatis in quo et ante sapiebatis. Ut in errorem lapsi Philippenses fuerant docti in Evangelio ab apostolo Paulo; sed nunc admoniti, reversi sunt in pristinam intelligentiam ut credant in Evangelio quemadmodum adnuntiatur. Et refloruistis, inquit; id est ad florem reversi estis: ideo in Domino gratulatus sum, et vehementer gratulatus: et hoc est quod ait, ut pro me sapiatis: id est ut ego quemadmodum vos docui, sapiatis; coeperant enim aliter sapere. Quod autem ait, ut pro me sapiatis, quia intelligentia vestra et sapientia quae fuerat una pro me non erat: nunc autem cum sapitis quemadmodum docui, et Evangelium tradidi, pro me sapitis, id est prodesse mihi potest, quoniam vos docui. Et quid illud est, in quo et ante sapiebatis, nunc refloruistis et idem sapientes pro me jam sapitis?
4.11
VERS. 11. Occupati autem eratis. Non propter penuriam dico. Si hic sensus superiori jungitur, quia dictum supra est, etiam pro me sapiatis, id est ut de me cogitetis, erit intellectus ut ea quae mihi sunt necessaria, mittatis; sed etiam misistis; et ideo dictum sit, gratulatus sum autem in Domino quod tandem aliquando refloruistis, et abundare coepit fructus ex operatione vestra. Sic enim postea dicit, et coepistis pro me sapere: in quo est et illud, in quo et ante sapiebatis, ut mihi necessaria mitteretis: et hoc est quod sequitur. Quo modo sapiebant? Ante occupati erant, ante in his operibus. Quod quidem Paulus, non ideo, inquit, dico propter penuriam. Non enim quod volo pro me sapiatis aut in quo et ante sapiebatis, et in quo occupati eratis ut mihi mitteretis, aut quod nunc volo ut mittatis, propter penuriam dico. Sic enim et postea ait, non quia exquiro abundantiam in oratione. Non ergo propter inopiam istud quaero, sed ut fructus sit abundans in oratione vestra, cum haec omnia pro me curatis et sapitis: ita est enim curam gerere; non quia egeo. Nam, et abundo, inquit; quippe sufficiens mihi sum: sic enim subjungit: Et ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Novi sensus hic est: novi, inquit, sufficiens esse, in quibus sum: didici enim ego ut contentus sim quae habeo; et in quibus sim mihi ipsi sufficiens: non enim ad sumptus tantum hoc referendum, sed curam et cogitationem et orationem exhibere debent pro Paulo: ut hoc sit ad omnia referendum; ut et pro me sapiatis, in quo et sapuistis. Generaliter ergo ut vel necessaria, vel ut oratio et cura Philippensibus pro Paulo habeatur. Denique non ad fortunas tantum vel ad necessaria quaeque posuit etiam hoc:
4.12
VERS. 12. Et humiliari novi et abundare: et de virtutibus, et humiliari novi et abundare in omnia, in eodem modo: id est praebere omnes virtutes Et in omnibus institutus sum. Id est ad omnia assuefactus, et fere sitim, famem, frigus; et rursus in abundantia laetari. Sic et de virtutibus, et de laboribus, in omnibus, inquit, institutus sum; et satiari, et famem sustinere institutus sum, inquit, et copia satiari, et rursus famem sustinere. Item ipsa duo repetit, et abundare, et egere in omnibus possum. Dicendo in omnibus, non ad necessaria victus nostri diximus, sed ad omnia quae in actu sunt, labores virtutesque, referenda sunt ista. Ita se institutum dixit, ut possit et abundare et egere in omnibus. Novum est quod ait in omnibus egere possum: id est tolero cum in omnibus egeo, id est egens fuero.
4.13
VERS. 13. Atque ut verum, et nihilominus ex disciplina dicat evangelica, adjungit, Per eum qui me confortat. Quod genus vitae semper et habendum et tenendum, ut et nos laboremus, et nostri instituti sit omnia ista gerere, com plere, ferre, tolerare: ita tamen ut hoc credamus, quia nos ad omnia ista fortes Deus fecit. Cum enim dixerit, in omnibus egere possum, et famem sustinere, revocavit virtutem suam ad Deum: per eum qui me confortat. Ita et vos, et omnes qui in Deum fidem habent, credant certe quae sint, se posse fortes fieri, et in egestate, et in caeteris laboribus. Deus enim nunquam deest his qui eum diligunt, qui in eum fidem habent et spem.
4.14
VERS. 14. Sane bene fecistis quod tribulationi meae communicastis. Id est participes fuistis vel subvenistis mihi in tribulatione ut est communicatio, pari modo jungi mysterio: qui autem compatitur cum altero, et subvenit alteri.
4.15
VERS. 15. Scitis autem etiam vos, Philippenses, quoniam per initia Evangelii cum a Macedonia profectus sum, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos tantummodo. Hic aperte exposuit, ut supra dictum est; tribulationi meae communicastis, id est auxilium et praesidium dedistis, dando mihi necessaria. Denique hoc adjungit: scitis, inquit, Philippenses; et vos quoque scitis, quoniam in principio evangelii, quando profectus sum in Macedoniam, per omnes ecclesias evangelizavi; sed nulla mihi, inquit, communicavit. Ubi autem communicavit? in ratione, inquit, dati et accepti: id est in sumptibus, quod est datum et acceptum: nam qui dat, habet rationem cum eo qui accipit: et qui accipit, habet rationem cum eo qui dat, quantum dedit, quantumque accepit ille qui accepit. Non quo et ipse dederit aliquid, qui accepit; sed cum munus dat, ratio dati est et accepti. Quid enim est in quo Paulus de pecunia daret? Sed quoniam ratio dati et accepti est in pecunia inter eos qui dant et eos qui accipiunt, ideo sic junctum. Non enim pecunia accipitur pro evangelio, ut ratio dati sit in pecunia; at longe aliter.
4.16
VERS. 16. Vos, inquit, tantummodo communicastis. Denique subjungit illos dedisse: Propterea quod in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae mihi necessaria fuerant. Aper tissime declaravit quid sit quod communicavistis et quomodo ratio sit dati et accepti. Vos, inquit, tantummodo in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae, mihi necessaria fuerunt.
4.17
VERS. 17. Non quia requiro datum; sed exquiro fructum abundantem in oratione vestra. Non egeo, inquit, neque ista necessaria exquiro, sed tantum benevolentiae vos usum habere debetis, ut mihi fructus vestrae benevolentiae sit, quod in benevolentia abundatis; id est ut cum orationem de vobis habeo, sit mihi fructus benevolentiae vestrae. Cum vel Deum pro vobis rogo, vel Deo pro vobis gratias ago, est mihi fructus circa orationem, quae pro vobis est, dum abundare vos intelligo et esse benevolos.
4.18
VERS. 18. Habeo enim omnia et abundo. Ideo, inquit, non requiro datum; nam omnia habeo: et multi habent omnia, sed non abundant: vere enim possumus adhuc velle si non abundemus, sed habeamus. Qui abundat, et habet et plusquam necesse est habet. Supra enim dixit, quae mihi necessaria fuerunt misistis; nunc: Haec, inquit, ego habeo et abundo. Denique persequitur ut ostendat abundantiam: Repletus sum cum accepi quae per Epaphroditum misistis. Ne illud quod abundat alienum sit, dicit et ipsorum esse quia miserunt: Repletus sum, inquit, cum accepi ea quae per Epaphroditum misistis, odorem suavitatis, sacrificium acceptum, sanctum, gratum Deo. Si supra nihil aliud de eo quod datur expetere se dixit nisi fructum abundantem, ita et hic cum repletum se dicit, et accepisse quae missa sunt, non in his quae missa sunt gaudeo et repletus sum; sed in eo quod habuistis voluntatem curamque mittendi, quae est benevolentia, et fructus abundantiae; unde ordo mihi suavitatis est, vos tales esse; et sacrificium sanctum, gratum Deo, libenter facere quae facias; curam gerere, praestare quod praestandum est alteri ad necessitates: hoc est ipsum sacrificium et sanctum et acceptum et gratum Deo, ipsa benevolentia.
4.19
VERS. 19, 20. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum. Quoniam et rectos opera ipsa, et bonos ex voluntate quod libenter mittant et curam gerant sacrificium esse hoc optimum Deo dixit et odorem suavitatis. Jam ad referendam gratiam optat, votum facit, ut Deus( sed apostoli sit Deus), Deus, inquit, meus; ne commune sit cum caeteris; impleat omne, inquit, desiderium vestrum, et impleat secundum divitias suas. Id est cum vos non expetieritis quae mundi sunt, sed ea quae Deus de divitiis suis largitur et dat, id est quae coelestia sunt, quae divina; ipsae sunt enim divitiae Dei. Denique adjunxit, gloria in Christo Jesu, ut hae sint divitiae, quae sunt in Christo Jesu, id est vita aeterna, sanctificatio. Adjunxit autem, quod cum religione semper adjungitur, et devotione et obsequio: Deo, inquit, gloria, Deo patri; et Deo, inquit, nostro, scilicet Jesu Christo patri nostro: sit illi gloria aeterna, quod est in saecula saeculorum.
4.20
Finit epistola. Inde monitis praeceptis quae ad recte vivendum, sequuntur salutationes. Primo salutat ipse, vel salutari suo nomine alteros mandat. Quos tamen alteros?
4.21
VERS. 21, 22. Salutate omnes sanctos in Christo Jesu. Sanctos in Christo Jesu, an in Christo Jesu salutate? Salutant vos qui mecum sunt fratres. Non, inquit, solus saluto vel mando ut salutetis, sed salutant vos et fratres. Adjecit qui mecum sunt. Hoc de plebe et de omni christiano, qui secum sit, accipi voluit. Denique aliud: salutant vos universi sancti, quos utique accepta fide sanctificavit: praecipue autem qui sunt ex Caesaris domo: ipsi vos praecipue salutant, qui sunt de domo Caesaris. Et virtutem evangelii ostendit, quod de domo Caesaris crediderunt multi: qui utique erecti esse debuerant, et nihil aliud quam de Caesare cogitare: et rursus humilitatem ipsorum, qui et humiles sint et hospitales, et omnes fratres salutent alibi positos. Quod autem dixit praecipue intelligi licet illos operam dare ut placeant in obsequio, et idcirco extra caeteros dixerit quod ipsi salutant.
4.22
VERS. 23. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Qui ita sensit de Philippensibus ut illos non quomodo in caeteris epistolis nectum sentire, neque a pseudoapostolis seductos esse accepit, sed tantum exhortativa epistola scripta et in prece. Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Si enim spiritus inest, recte sentiunt. Quid ergo preces agunt apostoli? Ut gratia Domini Jesu Christi sit cum spiritu illorum in Christo Jesu. Amen.
4.23
Victorini commentarium in epistolam Pauli apostoli ad Philippenses explicit.

Intertext edge

Open linked passage

Note