Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Martinus Legionensisc.1130–1203
Expositio libri Apocalypsis
Apoc 1.2.21
Choose a text More by Martinus Legionensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11740 Exliap
1.2
Apocalypsis haec, id est revelatio inter reliquos Novi Testamenti libros prophetia vocatur: sed aliis est excellentior prophetiis, quia de Christo et Ecclesia magna ex parte adimpleta sacramenta denuntiat: et sicut Evangelium Legis observantias, sic ista prophetia expellit veteres a longe prospicientes venturas prophetias. Ad corroborandam ergo hanc prophetiam occurrit etiam auctoritas mittentis, deferentis, et accipientis. Hanc enim Deus, id est, tota sancta Trinitas misit. Nam de Patre dicitur: Mittens per angelum suum. Filius autem circa finem hujus libri dicit: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis. Sed et de Spiritu sancto hoc scriptum est: Dominus Deus omnipotens. Sciendum itaque quia cum sine additamento Spiritus ponitur, tota Trinitas frequentius intelligitur. Unde Dominus in Evangelio Samaritanae mulieri ait: Spiritus est Deus; et ideo in spiritu et veritate oportet adorari. Quanquam igitur angelus solius Verbi incarnati personam gesserit, tota tamen Trinitas in angelo operata est. Quod autem Joannes in exsilio positus ista vidit, manifestat Christi fidem in terrenis pressuris coelum sibi vindicare. Per hoc quod beatus Joannes omni humano eloquio et auxilio destitutus, divinitus visitatur, innuitur et nobis quod quanto magis a saeculari tumultu recedimus, tanto magis divina visitatione digni judicabimur.
1.3
Propterea videndum est quo modo visionis Joannes talia vidit. Tres namque modi sunt visionis: Unus scilicet cum coelum, terram, et similia corporis oculis videmus; alius cum dormientes vel etiam vigilantes aliquid videmus, per quod aliquid figuramus, sicut Pharao vidit crassas boves et macilentas. Alius modus est intellectualis, cum aliquid scilicet mente concipimus, non per imagines, sed sicut David in Psalmis. Joannes vero imagines vidit, et in eis veritatem intellexit.
1.4
Idcirco, dilectissimi fratres, libri Apocalypsis obscuritates verborum, et figuras visionum, sicut a sanctis Patribus exposita sunt, breviter vobis scribere volumus; ut ea legentes, facilius intelligere possitis, et si pro Christi nomine et amore necesse fuerit pati adversa, non fugiatis. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Deus igitur Pater praevidens tribulationes quas passura erat Ecclesia, postquam ab apostolis in fide fuit fundata, disposuit cum Filio et Spiritu sancto easdem tribulationes, earumque praemia revelare. Merito Christus Joanni manifestavit hanc revelationem, qui excellit omnes privilegio virginitatis, et qui gratia Dei interpretatur. Ipse quippe Joannes invitat nos ad legendum, et ad audiendum, et ad servandum verba libri hujus, quia si hoc fecerimus, aeternam beatitudinem consequemur. Legendus est ergo iste liber, quia est Apocalypsis Jesu Christi, id est, revelatio non cujuslibet, sed Jesu Christi: de qua dicitur:
1.1.1
Expositio libri Apocalypsis CAPUT PRIMUM.
1.1.1
VERS. 1.-- Apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito. Deus in hoc loco tota Trinitas intelligitur. Ac si aperte dicat: Apocalypsis, id est, revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus Pater secundum humanitatem, palam facere verbo et exemplo servis suis, quae oportet fieri cito, id est, in praesenti tempore. Omne enim tempus praesentis vitae comparatum aeternitati quasi unius horae parvissimum est momentum. In his verbis duo comprehenduntur: ut ea, scilicet quae finienda sunt, cito accipiant terminum; et ea, quae sunt inchoanda, cito sumant initium. Sequitur:
1.1.2
VERS. 2.-- Et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi quaecunque vidit. Quasi diceret: Jesus Christus Dei et hominis Filius significavit mittens per angelum suum, personam videlicet sui habentem, servo suo Joanni, viro scilicet probatissimo, qui testimonium perhibuit Verbo Dei, scilicet, qui contestatus est verba ipsius Christi tam de divinitate, quam de humanitate. Filius Dei Patris Verbum vocatur, quia per ipsum Deus Pater humano generi manifestatur. Et testimonium Jesu Christi quaecunque vidit, in his videlicet quae vel corporaliter ut passum, vel sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia saecula.
1.1.3
VERS. 3.-- Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae hujus: et servat ea quae in ea scripta sunt. Ac si aperte beatus Joannes evangelista dicat: Quia mihi Christus misit hanc revelationem sive prophetiam, beatus erit, qui a me illam acceperit, et illius verba legerit, et ea quae in ea scripta sunt servaverit, id est fidem Christi non violaverit; minata timebit et promissa sperabit. Vere beatus, quia nec longa erit mora laboris, nec tempus elongabitur remunerationis. Tempus enim prope est, scilicet judicii, vel remunerationis.
1.1.4
VERS. 4.-- Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Deus Pater, ut supradictum est, dedit hanc Apocalypsim Christo, Christus Joanni, Joannes autem septem Ecclesiis, quae sunt in Asia; principaliter videlicet, vel quibus erat magister constitutus, et per simile aliis Ecclesiis; vel per septem Ecclesias universae Ecclesiae manifestat hanc revelationem, quia per septem universitas figuratur; vel quia septiformi spiritu illustratur. Gratia, inquit, vobis et pax ab eo, qui est, et qui erat, et venturus est. Gratia dicitur gratis data non merces reddita, sed venia collata. Gratia vobis et pax, id est remissio peccatorum et quies a vitiis, ab eo, scilicet a Christo olim secundum humanitatem passibili, qui jam est immutabilis, et qui erat aeternaliter quamvis natus ex tempore, et qui talis venturus est, etsi modo non apparet. Personam Patris evangelista tacet, quia nemo de Deo creatore male intellexerat, et ideo ponit personas Filii, et Spiritus sancti, super quibus omnes haereses nascuntur in Ecclesiis. Sequitur:
1.1.5
VERS. 5.-- Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidelis primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Spiritus plerumque sonat idem quod charitas, unde attribuuntur spiritui remissio peccatorum, et alia dona, quae sunt totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Dicatur itaque apertius: Et a septem spiritibus, id est, a septiformi spiritu qui natura unus est, et gratiarum distributione multiplex; vel a spiritualibus viris a Spiritu sancto illuminatis, qui in conspectu ejus throni sunt, in quibus sedet Deus ad exemplum vel ad custodiam. Throni sunt angeli et sancti homines in quibus Deus nunc judicat ne in futuro judicet. Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis, qui se videlicet esse Deum, nec propter imminentem mortem negavit; vel testis operum nostrorum erit in die judicii, quando dicet justis: Vidistis me esurientem et dedistis mihi manducare, venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi. Primogenitus mortuorum, quia surrexit a mortuis jam impassibilis, vel primus mortificantium se, quia peccatum non fecit; et princeps regum terrae, id est terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad suorum utilitatem permittens saevire. Recte quidem primogenitus mortuorum vocatur, qui sic surrexit a mortuis, ut ultra non moriatur. Sequitur:
1.1.6
VERS. 6.-- Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Ac si aperte dicat: Revera qui dilexit nos, dabit gratiam et pacem, quia sola dilectione lavit nos a peccatis originalibus vel actualibus( Adae, vel etiam nostris), in sanguine non vituli, non arietis, sicut in veteri lege, sed in suo proprio; et fecit nos regnum, et sacerdotes, id est potentes vitiis resistere, et pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo Patri offerentes, et sibi ipsi, et Spiritui sancto. Ipsi ex nostro sacerdotio sit gloria, et ex nostro regno imperium in saecula saeculorum. Amen.
1.1.7
VERS. 7.-- Et hoc imperium non tardabit, quia ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Quasi diceret: Videbit eum omnis oculus tam bonus quam malus, et etiam Judaei qui eum in cruce pupugerunt, ut magis crucientur. Ac si aperte Ecclesiis dicat: Vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum cum nubibus, id est cum sanctis qui nubes fuerunt, compluendo alios et miracula faciendo, vel sicut in nube ascendit, in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus; quia bonis est refrigerium et illuminatio, malis autem terror et excaecatio: quod significatum est per nubem, qua educti sunt filii Israel de Aegypto. Sequitur: Et plangent se super eum omnes tribus terrae: etiam. Amen. Ac si diceret: Plangent se, et collident super eum, impotentes ejus resistere imperio, ad similitudinem lapidis et vasculorum fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos, qui super eum fundati erant; quia non tam dolebunt ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio, et ab ipso Domino. Omnes tribus terrae, inquit; id est omnes terreni, quod firmandum est omni lingua: etiam: Amen. Quasi diceret; Non dubitanter in judicio plangent se super eum, sed etiam. Amen, id est vere. Ac si aperte dicat: Bene poterit esse hoc, quia ille qui est Deus et Dominus, dicit hoc:
1.1.8
VERS. 8.-- Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Quasi diceret: Ego sum Alpha, id est principium, ante quod nullum, vel a quo omnia coeperunt; et finis, post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur. Alpha enim litteram nulla praecedit, prima est enim omnium litterarum. Sic et Filius Dei. Ipse enim se principium Judaeis interrogantibus esse respondit. Est etiam novissimus, quia judicium novissimus ipse suscepit. Hic manifeste ostenditur quia angelus, qui haec Joanni ostendebat, personam Dei in se habebat. Ego sum, inquit, Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, qui erat, et qui venturus est, Omnipotens, judicare scilicet vivos et mortuos. Sequitur:
1.1.9
VERS. 9.-- Ecce ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu; fui in insula quae appellatur Pathmos propter Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi. Finita salutatione progreditur ad narrationem ponendo quatuor, personam scilicet, locum, causam, et ipsius loci tempus, quae valent ad confirmationem ipsius revelationis. Ac si aperte dicat: Ego Joannes frater vester in fidei unitate, et particeps in tribulatione, quia fui flagellatus, et in dolio missus, atque ab hominibus separatus, particeps etiam in regno Dei futurus et patientia in Jesu, id est propter patientiam habitam ad similitudinem Jesu. Fui in insula, quae appellatur Pathmos, id est fretu[ f fretum]. Vel tribulatione, in qua magis coelestia fidelibus aperiuntur: propter verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, id est propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum. Benedictus omnipotens Deus qui probatissimo servo suo Joanni, cui negabatur terra, coelum aperuit, eique ad totius Ecclesiae eruditionem secreta aperuit. Quanto enim magis sancti in praesenti vita pro Christo affliguntur, eo amplius illis secreta coelestia aperiuntur. Hinc apparet quia poena non facit martyrem, sed justitia. Hinc Psalmista ait: Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: Fui, inquit, in insula quae appellatur Pathmos. Ecclesia insulae comparatur, quia sicut insula marinis procellis tunditur, ita Ecclesia persecutionibus malorum affligitur. Iterum subjungit dicens:
1.1.10
VERS. 10.-- Fui in spiritu in Dominica die. Quatuor posuit ad confirmationem revelationis: personam videlicet, locum, causam, et ipsius loci tempus. Personam designavit, cum dicit: Ego Joannes frater vester; locum, cum ait: Fui in Pathmos insula; causam, cum dicit: Propter verbum Dei; tempus, cum adjunxit: Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae dicentis: Quod vides scribe in libro. Quasi diceret: Fui in spiritu, hoc est in excessu mentis, in Dominica die, id est in spe resurrectionis positus per resurrectionem Christi, et audivi post me, hoc est in clara cognitione resurrectionis, cognovi vocem magnam, id est manifestationem, quia de futuris vel de magnis sacramentis: tanquam tubae, quia[ f. qua] incitatur ad bellum spirituale. Ecce figura corporalis docens milites Christianos exhortandos ad spirituale praelium, ubi necessaria est patientia. Hic aperte demonstratur beatum Joannem hanc visionem non corporaliter, sed in spiritu vidisse, non tamen in somnis hoc vidit, sed in exstasi raptus est, sicut et Ezechiel: et spiritui aeternitatis adhaesit mens ejus. Audivi, inquit, post me vocem magnam. Post se audivit, quia, dum de praesentis vitae tumultibus eductus, in anteriora vim contemplationis extenderet, alios respicere admonitus est, vel post se audivit, quia lege et prophetis praedictum hoc idem intellexit. Solet rerum qualitas tempore notari, ut Abraham qui in fervore fidei angelos meridie vidit, Lot in perditione Sodomae vespere, Adam post meridiem, Salomon non servaturus sapientiam, nocte suscepit. Sive simul et uno intuitu, sive per diversa tempora in ipsa die Dominica hanc visionem viderit, angelus ei utrumlibet conferre potuit. Sequitur:
1.1.11
VERS. 11.-- Quod vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, quae sunt in Asia, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Sardis, Thyatiram, Philadelphiam et Laodiciam. Ac si aperte dicat: Quod vides, hoc est quod visurus es, scribe in libro, id est mente reconde. Vel ad litteram: Non abscondas talentum in sudario, sed mitte septem Ecclesiis Ephesus fuit metropolitana sedes totius Asiae, in qua Joannes praefuit; Ephesus ergo interpretatur voluntas sive consilium, Smyrna canticum eorum, Pergamus divisio cornuum, Thyatira illuminata vel vivens hostia, Sardis principium pulchritudinis, Philadelphia amor fratris, vel salvans haereditatem, Laodicea tribus amabilis Domino. Communis admonitio fit beato Joanni, quae monet communiter mittere Ecclesiis Asiae, quia per eas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Cur ergo Ecclesia cum una sit, a Joanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena spiritu designetur? Unde novimus dixisse Salomonem: Sapientia, id est Dei Filius, aedificavit sibi domum, excidit columnas septem: quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis. Sequitur:
1.1.12
VERS. 12.-- Et conversus sum, ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Ac si diceret: Audita illa voce, conversus sum ab ignorantia, ut viderem, id est, intelligerem vocem angeli personam Christi habentis sub figura tubae, quae loquebatur mecum, quia non discordabat a voluntate mea. Deus loquitur ad sanctos in corde sine sono vocis, ipsi autem loquuntur formantes verba cum lingua carnis. Iterum subjungens ait: Et conversus, vidi septem candelabra aurea. Quasi diceret: Et quia conversus sum de carnali intellectu, vidi, id est, cognovi quare Ecclesia comprehendatur sub hoc numero septenario et sub corporali, figura candelabrorum aureorum. Vidi, inquit, septem candelabra aurea, id est Ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum, candelabrum efficitur; sic Ecclesia tribulationibus purgata tentationum ictibus in longanimitate extensa consummatur. Sequitur:
1.1.13
VERS. 13.-- Et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea. Ac si patenter dicat: Vidi in medio septem candelabrorum aureorum, id est, in medio Ecclesiae, similem filio hominis, angelum videlicet in persona Christi, qui quasi jam non filius hominis sed similis, quia jam non moritur; vel filio hominis similis, quia non cum peccato sed in similitudinem carnis peccati apparuit. Vestitum, ait, podere, id est, sacerdotali veste, hoc est carne, in qua se obtulit et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus: quae est talaris, quia usque ad finem mundi protenditur. Et praecinctum ad mamillas, quia ipse caput totius Ecclesiae prius in se ostendit, quod nunc a suis exigit. Praecinctum zona aurea, id est cingulo charitatis, quia dilectione ministrat suis sanctis. Unde ipse in Evangelio de se ait: Transiens ministrabit illis, scilicet post judicium praeparabit, id est, disponet eis aeternas mansiones. Daniel cinctum ad renes illum vidit in veteri testamento, quia ibi carnalia facta constringebantur: Joannes ad mamillas, quia in novo etiam cogitationes judicantur. Sequitur:
1.1.14
VERS. 14.-- Caput autem ejus, et capilli erant candidi tanquam lana alba, et tanquam nix. Ac si diceret: Caput Christi erat candidum in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae; et capilli erant candidi candore justitiae, sancti videlicet imitatores innocentiae et simplicitatis illius extenuati disciplinis et adhaerentes ipsi capiti; tanquam lana alba, id est vestimentum contra frigus, id est contra vitia; et tanquam nix, candidior scilicet omni creatura, per quam immortalitatis candor designatur. Unde Dominus claritatem futurae resurrectionis niveo candore expressit in monte Thabor coram discipulis. Habent etiam sancti candorem lanae, quia imitantur simplicitatem et innocentiam capitis sui dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Haec lana, id est vera innocentia, illius est de quo Isaias ait: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, etc. Iterum subjiciens ait: Et oculi ejus velut flamma ignis, dona videlicet sancti Spiritus, quae sunt Christi habentis et fidelibus dantis, sunt et Ecclesiae accipientis, quae illuminant et in Dei amore ardere faciunt. Vel oculi Christi sunt spirituales viri in Ecclesia, de quibus Salomon voce sponsae, id est, ejusdem Ecclesiae sanctae ait in Canticis: Oculi tui sicut columbae super rivulos aquarum. Vel oculi sunt divina praecepta monstrati sub tali figura corporali.
1.1.15
VERS. 15.-- Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardentis. Ac si aperte dicat: Pedes ejus, id est ultimi fideles, qui circa finem mundi, temporibus videlicet Antichristi inveniendi sunt, prae magnitudine passionum ac diversarum tribulationum quasi multis contusionibus experti, non retinebunt veteris hominis vetustatem, sed transferentur per Christum in meliorem colorem, hoc est, in spiritualis vitae novitatem sicut aurichalcum, quod quanto amplius incenditur et tunditur, tanto clarius conspicitur. Pedes Domini aliquando significant stabilitatem aeternitatis, aliquando humanitatem, per quam venit ad nos cognitio divinitatis; aliquando praedicatores, de quibus scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, et evangelizantium bona. Sicut Antichristus crudelior erit omnibus persecutoribus, ita sancti illius temporis, ut credimus, fortiores erunt omnibus retro ante martyribus. In alia translatione habetur: Pedes ejus sicut aurichalco Libani, per quod ostenditur in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa fidelium tribulatio sub Antichristo valitura. Iterum subjungit dicens: Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Superius comparata est vox angeli tubae, nunc vero aquis multis, quia quod primum pauci praedicatores, hoc postea totus mundus clamat.
1.1.16
VERS 16.-- Et habebat, inquit, in dextera sua stellas septem. Ac si diceret: habebat sub alia figura in dextera, id est in praedestinatione vel in potentia sua stellas septem, praelatos scilicet Ecclesiarum, qui lucent in hoc mari fidelibus navigantibus. Superius posuit candelabra sine lumine, hic ponit stellas, per hoc designans, quosdam habere officium praedicationis, quosdam vero scientiam tantum. Stellae episcopi sunt, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui, etsi peccaverint, tamen stellae vocantur, secundum quod instituti sunt; quos habet in dextera sua, id est, in potioribus donis quae per dexteram significantur. Et de ore ejus, ait, gladius ex utraque parte acutus exibat. Quasi diceret: De ore ejus, id est, de praedicatoribus ejus, per quos Deus aperit secreta sua, gladius ex utraque parte acutus, praedicatio scilicet, quae utraque secat, in veteri scilicet testamento carnalia opera, et in novo concupiscentias. Et facies ejus, inquit, sicut sol lucet in virtute sua. Ac si aperte dicat: Facies ejus, id est sancta Ecclesia post diem judicii videns eum facie ad faciem, per virtutem ejusdem Jesu Christi sponsi sui lucebit sicut sol in virtute sua, hoc est sicut ipse Christus, quia corpus illius est. Unde ait Apostolus: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Sicut etiam ipse verus sol justitiae ait: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum( Matth. XIII). Erat facies ejus sicut sol lucet in virtute sua, id est, in meridie sine nubibus, vel quando fixus erit post judicium in aeternum. Unde ait Hispaniarum doctor Isidorus:« Sol iste materialis, quem cernimus post diem judicii non patietur occasum, ne impii claritate luminis ejus fruantur.» Hanc claritatem futurae resurrectionis ostendit Dominus in monte coram tribus discipulis, quando facies illius resplenduit sicut sol.« Centies enim tantum, ut ait beatus Hilarius, refulsit; sed non habuit evangelista creaturam splendidiorem, cui comparare posset eamdem claritatem, et idcirco dicit sicut sol resplenduisse faciem ejus. Et qualis tunc apparuit Dominus, talis utique venturus est ad judicium, excepto quod clavorum et lanceae signa monstraturus est.» Sequitur:
1.1.17
VERS. 17.-- Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus. Ac si diceret: Cecidi ad pedes ejus, id est, projeci curam humanitatis, temporalium scilicet rerum ad similitudinem ultimorum fidelium. Cecidi, inquit, ad pedes ejus, hoc est humiliavi me ad hoc ut essem unus de pedibus ejus, reputans me mortuum fuisse intellectu. Ad pedes angeli personam Christi habentis Joannes cadit, dum sancta Ecclesia vestigia passionis Christi imitatur. Ad pedes cadit dum considerat redemptorem suum mortuum, mox mundo moriendo, ad imitandum ejus vestigia semetipsam humiliter prosternit. Et posuit, inquit, dexteram suam super me, dicens: Noli timere. Quasi diceret: Quia cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, ideo posuit dexteram suam, id est auxilium suum, scilicet spiritum confortantem, vel favorem suum sive potentiam per praedicatorem vel per Scripturas; super me, id est supra vires humanitatis. Notandum quia Joannes in hac prophetia Ecclesiae personam tenet.
1.1.18
VERS. 18.-- Noli timere, inquit, et adjecit: Ego sum primus, et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. Ac si patenter omni Ecclesiae dicat: Quia resurgens a peccatis scilicet et vitiis, sicut ego, noli timere pati pro me tribulationem; quia ego, qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, propter vos tamen fui mortuus. Quasi diceret: Ego sum primus secundum divinitatem, et novissimus sicut vermis et non homo; et fui mortuus pro vestra salute, et ecce sum vivens aeternaliter in saecula saeculorum: ideoque ne terreamini pro me pati, quia manifeste nec amplius moriar. Hostia quippe et immolatur et viva est, quia sancti etsi se causa amoris Christi mortificant cum vitiis et concupiscentiis, non tamen penitus moriuntur. Et habeo, inquit, claves mortis et inferni. Ac si diceret: ideo nolite timere, quia ego habeo claves mortis et inferni, et quia pravi homines nihil mali vobis possunt facere nisi permissi. Nec patiar vos tentari supra quod ferre potestis, quia habeo claves, id est, potestatem super diabolum et super membra ejus. Diabolus est mors, quia causa mortis, ministri ejus infernus in quibus habet locum. Hic manifestissime apparet, quia angelus, qui beato Joanni apparuit, figuram Christi tenuit. Non enim alio quam Christo nato, passo ac sepulto, et resuscitato haec verba conveniunt.
1.1.19
VERS. 19.-- Scribe ergo, o Joannes, quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri cito post haec. Ac si aperte dicat: Scribe quae vidisti, sicut passionem et resurrectionem, et quae sunt, praesentes videlicet tribulationes, et praesens Dei auxilium; et quae oportet fieri cito post haec, in ultimis scilicet fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari. Iterum subjungens, ait:
1.1.20
VERS. 20.-- Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Sacramentum est, ubi aliud videtur et aliud intelligitur, sicut in corpore Domini, ubi cum videatur panis, vera est caro. Unde ipsi sacerdotes dicunt: Sacramenta quae sumpsimus, Domine, etc. Ac si apertius diceret: O Joannes, ea quae vidisti, fidelibus scribe, et ea quae ego tibi sub sacramento ostendo, haereticis absconde. Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Quasi diceret: Per septem stellas designati sunt universi rectores omnium Ecclesiarum; et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. Per septem candelabra intelliguntur illi, qui scientiam habent praedicationis, sed non habent officium, quia non sunt praelati. Allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
1.2.1
Expositio libri Apocalypsis CAPUT II.
1.2.1
Incipit singulares admonitiones, quae singulae universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet Ecclesiae, dicens:
1.2.2
VERS. 1.-- Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe. Ac si aperte dicat: Quamvis dixerim, mitte septem Ecclesiis, tamen huic specialiter primum scribe. Angelo itaque, id est episcopo Ephesi Ecclesiae scribit, de cujus manu peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non praesumit. Ephesus interpretatur voluntas vel consilium sive lapsus profundus. Ephesus ergo, secundum bene persistentium partem, voluntas interpretatur, quorum Deus operibus delectatur; de quibus praeponit, ut per horum exemplum qui lapsi sunt corrigantur, secundum quos Ephesus consilium interpretatur, id est indigens consilio. Sequitur: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Ac si apertius diceret: Ille haec dicit, cujus dicta non sunt contemnenda, et qui tenet septem stellas, id est omnes Ecclesiae praelatos in dextera sua ne cadant; qui ambulat sicut dona dividens, vel nondum quietus in medio septem candelabrorum omnibus providendo, omnibus subveniendo. Qui habet, inquit, in dextera sua septem stellas. Notandum, quia in hac dextera boni et mali continentur; boni quidem comprimuntur, ne vel ultra mensuram acceptae virtutis per inanem gloriam transeant, vel ad vitiorum illecebras ruant; mali autem, ne quantum volunt possint, virtute hujus dexterae comprimuntur; sed tanquam servi sub potestate Domini ad mensuram filios flagellis caedant. In medio septem candelabrorum ambulat, quia tandiu inter electos et reprobos exhortationis verbo discurrit, quousque inveniat apud quem per opera virtutum mansionem faciat. Ambulat Dominus in medio candelabrorum, hoc est, in medio electorum suorum, quando suae gratiae dona illis infundit. Sedet, quando singulorum merita dijudicat. Sed ille, qui habet septem stellas in dextera sua, quid dicit angelo Ecclesiae Ephesi?
1.2.3
VERS. 2.-- Scio, inquit, opera tua, et laborem, et patientiam, et quia non potes sustinere malos; et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces. Quasi diceret: Scio, id est approbo et eligo opera tua; et laborem, id est tribulationem; et patientiam, quia non murmuras de dilato praemio; et quia non potes sustinere, id est, pati malos quin emendes vel expellas ab Ecclesia; et tentasti eos, id est, probasti doctrinam eorum, qui se dicunt apostolos esse, id est, missos a Deo, et non sunt, ut facilius decipiant; et invenisti eos mendaces, prava eorum vita, et perversa praedicatione. Tentasti, inquit, eos, utrum veri an falsi sint; vel paulatim eos volens revocare ab errore suo. Tempore beati Joannis surrexerunt falsi apostoli, id est haeretici, Marcion videlicet, et Ebio, et Cerinthus, et alii plurimi in Asiam, volentes corrumpere rectam fidem, et praedicantes Christum minorem Patre; qui utique falsi apostoli erant. Iterum subjungit dicens:
1.2.4
VERS. 3.-- Et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. Ac si aperte dicat: Patientiam habes et sustinuisti in malis, quae ipsi falsi apostoli, jam convicti per terrena argumenta, tibi ingesserunt; et hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum, et non defecisti, sed in vera doctrina perseverasti. Iterum subsequenter ait:
1.2.5
VERS. 4.-- Sed habeo adversus te pauca, quod charitatem tuam pristinam reliquisti. Notat causam, humanos se licet defectus fuisse contrarium coronae, nisi Dei auxilium eumdem episcopum praevenisset. Ac si diceret: De avaritia te vitupero, eo quod charitatem primam reliqueris. Forte episcopus in persona sua affectus taedio vitiorum in subditis, vel subditi amore terrenorum, charitatem primam reliquerunt. Praecipua et prima charitas est, homo seipsum dare Deo; secunda, suam substantiam. Vel primam charitatem reliquit, quam primum habuit praedicando. In supradictis operibus bonis fuit voluntas Dei, in his autem, quae sequuntur, quia correctione indigent, valet consilium; ibi dixit: scio opera tua, id est laudo: hic dicit, habeo adversus te, id est video in te esse quaedam, quae indigent consilio, id est correctione, quae sunt adversum te, hoc est contraria saluti tuae, vel quae faciunt me aversum a te. Sed tamen non desperes propter asperitatem correctionis, quia pauca sunt, et ideo facili indigent emendatione. Sequitur
1.2.6
VERS. 5.-- Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Ac si aperte dicat: Quia igitur quod agis, adversum te est, memor esto unde( id est de consortio fidelium, vel a qua gratia) excideris, et age poenitentiam, hoc est, dignos fructus poenitentiae, ut gratiam meam recuperare possis, pro eo quod me reliquisti et terrenum amorem, ut mulier adultera, suscepisti. Memor esto, inquit, unde excideris: id est, a quanta virtute vel ab amicitia mea. Et prima opera fac, hoc est redi in amorem prioris viri, id est, mei. Sin autem, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Ac si aperte dicat: Si prima opera non feceris, veniam tibi cito ad damnum tuum, ut animam videlicet et corpus interficiam, et movebo candelabrum tuum de loco suo, auferam scilicet virtutes et dona sancti Spiritus, per quem sunt constituta candelabra, quia episcopatum tuum accipiet alter, vel illam mercedem, quam inde exspectabas; si autem poenitentiam egeris, salvari poteris. Licet Petrus negaverit Christum, quia poenituit, non perdidit apostolicum gradum. Nunquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat?
1.2.7
VERS. 6.-- Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Quasi diceret: Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum hoc, scilicet quia odisti facta Nicolaitarum, in communem videlicet usum mulierum, et comestionem idolothytorum, quae et ego odi, quae ideo odisti, quia me odisse cognovisti. Nicolaus fuit unus de septem diaconibus, qui electi et ordinati sunt ab apostolis; sed, caeteris permanentibus in fide et ministerio sancto, ille recessit ab eorum fide et doctrina. Nicolaus interpretatur stultus populus, id est omnes falsi de quacunque lege. Nicolaus ergo stultus populus, id est gentiles Deum ignorantes, publice uxoribus utentes, qui idolothyta comedunt; haeretici quoque stulti sunt apud Deum, quibus error idolorum cultura imputatur, et fornicantur immunditiae carnis servientes. Stulti quoque sunt Judaei, stulti etiam falsi Christiani, qui concupiscentiis dediti, mundum colunt.
1.2.8
VERS. 7.-- Qui habet, inquit, aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ac si patenter dicat: Quod uni dico, omnibus dico. Non solum Ephesiano episcopo avaritiam prohibeo, sed etiam caeteris Ecclesiarum episcopis. Quasi diceret: Qui habet aurem, id est spiritualem intellectum, audiat quid Spiritus, scilicet sancta Trinitas, quia Spiritus est Deus, dicat Ecclesiis; hoc videlicet, ut odio habeant avaritiam, non tantum in dando, sed etiam in consulendo et praedicando. Ac si diceret: Vere unusquisque debet habere odio avaritiam, et caetera vitia quia vincenti, id est perseveranti in hoc, dabo edere de ligno vitae. Cur audiendum est quid Spiritus dicat Ecclesiis? Quia vincenti scilicet, id est perseveranti Christus est lignum, robur, et umbraculum dans fructum, id est corpus et sanguinem suum hic, et maxime in futuro. Ac si aperte dicat: Perseveranti in charitate Dei et proximi, dabo edere de ligno vitae, hoc est corpus meum, quod est in paradiso, id est in horto deliciarum, hoc est in Ecclesia Dei mei, secundum humanitatem. Lignum vitae est sapientia Dei Patris, de qua dicitur: Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus erit. Sequitur:
1.2.9
VERS. 8.-- Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha. Ac si aperte dicat: Hoc notifica etiam aliis Ecclesiis, qui commorantur et perseverant in cantico Moysi, vel in aliorum sanctorum Patrum canticis, sive in mortificatione carnis.
1.2.10
VERS. 9.-- Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse et non sunt, sed sunt Synagoga Satanae. Quasi diceret: Ne deficiatis vos in tribulationibus, quia ego tantus, primus scilicet existens ante omnia, per quem omnia subsistunt; et novissimus, per quem omnia consummabuntur; propter vos passus sum mortem, de qua surrexi; quam et vos pro me exspectare et pati debetis: et fui mortuus pro vobis, per quem vivetis, quia ego vivo. Talem describit Christum, qui valeat ad consolationem eorum, quibus tribulationes ingeruntur. Scio, inquit, tribulationem tuam, quia beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et paupertatem tuam, quia beati pauperes spiritu, sed dives es in anima, in spe videlicet remunerationis: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos, id est confitentes, esse et non sunt[ quia, si filii Abrahae essent, opera Abrahae facerent], sed sunt Synagoga Satanae, id est congregatio adversantis. Quasi diceret: Cum lauderis a me, non est tibi curandum de blasphemia blasphemorum. Nulla pestis efficacior quam domesticus inimicus. Cumulus miseriae est tribulatis, si ab adversariis infamantur. Iterum subjungit dicens:
1.2.11
VERS. 10.-- Nihil horum timeas quae passurus es. Praemissa laude, subdit praemonitionem. Ac si diceret: Multa adhuc passurus es; sed nihil horum timeas, quia corpus tantum occidere possunt. Iterum subsequenter ait: Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Ac si patenter dicat: Nihil horum timeas, quia et si in praesenti tempore missurus est diabolus ex vobis per membra sua, ut fuit Nero, Domitianus et caeteri persecutores, in carcerem, tamen non omnes vos, sed quosdam ex vobis: ut tentemini, id est ut probemini, vel despectui habeamini diabolo et membris ejus. Carcer enim pro omni tribulatione ponitur. Vel missurus est quosdam ex vobis in carcerem vitiorum, id est in delectationem carnis, et habebitis tribulationem diebus decem, id est tempore belli. Deus enim servos suos ad bella mittens, Decalogo illos armat. Vel decem dies: toto hoc tempore, in quo per septem dies Ecclesia contra tria vitia principalia pugnat, avaritiam scilicet, vanam gloriam, et cupiditatem, vel, diebus decem habebitis tribulationem propter charitatem videlicet decem praeceptorum; vel, tota hac vita quae consideratur per quinque zonas coeli, et quinque zonas terrae, habebitis tribulationem, vel per quinque sensus masculorum, et quinque mulierum, vel per decem dies intelliguntur decem imperatores, qui inter Neronem et Diocletianum fuerunt, et Christianis multa tormenta intulerunt. Prima ergo persecutio Christianorum facta est a Nerone, secunda a Domitiano, tertia a Trajano, quarta ab Antonio[ Antonino], quinta a Severo, sexta a Maximiano[ Maximino], septima a Decio, octava ab Aureliano, nona a Valeriano, decima a Diocletiano et Maximiano comitibus. Per hos decem reges passa est Ecclesia ab Ascensione Christi, usque ad Nicenum concilium, id est usque ad imperatorem Constantinum per annos ducentos quinquaginta. Habuit itaque sancta Ecclesia tribulationem diebus decem supradictorum videlicet temporibus decem regum. Sequitur: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Quasi diceret: Quamvis inimici veritatis tibi adversa ingerant, tu tamen esto fidelis, id est perseverans cum recta fide in bonis operibus, et dabo tibi coronam vitae, bravium scilicet aeternae remunerationis.
1.2.12
VERS. 11.-- Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit non laedetur a morte secunda, quae est in gehenna. Prima mors animae est in peccatis, secunda in poenis. Prima est etiam mors corporis, quando anima ab eo dissolvitur; secunda quando in judicio condemnatur. Iterum subjungit dicens:
1.2.13
VERS. 12.-- Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. Pergamus divisio cornuum interpretatur. Ac si diceret: Angelo Pergami Ecclesiae scribe, id est discernentis defensores Ecclesiae et haereticos.
1.2.14
VERS. 13.-- Haec dicit qui habet rhomphaeam ex utraque parte acutam: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus Antiphas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. Ac si patenter dicat: Haec dicit ille, cujus dicta non sunt negligenda, qui habet rhomphaeam, id est divinam Scripturam ex utraque parte acutam, per dilectionem Dei et proximi resecando vitia. His verbis exigit, ut isti hunc gradum habeant in electione bonorum, et reprobatione malorum, quo confringantur cornua peccatorum, et exaltentur cornua justi. Scio, inquit, ubi habitas, in medio scilicet pravae nationis, ubi sedes est Satanae. Quasi diceret: Hoc laudo videlicet quod inter malos es bonus; et quia tenes contra disputantes nomen meum, scilicet, quod sum Filius Dei; et nomen Christianitatis; vel quod verbo praedicas, opere comples. Vel tenes nomen meum, hoc est integra fide colis, etiam in tempore tribulationis, et non negasti pro aliqua tribulatione fidem meam: et hoc fecisti in diebus illis, in quibus exstitit Antiphas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos( quasi condoleo, quia illum occiderunt) ubi Satanas habitat. Ac si apertius Pergami Ecclesiae episcopo diceret: Et etiam fuisti testis meus fidelis, testificando me esse Filium Dei; et coaequalem illi, in diebus illis, in quibus occisus fuit Antiphas.
1.2.15
VERS. 14.-- Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere sandalum coram filiis Israel edere et fornicari. Ac si diceret: Quamvis in hoc constas, et bene discernis, qui sint haeretici vel catholici; sed non fortis dimicas contra eos, et ideo habeo adversus te pauca, id est, propter pauca sum tibi adversarius nisi corrigaris; quia habes illic, hoc est in tua subjectione, non expellis, sed pateris tenentes doctrinam Balaam, id est vani populi cui Deus abstulit spiritum prophetiae propter nequitiam suam; qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari, hoc est delectari in vanis rebus cum daemone. Balaam significat haereticos, qui docent terrenos principes qualiter subvertant videntes Deum, id est populum Christianum. Vel Balaam daemones designat, qui per carnis delectationem et immunditiam conantur animas Deum videntes decipere. Dum haeretici suasoria quaedam et dulcia verba proponunt in suis falsis dogmatibus, quasi per pulchras mulieres eos seducere cupiunt, ut comedant idolothyta, id est ut sequantur idolorum doctrinam omni spurcitia plenam, ibique fornicentur, id est ut relicta veritatis doctrina, mendaciis perversorum inhaereant. Iterum subsequenter ait:
1.2.16
VERS. 15.-- Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Ac si patenter dicat: Sicut habes illic tenentes doctrinam Balaam, nec eos excludis, sed pateris; ita habes tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter ergo de istis sicut de illis age poenitentiam. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad poenitentiam invitet, quod superius non fecit. Ex hoc apparet, quia pari reatu astringitur ille, qui prava docet; et ille qui prava doceri tacens permittit. Sequitur:
1.2.17
VERS. 16.-- Si cominus[ f. si quo minus] veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Quasi diceret: Nisi poenitentiam egeris, et prava docentes non corripueris, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis, id est convincam illos fornicarios peccasse. In gladio oris mei: dicendo videlicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum.
1.2.18
VERS. 17.-- Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit, nisi qui accipit. Ac si diceret: Vincenti, scilicet propria desideria et daemonum tentamenta, dabo ei manna, videlicet meipsum, vel sanctam eucharistiam, et meam contemplationem, interim absconditum: et dabo illi calculum candidum, scilicet meipsum, vel evangelii scientiam, quae faciet candidos duplici stola. Vel dabo ei manna absconditum, id est aeternam gloriam, de qua prae admiratione omnes dicent: Quid est hoc? Quam videlicet gloriam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et dabo illi calculum candidum, id est corpus solidum et lucidum virtutibus, atque immortale. Calculus candidus significat corpus in baptismate dealbatum, et immortale futurum. Et in calculo, scilicet in tali corpore, nomen novum scriptum, id est: In principio erat Verbum, Christus scilicet Dei Filius, in quo nihil constat veteris Adae: quod nemo novit( vim scilicet cujus in experientia ad quid per hoc nomen invenietur) nisi qui accipit, id est nisi prius peccata vicerit, et bona quae praedicat vel audit, opere impleverit: quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Calculus lapis est pretiosus, qui et carbunculus appellatur eo quod in tenebris positus, sicut succensus carbo fulgere perhibetur. Per hunc autem lapidem ipse intelligitur Christus, qui inter hujus saeculi tenebras refulsit, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Unde bene candidus dicitur, quia sine ulla peccati offuscatione mundus inter homines apparuit, et divinitatis suae luce tenebras nostrae mortalitatis illustravit. Et in calculo, inquit, nomen meum scriptum. De hoc nomine sic ait Isaias: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Iterum subjungit dicens:
1.2.19
VERS. 18.-- Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. Thyatira, ut supradictum est, illuminata interpretatur vel vivens hostia. Quid ergo Jesus Christus angelo Thyatirae Ecclesiae dicat, audiamus:
1.2.20
VERS. 19.-- Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco: Novi opera tua, et fidem, et charitatem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Ac si aperte dicat: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, dona videlicet sancti Spiritus habet, et dat ea cui vult vel aufert. Et pedes ejus similes aurichalco, quos omnino necesse est imitari; videant itaque isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel oculi Domini intelliguntur doctores, qui nos doctrina et exemplo illuminant, et lucem scientiae praebent. Pedes Domini sunt, vel sancti praedicatores, per quos mundum circuit, scilicet sancti apostoli, martyres et confessores igne tribulationis probati; vel certe ultima ac novissima illius membra extrema persecutione candentia. Novi, inquit, id est recepi opera tua, fidem scilicet et charitatem, et caetera bona opera; et ministerium tuum in eleemosynis, et patientiam tuam in omnibus adversis; et opera tua novissima plura prioribus, quia rudis Ecclesia a levioribus incipit, et ad perfectionem pervenit. Iterum subsequenter ait:
1.2.21
VERS. 20.-- Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. Ac si patenter dicat: Habeo adversum te, quia permittis, id est non excommunicas mulierem Jezabel, mollem scilicet et lascivam( fluxum sanguinis vel sterquilinium) quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari. Jezabel quippe sterquilinium vel fluxus sanguinis interpretatur. Nam sicut mulieres tempore menstruali fluxum sanguinis patiuntur, sic reprobus quod male concipit, mox ut tempus est, perficit; et cum post flamma augetur, totus fluens dicitur. Dum vero in consuetudinem peccatum ducit, fetorem late spargit. Cum autem dicit, permittis mulierem Jezabel, praepositos Ecclesiae, id est episcopos designat, qui habent permittendi prohibendique potestatem. Episcopus ergo mulierem Jezabel Dei servos seducere et fornicari permittit, cum subditis prava agentibus non contradicit. Seipsum ergo episcopus reum constituit, si subjectis sibi peccantibus non resistit. Fornicatio dicitur quadriformis, videlicet animo, si videris mulierem ad concupiscendum eam; in actu ipso, in amore terrenorum, in cultura idoli. Sequitur:
1.2.22
VERS. 21.-- Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere a fornicatione sua. Jezabel, ut dictum est, sunt homines in Christi Ecclesia male viventes, et prava docentes, quibus dat Deus spatium poenitendi, ut recipiscant a sua perversitate. Et quia episcopi negligunt eos corrigere, ipsi autem cum tempus habeant, nolunt a sua perversitate recedere, eis Dominus terribiliter comminatur dicens:
1.2.23
VERS. 22.-- Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Ac si diceret: Ecce ego mitto eam, scilicet Jezabel, id est omnes in Ecclesia male viventes et prava docentes, in lectum, id est in reprobum sensum et excaecationem, et in securitatem peccandi; vel in lectum doloris, id est in desperationem sanitatis, sicut medicus qui desperat de infirmo; et qui moechantur cum ea, imitatores videlicet et conformes sibi, erunt in tribulatione maxima, id est diuturna in saecula; ita dico, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, vel in hoc loco lectum posuit pro luctu, quo aeternam miseriam designavit, saepe fit justo Dei judicio, ut propter peccata praeterita homines ad majora ruant facinora.
1.2.24
VERS. 23.-- Iterum subjungit dicens: Et filios ejus interficiam in mortem, et scient omnes Ecclesiae, quia ego scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Prosperantur siquidem iniqui ad tempus, aeterna morte plectendi; affliguntur ad modicum electi, perennibus bonis consolandi. Ac si apertius diceret: Filios ejus, id est omnes sequaces eorum interficiam, ducendo in mortem perpetuam; et ita scient omnes Ecclesiae, id est omnis ordo fidelium in diem judicii, quia ego sum scrutans renes et corda, puniens videlicet carnales concupiscentias et malas cogitationes. Vel renes, id est libidinem malorum, et corda, mundas scilicet cogitationes bonorum. Et dabo, inquit, unicuique vestrum secundum opera vestra. Ac si patenter dicat: Tunc scient quia in praesenti video bona et mala; et in futuro remunerabo bonis bona, et retribuam malis mala. Iterum subsequenter ait:
1.2.25
VERS. 24.-- Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis: Quicunque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem Satanae quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus. Quasi diceret: Jezabel et sequaces ejus puniam, sed vobis dico, qui Thyatirae estis, id est illuminati et viventes hostiae, qui estis segregati ab eis, quia vos non puniam. Hoc loco fit commutatio personae, et interpositio sententiae. Quicunque non habent, id est qui non sequuntur doctrinam hanc Jezabel, et qui non cognoverunt, id est non approbaverunt aliquo consensu altitudinem Satanae, id est superbiam et calliditatem, vel carnalem legis observantiam, in qua ipse gloriatur, et quam pro summa altitudine habet, quemadmodum quidam de Judaea egressi dicunt, quod iterum subjiciam vos jugo legis; ego autem non mittam super vos aliud pondus, scilicet veteris legis observantiam, quamvis illi dicunt, id est non patiar vos tentari supra id quod potestis, vel non mittam super vos aliud pondus legis, hoc est non iterum mancipabo vos carnalibus observantiis, sicut quidam dicunt, quia iterum debetis judaizare. Unde ait beatus Petrus: Quid vultis iterum jugum imponere super cervices discipulorum, quod neque nos, nec Patres nostri portare potuimus? Sequitur:
1.2.26
VERS. 25.-- Tamen id, quod habetis, tenete donec veniam. Ac si diceret: Quamvis inter tales sitis, tamen id quod habetis, scilicet fidem, tenete operando, perseverando et defendendo donec veniam retribuere vobis mercedem, vel ut majora vos doceam. Iterum subjungit dicens:
1.2.27
VERS. 26- 27.-- Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea et tanquam vas figuli confringentur. Ac si apertius diceret: Tenete rectam fidem, et vincite haereticos et carnales affectus, quia qui vicerit et custodierit, non ad tempus, sed usque in finem vitae suae, vel usque ad perfectionem opera mea, dabo illi in hoc saeculo potestatem super gentes gentiliter viventes sibi commissas, sicut Petro in Romanos, vel super vitiorum catervas; et reget eas in virga ferrea, justitia videlicet inflexibili, et tanquam vas figuli confringentur; ita scilicet irrecuperabiliter confringentur eorum vitia, ut non sint amplius peccatores. Vel ita citissime quidam eorum confringentur, ut omnino pereant, quidam vero, ut in melius mutentur.
1.2.28
VERS. 28.-- Dabo, inquam, illi potestatem super gentes, sicut et ego accepi a Patre meo per humanitatem. Unde in Psalmo Deus Pater ait: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc. Et illi stellam matutinam, id est meipsum mane resurgentem. Stella matutina et lucifer, qui ortus, diem nuntiat, Christus est, qui resurgens, fidei lucem et immortalitatis mundo attulit. Dabit ergo vincenti peccata et custodienti mandata sua, id est omni Ecclesiae suae stellam matutinam, id est seipsum, et gloriam resurrectionis. Vel stella matutina resurrectio est prima.
1.2.29
VERS. 29.-- Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: pravam scilicet doctrinam fugiat, et rectam cum bonis operibus fidem custodiat. Iterum subsequenter ait:

Intertext edge

Open linked passage

Note