Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/martinus-legionensisc-11301203" aria-label="More works by Martinus Legionensis">
—
⋯
Original / primary: 11742 Sededi3
2.1
SERMO SECUNDUS. IN DEDICATIONE ECCLESIAE II.
2.1
Fratres charissimi, rogo ut sollicite audire dignetur charitas vestra, quae ad eruditionem vestram, imo totius Ecclesiae, loquitur venerabilis presbyter Beda. Ait enim:« Domum[ Domus] quam Salomon aedificavit, Ecclesiae figura fuit, quae a primo electo usque ad ultimum quotidie per gratiam regis pacifici, id est Christi, aedificatur, quae partim peregrinatur ab illo in terris, partim post peregrinationem jam cum illo regnat in coelis, ubi post ultimum judicium tota regnabit. Ad hanc sanctam Ecclesiam pertinent angeli, quorum nobis similitudo promittitur in futuro. Unde est illud: Aequales erunt angelis, et sunt filii Dei: cum sint filii resurrectionis. Ad hanc pertinet Christus, sicut ipse ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc enim dicebat de templo corporis sui. De nobis autem dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis? etc. Si ergo ille templum secundum carnem factus est, per inhabitantem spiritum et nos efficimur, constat quia figura omnium nostrum et ipsius Domini, id est membrorum et capitis, templum illud fuit. Sed ipsius tanquam lapidis angularis, electi, pretiosi, et in fundamento fundati. Nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, id est Christum. Quod melius, considerato ordine, ipsa templi aedificatio patebit, ut in quibusdam scilicet figura ad ipsum, in quibusdam ad omnes electos pertineat; in quibusdam in coelis angelorum felicitatem, in quibusdam collata hominibus auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret.
2.2
Elegit ergo Salomon rex operarios de omni Israel. Non frustra operarios de omni Israel elegit; quia non de stirpe Aaron sacerdotis eligendi, sed de omni Ecclesia quaerendi sunt, qui domum Dei exemplo verboque aedificent, et sine personae acceptione sunt promovendi. Qui cum ad erudiendos infideles et in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi materias, id est cedros, viri strenui et electi mittuntur. Et erat indictio triginta millia virorum, mittebatque eos in Libanum: decem millia virorum per singulos menses vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. Triginta millia caesores eos significant, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Sed quia triginta millia erant ordinata, ut dena per menses singulos operi instarent, magis denarii numeri pandendum est sacramentum. Dena millia ad caedenda ligna de Israel in opus domus Domini mittuntur. Qui enim ad eruditionem insipientium ordinantur, decem praecepta legis per omnia servare, et auditoribus debent servanda monstrare, praemia quoque in coelis futura, quae per denarium figurantur, et ipsi spectare, et auditoribus speranda intimare. Terni autem menses quorum distantia singulis lignorum caesoribus erat imposita, perfectionem trium virtutum evangelicarum denuntiant, scilicet eleemosynae, orationis et jejunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explendam benevole in fratres comparamus. Per orationem, omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur. Per jejunium, omnia quibus a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamur, ut libera mente et casto corpore semper dilectioni Dei et proximi valeamus inhaerere.
2.3
« Hiram vero rex Tyri, qui excelse vivens interpretatur, erat super hujuscemodi indictionem. Excelse vivens Christus est, qui operariis templi praeponitur ut ordinet quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus ad procurandam domum redeant; cum praedicatorum mentes familiarius informat ut discernant quando ad conscientiam suam examinandam quasi propriam domum inspiciendam reverti, ut orationibus, et jejuniis et visitatore digna sit. Praepositi qui praeerant operibus, tria millia trecenti fuerunt propter fidem sanctae Trinitatis significandam, quam sancta Scriptura praedicat. Quod autem in Paralipomenon tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim[ suppl. numerus] in quo mundi completur ornatus, perfecta bonorum opera significat. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum tria millia et sexcenti fuerunt. Praepositi autem sunt sacrae Scripturae conditores, quorum magisterio erudimur inscios docere, contemptores corripere, et onera invicem nostra portare.
2.4
« Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia portantium onera, et octoginta millia latomorum in monte: absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum praecipientium populo, et his qui faciebant opus. Septuaginta ergo millia portantium onera, et octoginta millia latomorum cum praepositis suis non fuerunt Israelitae, sed proselyti, id est advenae qui morabantur inter eos. Proselyti vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus in consortium populi Dei accepta circumcisione transibant. Fuerunt ergo operarii domus Domini de Israel, et de proselytis, et de gentibus.
2.5
Iterum Scriptura dicit: Praecepit rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, quos dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram; viros scilicet praecipuos actione et sanctitate, qui familiarius Christo adhaerent; ut quo firmius in illo sperant, eo fortius aliorum vitam diligere, et fundamenti latitudinem portare sufficiant. Hi sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis visibiliter vel invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Fundamentum templi, id est sanctae Ecclesiae, Christus est. Unde dicitur: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Qui recte fundamentum dicitur domus Dei, quia sicut Petrus ait: Non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Unde est illud: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Ideo hos lapides, id est fideles populos, sancti dolaverunt, ut omnes videlicet noxium et inane relinquerent, et in conspectu Dei solam justitiae regulam quasi stabilem quadraturae formam ostenderent. Ad aedificium domus Domini primo ligna et lapides de monte caeduntur; quia eos quos in fide instruere quaerimus, primo necesse est, ut abrenuntiare diabolo et praevaricationi in qua nati sunt, doceamus. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, et in fundamento apponendi; ut abdicata priorum conversatione, in omnibus vitam et mores eorum inspiciamus, et auditoribus imitandos proponamus, quos per virtutem humilitatis Domino specialiter adhaerere novimus; et mentis stabilitate quadratos ad omnes tentationis incursus, immobiles durare conspicimus. Grandes et pretiosi fama et merito. Biblii[ f. Giblii] paraverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. Biblios[ Giblos] civitas est Phaenicis et interpretatur diffiniens vel determinans. Qui enim corda hominum ad aedificium spirituale quod ex virtutibus animae construitur, parant, sic auditores suos fidem et opera justitiae docere sufficiunt, si prius sacris paginis edocti, quae fides sit tenenda, quo virtutum calle eundum, cum certa diffinitione veritatis didiscerint. Frustra sibi officium doctoris usurpat, qui discretionem fidei et bonorum operum ignorat. Nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificat, qui docere praesumit, quod ipse non didiscit.
2.6
Factum est autem quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in mense Zio, id est Maio, ipse est mensis secundus quarti anni regis Salomonis super Israel. Martius enim in quo Pascha celebratur, primus est apud Hebraeos in mensibus anni. Unde patet quia post Pascha coepit aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus, permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos octoginta, et sic templum aedificari coepit; qua Scriptura Veteris Testamenti tanta perfectione redundat, ut qui eam bene intelligit, cuncta in se Novi Testamenti mysteria continet. Plures quoque Patres Veteris Testamenti tam perfecte vixerunt, ut apostolis et apostolicis viris in nullo putentur esse minores. Post fundamentum de talibus compositum aedificata est domus, praeparatis lignis et lapidibus et ordine collatis, quae de suo situ vel radice abstracta sunt; quia post prima fidei rudimenta, humilitatis addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficientium de virtute in virtutem.
2.7
Domus autem quam aedificavit rex Salomon, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti in latitudine, et triginta in altitudine. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiae significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad coelestem patriam perveniat. Hoc est sexaginta cubitorum, quia senarius numerus perfectionem bonorum operum indicat. Latitudo autem domus charitatem significat, quae dilatato sinu mentis, amicos diligit in Deo, et inimicos propter Deum, donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Deo. Viginti cubitos habebat in altitudine, propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. Habebat etiam triginta cubitos in latitudine, propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostrae suspenduntur. Singuli numeri per decem multiplicantur; quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur, charitas salubriter ardescit, et spes sublimiter ad aeterna gaudia rapitur. Altitudo significat spem retributionis aeternae vel futurae, pro qua prospera vel adversa contemnit donec videat bona Domini in terra viventium. Templum Ecclesiam significat; porticus vero quae ante templum prior lumen accipiebat solis, illam Ecclesiae partem quae Domini incarnationem praecessit, in qua patriarchae et prophetae fuerunt, qui orientem justitiae Solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, praedicando, nascendo et moriendo testimonium praebuerunt. Antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, quando incarnatus Dominus evangelii gratiam afferret, promissiones suas a longe aspicientes et salutantes. Aequabat ergo porticus longitudinem et latitudinem templi; quia per longanimitatem mentis desiderabant venire ad dilectionem Ecclesiae, quae est in Christo Jesu.
2.8
Sed in quo loco coepit Salomon aedificare templum? In montem videlicet Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in area Orna[ f. Ornan] Jebusaei. Domus Domini in monte aedificatur, id est in Christo, de quo dicitur: Et erit in die illa praeparatus mons domus Domini in vertice, etc. Ipse quippe est mons montium, qui de terra secundum carnem ortus, omnium terrenorum potentiam et sanctitatem culmine dignitatis transcendit. Qui recte mons Moria, id est visionis, dicitur; quia quos ad aeternam claritatis visionem conservat, in hac vita laborantes videre et adjuvare dignatur. Area Ecclesiam significat. Unde est illud evangelicum: Purgabit aream suam Dei Filius, id est Ecclesiam suam: triticum congregabit in horreum suum, paleas autem comburet igni. Ornam vero qui illuminatus dicitur, natione Jebusaeus, gentiles significat illustrandos a Domino, et in filios Ecclesiae immutandos. Unde est illud: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Jebus conculcata interpretatur; Jerusalem vero visio pacis dicitur, in qua dum Ornam gentilis regnat, Jebus dicitur; cum David in ea locum holocausti emit, et Salomon aedificat templum Domini, Jerusalem vocatur; quia gentilitas divini cultus nescia conculcatur et illuditur a daemonibus. Sed cum eam gratia Salvatoris respicit, pacis in se locum et nomen invenit. Unde dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
2.9
Fecit etiam Salomon in templo fenestras obliquas. Fenestrae obliquae sunt, quibus pars exterior angusta, et interior diffusa est. Dicuntur autem fenestrae, eo quod lucem fenerentur. Lux enim Graece ῶς dicitur; alii fenestram putant, eo quod domui lucem ministret, compositum videlicet nomen ex Graeco Latinoque sermone. In fenestris ergo obliquis pars illa per quam lumen intrat, angusta est; sed pars interior quae lumen suscipit, lata; quia mentes contemplantium quamvis tenuiter de vero lumine videant, in semetipsis tamen magna amplitudine dilatantur, quae videlicet et ipsa quae conspiciunt, capere pauca vix possunt.
2.10
Ostium templi Dominus est; quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum, sicut ipse ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, etc. Templum enim versum erat ad orientem, et porticus habebat ostium ab oriente contra ostium templi, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus scilicet, templi, et oraculi, arcam testamenti perfunderet. In prima fronte porticus fuere primi justi, Abel scilicet, Seth, Enoc, Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, et caeteri Patres veteris testamenti. In intimo ejus penetrali et quasi prope murum templi, praecursores Domini, Simeon videlicet, Anna et caeteri, qui etsi nativitatem ejus videre meruerunt, doctrinam tamen illius audire, et sacramenta percipere nequiverunt. Non habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat aequale, quomodo in Palestina et Aegypto domus fiunt. Tabulatum autem, quo operta est domus significat eximios in resurrectione viros, et singulari sanctitate ad virtutis apicem pervenientes, quorum uni dicitur: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne, etc.. Notandum quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant, deinde triginta usque ad tertium addebantur, quousque ad porticum, quae erat circa templum ab austro, aquilone, et occasu tectum perveniebant, secundum Josephum; deinde usque ad supremum templi tectum sexaginta cubiti numerabantur, et sic tota altitudo templi secundum Paralipomenon in centum viginti cubitos consummata est. Quod autem omnis altitudo templi erat centum viginti cubitorum, primitivam significat Ecclesiam, quae Spiritus sancti donum accepit in hoc numero virorum. Apte etiam in hoc tertio domus Domini coenaculo consummatur, quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectione complebitur.
2.11
Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam: et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis. Parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat viros, ita locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur, perfectionem insinuat. A pavimento domus usque ad summitatem, et usque ad laquearia, operuit lignis intrinsecus. Teguntur omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem et usque ad laquearia. cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad perfectum patriae coelestis ingressum insudant operibus bonis; cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi, omnes virtutibus student, quorum merito dicere audeant: Christi bonus odor sumus Deo. Et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Hoc in Paralipomenon plenius scriptum est sic; Stravit pavimentum templi pretiosissimo marmore multo decore. Unde patet, quod tabulas abiegnas quibus pavimentum texit, non in terra posuit: sed primo illud marmore protexit, deinde tabulas superposuit, et tertium his duobus auro vestitum addidit. Aequitas pavimenti, sanctorum concordiam et humilitatem insinuat. Lapides parietis vel pavimenti, tabulae et aurum, sanctorum vitam significant; sed lapides vivi sunt sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam glutinati; tabulae cedrinae vel abiegnae, latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus sancti una fide ad alterutrum connexi. Marmor candidum ex quo constructa est domus, electorum actionem mundam significat, et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam. Unde est illud: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Auri laminae sunt supereminentem scientiae charitatem habentes.
2.12
Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. Prior domus in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, praesens Ecclesia est, in qua quotidie piis insistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero, quae ad posteriorem templi partem facta est, vitam aeternam in coelis significat; interior quidem a conversatione nostri exsilii, quia in praesentia summi Regis perpetua beatorum solemnitas agitur. Unde dicitur: Intra in gaudium Domini tui. Sed tamen posterior est tempore, quia post saeculi labores. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. Et cedro omnis domus vestiebatur, habens tornaturas, et juncturas suas fabrefactas. Hic numerus in significatione praesentis laboris ponitur, sicut quinquagenarius futurae quietis et pacis. Decem enim sunt praecepta, quibus ad vitam pervenitur; denario significatur vita quam desideramus et pro qua laboramus. Quadratus vero, mundus in quo pro eadem acquirenda certamus, ut est illud: De regionibus congregavit eos; a solis ortu, ab aquilone, et mari. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut cor unum habeant et animam unam. Tornaturae enim quae juncturis tabularum apponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis, quibus sancta fraternitas copulatur, et unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Oraculum ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine et latitudine, et altitudine, id est per quadrum; quia in superna patria ubi Christum Regem vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae gratia refulget per omnia. Unde sequitur: Et operuit illud atque vestivit auro purissimo; quia supernae moenia civitatis gratia charitatis implevit.
2.13
Altare etiam thymiamatis quod erat ante oraculum, de quo subditur: Et totum altare oraculi texit auro. Unde intelligitur, qui idem altare de lapide factum, cedro vestitum, deinde auro coopertum est. Paries cedrinus domus interioris januam habebat in superioribus per totum, quo fumus incensorum intraret; quia oculi Domini aperti sunt super domum ejus die ac nocte, et aures in oratione servorum suorum intentae, et hoc per totam Ecclesiae latitudinem diffusae per orbem. Interior domus secreta coeli, arca foederis Salvatorem significat, in quo foedus pacis habemus apud Patrem, qui post resurrectionem ascendens in coelum, carnem sumptam de Virgine in Patris dextera collocavit. Oraculum enim vocatur, cum divina hominibus vel angelica locutio cum secretorum revelatione conceditur. Unde bene oraculum in abditis, id est in interiore domo, factum est; quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei praesentia revelabitur. Unde est illud: Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Et iterum: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo; quia perfecti in hac vita necdum de Patre parabolam audire, idem, necdum palam queunt videre; sed idem et opus justitiae, ne mortua aut otiosa videatur, divino ornant amore, per quam plenam Dei cognitionem mereantur. Clavi aurei quibus laminae aureae affigebantur, praecepta charitatis, et promissa aeternae claritatis sunt, quibus in exercitio virtutum, ne deficiamus, donante Christi gratia continemur. Et totum altare oraculi texit auro. Hoc altare perfectorum vitam significat, qui quasi in vicinia oraculi positi, desertis infimis delectationibus, ad solum regni ingressum curam intendunt. Unde in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebant thymiamata; quia tales non adhuc peccata carnis, et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum orationum et desideriorum spiritualium odoramenta per ignem aeterni amoris in conspectu Conditoris offerunt: Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est; et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur; quia fideles qui ad aedificium coeleste pertinent, non debent litigare, murmurare, detrahere, nec in supervacuis rebus contendere, sed in omni pace et concordia vivere. In silentio proficit et aedificatur domus Dei, quia congregationi electorum, quae aeterni Regis est habitatio, ab omni convenit cessare tumultu saeculi.
2.14
Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis alivarum, decem cubitorum altitudinis. Cherubim angelicae dignitatis vocabulum est: et singulariter cherub, pluraliter vero cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quae Conditori semper assistunt in coelis, possunt intelligi. De lignis olivarum decem cubitorum altitudinis esse dicuntur; quia angeli gratia spirituali uncti sunt, ne unquam arescant ab amore Dei, quos luce coelestis sapientiae mox ipse qui creavit, implevit. Possunt per duo cherubim duo testamenta figurari. Qui cherubim in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae provisionis nobis inaccessibili et incomprehensibili ante saecula dispositum est, quando, et qualiter, quibusve auctoribus Scriptura conderetur. Duo facti sunt cherubim propter consortium charitatis significandum; quia minus quam inter duos charitas constare non potest. Unde et discipuli ad praedicandum mittuntur bini. Alae cum in sanctorum hominum mentibus fixae ponuntur, virtutes eorum significant, quibus ad coelestia volant et conversantur. Cum vero in significatione angelorum ponuntur, gratiam perpetuae et indefectivae felicitatis eorum, qui semper in coelestibus in ministerio sui persistunt Conditoris. Vel quia levitate spiritualis naturae sunt praediti, ut ubicunque voluerint, statim quasi volando perveniant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera; quia in omni labentium rerum varietate sancti homines sensus corporis in obsequium Conditoris extendunt, oculos habentes semper ad Dominum, audire et desiderare vocem laudis ejus, et enarrare universa mirabilia ejus. Decem cubitorum altitudinis sunt, qui denario aeternae vitae fruuntur, habentes inviolatam Conditoris imaginem, servata sanctitate, justitia et veritate in qua conditi sunt. Denarius enim decem obolis constat, et continere in se nomen et regis imaginem solet. Unius operis et mensurae sunt duo cherubim, quia nulla dissensio voluntatis in superna patria est, ubi una eademque praesentis Dei visione et gloria omnes illustrantur. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicem contingebant; quia pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus istae unum parietem, illae alterum contingebant; quia Vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est, Novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus. Et secundo parieti, id est septentrionali, comparantur, quibus post frigora et tenebras idololatriae lucem veritatis cognoscere datum est. Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Creatoris referunt bonum quod acceperunt. Extendunt etiam ad utrumque parietem oraculi alas: quia laetantes in coelesti patria justos utriusque plebis visione quoque suae gloriae ad laudem Creatoris excitant. Nec solum de illorum quos secum habent intus, justorum felicitate laetantur; sed etiam nostrum, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam gerunt. Unde de eis in Paralipomenon scriptum est: Ipsi stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum; quia scilicet a via veritatis in qua mox conditi positi sunt, nunquam aberraverunt; et nos ab hujus peregrinationis aerumna ereptos, ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant erectis, sic alas auro tectas ad oraculi parietes extendunt, ut facies habeant versas ad domum exteriorem: quia angeli sic suam perpetuo innocentiam conservant, sic de sanctarum animarum beatitudine in coelis exsultant; ut eis etiam quos adhuc in terris peregrinari conspiciunt, opem ferre non desistant, donec ad coelestem patriam eos perducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis.
2.15
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno. Sculpuntur parietes torno, cum prompto animo pollent fideles ad faciendum quae Dominus praecipit, hoc per singula dicentes: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Et iterum: Paratum cor meum Deus, etc.. Quia tornatura caeteris artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore operetur, servat, bene per hanc pia sanctorum vita signatur, quae parata est semper ad obsequium Domini, et hoc implere sine diverticulo errandi, longousu virtutum exercitata, didicit. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum Deus multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc.; super omnia autem charitatem, quae est vinculum perfectionis. Pavimenti aequalitas humilem concordiam fraternitatis significat, ubi cum sint Judaei et gentiles, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles; cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem Patrem habere in coelis gloriantur. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus, quia Christus angelos et animas justorum in coelis plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in saeculo cives patriae coelestis signaculo dilectionis aeternae a mortalium vilitate secrevit.
2.16
Et in ingressu oraculi fecit duo ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque. Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, et eisdem reseratis aperiebatur, sicut et templum et porticus ante templum unum tantum habebant introitum, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti; neque januam vitae nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelestis recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio fores aperit. Quinque enim sunt sensus corporis. Uterque ergo postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus cordis et corporis sensibus Domino serviunt. Et sculpsit in ostiolis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglyfa valde proeminentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim, quam palmas, et caetera auro. Anaglyfa Graece, caelaturae dicuntur Latine; quia virtutum operibus quae per orbem Ecclesia in sanctis et perfectis viris exercet, illi praecipue quibus fidelium cura commissa et claves regni coelorum sunt datae, omni debent solertia insistere, ut quantum gradu praeeminent caeteris, tantum praecellant merito bonae actionis. Habent enim in se picturam cherubim sculptam, cum coelestem in terris vitam pro posse suo mente et opere imitantur. Habent palmarum species, cum supernam retributionem fixa intentione meditantur. Palma enim victricis manus ornatus est. Habent anaglyfa valde proeminentia, cum certissima bonorum operum documenta, et quae nemo sinistre interpretari valeat, ostendunt. Fecitque in introitu templi quadrangulatos postes de lignis olivarum, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum coeli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus; ita introitus in templum primordia nostrae conversionis ad Deum insinuat, quando in praesentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. Aliter: Quadrangulatos esse referuntur propter quatuor scilicet principales virtutes, prudentiam, fortitudinem, justitiam, temperantiam, quarum fundamento firmissimo omnis bonorum actuum structura nititur. Prudentia enim est, qua discimus quid nos agere, qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus, implemus. Quas bene Propheta complectitur dicens: Dominus illuminatio mea, et salus mea. Illuminatio scilicet, ut quae agere debeamus, edoceat. Salus vero, ut haec agenda confirmet. Temperantia est qua discernimus, ne plus aut minus justo prudentiae vel fortitudini studeamus. Et quia quisquis prudentia, fortitudine, et temperantia utitur, vere est justus; quarta post prudentiam et fortitudinem et temperantiam justitia sequitur. Introitus interioris domus duo habebat ostia non duplicia sed simplicia; quia in aeterna beatitudine non erit necessaria fides, nec spes, ubi quae nunc credimus et speramus, manifeste videbimus.
2.17
His ostiolis velum additum est, sicut in Paralipomenon scriptum est: Fecit, inquit, velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim, decoris scilicet gratia, ut inter parietes deauratos etiam olosericum fulgeret. Hujus ergo veli sedula apertio, id est intrantibus revelatio, significat apertionem legis et regni coelestis, quae nobis per incarnationem Christi donata est. Unde, baptizato Domino, coeli aperti sunt, ut ostenderet, quia per baptisma quod ipse nobis consecravit, januam coeli debemus ingredi. Et ipso moriente, idem velum scissum est in medium a summo usque deorsum; ostendens quia figurae legis jam finitae erant, et veritas Evangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus non adhuc figuraliter significandus, sed statim omnibus aperiendus, qui ab initio mundi in fide veritatis de mundo transierunt. Unde idem velum sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso factum est, eique cherubim intexti. Hyacinthus enim qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis comparatur. Purpura vero quae sanguine conchyliorum conficitur, et sanguineam praefert speciem, sacramentum Dominicae passionis significat; quam nos imitari, crucem nostram portando, debemus. In cocco rubei coloris virtus exprimitur Dei amoris. Unde dicitur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? Byssus, id est linum, qui de terra virens oritur, et longo artificum exercitio exuit virorem, et educitur in alborem, castigationem carnis significat. Unde Apostolus: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, etc., fornicationem, immunditiam, libidinem, etc.. Iterum ad album nos vult perducere candorem, cum dicit: Obsecro vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, etc.. Intexuntur cherubim, et eisdem coloribus conficiuntur, cum in universis quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelorum praesidia, Domino donante, protegimur.
2.18
Post haec aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum perfectorum in Ecclesia vitam significat, qui excellentia virtutum Domino appropinquant, et aliis verbo et opere ducatum salutis ostendunt. Sacerdoti enim indicitur, quod sacrum minoribus ducatum praebeat; quo nomine non solum altaris ministri, episcopi scilicet et presbyteri, sed et omnes censentur, qui altitudine doctrinae et conversationis praeeminent, qui nec sibi tantum, sed etiam plebibus prosunt. Qui dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deoque placentem exhibent; sacerdotale ministerium spiritualiter exercent. Unde toti Ecclesiae loquitur Petrus: Vos autem regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Tria legimus atria in circuitu templi fuisse. Nam quando in Sancta sanctorum intrabat pontifex, in ipsum templum sacerdotes purificati stabant; et non purificati, una cum Levitis et cantoribus, et cum viris Judaeis orantes in intimum atrium sub divo, id est in aperto sub aere, si serenum esset, stabant; si vero tempestas, in porticus proximas sese recipiebant. In exterius vero atrium Judeae mulieres purificatae erant. In extremum vero atrium gentiles erant, et Judaei qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. De his atriis praecinens Psalmista dicebat: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In his atriis atque porticibus Jeremias et alii prophetae, in his Dominus et apostoli praedicabant, in harum aliqua Dominus sedebat docens, quando tentantibus Phariseis oblata est illi mulier adultera judicanda. In his consistebant vendentes oves, et boves, et columbas, quos eliminavit de templo. In his Petrus et Joannes claudum invenientes sanaverunt. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit. Accedebat vulgus usque ad atrium sacerdotum, et hostias usque ad januam deferebat susceptas a sacerdotibus, et in altari oblatas oculis prosequebatur; et ipsum etiam templum cum aperiebatur, a longe inspiciebat, nec tamen etiam atrium sacerdotum intrare poterat, sed de inferioribus ad Dominum clamabat; quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter, quae possunt, vota pietatis offerunt. Inspiciunt enim in templum a longe, cum vitam sublimium discere et admirari gaudent; et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationis amplectuntur affectu. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine simulationis corruptione exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturae potentiam, perseverantiam, et famam piae actionis designant.
2.19
Anno quarto regis Salomonis fundata est domus Domini in mense Zio, id est Maio; et in anno undecimo ejusdem regis mense Bul, id est October, perfecta est domus in omni opere suo, et in omnibus utensilibus suis. Quod autem in octavo anno et octavo mense perfecta est domus in omni opere suo, ad futurum saeculum diemque judicii pertinet, ut quid ei amplius addatur, inveniri non possit. Tunc enim Christus ostendet nobis Patrem, et sufficiet nobis. Dies autem judicii octonario numero typice exprimitur, quia hoc saeculum quod agitur septem diebus sequitur. Aedificavitque eam annis septem, et octavo consummavit; quia Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi suum incrementum ad perfectum perducit. Vel ob significationem spiritualis gratiae, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia percipit: quia sine Spiritus sancti donis nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiae potest pervenire. Hiram artifex de Tyro, quem assumpsit Salomon adjutorem operis sui, electos de gentibus praedicatores significat. Mater ejus vidua praesentem Ecclesiam designat, pro qua Christus vir ejus morte gustata resurrexit, in coelum ascendens, peregrinantem reliquit in terris, cujus filii sunt praedicatores et omnes fideles. Unde est illud: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, etc..
2.20
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et ejusdem altitudinis columnam alteram; et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. Ter enim seni decem et octo faciunt; sed tria ad fidem pertinent propter Trinitatem, sex vero ad operationem, quia sex diebus factus est mundus. Tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piae fidei cumulat ex securitate bonae actionis. Linea duodecim cubitorum quae utramque ambiebat columnam, doctrina est apostolorum. Norma igitur apostolicae institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judaeis vel gentibus praedicare missus, ea tantum curat facere et docere, quae per apostolos accepit et didicit ab Ecclesia. Nam qui aliter vivere vel praedicare voluerit, et apostolica decreta spernere, non est columna in templo Dei; quia cum apostolica statuta sequi contemnit, vel exilitate inertiae, vel grossitudine elationis, duodecim cubitorum lineae non convenit. Duo igitur columnae apostolos et cunctos doctores significant fortes fide et opere et erectos contemplatione. Duae autem sunt, ut praeputium et circumcisionem praedicando in Ecclesia introducant. Ostium templi columnae ab utroque latere positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum coeli ostendunt. Duo autem capitella capitibus columnarum superposita duo sunt testamenta, quorum meditationi et observationi doctores et animo subjiciuntur et corpore. Unde et utrumque capitellum quinque cubitos altitudinis habet; quia quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehenditur. Quinque etiam saeculi aetates tota Veteris Testamenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia praedicat, quam quae Moyses praedicanda per hoc praedixerat et prophetae. Unde est illud: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
2.21
Et fecit species retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Species enim catenarum, et similitudo retis in capitellis varietas est spiritualium virtutum in sanctis. Unde est illud: Astitit regina a dextris tuis, etc., id est in vestitu fulgidae dilectionis, circumdata varietate diversorum charismatum. Vel multiplex contextio catenarum et expansio retis multifarias doctorum personas insinuat, qui cum verbis praedicatorum fideliter obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositi, retis et catenulae miraculum suae connexionis cunctis praebent. Hae enim catenae miro sibi invicem sunt opere contextae, quia mirabili gratia Spiritus sancti actum est, ut vita fidelium locis, temporibus, gradu, conditione, sexu, et aetate multum discreta, una fide et dilectione si conjuncta. Et septena versuum retiacula in capitello uno erant, et septena in capitello altero. Septenario numero spiritualis gratia signatur. Unde dicitur: Septem spiritus Dei missi in omnem terram. Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque; quia Patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis ut essent electi acceperunt: Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum. Facta sunt haec retiacula ut tegerent capitella, id est undique in gyrum circumdarent; quia omnis Scriptura sacra cum recte intelligitur, gratiam per omnia sonat charitatis et pacis. Capitella enim sunt divina Volumina. Retia vero, vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia dono charitatis undique probantur vestita. Nam et in eis quae in Scripturis non intelligimus, charitas latet, et in eis quae intelligimus, late patet: Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu cubitorum quatuor. Per lilia, claritas supernae patriae et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amoenitas, per quatuor vero cubitos evangelicus sermo qui introitum aeternae beatitudinis promittit, et iter perveniendi ostendit. Cum ergo sancti doctores promissa nobis lumina regni coelestis in quatuor Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum, opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent.
2.22
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. Quorum scilicet capitellorum factura perennis regni sublimitatem designat, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Post lilia quatuor cubitorum alia sunt posita capitella, quorum altitudo quanta fuerit non dicitur; quia multa de coelesti beatitudine in Evangelio legimus, quod scilicet ibi mundi corde Deum videbunt; quod erunt aequales angelis Dei, quod non nubent neque nubentur; quod mori ultra non poterunt; quod ubi est Christus, ibi et ministri ejus erunt, et caetera hujusmodi quae solis ejus civibus perfecte patent.
2.23
Sicut malogranatorum uno foris cortice multa interius grana concluduntur; ita sancta Ecclesia uno fidei munimine innumera electorum agmina includit. Bene autem capita columnarum malogranatis erant circumdata in gyro; quia sancti doctores priorum fidelium vitam ad memoriam revocant, eorum exemplis actus suos et sermones undique muniunt: ne si aliter vixerint, errent. In malogranatis ergo tota significatur Ecclesia. Ducenti ordines malogranatorum in circuitu utriusque capitelli fuisse referuntur. Centenarius vero numerus, qui prius transit ad dexteram, beatitudinem indicat aeternam. Duplicatur hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut significetur quod utriusque testamenti populus in Christo sit adunandus, et ad aeternam coronam introducendus,
2.24
Et statuit duas columnas in porticu templi, cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin, id est firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz, id est in robore. Dextera igitur columna eos significat, qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerunt; secunda illos, qui jam hunc venisse et mundum redemisse testantur. Simili vocabulo ambae columnae censentur. Una enim firmitas, altera in robore dicitur: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, et nostri temporis inertia tacite notaretur, ubi se quidam doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri et vocari volunt, cum nihil in se firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas et desideranda bona invisibilia; nihil habeant roboris ad corrigendos, nihil industriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt, errores
2.25
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu. Mare baptismum significat, quia a primo baptizato in morem, id est in forma Jesu Christi, usque ad ultimum qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiae coronam. Quinque cubitorum erat altitudo ejus; quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu et tactu deliquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus. Alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis viderit vacare operibus, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus. Per sacerdotes qui in hoc mari lavabantur, omnes electi signantur, qui sunt membra summi sacerdotis Jesu Christi. Unde dicitur: Vos estis regate sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Recte hoc vas mare dicitur, in memoriam videlicet maris Rubri in quo prius per Aegyptiorum exstinctionem baptismi forma praecessit. Unde est illud: Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, etc. Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Resticula disciplinam coelestium praeceptorum indicat, qua a voluptatibus mundi religamur. Unde dicitur: Funiculus triplex difficile rumpitur: quia observatio mandatorum quae in cordibus electorum fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum, quia Dominus noster Jesus Christus cum esset triginta annorum, venit ad baptismum. Qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit, consecravit nostrum baptismum; recte mare quod nostrum baptismum significabat, restis circuibat triginta cubitorum. Duo etiam ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles. Sculptura autem histriata est, quae aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur, exempla priorum temporum signantur, quae nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti homines Deo placuerunt.
2.26
Iterum Scriptura dicit: Et stabant subter duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad orientem, tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et mare desuper erat super eos: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. Per hos boves apostolos intelligimus et evangelistas, imo omnes Verbi ministros. Unde est illud: Non alligabis os bovi trituranti, etc. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. E quibus tres respiciebant ad aquilonem, etc., quia universis quadrati orbis partibus fidem praedicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi partes evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus, et passiones facile in praesenti videre et cognoscere legendo valemus. Quae vero illis in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus. Grossitudo autem luteris trium unciarum erat; quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum trium virtutum firma certitudo mentem accipientium et opera confirmet. Labium maris erat quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Lilium comitante odoris gratia candidum odorem foris, intus aurosum ostendit. Ideo gloriam resurrectionis ejus insinuat, qui corporis immortalitatem foris discipulis ostendit, et animam divina luce coruscam simul inesse docuit. Christus quoque ante passionem suam quasi adhuc clausum, lilium fuit, cum in miraculis clarus homo refulsit. Post resurrectionem vero et ascensionem repandum sese lilium coeli avibus, id est angelis et omnibus sanctis, exhibuit, quibus in assumpta humanitate potentiam divinae claritatis quam habuit, antequam mundus esset, ostendit. Unde dicitur: Ego flos campi, et lilium convallium. Labium ergo maris in quo sacerdotes labantur, quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii; quia baptismus quo membra summi sacerdotis mundantur, in fide passionis ejus nos a peccatis purificat, et purificatos ad visionem gloriae suae introducit. Cum praedictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circuierit, et sculptura rursum subter labium posita decem cubitis ambierit; patet quia vas erat in modum phialae repandum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem coarctavit. Mare duo millia capiebat batos, vel tria millia metretas. Batus capiebat metretam et dimidiam. Batus mensura Hebraeorum est, quae apud eos bath dicitur, habens modios tres. Ipsa est ephi, quam illi epha nuncupant; sed ephi pertinet ad mensuram frugum, batus vero ad liquida, vinum scilicet, aquam et oleum. Batus ergo, quae certae mensurae norma est, opera aequitatis scilicet et justitiae designat, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Mille batos capit mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmittit. Recipit et alios mille, cum gentiles eodem fonte renatos, et operibus justitiae confirmatos, ejusdem regni facit esse participes.
2.27
Et fecit decem bases aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum, latitudinis et quatuor cubitorum altitudinis. Et ipsum opus basium interrasile erat, id est intrinsecus cavum. Multifarie multisque modis eadem nostrae salutis sacramenta figurantur. Apostoli enim et apostolici viri sicut per boves mare portantes designantur, et per bases quae portandis luteribus paratae erant, figurantur; sic ipsi luteres spirituale lavacrum, sicut et mare significabant. Siquidem juxta Paralipomenon, omnia in eis, quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant. Holocaustum autem Domini generaliter omnis multitudo electorum intelligitur, qui baptizantur in Spiritu sancto et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavabantur, significant eos qui per baptismum efficiuntur summi sacerdotis consortes, scilicet Christi; ita et holocausta eosdem significant, cum per ablutionem baptismi gratia Spiritus sancti replentur. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis baptismo perfunditur. Offertur in holocaustum, cum impositione manus episcopi donum sancti Spiritus accipit. Quatuor cubitorum erat longitudo et latitudo basium; quia praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum praesentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student; prudenter scilicet interna bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.
2.28
Sed et sculpturae erant inter juncturas, quibus scilicet luterum tabulae sibi nectabantur, ut ex quatuor scilicet vel quinque tabulis una fieret basis. Quales autem sculpturas bases inter has juncturas, id est in suis lateribus ante et retro, dextera et sinistra, et supra circulos quoque haberent, aperit, dicens: Inter coronulas et plectas, leones et boves, et cherubim, et in juncturis similiter desuper. Tabulae ex quibus bases factae sunt, quadratae fuerunt, in quibus formulae rotundae erant, quae coronulae sive plectae appellantur, in quarum medio caelaturae erant. Non erat plana ulla ex parte superficies basis, sed undique mysticis sculpta figuris; quia sanctorum mentes, imo universa eorum conversatio virtutum gratia praetendit. Nec aliqua hora vacua praeterit, in qua non vacent piis operibus, vel sermonibus, vel cogitationibus. Coronulas in se sculptas habent, cum ad ingressum perennis vitae infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis quae sursum est, fraternae charitatis quae juxta est, vincula non dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut quandoque errantes qui sibi commissi sunt, aspere intueantur et corrigant. Cum leonibus etiam boves habent, quando in correctione asperitati mansuetudinem miscent. Ungulam habere scissam non desinunt; quia discretionem actionis et locutionis summopere custodiunt. Semper ruminant; quia verba divinae lectionis in ore volvere non cessant. Bene post coronas et plectas, post leones et boves cherubim sculpti esse memorantur, qui multitudinem scientiae scilicet Scripturarum significant; quia doctores fidelium quanto studiosius divinae Scripturae insistunt, tanto et in severitate discretionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis qua poenitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando aut solvendo, juste ipsi ligentur ab eo cujus non potest errare judicium. Et super leones et boves quasi lora ex aere pendentia. Per lora potestas ligandi atque solvendi ostenditur, quae a Domino Jesu Christo praelatis Ecclesiae in Petro et successoribus ejus conceditur.
2.29
Iterum subjungit, dicens: Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, super quos bases erant; et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes, ut illum portacent. Quatuor rotae quatuor Evangeliorum libri sunt; quia, sicut volubilis rota citissime currit quo ducitur, ita jubente Domino, per apostolos totum mundum in brevi impleverunt. Et sicut rota impositum currum a terra sublevat, et quo auriga dirigit, portat; ita Evangeliorum libri electorum mentes a terrenis ad coelestia suspendunt, et ad profectum operationis vel mysterium praedicationis, quo spiritualia gratia adjuvare voluerit, ducunt; quia subditur: Tales erant rotae, quales in curru solent fieri. Sic etiam legimus de sanctis: Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in iis. Humeruli qui rotis antepositi ne ab axibus dilabi possent, obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniant, confirmantur. Unde dicitur: Habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes, quasi lucernae in caliginoso loco. Axes rotarum qui bases portant, corda doctorum sunt, quae evangelicis assidua praeceptis eos ab imis sustollunt, et velut immissis rotis axes a terra bases altius sublevant.
2.30
E contra os luteris intus erat versum; os unius cubiti; fundus cubiti et dimidii erat, venter autem quatuor cubitorum fuisse creditur, ut ad coelestia nobis per baptismum iter patefactum esse doceret. Et quod ex eo forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum propter unitatem videlicet confessionis et fidei, qua omnes in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizantur. Unde est illud: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnia. Habebat etiam unum cubitum et dimidium, propter perfectionem scilicet operis et meritum contemplationis. Integer cubitus in lutere perfectionem indicat actionis bonae, quam habent sancti homines divinae gratiae opitulatione. In angulis autem columnarum, id est in lateribus basium, variae caelaturae erant, et media inter columnam quadrata, non rotunda. Mediam inter columnam dicit tabulam superiorem, quae sicut alia quadrata erat, similiterque sculpta et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur. Rotae quoque uno cubitu et dimidio mensurantur, quia Scriptura Evangelii, qualiter, qui perfecti esse volunt, vivere debeant, ostendit, et donum aeternae retributionis promittit. Bases vero unum habebant cubitum, et semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres reciperent, quia doctores et ministri lavacri opere quippe perfecti in hac vita fulserunt, se[ sed] luce contemplationis ex parte finiti sunt. Unde dicitur: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Quadraginta batos capiebat luter unus. Quadragenarius numerus magnam perfectionem significat, quia quater deni quadraginta faciunt. Decem autem sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege Dei praefixa est Quatuor vero sunt Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis coelestis patriae nobis patefactus est introitus. Et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent rectae operationis ostendere, singuli luteres, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant.
2.31
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. Dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, sed ante templum dicit ad orientalem plagam, scilicet in atrio interiori, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui sole justitiae per doctrinam legis antiquitus utebantur; et quinque ad sinistram propter nos, qui caeco diutius corde adhaerebamus ei qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo. Quasi diceret: In illis cordibus requiescere desidero, quae a luce veritatis et flamma divinae charitatis aliena esse opto.
2.32
Mare autem positum est ad dexteram partem templi in eodem atrio. Ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum; deinde progredientibus intro, occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos etiam basis erat aenea quinque cubitorum longitudinis, et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon dedicabat templum.
2.33
Fecit quoque Hiram lebetes, ollas scilicet aereas ad suscipiendos cineres altaris; Fecit et scutras, vasa videlicet aenea aequalis in fundo et ore amplitudinis ad calefaciendum. Fecit et hamulas, vasa scilicet ad offerenda vina. Terra argillosa de qua factae sunt formae ad fundenda vasa, Scripturam significat, de qua regulam bene vivendi sumimus. Quasi enim argilla ignibus indurata format vasa, cum nobis Scriptura regulam justitiae quam sequamur, ostendit. Mensa aurea super quam ponebantur panes, Scriptura est spirituali intelligentia clara. De qua dicitur: Parasti in conspectu meo mensam. Panes propositionis sancti doctores sunt, quorum opera nobis vel verba ad exemplum proposita in divinis paginis, qui bene quaerit, invenit. Unde panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt propter apostolos videlicet duodecim, per quos Scriptura Novi Testamenti condita est, et Veteris revelata mysteria. In verbis dierum legimus, quod fecit Salomon mensas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris; in quibus vasa Domini reponebant, scyphos videlicet, phialas, thuribula, mortariola, thymiama,. etc. Sicut ergo una mensa duodecim panibus onusta, unanimem Scripturae, qua pascimur, concordiam auctoritate apostolica munitam significat; ita decem mensae eloquia legis et prophetarum denuntiant, quae nobis fidelium exempla quasi propositorum in se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Mensae sunt quinae; quia lex tam quinque libros Moysi quam quinque aetates saeculi complectitur. Bis; quia post incarnationem Domini utrique populo, Judaeo scilicet et gentili, committitur: Et statuit decem candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro; et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas. Quasi lilii flores flos videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat deformata. Lucernas aureas per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designantur. Sicut mensae in typo Scripturae ponuntur, quia panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministerii, id est justorum nobis actus in exemplum proponunt; ita per candelabra eadem figurantur, quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Unde Salomon: Mandatum lucerna est, et lex lux. Unde David dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod candelabra quinque a dextris, quinque autem a sinistris, idem est quod supra de mensis. Oraculum ubi erat arca, aditus patriae coelestis est, ubi Christus in dextera Patris sedens, paternorum utique conscius secretorum. Candelabra contra oraculum notant, quod eloquia Dei ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut ad eam promerendam nos accendant.
2.34
Fecitque forcipes aureos, id est emunctoria quibus emungebantur lucernae, ut reparatae in melius lucerent. Significant emunctoria duo testamenta quibus peccata purgantur, quaeque inter se sancti Spiritus unione sociantur. Hydriae praecordia sanctorum significant, aqua sapientiae et vino compunctionis repleta. Fuscinulae quibus carnes praeparantur, praedicatores insinuant, qui suis auditoribus cibum intelligentiae administrant, quorum officium est corpus et sanguinem fidelibus distribuere, infidelibus vero abnegare. Phialae, doctores significant plenos utilibus aquis. Mortariola sunt poenitentium labor passioque tolerantiae, quibus mortificantur membra eorum super terram. Thuribula de auro purissimo virtutes indicant operum, et orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Dominum ex conscientia bona et fide non ficta. Cardines utrorumque ostiorum sensus et corda sunt angelorum et sanctorum, quibus immobiliter contemplationi et dilectioni Conditoris adhaerent, ut eo ministerium sibi delegatum recte compleant, quo a voluntate Domini nunquam oculos avertunt.
2.35
Et intulit Salomon quae sanctificaverat David pater suus, aurum, et argentum, et vasa, reposuitque ea in thesauris domus Domini. Sanctificavit David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat; sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos ad intelligendum legem illuminat; sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiae filiis sancti Spiritus gratiam largitur. Haec sanctificata Salomon offert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et caeterorum fidelium coetum in gaudium coelestis regni introducit.
2.36
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini. Superius dixit, Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc vero Scriptura subjungit eadem fecisse Salomon; quia videlicet Salomon fecit dictando, Hiram operando. In campestri regione Jordanis fudit rex vasa templi Domini in argillosa terra. Non enim aliter vasa electionis et misericordiae efficimur, nisi ad baptismum ejus respicientes in tali flumine satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed et in campestri regione illius facta dicit eadem vasa; significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium regionum latitudine erat futura secundum illud: Gaudebunt campi, et omnia, quae in eis sunt. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis; quia Christus baptismum salutis, de quo vasa misericordiae faceret, per totam mundi latitudinem implevit.
2.37
Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Israel, significat gaudium sanctorum quod cum Christo vero et pacifico rege perpetualiter habent. Emath interpretatur Domini veritas. Rivus sive torrens Aegypti significat mortem temporalem, quam in Aegypto consistens, id est in tenebris hujus mundi, nullus evadere potest. Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath festum celebrat cum Salomone, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis cum Domino Jesu Christo perfruuntur.
2.38
Templum Domini sancta Ecclesia est juxta illud: Templum Domini sanctum est, quod estis vos. Hanc dedicavit rex Christus, cum eam sanguine suo mundavit a peccatorum sordibus. Hanc dedicant et filii Israel, cum fideles secundum donum sibi collatum verbo praedicationis et virtutum operibus proximis suis prosunt.
2.39
Quid est quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens illi holocausta, quia altare aeneum quod erat ante fores templi, non poterat capere totum; nisi quod Christus, quae in lege propter infirmitatem populi perfici non poterant, nunc in Ecclesia pleniter gerit? Ipse est enim atrium domus Domini, quia per ipsum ingressus patet in Jerusalem coelestem. Quia ergo holocausta et sacrificia in altari typico non poterant offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster erexit altare fidei in Ecclesia, in quo holocausta et sacrificia quotidie spiritualiter offeruntur. Hinc est quod Dominus ait per Isaiam: Holocausta et sanguinem victimarum, hircorum et taurorum nolui.
2.40
Tulerunt sacerdotes arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, et intulerunt arcam in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Moyses fecit duos cherubim aureos quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam: Salomon vero addidit duos majores, sub quorum alis nunc dicitur arcam posuisse cum propitiatorio, et duobus cherubim prioribus. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, Sancta sanctorum supernae patriae felicitatem designant. Illata in Sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiae coelestis inductam demonstrat.
2.41
Vectes quibus arca portabatur, praedicatores sunt, per quos Christus mundo innotuit. Apparebant summitates vectium ante oraculum non semper, sed cum ostia oraculi aperirentur; neque omnibus, sed his solum qui propius accedentes, attentius interiora satagebant intueri. Vectes sunt in oraculo conditi, quia electi qui excesserunt, nunc sunt in abscondito vultus Dei. Quod tamen summitates vectium aperto oraculo, his qui appropiant, videntur, cum perfectioribus oraculum cordis purificantibus Dei gratia aliquid extremum de supernorum gaudio contemplandum donaverit, quia his qui paulo longius recesserint, id est mente exterius vagantibus, contemplatio minime conceditur.
2.42
Erat in arca urna aurea habens manna; quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virga Aaron quae excisa denuo floruerat; quia potestas judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Adhaerebant ei vectes quibus portabatur; quia doctores qui laborant in verbo nunc praesenti visione congaudent gloria Christi. Unde Paulus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Ipsa arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent, videre licebat; quia soli supernae patriae cives gloriam inibi Redemptoris plene contuentur.
2.43
Nebula domum Domini, id est Synagogam, implevit; quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant; quia dum mysticos sensus litterae velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt; debitum fidei ministerium per erroris sui nebulam perdiderunt; ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis.
2.44
Classis Salomonis Ecclesia est Christi, quae in mari mundi posita studium impendit thesauros scientiae et sapientiae, opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Hiram nautici et gnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles saeculari scientia et sapientia eruditi, cum his qui in lege Moysi periti sunt, in unitate fidei sociantur. Hos Salomon noster, id est Christus, in Ophir, quae interpretatur infirmans, id est in vilitatem mittit, ut sumptum inde aurum, sensum videlicet pretiosum sibi deferant. Quantum? Quadraginta scilicet triginta talenta, id est historiam, allegoriam, tropologiam, et anagogen in duobus Testamentis. Ophir nomen est provinciae in India, ab Ophir uno videlicet de posteris Heber nominatae, quae et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et saevissimis bestiis incoluntur, ad quos nullus aliter accedere audet, nisi stans juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerit, in suam navem recipit, ut si bestiae eos senserint, facile in mari recipiantur.
2.45
Volo etiam vos, dilectissimi fratres, scire, quia tabernaculum quod plebs Hebraea in eremo condidit, hujus spiritualis domus figura fuit. Sed quia tabernaculum in itinere quo ad terram promissionis veniebant, haec in ipsa aedificabatur civitate Jerusalem, illud ut de loco ad locum crebro ministerio Levitarum, portatum tandem in terram promissionis inducitur, haec ut mox in patria ipsa, et in civitate regia constructa, inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret; potest in illo tabernaculo praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac autem domo futura quies et beatitudo figurari. Vel quia illud a solis filiis Israel, haec a proselytis etiam et gentibus facta est; possunt principaliter in tabernaculo Patres veteris testamenti et antiquus Dei populus: in hac vero congregata de gentibus Ecclesia exprimi; quamvis utrumque aedificium enucleatius discussum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos et praemia aeterna, in futura gaudia regni coelestis, electionem primitivae Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostendat figurari.
2.46
Igitur, fratres charissimi, templum illud manufactum in figura Jesu Christi et omnium nostrum, id est capitis et membrorum a Salomone fuit conditum. Ad spiritualis ergo templi aedificium pertinetis, dum recte credendo, et bona operando, Christi membra estis. Cum enim vos ad templi aedificium dico pertinere, non tamen ad illud quod Nabuzardan servus regis Babylonis succendit et thesauris spoliavit, sed ad illud quod Deus Pater ante omnia saecula in dilectissimo sibique coaeterno Filio suo Jesu Christo in coelesti Jerusalem, facere decrevit. Unde est illud: Jerusalem quae aedificatur ut civitas, etc. Et iterum: Jerusalem civitas regis magni. Ad illud ergo vos, dilectissimi, volo et desidero pertinere, in cujus interiori domo, id est in Sanctis sanctorum collocata est arca, id est Dei Filius, in quo foedus pacis apud Patrem habemus. Manna etiam in arca habetur; quia in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Ipsi etiam virga Aaron quae floruerat, est commissa, scilicet potestas a Deo regendi Israeliticam plebem, imo universam Ecclesiam in saecula. Idem etiam Dei Filius post resurrectionem suam ascendens in coelum semel introivit in ipsum non manufactum, spirituale videlicet templum, constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum. Ad hoc etiam templum angelos pertinere existimamus........................... in interiori parte ejusdem templi, ante faciem videlicet ipsius summi pontificis Jesu Christi; quia semper ad ministerium illius sunt parati. Sic pedibus erectis stant, et oculos in propitiatorio, hoc est in ipso defigunt; sic suam perpetuo innocentiam conservant: sic de sanctarum animarum beatitudine in coelis exsultant, ut nobis quos etiam adhuc in terris peregrinari conspiciunt, opem ferre non desinant, donec ad coelestiam patriam, Deo jubente, nos perducant.
2.47
Moneo igitur vos, dilectissimi, ut studium sacris sedulo impendatis Scripturis; quatenus hos Cherubim, qui multitudo scientiae interpretantur, imitari valeatis. In divinis quippe Scripturis multitudinem scientiae invenietis, si diligenter quaesieritis, qua spiritualiter inebriati, terrena despicere, coelestia amare, transitoria vilipendere, aeterna concupiscere, ad ultimum vero oculos mentis in propitiatorio, hoc est in Christo, sine intermissione defigere possitis. De hoc propitiatorio ait Joannes: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Et Paulus apostolus: Non enim in manufactis sanctis templis Jesus introivit exemplaria verorum; sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Cherubim Dei, eos confirmante gratia, perpetuo in sua perseverant innocentia. Sic et vos, dilectissimi, pactum quod cum Deo pepigistis, sive in die baptismatis, sive etiam in susceptione ordinis, jugiter ac fideliter operibus conservate bonis. Castitatem etiam custodite tam mentis quam corporis, quae Deo est acceptabilis, et angelicae vitae imitatrix; quia in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis. Castitas quoque longa et humilis praemium consecutura est aeternae beatitudinis, ita tamen si in proposito perseveraverit usque in diem mortis. Ubi etiam caro jam a concubitu non potest esse integra, sit virgo in fide conscientia. Nulla igitur vobis charissimi, inordinata cogitatio aliquid illicitum suggerat, nulla immunditia polluat, non luxuria reos constituat, non cupiditas in amorem terrenarum rerum animum accendat, non iracundia proximos laedat, non elatio mentem in superbiam elevet, non injuria a proximis illata perturbet, non simulatio ante oculos hominum sanctitatem praetendat, non hypocrisis coram Deo culpabiles reddat, non malitia locum in coelesti curia tollat, nulla perversitas vos a societate supernorum civium velut indignos repellat. Sic etiam Cherubim de sanctarum animarum beatitudine in coelis exsultant, ut nobis quos adhuc in terris peregrinari conspiciunt, opem ferre non desistant.
2.48
Horum itaque, dilectissimi, beatorum spirituum, scilicet cherubim, exempla ante mentis oculis saepe reducite, et quod illi perfecte in coelis agunt sine intermissione, vos, dictante charitate, in terris pro modulo vestro agite. Vosmetipsos ergo cum Dei juvamine a peccati contagione custodite, et pro totius mundi ac proximorum salute studiose Domino preces fundite. Pro cunctis etiam fidelibus defunctis qui adhuc retinentur in poenarum receptaculis, moneo ut orationes, sacrificia, suspiria, et lacrymas Deo offeratis, quatenus intercessu vestrae compassionis de amarissimis erepti poenis, mereantur transire ad loca refrigerii lucis et pacis. Nec in hoc solummodo contentos vos esse volo; sed ut pro eis etiam gratiarum actiones persolvatis Domino, qui jam ab eo sunt collocati in coeli palatio. Sic ergo de vestro profectu solliciti esse debetis, ut tamen proximorum salutem non negligatis. Nulli malum quod non vultis pati, inferatis; nulli bonum quod vobis fieri desideratis, facere recusetis. Deum super omnia diligite, proximos sicut vosmetipsos in Deo amate, inimicos propter Deum patienter tolerate, oculos mentis ad coelestem patriam cum omni devotione erigite, atque ut aliquando ad illam possitis attingere, summo studio cum lacrymis orationes fundite; ad quam vos perducere dignetur ille qui per eumdem dilectissimum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum de vivis et electis lapidibus aeternum majestati suae ante saecula disposuit condere templum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).