Sermones de diversis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/martinus-legionensisc-11301203" aria-label="More works by Martinus Legionensis">
—
⋯
Original / primary: 11742 Sededi3
6.1
SERMO SEXTUS DE DISCIPLINA.
6.1
Audite, fratres charissimi, quid Dominus noster Jesus Christus ad eruditionem et consolationem totius Ecclesiae suae dicat in Apocalypsi. Ego, inquit, quos amo, arguo, et castigo. His verbis ad tolerantiam atque disciplinam hortatur nos, sicut Pater piissimus, ut omnia quae nobis ab eo sive a praelatis nostris praecipiuntur, patienter et cum omni mansuetudine toleremus. Ideo nos pro peccatis et negligentiis per se et sanctae Ecclesiae ministros arguit Dominus et castigat in hoc praesenti saeculo, ne cum hoc mundo, hoc est cum amatoribus mundi, damnemur in futuro. Quisquis igitur Deo exercitationibus disciplinae non servit, Deum absque disciplinae rigore evadere non poterit; atque ideo Psalmista consulendo indisciplinate viventibus dicit: Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Sed quid est disciplina? Disciplina est morum ordinata correctio, et majorum praecedentium regulae observatio. De qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur, dicens: In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Qui ergo sine disciplina sunt, adulteri sunt, et coelestis regni haereditatem non accipiunt. Filii autem paternae disciplinae correctionem libenter portant, et haereditatem coelestis patriae omnino recipere non desperant. De qua etiam disciplina Isaias indisciplinate plebi praedicat, dicens: Quiescite agere perverse, discite benefacere. Et eadem Psalmista prosequitur dicens: Declina a malo, et fac bonum. Unde etiam Salomon ait: Multum errat, qui disciplinam abjicit. Ille igitur est infelix, qui abjicit disciplinam patris, id est ecclesiasticae dispensationis. Sicut milites Christum crucifigentes non diviserunt ejus tunicam; sic nos non debemus scindere nec dividere Ecclesiae Christi disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegit, ita disciplina omnem Ecclesiam praeter Christum, qui eamdem disciplinam tradidit, ornat et tegit. Ipsa vero tunica contexta desuper fuisse per totum describitur, quia eadem Ecclesiae disciplina a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua Dominus, postquam surrexit a mortuis antequam ad Patrem ascenderet, loquebatur discipulis suis: Vos autem sedete hic in civitate, quousque induamini virtute ex alto. Tunica ergo corporis Christi disciplina Ecclesiae est. Qui autem extra disciplinam est, a corpore Christi alienus est. Non scindamus igitur tunicam Christi, sed sortiamur de illa, id est summopere studeamus, ut eam integram conservemus, ne forte ab illius integritatis portione vacui remaneamus. Nemo quidquam de mandatis Christi solvat, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo apud Deum permaneat.
6.2
Quicunque disciplinam Christi et catholicorum sacerdotum, quos ipse Ecclesiae suae praeposuit, contemnit, per diversas errorum vias eundo perditionis laqueum incurrit. Unde sub praevaricatoris populi persona humanum genus ita deplangit propheta: Nos sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. De illis etiam qui disciplinam Domini abjiciunt, et voluntatem propriam sequuntur, sapientia per Salomonem sic loquitur: Multae viae videntur hominibus rectae, et novissima eorum ducunt ad mortem. Quae utique multae perditionis viae tunc sequuntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram nec ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti, denuntiat dicens: Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem, nisi per me. Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, quia non est acceptio personarum apud Deum. Ubi non est Judaeus et Graecus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha: sed omnia et in omnibus Christus. Omnes ergo unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis est legis, qui sine lege, id est sine disciplina sunt, sine Christo fiunt. Quicunque ergo sunt sine doctrina, non sequuntur Christi vestigia. Incongruum est ergo et a justitia devium, in temporibus Evangelii servi Dei sine Christo fieri, quando apostolis in cunctis gentibus licentia praedicationis data est; quando per cunctas saeculi partes intonuit tonitruum, vox scilicet Evangelii; quando gentes, quam non sectabantur, apprehenderunt justitiam; quando qui longe fuerunt, facti sunt prope in sanguine Christi; qui aliquando non populus, nunc autem populus sanctus in Christo; quando est tempus acceptabile et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi. Quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis, quomodo protestatur Dominus suis discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Non faciamus ergo aliquid sine Christo, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.
6.3
Dignum est ergo, dilectissimi, ut disciplinam Christi cum omni devotione suscipiamus, et ut praelatis nostris pro Christo obedientes simus. Revera necessaria est adolescentibus atque juvenibus disciplina, et ut praeceptis seniorum subjiciantur cum omni humilitate ac reverentia. Unde et Dominus in Veteri Testamento Levitis ab anno vigesimo quinto tabernaculo servire mandavit, et a quinquagesimo custodes vasorum fieri praecepit. Quid enim per annum vigesimum quintum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa vitiorum bella contra unumquemque signantur? Et quid per quinquagesimum annum, in quo jubilaei requies continetur, nisi interna quies edomitae mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae signantur? Levitae ergo ab anno vigesimo quinto tabernaculo deserviunt, et quinquagesimo custodes vasorum fiunt; ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina tolerant, aliorum curam suscipere non praesumant; sed disciplinis majorum subesse studeant. Cum vero tentationum bella subjiciunt, cum apud se jam in intima tranquillitate securi sunt; animarum custodiam, quasi docti, spiritali praelio suscipiunt. Sed quis haec praelia perfecte subjiciat, cum Paulus, doctissimus videlicet ac fortissimus praeliator dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari, et dissolute vinci.
6.4
In istis ergo fortissimis praeliis exercetur virtus juvenum, ne extolli debeat; in illis vero debilibus et dissolutis omnino exstinguitur, ne subsistat. Bonum est igitur adolescentibus et juvenibus, ut dum calor naturae pullulat in membris, et in corpore proficit vigor aetatis, cum omni humilitate famulentur praepositorum imperiis. Qualiter namque in senectute ministrari sibi ab aliis sperat. qui in adolescentia senioribus obedientiam exhibere recusat? Qui in juventute positus disciplinis majorum non vult esse subditus, quomodo in senectute constitutus putat sibi reverentiam deferri a minoribus? Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod illi servire alii nolint, qui prius alicui servitutem denegat. Propter quod et Dominus Jesus Christus in temporibus adolescentiae dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis exhibebat. Ideo quippe in juvenili aetate honorem, et reverentiam, atque ministrationem deferebat suis parentibus, ut exemplum obediendi ac ministrandi praeberet juvenibus. Sicut ergo in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur, ita in adolescentibus obsequium, et subjectio, atque obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis legis primum horum quae ad homines pertinent. patris et matris honor imperatur; quia, quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit, alicui tamen viventi paternum honorem usque ad perfectam et dignam aetatem a filiis praebendum esse ostenditur. Congruenter quousque ad legitimam aetatem pervenerint filii, praecipiuntur vivere sub disciplina patris sui, vel alicujus extranei, quia indisciplinatus quisque et indoctus nequaquam poterit esse discipulus Christi
6.5
Quinque etenim modis in Scripturis divinis patres vocantur: hoc est, natura, gente, admonitione, aetate atque adoptione. De patre namque naturaliter Jacob dixit ad Laban: Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt( Gen. XXXI). Gente vero pater vocatur, quando Dominus ad Moysen de rubo loquebatur: Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Aetate autem pater et admonitione dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi. Nos vero adoptione patrem vocamus, cum in oratione, Pater noster, qui es in coelis, dicimus. Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus exstiterit; admonenti tamen seniori ab adolescentibus obedientia exhibenda erit. Quomodo enim honorandus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcunque etenim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris, nec requiei sed laboris: Postea autem fructum pacatissimum justitiae reddet exercitatis. Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit; sic et in senectute honorem consequi legitimum non poterit, qui in adolescentia disciplinae alicujus bonae exercitationis non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia qualiter fieri poterit? Adolescens ergo sine obedientia, adolescens est sine disciplina. Quare? Quia ipsa obedientia, quae omnium virtutum mater est et perfectio, magna exercitatione indiget, ut sui normam studii exhibeat Christo Domino, qui obediens Patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit pro omni populo suo.
6.6
Doctorum tamen catholicorum disciplinam temperatam esse oportet, ne per nimiam crudelitatem vulneret quos mederi et sanare debet. Superbi doctores vulnerare potius noverunt quam emendare, Salomone testante: In ore stulti virga superbiae. Revera superbi doctores in ore virgam superbiae ferunt, quia increpando rigide feriunt, et compati humiliter ac misericorditer nesciunt. Iracundi etiam doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad immanitatem convertunt crudelitatis, et unde emendare poterant, inde potius vulnerant. Ideo sine mensura ulciscitur culpas praepositus iracundus, quia cor ejus dispersum in rerum curis, non colligitur in amorem unius dignitatis. Mens enim soluta in diversis, catena charitatis non astringitur, sed male laxata male ad omnem occasionem movetur.
6.7
Notandum igitur ab omni praelato vehementer, ut tanto se erga sibi commissos cautius agat, quanto durius a Christo pro eisdem judicari formidat. Nam sicut scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, in ipsa remetietur vobis. Quicunque ergo ad regimen praeficitur, taliter se erga disciplinam subditorum debet praestare, ut non solum clarescat auctoritate, verum etiam humilitate. Sed tamen ita aderit in eo virtus humilitatis, ne vita subditorum dissolvatur in vitiis. Atque ita aderit auctoritas potestatis, ne per tumorem cordis severitas existat immoderationis. Haec est ergo in Dei sacerdotibus vera discretio, qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem sint remissi.
6.8
Sciendum vero est quia non omnibus subjectis una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversa erit exhortatio doctorum. Manifesta igitur peccata non sunt occulta correctione purganda. Palam enim sunt arguendi, qui palam nocent; ut, dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Utilius est enim ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam vel pravitatis exemplum multi periclitentur. Ita ergo delinquenti sermo est proferendus, sicut ejus qui corripitur, expostulat salus. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero increpatio corrigit blanda. Unde dicit beatus Ambrosius, vir magnae reverentiae et eximiae conversationis in Christi Ecclesia:« Leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti; asperitate vero nimiae increpationis offensus, nec increpationem recipit, nec salutem.» Sic enim ait beatus Isidorus doctor egregius:« Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut juxta vulnerum qualitates diversa medicamenta adhibeant; sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione, annuntiabit. Nonnunquam etiam discreti doctores duris feriunt increpationibus subditos, qui tamen a charitate eorum, quos corripiunt, non recedunt. Saepe etiam Ecclesiae censura arrogantibus videtur esse superba, et quod pie fit a bonis, crudeliter fieri putatur a pravis, quia non recto discernunt oculo, quod a bonis recto fit animo.»
6.9
Est praeterea quorumdam excusatio perversorum, qui, dum pro facinoribus suis arguuntur, verba praepositorum justorum pro censura declinanda abjiciunt, servantes se divino judicio, quo durius puniendi sunt, dum temporaliter judicari se ab hominibus contemnunt. Iniquis molesta est veritas, et amara justitiae disciplina, nec delectantur nisi propriae imbecillitatis placentia; justitiae infecundi, et steriles veritatis, caeci ad contuendam lucem, et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem. Nonnullos esse[ add. videas] pravitatis homines, qui, dum ipsi a malo corrigi negligunt, correctorem falsa criminatione detrectant, et ad sui solatium sceleris usurpant, si vel falso compererint quid ad infamiam bonorum objiciant. Unde in Salomone legitur: Bona in malum convertet impius, et in electos imponet maculam. Plerique etiam mali similes sibi in malum defendunt, et patrocinio suo pravos contra correctionem bonorum suscipiunt, ne unde displicent, emendentur; adjicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suis malis, sed etiam de aliorum facinoribus quorum peccata defendunt, condemnentur. Disciplina igitur ecclesiastica moderata esse et discreta oportet, ut negligentes emendet, debiles confortet, bonos ad aemulandum charismata meliora provocet.
6.10
Vos igitur moneo, fratres et domini mei, ut disciplinam Domini nostri Jesu Christi, quae vobis per vestros denuntiatur praelatos, libenter suscipiatis, et eorum praecepta pro viribus implere studeatis, atque in omnibus illorum voluntatem propriis voluntatibus anteponere festinetis. Nemo vestrum dicat: Quare abbatis mei suscipiam disciplinam, cum ego doctior illo sim, et in Scripturis majorem habeam intelligentiam? Aut: Quare subjiciar praelati mei disciplinis, cum ipse sit infimi generis, ego autem filius sim potentioris ac fortioris hominis? Cur mandata illius impleam, cum ipse in moribus negligentior sit, et ego sanctius vivam? Nolite, fratres dilectissimi, ista dicere apud vos; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia aliquid valet apud inferos. Nemo se extollat quod sit filius alicujus magnatis, quia in die districti examinis Domini nostri Jesu Christi non poterit ei subvenire nobilitas generis. Nullus etiam propter sanctitatem sibi a Deo collatam in superbiam elevatur contra suum praelatum, quia multorum temporum jejunia, eleemosynae, vigiliae, lacrymae, orationes, et caetera bona, si cum superbia finem acceperint, pro nihilo reputantur apud Deum. Humiles igitur estote, et disciplinam praelati vestri cum omni devotione suscipite; quia utilius est corripi vel castigari a justo homine, quam decipi vel adulari a peccatore. Unde Psalmista dicit: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Oleum peccatoris laus est adulatoris. Tunc ergo caput oleo ungitur peccatoris, quando adulationibus delectatur mens audientis. Mens enim pro capite ponitur in divinis Scripturis. Libenter ergo dorsa flagellis subjicite, ut tormenta inferni possitis evadere. Non videatur vobis durum abbatis manu flagellari, ut in coelesti curia in numero martyrum possitis computari. Nonne melius est vobis pro culpis et negligentiis a praelato temporaliter virgulis verberari, quam apud gehennam aeternos cruciatus perpeti? Nonne multo melius ac tolerabilius est abbatis sententiam humiliter ferre in hoc saeculo, quam per superbiam et contumaciam aeternae damnationis poenam cum diabolo et angelis ejus sustinere in inferno? Devote igitur, dilectissimi, tenete et custodite disciplinam vestri pastoris, ut cum eo haeredes possitis esse aeternae beatitudinis. Castiganti reverentiam exhibete, corripientem amate, admonenti honorem rependite, flagellanti gratias agite, bona suadenti obsequium praebete, regularia ac Deo placita mandata praecipienti in omnibus obtemperate. Mala pro bonis non reddatis, benedicenti maledictionem non opponatis, praedicanti convicium non retorqueatis, increpantem non dehonestetis. In omnibus ergo vosmetipsos sicut Dei ministros ac discipulos exhibete; terrestria contemnite, coelestia amate, peccata vestra et eorum quorum eleemosynas comeditis, studiose deflete, poenas inferni formidate, gaudia aeternae vitae desiderate, ut, inoffenso pede vestigia Christi sequentes, ad coelestem patriam cum abbate, qui vobis praeest, possitis pertingere: ipso praestante, qui cum eodem Patre et Spiritu sancto in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).