Martinus Legionensisc.1130–1203
Sermones
Serm 47.1
Choose a text
More by Martinus Legionensis
—
11726 Sermon51
47.1
SERMO SEPTIMUS. IN SEPTUAGESIMA II.
47.1
In principio creavit Deus coelum et terram. His verbis Moyses Spiritu Dei afflatus in uno principio a Deo Creatore mundum factum refert, elidens errorem quorumdam plura sine principio fuisse principia opinantium. Plato namque tria initia aestimavit, Deum scilicet, exemplar, et materiam, et ipsa increata sine principio, et Deum quasi artificem, non Creatorem. Creator enim est, qui de nihilo aliqua facit. Creare igitur proprie est de nihilo aliquid facere. Facere vero, non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo vel angelus dicitur aliquid facere, sed non creare; vocaturque factor sive artifex, non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui et de nihilo quaedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo Creator, et opifex, et factor, sed creationis nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen saepe creator accipitur tanquam factor, et creare sicut facere sine distinctione significationis. Verumtamen sciendum est haec tria, scilicet facere, creare, agere, et hujusmodi alia de Deo non posse dici secundum eamdem rationem, qua dicuntur creaturis; quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi intelligimus inesse, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere. Credamus igitur, omnium creaturarum coelestium, terrestrium, visibilium et invisibilium causam non esse, nisi bonitatem Creatoris qui est vivus et verus; cujus tanta est bonitas, ut summe bonus, beatitudinis suae qua aeternaliter beatus est, alios velit esse participes, quam videri, et communicari posse, et minui omnino non posse. Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur; fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, et possidendo frueretur. Hoc modo itaque Deus rationalem distinxit creaturam, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet angeli; pars vero corpori jungeretur, scilicet animae. Distincta ergo est rationalis creatura incorporea et corporea; sed incorporea angelus, corporea vero homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio itaque creaturae primam causam habuit Dei bonitatem. Quare ergo creatus est homo vel angelus? scilicet propter bonitatem Dei. Unde beatus Augustinus in libro De doctrina Christiana: Quia bonus est Deus, nos sumus, et in quantum sumus, boni sumus. Ad quid etiam creata est rationalis creatura? Ad Deum scilicet laudandum, ad serviendum ei, et ad fruendum eo: in quibus proficit ipsa, non Deus. Deus enim perfectus est, et summa bonitate plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo rationalis creatura facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem et ad creaturae utilitatem. Utile nempe est creaturae servire Deo, et frui eo. Dicat itaque Moyses Spiritu sancto edoctus: In principio creavit Deus coelum et terram. Quis crederet Moysi, quod verum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid veri non dixisset? De futuro quippe populo Israel prophetavit, dicens: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam meipsum audietis. Erit autem: Quicunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo. Cur ergo praeteritis futura permiscuit, nisi ut dum implerentur ea quae de futuro praediceret, ostenderet etiam, quod de praeterito vera dixisset? Procul dubio igitur credimus, illum vera de praeteritis prophetasse, quia jam cernimus ea quae de futuro praedixit, impleta esse, scilicet prophetam magnum, id est Christum de tribu Juda Deus Pater suscitasse, et per eum filiis Israel praedicasse, ejus praedicationi fidem attribuentes in filios adoptasse, incredulos vero tam in praesenti quam in futuro ab electorum societate exterminasse. Dicat itaque Israelitici populi dux afflatus dono sancti Spiritus: In principio creavit Deus coelum et terram.« Omnia tempora, ut ait beatus Isidorus, praecedit divina aeternitas; nec in Deum praeteritum, futurumve aliquid creditur, sed omnia in eo praesentia dicuntur; quia aeternitate sua cuncta complectitur; alioquin mutabilis esset credendus, si ei successiones temporum ascriberentur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed aeternitas; nec mutarentur tempora, sed starent. Nostrum est ergo habere praeteritum, praesens, et futurum, non Dei.» Quod autem simul creata fuerit spiritualis corporalisque creatura, Salomon ostendit, dicens: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul( Eccli. XVIII), id est spiritualem et corporalem naturam. Non itaque prius tempore creati sunt angeli, quam illa corporalis materia quatuor elementorum, et tamen primo omnium creata est sapientia, id est angeli, quia etsi non tempore, praecedit tamen dignitate. Augustinus etiam super Genesim ostendit, spiritualem et corporalem creaturam simul creatam esse, dicens: Per coelum et terram spiritualem et corporalem creaturam intelligimus, et haec creata in principio, scilicet temporis: vel, in principio, quia primo facta sunt. Antea enim nihil factum est; nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet angelicam naturam, et ante corporalem, id est materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, non ex tempore, vel in tempore; sicut nec tempus in tempore creatum est, quia nec fuit tempus priusquam coelum et terra esset.
47.2
Sciendum praeterea« duas esse in Creatore res, quarum vicissitudo temporum non valet, angelis scilicet, propter quod immutabili inhaerent Creatori, sive materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista formarentur, quae temporaliter jam volvuntur. Tempus igitur non ad eas creaturas quae supra coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt pertinet. Non enim angelis accedunt tempora, vel succedunt, sed nobis qui sub coelo versamur in hoc infirmo mundo. Nulla ergo ante principium fuisse tempora, quia dum sit ipsum tempus creatura, in principio tamen mundi factum esse credendum est. Unde beatus Isidorus: Ideo principium dicitur, quod ex ipso coepit rerum universarum exordium. Nullum spatium corporaliter habent tempora, quia antea pene abscedunt quam veniant. Ideoque in rebus nullus status temporum est, quia celeri creaturae motu mutantur. Igitur nec centum anni unum tempus est, nec unus annus unum tempus est, nec unus mensis unum tempus est, nec unus dies, nec una hora unum tempus est. Dum ergo haec omnia particulis accedunt suis, et decidunt, quomodo unum dicendum est, quod non simul est? Utrum sit praeteritum, futurumve tempus, sicut praesens? et si est, scire oportet ubi est. Sed adverte quia cuncta futura, praeterita, et praesentia in animo sunt potius requirenda; praeterita scilicet reminiscendo, praesentia intuendo, futura exspectando. Haec igitur in Deo ita non sunt, cui omnia simul adsunt, Mundus itaque ex rebus visibilibus, sed tamen investigabilibus constat; homo autem ex rerum universitate compositus, alter in brevi quodammodo creatus est mundus. Ratio mundi in uno consideranda est homine. Nam, sicut per dimensiones aetatum ad finem homo vergit, ita et mundus per hoc quod distenditur tempore, deficit, quia unde homo atque mundus crescere videtur, inde uterque minuitur. Isidorus: Frustra dicitur per tanta tempora retro Deo vacanti, nova pro mundo faciendo orta fuisset cogitatio, quando in suo aeterno maneret consilio hujus mundi constructio, nec tempus ante principium, sed aeternitas fuerit. Quidam etiam dicunt: Quid faciebat Deus antequam coelum et terra fieret? Cur nova voluntas in Deum, ut mundum conderet, exorta est? Sed nova voluntas in Deum exorta non est, quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen ratione et consilio semper erat.»
47.3
Nunc diligenter est attendendum, ubi creata fuerit angelica natura. Testimoniis quarumdam auctoritatum evidenter monstratur, angelos ante casum fuisse in coelo, et inde corruisse quosdam per superbiam, alios vero, qui non peccaverunt, illic perstitisse. Unde in Evangelio Dominus dicit: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Non appellatur in hoc loco coelum, firmamentum quod secunda die factum est: sed coelum splendidum, quod dicitur empyreum, id est igneum a splendore scilicet, non a colore, quod statim angelis repletum est, quod est supra firmamentum; de quo Scriptura ait: In principio creavit Deus coelum et terram. Coelum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum, vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum, repletum est angelis. Unde Dominus ad Job: Ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Eosdem videlicet angelos astra matutina vocans, qui Deum sine fine collaudant. De quo etiam coelo Venerabilis Beda ita ait:« Hoc superius coelum, quod a volubilitate mundi secretum vel remotum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est repletum. Coelum enim in quo posita sunt luminaria, non in principio sed secunda die factum est.»
47.4
« Coelum vocatum est, ut ait beatus Isidorus, quod tanquam caelatum vas impressa stellarum habeat luminaria veluti signa: nam caelatum dicitur vas, quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim illud Deus claris luminaribus et implevit, sole scilicet et luna orbi fulgentibus, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. Dicitur etiam coelum a superiora celando; hoc autem Graece Uranus dicitur atotyapacea, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum, et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et coelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes, procellae et turbines fiunt: Unde Lucretius: Coelum, quod dicitur aer. Dominus etiam in Evangelio volucres coeli appellat, cum manifestum sit aves in aere volare. Nos etiam in consuetudine hunc aerem coelum appellamus: nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus: Qualis est aer? aliquando, quale est coelum?»
47.5
Hinc solet quaeri, si in coelum empyreo fuerunt angeli statim ut facti sunt, quomodo ut legitur in Isaia, dicit Lucifer: Ascendam in coelum, et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo? Sed ibi vocat coelum Dei celsitudinem, cui se parificari volebat, ac si diceret: Ascendam in coelum, id est ad aequalitatem Dei. Unde Augustinus super Genesim:« Omnia, inquit, valde bona fecit Deus: naturam angelorum bonam fecit Deus, et quia injustum est ut ullo merito hoc in aliquo Deus damnet, quod creavit, non naturam sed voluntatem malam puniendam esse credendum est.» Iterum dicit:« Quod putatur diabolum nunquam in veritate stetisse, nunquam beatam vitam duxisse, sed ab initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo putetur creatus, qui ab initio non cecidisse diceretur: non enim caderet si talis, id est si malus factus esset. A quo enim caderet? Prius ergo bonus factus statim a veritate se avertit propria potestate delectatus, beataeque vitae dulcedinem non gustavit nec omnino fastidium, sed nolendo accipere amisit.» Ecce hic aperte declarat angelos bonos esse creatos, post creationem cecidisse, aliquam ibi morulam, licet brevissimam, inter creationem et casum fuisse.
47.6
Post haec videndum, utrum perfectos et beatos, an miseros et imperfectos creaverit Deus angelos? Ad quod dici potest, quia nec in miseria, nec in beatitudine creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia miseria ex peccato est: nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt peccati scilicet et futuri supplicii. Augustinus:« Quomodo beati esse possent incerti suae damnationis vel salutis, quibus nec spes esset quod immutandi essent in melius, nec in dilectione Dei perseverandi? aut quomodo beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo? nec peccaturis ergo futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelavit Deus. Ideoque nec illi qui ceciderunt, unquam; nec illi qui perstiterunt, usque ad confirmationem beati fuerunt.» Quales ergo fuerunt angeli in creatione, jam ostensum est, boni scilicet et non mali, justi, id est innocentes, et quodammodo perfecti, quia videlicet a Deo bene conditi, quodam vero alio modo imperfecti, quia necdum confirmati.
47.7
Tamen omnes angeli liberum habebant arbitrium, quod est libera potestas et habilitas rationalis voluntatis. Poterant enim voluntate eligere quodlibet, et ratione judicare, id est discernere in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti vel converti, sed habiles ad volendum hoc vel illud. Post creationem vero spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii vero bonum; et ita discernit Deus lucem a tenebris, sicut dicit Scriptura, id est angelos bonos a malis, et lucem appellavit diem, et tenebras noctem; quia bonos angelos, apposita gratia sua, illuminavit, malos vero excaecavit: non quod eis gratia prius apposita subtraheretur, sed quia nunquam est eis apposita, ut converterentur, eorum culpis exigentibus. Aperte cadentium culpa in hoc deprehendi potest, quia licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant; per id tamen quod eis collatum erat in creatione, poterant non cadere, id est stare; quia nihil erat quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt. Quod si non fecissent; quod datum est aliis, utique daretur et istis.
47.8
Praeterea scire oportet, quia, sicut de majoribus et de minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt, inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentioris naturae, sicut testimoniis auctorum monstratur. Ait enim beatus Job: Ipse est principium viarum Dei( Job XL). Et in Ezechiele legitur: Tu Cherubin signaculum similitudinis, plenus scientia, perfectus decore, in deliciis paradisi fuisti. Quod Gregorius exponens ait:« Quanto in eo subtilior est natura, tanto magis in illo imago Dei similius insinuatur impressa.» Item in Ezechiele: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, id est omnis angelus quasi operimentum ejus erat. Quia, ut ait Gregorius, in aliorum comparatione caeteris clarior fuit: unde et vocatus est Lucifer, Isaia testante. Quomodo, inquit, cedidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? etc. Qui non unus ordo, sed unus angelus accipiendus est. Qui, teste Isidoro, postquam creatus est, eminentiam naturae, et profunditatem suae scientiae perpendens, in suum Creatorem superbivit in tantum, quod ei aequari se voluit. De quo in Isaia legitur: In coelum ascendam, super astra Dei exaltabo solium meum, et ero similis Altissimi. Similis quidem Deo esse voluit non per imitationem, sed per aequalitatem potentiae. Et tantae superbiae merito de coelo empyreo, in quo cum aliis creatus fuerat, dejectus est in istum caliginosum aerem cum omnibus suae pravitatis consortibus. Nam, ut Joannes ait in Apocalypsi: Draco de coelo cadens secum traxit tertiam partem stellarum, quia Lucifer ille aliis major non solus cecidit, sed cum eo alii multi, qui ei in malitia consenserunt, eosque cadentes hujus caliginosi aeris habitaculum excepit, et hoc ad nostram probationem factum est, ut sit nobis causa exercitationis. Unde ait Apostolus: Colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, et adversus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus; quia daemones qui sunt spirituales et nequam, in hoc turbulento aere nobis propinquo, qui coelum appellatur, habitant. Unde et diabolus princeps aeris dicitur. Non enim est eis concessum habitare in coelo, quia clarus locus est et amoenus, nec in terra nobiscum, ne nos nimis infestarent, sed juxta apostoli Petri doctrinam in Epistola canonica traditam, in aere isto caliginoso, qui est eis quasi carcer usque ad tempus judicii deputatus. Tunc enim detrudentur in barathrum inferni secundum illud: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus.
47.9
Sciendum praeterea est, quia, sicut inter bonos angelos alii aliis praesunt, ita inter malos alii aliis praelati sunt, et alii aliis subjecti. Quandiu enim durat mundus, angeli angelis, et homines hominibus, daemones daemonibus praesunt, sed in futuro omnis evacuabitur praelatio, ut docet Apostolus. Habet quoque secundum modum scientiae majoris, vel minoris, praelationes, alias majores, et alias minores. Quidam enim spiritus uni provinciae, alii uni homini, alii vero uni vitio praesunt. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus luxuriae et hujusmodi, quia de illo vitio maxime potest tentare homines a quo nominatur. Inde est etiam, quod nomine daemonis divitiae vocantur, scilicet, mammona. Est enim mammona nomen daemonis, quo nomine vocantur divitiae secundum Syriam linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias, cui velit, sed quia eis utitur ad tentationem hominum ac deceptionem. De Lucifero autem quidam opinantur, quod in inferno religatus sit, et ad nos tentandos non habeat nunc accessum, sicut in Apocalypsi legitur: Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et exiet, et seducet gentes: quod erit in novissimo tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam si fieri potest, moveantur electi. Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore quo tentavit Christum in deserto. vel in passione; et victus est ab eo. Ipsum putant primum hominem tentasse, et vicisse, et secundum, id est Christum, sed ab eo victum esse; et ideo in inferno religatum teneri. Daemones quoque, qui a sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios iterum tentandi videtur adimi. Unde Origenes: Puto, inquit, sane, quia sancti repugnantes adversus daemones, vitiorum incentores, si dimicando eos vicerint, non ultra sit fas illi spiritui, qui ab aliquo sancto jam victus est, iterum impugnare alium hominem. Hoc autem quidam putant intelligendum de illo tanto vitio, in quo superatus est, ut si de superbia aliquem virum sanctum tentat, et vincitur, non liceat ei ulterius illum vel alium de superbia tentare.
47.10
Sciendum praeterea est, quod boni angeli post confirmationem ex natura non sicut ante peccare potuerunt: non quod eorum arbitrium debilitatum sit per gratiam, sed ita potius confirmatum, ut jam per illud non possit bonus angelus peccare; quod utique non est ex ipso arbitrio, sed ex gratia Dei. Talis enim et angelus et homo creatus est, qui ad utrumque flecti poterat, sed postea boni angeli per gratiam ita sunt confirmati, ut peccare non possint; et mali ita vitio obscurati, ut bene vivere nequeant. Licet mali angeli per malitiam ita sint obstinati, vivaci tamen sensu penitus non sunt privati.« Nam, ut tradit Isidorus, triplici acumine scientiae vigent daemones, scilicet subtilitate naturae, partim experientia temporum, partim revelatione supernorum spirituum, quorum scientia etiam magicae artes exercentur, quibus tamen tam scientia quam potestas a Deo data est, vel ad fallendum fallaces, vel ad admonendum fideles, vel ad exercendam probandamque justorum patientiam.» Unde beatus Augustinus:« Video, inquit, infirmae cogitationi, quid possit occurrere, cur scilicet ista miracula magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt, etiam et alia plura. Sed illud est amplius admirandum quomodo magorum potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas, id est scinifes, ventum est, omnino defecit. Ibi certe magi defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Nec sane illi mali angeli creatores dicendi sunt, quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt, quia non eas ipsi creaverunt. Deus solus Creator est omnium visibilium, et invisibilium creaturarum. Cur ergo magi non potuerunt facere sciniphes, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum. Quod et magi confessi sunt dicentes: Digitus Dei est hic.» Dei scilicet manifesta virtus operatur haec miracula.
47.11
« Haec vanitas magicarum artium, ut ait beatus Isidorus, ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit per quamdam scientiam futurorum et infernorum, et evocationes eorum Inventa sunt etiam aruspicia, augurationes et ipsa quae dicuntur oracula, et nigromantia. Nec mirum de magorum praestigiis quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi simillimis resisterent signis, vertentes virgas in dracones, et aquas in sanguinem. Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum fuit, quem Ninus rex Assyriorum interfecit in praelio; de quo Aristoteles scripsit, quod vigies centum millia versuum ab ipso condita indiciis voluminum ejus declarentur. Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulyssis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Licio immolabant, ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas convertebantur. Hinc apparet, non esse in toto dubium, quod nobilis ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat. Haec, inquit, se carminibus promittit solvere mentes, Quas velit: ast aliis duras immittere curas: Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro: Nocturnosque ciet Manes. Mugire videbis Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
47.12
« Quid plura? si credere fas est, pythonissam, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocare, et vivorum praesentare conspectibus, si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam illusionem, Satanae fallacia factam. Prudentius quoque de Mercurio sic ait: Traditur hinc exstinctas assumpto moderamine virgae In lucem revocasse animas...... Ast alias damnasse neci.« Et post paululum adjecit: Murmure nam tenues magico excitare figuras, Atque sepulcrales scite incantare favillas. Vita itidem spoliare alios, ars noxia novit.»
47.13
In omnibus ergo supradictis, ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum, et malorum angelorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christianis, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda.
47.14
« Angeli sancti, ut ait beatus Isidorus, corpora in quibus apparent hominibus de superiori aere sumunt, solidamque speciem ex coelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur.» Bonis angelis, qui perstiterunt, talia sunt conservata corpora, ut in eis possint facere bona, et non pati mala, quae tantae sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt. Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aeris. Sicut enim a loco digniori, id est coelo in inferiorem locum, id est in caliginosum aerem dejecti sunt; ita illa coelestia et tenuiora corpora, quae prius habuerunt, transformata sunt in deteriora et spissiora, in quibus possint pati tormenta. Boni ergo angeli de superiori aere corpora, Deo praeparante, assumunt ad impletionem ministerii, sibi a Deo injuncti, eademque post completionem deponunt, in quibus apparuerunt hominibus atque locuti sunt.
47.15
Sciendum praeterea est quia aliquando angeli loquuntur hominibus ex persona Dei sine distinctione alicujus personae, aliquando vero ex persona Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nec dubitandum est Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustinus in secundo libro De Trinitate ostendit, conferens diversa Scripturarum testimonia, ex quibus Deum in corporeis figuris apparuisse probat; et aliquando ex persona Dei sine distinctione, aliquando sub distinctione sermonem eis esse factum.
47.16
Indubitanter ergo teneamus, quod Deus in specie essentiae suae nunquam mortalibus apparuit, sicut famulo suo Moysi dicit: Non videbit me homo, et vivet. Et sicut in Evangelio Joannis dicitur: Deum, inquit, nemo vidit unquam. Non est enim quidquid visibile, quod sit mutabile. Ideo substantia sive essentia Dei quoniam nullo modo mutabilis est, nullo modo potest per seipsam esse visibilis. Proinde illa omnia, quae patribus, patriarchis scilicet et prophetis visa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam factum esse manifestum est. Quamvis ergo nos lateat qualiter ea ministris angelis fecit Deus, per angelos tamen esse facta dicimus. Audeo igitur fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum sanctum ejus, qui est unus Deus, per id quod est, atque id ipsum est, nullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus visibilem.
47.17
Illud etiam consideratione dignum videtur, utrum daemones hominum substantialiter intrent corpora, eorumque animabus illabantur? An ideo intrare dicantur, quia malitiae suae effectum ibi exercent Dei permissione, opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo. Quod in homines introeant, atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans daemonia in quosdam ingressa, et per Christum dejecta. Utrum vero secundum substantiam ingrediantur, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perspicuum est. De hoc autem Gennadius in Definitionibus ecclesiasticorum dogmatum, daemones, inquit, per energiam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione, et oppressione; uniri autem menti, illi soli possibile est, qui creavit, qui natura sua subsistens incorporeus capacibilis est suae facturae. Beda quoque super illum locum Actuum apostolorum, ubi Petrus ait Ananiae: Cur tentavit Satanas cor tuum?: non dixit, cur intravit, sed cur tentavit.
47.18
Notandum quod mentes hominum juxta substantiam nihil implere possit nisi creatrix Trinitas. Implet vero Satanas cor alicujus, non quidem ingrediens in eum, vel in sensum ejus, neque introiens aditum cordis illius, siquidem haec potestas solius Dei est; sed callida et fraudulenta deceptione animam in affectu malitiae trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus plenus est. Intravit ergo Satanas cor Ananiae, non intrando, sed malitiae suae vires inserendo. His auctoritatibus ostenditur quod daemones non substantialiter intrant corda hominum, sed per malitiae effectum, de quibus pelli dicuntur, cum nocere non sinuntur.
47.19
Post praedicta superest cognoscere de ordinibus angelorum, quid Scriptum dicat Dionysius tres ordines angelorum esse tradit, ternos in singulis ordinibus ponens. Sunt enim tres superiores, tres inferiores, et tres medii. Superiores, seraphin, cherubin, troni; medii, dominationes, principatus, potestates; inferiores, virtutes, archangeli, angeli. Ordo angelorum dicitur multitudo coelestium spirituum. Seraphin dicuntur, qui prae aliis ardent charitate. Seraphin interpretatur ardens, sive succendens. Cherubin dicuntur, qui prae aliis scientia eminent; cherubin quippe interpretatur, plenitudo scientiae. Tronus dicitur sedes; troni autem vocantur, ut ait beatus Gregorius, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Deus sedeat, et per eos judicia sua decernat. Dominationes vocantur, qui principatus et potestates transcendunt. Principatus dicuntur, qui sibi subjectis, quae sunt agenda, disponunt, eisque ad explenda divina mysteria principantur. Potestates nominantur hi, qui hoc caeteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversae eis subjectae eorum refrenentur potestate, ne homines tentare tantum valeant, quantum desiderant. Virtutes vocantur illi per quos signa et miracula frequenter fiunt. Archangeli sunt, qui majora nuntiant; angeli qui minora.
47.20
Sed cum non sint nisi novem ordines, nec amplius fuissent, etiamsi illi qui ceciderunt perstitissent, moventur lectores quomodo Scriptura dicat decimum ordinem compleri ex hominibus? Gregorius dicit homines assumendos in ordine angelorum, quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent charitate, alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt. Ex quo apparet non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tanquam novem sint ordines angelorum, et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus angelorum. Quod ergo legitur, decimus ordo complendus ex hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur, quod de angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt, unde posset fieri decimus ordo. Propter quod Apostolus dicit, restaurari omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terris sunt; quia per Christum redemptum est humanum genus, de quo fit reparatio ruinae angelicae. Tamen non minus salvaretur homo, quamvis angelus non cecidisset. Non juxta numerum eorum qui ceciderunt, sed illorum qui permenserunt, homines ad beatitudinem admittuntur. Unde Gregorius:« Superna illa civitas ex angelis atque hominibus constat, ad quam credimus tot humani generis ascendere, quot illic contingit angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Dei. Unde etiam ait B. Isidorus: Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus ex numero electorum hominum supplebitur, qui numerus soli Deo est cognitus.
47.21
Investigandum est etiam, utrum illi coelestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur? Isaias quoque ait: Volavit ad me unus de seraphin: hic ordo superior est et excellentior; ideoque si de illo ordine mittentur, non est ambiguum quin etiam et de aliis mittantur. Unde Apostolus: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. His testimoniis asserunt quidam omnes angelos mitti; non tamen debet indignum videri si etiam superiores angeli mittantur, cum et ille qui Creator est omnium ad haec inferiora descenderit.
47.22
Sciendum praeterea est quod angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat angelum ad profectum sui atque custodiam specialiter delegatum. Unde in Evangelio Veritas, a pusillorum scandalo prohibens, ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris. Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt. Super quem locum ait Hieronymus:« Magna dignitas animarum est, ut unaquaeque habeat ab exordio nativitatis angelum ad sui custodiam delegatum.» Gregorius quoque dicit:« Quod quisque unum bonum angelum ad custodiam, et unum malum ad exercitium habeat deputatum.» Cum ergo omnes angeli boni nostrum bonum velint, communiterque saluti omnium fidelium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de angelo Tobiae, et de angelo Petri in Actibus apostolorum Similiter et mali angeli cum desiderent malum hominum; magis tamen hominem incitat ad malum, et ad nocendum fortius instat ille, qui ad exercitium ejus deputatus est. Haec de angelicae naturae conditione dicta sufficiant.
47.23
Nunc superest de aliarum etiam rerum creatione, et praecipue de operum septem dierum distinctione aliqua in medium proferre. In principio, ait Scriptura, creavit Deus coelum, id est angelos, et terram, scilicet materiam quatuor elementorum adhuc confusam, et informem, quae a Graecis dicta est chaos, quam terram etiam abyssum vocat, dicens: Et tenebrae erant super faciem abyssi, quia confusa erat et commista. Terra etiam illa, id est informis materia dicta est aqua, super quam ferebatur Spiritus Domini, sicut superfertur fabricandis rebus volontas artificis. Augustinus:« Non enim tenebrae aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; et nuditas non aliqua res est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur; sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur esse locus, ubi non est corpus, et, inanitas absentia corporis.» Attende igitur, lector, quod hic Augustinus tenebras dicit non esse aliquid, cum alibi tenebrae inter creata, quae Dominum benedicunt, nominentur, ubi dicitur: Benedicite, lux et tenebrae, Domino. Ideo ergo dicit tenebras tunc fuisse super faciem abyssi, quia deerat lux quae si esset, superesset, et superfunderetur; sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quae post in primo die formata est, dicente Domino: Fiat lux, et facta est lux: et sic divisit Deus lucem a tenebris appellavitque lucem diem, et tenebras noctem
47.24
Sed si quaeritur qualis lux illa fuerit, corporalis scilicet an spiritualis? Id respondemus, quod a sanctis Patribus traditum legimus. Dicit enim Augustinus, quod lux illa corporalis, vel spiritualis potest intelligi. Si Spiritualis accipitur, angelica natura intelligitur, quae prius, informis fuit, sed postea formata est, cum ad Creatorem conversa ei charitate adhaesit. Cujus etiam formatio ostenditur, cum dicitur: Fiat lux, et facta est lux. Haec ergo angelica natura prius tenebrae, et postea lux fuit; quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationem; et ita divisit Deus lucem a tenebris. Unde beatus Isidorus noster patronus:« Non ob hoc substantiam habere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego Dominus formans et creans tenebras; sed quia angelica natura, quae non est praevaricata, lux dicitur; illa autem quae praevaricata est, tenebrarum nomine nuncupatur. Unde et in principio lux a tenebris dividitur. Sed quia et hos et illos creavit, inde formans lucem et creans tenebras, verumtamen bonos angelos non tantum creans, sed et formans; malos vero creans tantum, et non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est. Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur velut lucida nubes, quod non de nihilo, sed de praejacenti materia formaliter factum est, ut lux esset, et vim lucendi haberet, cum qua dies primus exortus est, quia ante lucem nec dies fuit nec nox. Lux ergo illa vicem et locum solis tenebat, quae in ortu sui circumagitata noctem diemque discernebat. Ibi itaque primo lucem apparuisse verisimile est, ubi sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens, ac primo ad occasum descendens, vesperam faceret, deinde revocata ad ortum, auroram, id est mane illustraret; et ita divisit Deus lucem a tenebris, et appellavit lucem diem, et tenebras noctem.
47.25
Factum est ergo vespere prius et postea mane, et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum, dies scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis praecedentis, et initium sequentis diei, quod aurora, quae nec plenam lucem, nec omnino tenebras habet Mane ergo primus dies non habuit, quia nec dies praecesserat qui sequentis diei initio terminaretur, et eo praecipue quia, luce apparente, mox super terram plenus atque praeclarus dies exstitit, qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit, et mane sequentis diei consummatus est. Unde Beda super Genesim:« Decebat, ut dies a luce inciperet, et in mane sequentis diei tenderet, ut opera Dei a luce inchoasse, et in luce completa esse significaretur. Reliqui autem dies mane habuerunt et vesperam, quorum quisque a suo mane incipiens usque ad alterius diei mane tendebatur.» Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguatur atque computetur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est ut dies computetur a vespera in vesperam, et adjungatur dies praecedenti nocti in computatione. Forte dicit aliquis: Cur factus est sol, si lux illa sufficiebat diei? Ad quod dici potest: Quia, facto sole, diei lux aucta est. Ampliori enim multo luce dies radiavit postea, quam ante
47.26
Praeterea investigandum est quomodo accipiendum sit quod ait Scriptura: Dixit Deus: utrum temporaliter, vel sono vocis illud dixerit, vel alio modo? Augustinus super Genesim tradit, nec sono vocis, nec temporaliter, Deum fuisse locutum; quia si temporaliter, et mutabiliter; et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Unde Hispaniarum doctor Isidorus: Non quemadmodum nos transitorie dicimus, fiat aliquid, sic dixit Deus, fiat coelum in principio. Illud enim sempiterne in verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deo, fiat, erat utique creatura aliqua, unde jam talis fieret vox. Sed quia antequam diceret, fiat, nulla exstitit creatura, ipsum fiat, quod dictum est in aeternitate Verbi, non in vocis sono enuntiatum est. Bene ergo vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur. Dixit ergo Deus: Fiat lux, etc., non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coaeterno, id est Verbum genuit ante omnia tempora in quo erat, et disposuit ab aeterno, ut fieret in tempore, et in eo factum est. Factum est ergo vespere et mane dies unus. Unde beatus Isidorus:« Dies prior factus angeli sunt, qui propter unitatem insinuandam, non dies primus, sed dies dictus est unus, et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabatur, quodammodo vesperascebat; non autem permanendo in ejus contuitu, sed laudem ejus ad Deum referens; eamque melius in divinam rationem conspiciens, continuo mane fiebat. Si vero permaneret neglecto Creatore, in creaturae aspectu, jam non vespera, sed nox utique fieret.» Dum se creatura melius in Deum, quam in seipsam noverit, ipsa sui cognitio, quae major in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio vero sua in seipsam ad compensationem illius, quae in Deo est, quia longe inferior est, vespera nominatur. Ideoque post vesperam mane fiebat; quia, dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum sese referebat creatura, in quo se diem agnoscendo melius fieret.
47.27
De opere secundi diei, quo factum est firmamentum: Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Divisitque aquas, quae erant sub firmamento ab his, quae erant super firmamentum. Sciendum est, sicut ait Venerabilis Beda super Genesim, quod illius coeli hic describitur creatio, in quo fixa sunt sidera, qui suppositae sunt aquae in aere et in terra, et superpositae sunt aliae de quibus dicitur: Qui tegis aquis superiora ejus. In medio ergo aquarum firmamentum est, coelum videlicet sidereum, de aquis factum esse, credi potest. Crystallinus enim lapis cui magna firmitas et perspicuitas est, de aquis factus est. Sed si aliquem movet, quomodo aquae natura fluidae, et in ima labilis super coelum possit consistere? de Deo scriptum esse memini: Qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra coelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super coeli sphaeram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere, ne labantur. Quales autem et ad quid conditae sint? ipse novit, qui condidit.
47.28
Quaeritur autem, si stet, an moveatur coelum? Si movetur inquiunt, quomodo est firmamentum? Si vero stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt? Sed firmamentum potest dici non propter stationem, sed propter firmitatem, vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Unde Isidorus doctor eximius ait:« Aethera locus est, in quo sidera sunt; et significat eum ignem, qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsum elementum; aethera vero splendor aetheris, et est sermo Graecus. Sphaera coeli dicta, eo quod species ejus in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut et pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt, coelum in sphaerae figura undique esse convexum, omnibus partibus aequale, concludens terram in media mundi mole libratam. Hoc moveri dicunt, et cum motu ejus sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breviores gyros peragentibus. Axis est septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis, eo quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est. Cardines extremae partes sunt axis; et dicti cardines, eo quod per eos vertitur coelum. Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est septentrionalis, qui nunquam occidit, appellaturque boreas, alter vero australis, qui nunquam videtur, et austronotius dicitur. Poli dicti, quod sint axium cycli ex usu plaustrorum a poliendo scilicet nominati, sed polus boreas semper videtur, austronotius nunquam, quia dextra coeli altiora sunt pressa austri. Convexa extrema coeli sunt a curvitate dicta: nam convexum curvum est et inclinatum, et in modum circumflexum. Lacteus circulus via est, quae in sphaera videtur a candore dicta, quia alba est, quam aliqui dicunt, viam esse quam circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.
47.29
« Habitatio ista coeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam vero negavit enormitate frigoris, aut caloris. Zonae autem ipse quinque sunt, quae ideo zonae dicuntur vel circuli, quia in circumductione sphaerae existant. Quorum primus circulus ideo arcticos appellatur, eo quod intra eum arctorum signa inclusa perspiciuntur, quae a nostris in ursarum specie ficta septentriones appellantur. Secundus circulus ex eo terinos tropicos dicitur, quia in eo circulo sol aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde tropicos appellatur. Tertius circulus hiemerinas, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur, eo quod sol cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. Hiemerinos enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta perspicitur. Quartus circulus antarcticos vocatur, eo quod contrarius sit circulo, quem arcticon nominamus. Quintus circulus cimeronostropicos, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo scilicet quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his qui ad aquilonem sunt, facit, aestatem vero his qui austri partibus commorantur.»
47.30
His de sphaera coeli ac de quinque zonis a beato Isidoro breviter dictis, necesse est ut iterum de tertii diei opere ad utilitatem legentium sicut a sanctis Patribus exposita sunt, aliqua dicamus: Dixit quoque Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Tertii diei opus est congregatio aquarum. Congregatae sunt ergo aquae, quae sub coelo sunt in unam matricem, ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat in puro aere clarior fulgeret, et appareret terra, quae latebat; et quae aquis humosa erat, fieret arida, et germinibus apta.
47.31
De opere quarti diei, quando facta sunt luminaria, iterum subjungamus aliqua. Dixit etiam Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noctem. Quia igitur coelum caeteris elementis specie praestat, priusque aliis factum est, ideo ante alia ornatur sole, et luna, et stellis in quarto die. Quae ideo facta, ut per ea illustraretur inferior pars, scilicet terra, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitati ergo hominum provisum est, ut, circumeunte sole, potirentur homines diei noctisque vicissitudine propter dormiendi vigilandique necessitatem. Ideo etiam, ne nox indecora reremaneret, sed luna ac sideribus consolarentur homines, quibus in nocte operandi vel ambulandi necessitas incumberet, et quia quaedam animalia sunt, quae lucem ferre non possunt. Quod vero subditur: Et sint in signa et tempora, et dies, et annos, quomodo accipiendum sit quaeri solet. Ad quod dicendum, quia tempora quae fiunt per sidera, non spatia horarum, sed vicissitudinem aeriae qualitatis debemus accipere; quia talia nobis signa fiunt, sicut fiunt dies et anni, quos usitate novimus. Fiunt enim signa serenitatis vel tempestatis, et tempora, et per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, aestatem, autumnum et hiemem. De opere quinti diei quando creavit Deus ex aquis volatilia, et natatilia: Dixitque Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram, etc. Opus quinti diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur, et de eadem materia, id est de aquis pisces et aves creavit, volatilia levans in aerea, natatilia vero remittens gurgiti.
47.32
De opere sexti diei, quando creata sunt animalia, et reptilia terrae. Dixit etiam Deus: Producat terra animam viventem, jumenta et reptilia, et bestias secundum species suas. Sexti diei opus describitur, cum terra suis animalibus ornari dicitur. Solet quaeri de venenosis et perniciosis animantibus, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint? an potius creata innoxia, peccatoribus nocere coeperint? Sane dici potest, quod creata nihil homini nocuissent, si non peccasset. Puniendorum namque vitiorum, vel probandae vel etiam perficiendae virtutis causa nocere coeperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia. Unde beatus Isidorus: Malum a diabolo non est creatum, sed inventum; et ideo nihil est malum, quia sine Deo factum est nihil. Deus autem malum non fecit. Non alicubi aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus; sed quia vitium est, dum esset bonus angelus, superbiendo effectus est malus, et ideo recte dicitur ab eo inventum malum. Nullam esse naturam mali; quia natura omnis aut incommutabilis, ut Deus est, aut commutabilis, ut creatura est. Malum vero ideo nulla natura est, quia accedendo in bonam naturam, efficit eam vitiosam. Quod dum discedit, natura manet, et malum quod inerat nusquam est. Ex eo quod vitium nocet naturae, agnoscitur vitium naturam non esse, quia nihil quod naturale est, nocet. Dum natura bona damnatur propter voluntatem malam, ipsa mala voluntas testis est naturae bonae, quae in tanto testatur eam esse bonam, ut illam Deus pro malo non relinquat inultam. Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitium a diabolo fuisse creatum. Ideo et ab ipsis duae naturae, bona scilicet et mala, putantur. Sed vitium natura non est. Et dum vere a diabolo sit, non tamen creatum est. Quam ob causam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis malis bonum naturae decoret. Iste modus etiam in verbis esse comperitur, qui modus antitheton nominatur, quod Latine oppositum vel contrapositum dicitur, et fit pulchra elocutio, quando mox contraria pro prosperis proferuntur. Ita et in rebus permistum est malum, ut naturae bonum ad comparationem excelleret mali. Fecit Deus omnia valde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis videntur esse poenalia, si bene utantur, et bona et prospera sunt: si male, noceant. Ita ergo pensanda est creatura ex nostro usu non bona, nam ex sua natura valde bona. Si radas supercilium hominis, parvam rem demes, sed totius corporis ingeris foeditatem. Ita et in universitate creaturae si extremum vermiculum natura malum dixeris, universae creaturae injuriam facis. Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in universum genus humanum. Proinde quaecunque videntur mala, partim in nobis saeviunt origine, partim culpa. Mala dicunt multa in creaturis perversi, ut ignem, quia urit, ut ferrum quia occidit, ut feram quia mordet. Sed commoda ipsorum non intendens homo accusat in illis, quod sibi potius debet imputare, cujus pro peccato ista effecta sunt noxia, quae illi homini ex parte fuerant ante peccatum subjecta. Nostro igitur vitio, non sua natura nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux dum sit bona, infirmis tamen oculis noxia est, et tunc oculorum vitium, non lucis est; sic et caetera. Cum creaturarum stimulis, et elementorum adversitatibus homo verberatur, peccati hoc exigit poena, ut Deo superbiens homo, ea quae infra ipsum sunt, patiatur adversa. Unde et in Sapientia legitur: Pugnabit pro Deo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo peccatorum hoc actum est ut naturaliter prospera mutentur homini in adversa. Unde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum adversus injustos; et lenior est ad benefaciendum his, qui in Deum confidunt. Itaque non erit caro subjecta animae, nec vitia rationi, si animus non est subditus Conditori. Tunc autem recte subjiciuntur nobis omnia quae sub nos sunt, si nos subjicimur ei, a quo nobis illa subjecta sunt. Nam et quae videntur esse subjecta ei, qui Deo subjectus non est, ille potius subjicitur eis, quia suam voluntatem subjugat amori earum, quae sibi subjecta existimat. Ut ergo supra dictum est, animalia creata sunt innoxia, sed per peccatum facta sunt noxia.»
47.33
Sequitur: Complevit Deus die septimo opus suum, et requievit ab universo opere suo quod patrarat. Requievisse Deus dicitur die septimo, non quasi operando lassus, sed ab universo opere requievit; quia videlicet novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur. Unde legitur in Apocalypsi: Animalia requiem non habebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus, dicentia, id est dicere non cessabant. Requievisse ergo dicitur, quia cessavit a faciendis generibus creaturarum. Usque nunc tamen, ut Veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio; sed administrationem eorumdem generum, quae tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omni creaturae. Quod ergo dicitur: Pater meus usque modo operatur, et ego illud operor, universae creaturae administrationem ostendit. Septimo igitur die nihil novum creasse dicitur Deus, nisi forte dicatur die septimo complevisse opus, quia ipsum benedixit, et sanctificavit, sicut ait Scriptura: Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum. Opus enim est benedictio et sanctificatio. Nam et Salomon aliquid operis fecit, cum templum dedicavit. Illum ergo diem sanctificasse, et benedixisse dicitur, quia mystica prae caeteris benedictione, et sanctificatione eum donavit. Unde in lege dicitur? Memento ut sanctifices diem Sabbati.
47.34
Sequitur: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Omnia quidem naturaliter bona erant, nihilque in sua natura vitii habentia. Et sunt bona, quae condidit Deus etiam singula. Simul vero universa, valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo, in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et loco suo positum, eminentius commendat bona sua, ut magis placeant, et laudabiliora sint. Unde B. Isidorus:« Non septies a Deo visa, septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret, perfecte ab illo est visa, sed dum nos singula videntes laudamus, tanquam ipse videat, et laudet per nos; sicut est illud: Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri. Proinde sicut ipse per nos loquitur; ita videt, et laudat per nos, sed per se perenniter ac sempiterne videt, per nos vero temporaliter. Attende universaliter creaturam in principio valde bonam vocari, singulariter vero bonam tantum; quia et membra corporis, cum sint bona singula, majus tamen bonum faciunt, dum singula omnia valde bonum corpus efficiunt.
47.35
Sequitur de hominis creatione. Ubi haec consideranda videntur, quare videlicet creatus sit, et qualiter institutus, et qualis, et quomodo factus; deinde qualiter sit lapsus, postremo qualiter et per quem sit reparatus.
47.36
Dixit quoque Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In eo quod faciamus dicitur, una operatio trium personarum ostenditur. In hoc vero quod dicit, ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et ad Spiritum sanctum. Non hoc dixit angelis, ut quidam putant, quia Dei et angelorum non est una, et eadem imago, vel similitudo. Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur Trinitatis essentia, ad quam factus est homo; vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreata. Unde Apostolus: Vir quidem est imago et gloria Dei. Et B. Isidorus:« Universae creaturae homo magna quaedam portio est. Tantoque gradu est caeteris excellentior, quanto imagini divinae vicinior. Quantum caeteris creaturis praeest homo dignitate virtutis, ex ipsa reverentia discitur creationis, dum omnia, dixit Deus, fiant, et facta sunt. Creare vero hominem, cum quadam aeterni consilii deliberatione voluerit esse, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodammodo merito contra naturam mali sumus effecti. Sicut praescivit Deus hominem peccaturum, ita et praescivit qualiter illum per suam gratiam repararet, qui suo arbitrio deperire potuisset. Originaliter Adam et Eva simul creati sunt, specialiter vero postea mulier de latere viri formata est. Pariter vero conditi sunt utique rationis ordine, non pariter temporis unitate. Vir ad imaginem Dei factus est, mulier vero ad imaginem viri formata est, unde et illi lege naturae subjecta est. Mulier ob adjutorium viri creata est; vir autem propter semetipsum factus est.»
47.37
Factus est ergo homo ad imaginem et similitudinem Dei secundum mentem, qua irrationabilibus antecellit animalibus; sed ad imaginem, propter memoriam, intelligentiam et dilectionem; ad similitudinem vero secundum innocentiam et justitiam, quae in mente rationali naturaliter sunt. Vel imago consideratur in cognitione veritatis, similitudo autem in amore virtutis. Vel imago in aliis virtutibus, similitudo vero in essentia, quia immortalis et indivisibilis est. Unde Augustinus:« Anima facta est similis Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus. Imago igitur pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est ergo homo secundum animam ad imaginem et similitudinem non Patris, vel Filii, vel etiam Spiritus sancti, sed totius Trinitatis. Ita etiam secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei est in eo; sicut imago dicitur tabula et pictura, sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula imago appellatur. Homo ergo ad imaginem Dei est factus, filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus; aequalis, et in nullo dissimilis. Homo creatus est a Deo, non genitus, non parilitate aequalis, sed quadam similitudine accedens.»
47.38
De animae origine plura quaeri solent, scilicet unde creata fuerit, et quam gratiam in creatione habuerit. Sicut hominis formatio secundum corpus describitur, cum dicitur: Formavit Deus hominem de limo terrae; ita ejusdem secundum animam factura describitur, cum subditur: Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Corpus enim formavit Deus de limo terrae cui animam inspiravit, non quod faucibus sufflaverit, vel manibus corpus formaverit. Deus vero spiritus est, nec lineamentis membrorum compositus. Non ergo carnaliter putemus, Deum corporeis manibus formasse corpus, et faucibus inspirasse hominem, sed potius de limo terrae secundum corpus hominem formavit jubendo, volendo, id est voluit et verbo suo jussit, ut ita fieret. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam, id est substantiam animae, in qua viveret, creavit non de aliqua corporali materia, vel spirituali, sed de nihilo. Unde B. Isidorus:« Animam non esse partem divinae substantiae, vel naturae, nec esse priusquam corpori misceatur, sed tunc eam creari, quando et corpus creatur, cui admisci videtur. Philosophorum sententiae dicunt, esse animam priusquam nascatur in corpore, quod verum esse, nullis approbatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus, nec ipsi novimus, nec quis hominum ducat, habemus. Non est ergo quaerendum, quod quaerendo magis est irridendum. Gentiles et haeretici de anima disputare conantur; sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cujus imaginem facta est, non noverunt et ideo multa errore digna dixerunt?
47.39
Putaverunt etiam quidam haeretici, Deum de substantia sua animam creasse, verbis Scripturae pertinaciter inhaerentes, quibus dicitur: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Cum enim spirat homo, inquiunt, flatum de se emittit. Sic igitur cum Deum spirasse dicitur spiraculum in faciem, ex se spiritum hominis emisisse intelligitur, id est de substantia sua. Sed qui hoc dicunt, non capiunt tropica, id est figurali locutione dictum esse, inspiravit, id est flatum hominis, scilicet animam fecit. Flare enim est flatum facere. Non sunt ergo audiendi qui putant animam esse partem Dei. Si enim hoc esset, nec a se, nec ab alio decipi posset, nec ad malum faciendum, vel patiendum compelli, nec in melius, nec in deterius mutari.
47.40
Sed quaeri solet, utrum in corpore, an extra corpus animae creentur? Quidam dicunt, animam hominis in corpore creari, ita verba illa exponentes: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, id est animam in corpore creavit, quae totum corpus animaret. Faciem enim specialiter expressit, quia haec pars sensibus ornata est, ad intuenda superiora. Certissime igitur sciendum est quod in corpore creentur animae: creando enim eas infundit Deus, et infundendo creat.
47.41
Notandum praeterea quia non per aetatum momenta Deus hominem creavit, sicut nunc format in utero matris, sed repente in virili aetate fecit. Unde Augustinus super Genesim dicit:« Adam in aetate virili continuo factus est, et hoc secundum superiores non inferiores causas, id est secundum voluntatem et potentiam Dei, sicut virga Moysi statim conversa est in draconem.»
47.42
Hominem ergo ita formatum tulit Deus, et posuit in paradiso voluptatis, ut Scriptura docet, quem plantaverat a principio. His verbis aperte Moyses insinuat hominem extra paradisum creatum, et postmodum in paradiso positum; quod ideo factum dicitur, quia non erat in eo permansurus, ut non naturae, sed gratiae hoc signaretur. Intelligitur autem paradisus localis, et corporalis, in quo homo positus et locutus est. Tres generales de paradiso sententiae sunt. Una videlicet eorum, qui corporaliter intelligi paradisum volunt tantum; alia eorum, qui spiritualiter tantum; tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt. Nunc videndum a quo principio sit plantatus paradisus. Unde Venerabilis Beda:« Ut homo in paradiso corporali sit positus, qui ab illo principio plantatus accipi potest, quo terram omnem remotis aquis herbam et ligna producere jussit. Qui etsi praesentis Ecclesiae vel futurae typum tenet, tamen intelligendum est esse locum amoenissimum, fructuosis arboribus magnum, irrigante illum magno fonte. Sed quod dicimus, a principio, antiqua translatio dicit, ad orientem. Unde volunt in orientali parte esse, longo interjacente spatio maris vel terrae a regionibus quas incolunt homines, secretum, et in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem. Unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt. De quo B. Isidorus:« Paradisus locus est constitutus in orientis partibus, vocabulum cujus in Latinum ex Graeco vertitur hortus, Hebraice vero Edem dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretantur; junctum autem utrumque, hortum facit deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae, de cujus fructu, qui comederit, semper in eodem statu immortalis permanebit. De quo dicitur: Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum( Gen. III). Est enim locus ille omni amoenitate conspicuus, inaccessibilis hominibus, quia igneo muro usque ad coelum est cinctus. Non ibi frigus, non aestas, sed perpetua temperies veris. Ex cujus medio fons oriens totum paradisum irrigat, dividiturque in quatuor flumina, quae infra paradisum terram infundunt, sed in aliis longe regionibus derivantur. Nam Ganges fluvius, quem Phison sacra Scriptura cognominat, de monte Oreabares nascitur, et ad Indiae regiones pergit. Dictus autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adjunctis impletur, et contra orientem fluens Oceano excipitur. Ganges autem vocatur a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo sese exaltare, et super Orientis terras erumpere. Geon fluvius, sicut et Ganges, de paradiso juxta montem Athlantem egreditur, sed mox a terra absorbetur; Persidam occulto meatu currens in littore maris Rubri denuo funditur; Ethiopiam circuiens, per Aegyptum labitur, in septem ostia divisus magnum mare juxta Alexandriam ingreditur; vocatur autem Aeeon, eo quod incremento suae exundationis terram Aegypti irrigat. Ge enim Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dictus est, quasi neaniai naaion. Nam antea Nilus Latine Nelo dicebatur. Apparet autem in Nilidae lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi aquilonis flatibus repercussus, aquis retro jactantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit.
47.43
« Tigris fluvius Mesopotamiae de paradiso exoriens, et pergens contra Assyrios, post multos circuitus in mare Mortuum influit. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem instar bestiae nimia pernicitate currentis.
47.44
« Euphrates fluvius Mesopotamiae de paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babylonem influit. Hic a frugibus, vel ab ubertate nomen accepit. Nam Ephrata Hebraice fertilitas interpretatur. Euphrates enim in quibusdam locis ita Mesopotamiam irrigat, sicut Nilus Alexandriam. Salustius auctor certissimus asserit, Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes, longius dividuntur, spatio medio relicto multorum millium, quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur.»
47.45
In hoc ergo paradiso, ut supra dictum est, erant ligna diversi generis, inter quae erat unum, et vocatum est lignum vitae; alterum vero lignum scientiae boni et mali. Lignum autem vitae dictum est, sicut docet Venerabilis Beda, quia divinitus accepit hanc vim, ut qui ex ejus fructu comederet, corpus ejus stabili sanitate, et perpetua soliditate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetatis imbecillitate in deterius, vel in occasum laberetur. Lignum autem scientiae boni et mali non a natura hoc nomen accepit, sed ab occasione rei postea secutae. Arbor enim illa non erat mala, sed ideo scientiae boni et mali dicta est, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura, qua homo experiendo disceret, quid esset inter bonum obedientiae et malum inobedientiae. Non ergo de fructu qui nosceretur inde positum est illud nomen, sed de re transgressionem secuta. Cognovit autem homo, priusquam tangeret hoc lignum, bonum et malum; sed bonum per prudentiam et experientiam, malum vero per prudentiam tantum. Quod experientiam novit usurpato ligno vetito, quia per experientiam mali didicit quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae. Si vero primi parentes obedientes essent nec contra praeceptum peccassent, non ideo tamen minus diceretur lignum scientiae boni et mali, quia hoc ex ejus actu accideret, si usurparetur. A ligno igitur homo prohibitus est, quod malum non erat, ubi et ipsa praecepti conservatio bonum illi esset, transgressio vero malum.
47.46
Sequitur: Immisit Dominus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et formavit eam in mulierem. Hic attendendum est quare non creavit Deus simul virum et mulierem, sicut angelos, sed prius virum, deinde mulierem de viro? Ideo scilicet ut unum esset humani generis principium, quatenus in hoc et superbia diaboli confunderetur, et hominis humilitas Dei similitudine sublimaretur. Diabolus quippe aliud a Deo principium esse concupierat: et ideo, ut ejus superbia retunderetur, hoc homo in munere accepit, quod diabolus perverse rapere voluit, sed obtinere non potuit, et per hoc imago Dei in homine apparuit. Nam, sicut Deus omnibus rebus existit principium creationis, ita homo omnibus hominibus est principium generationis. Ideo etiam ex uno homine Deus omnes homines esse voluit, ut dum omnes ab uno se esse cognoscerent, sese quasi unum amarent.
47.47
Mulier non de qualibet parte corporis viri, sed de latere ejus formata est, ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis; ne forte si de capite facta fuisset, viro ad dominationem videretur praeferenda, aut si de pedibus, ad servitutem subjicienda. Quia igitur jure nec domina, nec ancilla probatur, sed socia; nec de capite, nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut juxta se ponendam cognosceret, quam de suo latere sumptam didicisset.
47.48
Non sine causa quoque dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa, de qua mulier in adjutorium generationis viro est formata; sed ut nullam sensisse poenam monstraretur, et divinae potentiae opus mirabile probaretur, quae dormientis hominis latus aperuit, nec eum tamen a quietis sopore excitavit. In quo etiam opere sacramentum Christi et Ecclesiae praefiguratum est; quia, sicut mulier de latere viri dormientis formata est, ita Ecclesia ex sacramentis, quae de latere Christi in cruce dormientis profluxerunt, scilicet sanguine et aqua quibus redimimur a poenis, atque abluimur a culpis. De sola ergo ipsius costae substantia, sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata, mulieris corpus factum est, eo sane miraculo, quo postea de quinque panibus Jesu coelesti benedictione multiplicatis, quinque millia hominum satiata sunt. Illud etiam oportet scire, quod cum angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, tamen non est eis tribuenda creationis potentia. Angeli enim nullam possunt creare creaturam. Solus Deus, id est Trinitas, est Creator. Facta est ergo femina a Deo, etiam si costa ministrata sit per angelos.
47.49
Homo in primo statu rationalis fuit, habens discretionem boni et mali. Scientiam quoque rerum creatarum et cognitionem quae primae perfectioni congruebat, mox conditus non incongrue accepisse putatur. Habuit etiam triplicem ante lapsum cognitionem rerum, scilicet propter se factarum, et Creatoris, et sui. Rerum quippe cognitionem habuit, cum non ipse creator, vel angelus aliquis, sed ipse homo omnibus animalibus nomina imposuit, ut ostenderetur, quod singulorum notitiam ipse habuit. Quae enim propter illum creata, et ab eo regenda, et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit, et providentiam, atque curam reliquit, ut et dominationi ejus subjicerentur, et ratione illius gubernarentur, ut sciret illis necessaria providere a quibus emolumentum, vel subsidium temporalis vitae debebat accipere, quia, ut ait Apostolus: De bobus Deo cura non est.
47.50
Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse creditur. Cognovit enim a quo creatus fuerat, quadam scilicet interiori inspiratione, qua Dei praesentiam contemplabatur; non tamen ita excellenter, sicut post hanc vitam sancti visuri sunt, neque in aenigmate sicut in hac vita videmus. Habuit etiam ipse homo talem cognitionem sui, ut et quid deberet superiori, quid aequali, et quid inferiori non ignoraret. Conditionem quoque et ordinem, scilicet quare vel qualis factus esset, et qualiter incedere deberet, quid agere, quid etiam cavere, intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus praevaricationis. Sui vero casus homo vel angelus praescius omnino non fuit.
47.51
In primo namque statu scilicet ante peccatum habuit homo posse mori, et posse non mori, et haec fuit prima humani corporis immortalitas, videlicet posse non mori. In secundo vero statu, scilicet post peccatum, habuit posse mori, et non posse non mori, quia in hoc statu moriendi est necessitas. In tertio statu habebit non posse mori, quia ad illum statum pertinet impossibilitas moriendi, quod erit ex gratia, non ex natura. Factus dicitur homo in primo statu in animam viventem, id est vitam corpori dantem, tamen per sustentationem ciborum. Erat ei ante peccatum ex ligno vitae posse non mori, non ex natura. Ideo enim dicitur potuisse non mori, quia poterat uti ligno vitae, de quo non edens moreretur.
47.52
Si primi homines non peccassent, sine peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi torus immaculatus, et commistio sine concupiscentia, atque genitalibus sicut caeteris membris imperarent, ut ibi nullum motum illicitum sentirent. Sicut etiam alia membra corporis aliis membris admovemus, ut manum ori, sine ardore libidinis, ita genitalibus membris uterentur sine pruritu carnis. Haec enim lethalis aegritudo membris hominis ex peccato transgressionis inhaesit.
47.53
De termino autem quo transferrentur ad spiritualem coelestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit, et ideo ambiguum est, utrum parentes, filiis genitis, perfectaque humani officii justitia, ad meliorem statum transferrentur, non per mortem sed per aliquam mutationem; an patres in aliquo statu vitae manerent ligno vitae utentes, donec filii ad eumdem statum pervenirent; et sic, impleto numero, omnes simul ad meliora transferrentur, ut essent sicut sancti angeli in coelis. Cur vero in paradiso non colerunt? Quia videlicet creata muliere mox transgressio facta est, et ejecti sunt de paradiso. Quibusdam doctoribus rationabiliter placet primorum parentum filios nascituros parvos, ac deinde per intervalla temporum eadem lege, qua et nunc nativitatem ordinatam cernimus, staturae incrementum, et membrorum usum recepturos, ut in illis exspectaretur aetas ad ambulandum, et loquendum, sicut modo in nobis. Quod utique non esset vitio deputandum, sed conditioni naturae.
47.54
Quaeritur utrum sicut statura corporis, ita etiam sensu mentis parvuli nascerentur, et per accessum temporis proficerent, in sensu scilicet, et notitia veritatis: an mox nati in his essent perfecti? Ad quod rationabiliter respondendum: Quia, sicut in statura corporis et usu membrorum per accessum temporis profecturi essent, ita in exordio nativitatis sensu imperfecti existerent, et per intervallum temporis sensu et cognitione proficerent usque ad perfectum. Talis erat hominis institutio ante peccatum, secundum videlicet corporis conditionem, quod de hoc statu transferendus erat, et cum universa posteritate sua ad meliorem, dignioremque statum, ubi coelesti et aeterno bono in coelis sibi parato frueretur. Sicut enim ex duplici natura compactus est homo, ita illi duo bona Conditor a principio praeparavit, unum scilicet temporale, alterum aeternum; unum visibile, alterum invisibile; unum carni, alterum spiritui. Et quia primum est, quod est animale; deinde quod spirituale, prius temporale ac visibile bonum dedit, invisibile autem et aeternum promisit, et meritis quaerendum proposuit.
47.55
Nunc de invidia diaboli dicendum, qua ad hominem accessit. Videns igitur diabolus, hominem per obedientiae humilitatem posse ascendere, unde ipse per superbiam corruerat, invidit ei; et qui prius per superbiam fuerat diabolus, id est deorsum lapsus, zelo invidiae factus est Satan, id est adversarius. Quare ergo prius ad feminam venit? Ideo scilicet, quia minus in ea, quam in viro rationem vigere novit. Ejus enim malitia ad tentandam virtutem timida, humanam naturam in ea parte, ubi debilior videbatur, aggressa est, ut si forte illic aliquatenus praevaleret, postmodum fiducialius ad alteram quae robustior fuit, pulsandam, vel potius subvertendam accederet. Primum ergo solitariam feminam exploravit, ut in ea primum omnem tentationis suae vim experiretur. Quare diabolus in aliena forma ad tentandum venit? Quia illi videlicet per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret, quem virtute superare nequiret. Ne autem fraus illius nimis manifestaretur, in sua specie non venit, ne aperte cognosceretur, et ita repelleretur. Item ne nimis occulta forte fraus esset, quae caveri non posset, et homo simul videretur injuriam pati, si taliter circumveniri permitteret eum Deus; in aliena forma venire permissus est, sed tali in qua malitia illius facile posset deprehendi. Quare etiam nonnisi in forma serpentis ad tentandum accessit? Ad quod dicendum, quia ut in propria forma idem malignus hostis non veniret, sua propria voluntate factum est; ut autem forma suae malitiae congruenti veniret, divinitus est factum. Venit ergo ad mulierem in serpente, qui forte in specie columbae venire maluisset; sed non erat dignum, ut ille spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus sanctus appariturus erat. Quare serpens dictus est callidior cunctis animantibus terrae? Ideo scilicet, quia, ut ait Augustinus, maligni angeli, licet superbia dejecti, natura tamen sunt excellentiores omnibus bestiis propter eminentiam rationis, quamvis serpens non rationabili anima, sed spiritu diaboli possit sapientissimus dici. Unde Augustinus super Genesim:« Non est putandum quod diabolus serpentem, per quem tentaret elegit; sed cum decipere cuperet, non potuit, nisi per illud animal, per quod permissus est. Nocendi voluntas inest ei, potestas autem a Deo est. Sic autem loquebatur diabolus per ignorantem serpentem, sicut per energumenos, vel fanaticos loquitur. Serpente enim velut organo est usus, movens naturam ejus ad exprimendos sonos verborum et signa, quibus suam monstraret voluntatem. Serpens ergo nec illa intelligebat, nec rationalis est factus. Callidissimus dictus est propter astutiam diaboli. Locutus est ergo serpens sicut asina Balaam, sed illud angelicum, istud diabolicum fuit. Ideo mulier non horruit serpentem, quia putavit illum accepisse a Deo officium loquendi.
47.56
Tentatio autem hoc modo facta est: Stans coram femina hostis superbus non audet in verba persuasionis exire, metuens deprehendi, sed sub interrogatione eam aggreditur, ut ex responsione colligeret, qualiter in malitiam procedere posset. Cur, inquit, praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. In quo verbo dedit locum tentandi, cum dixit, ne forte moriamur. Unde mox diabolus dixit ad mulierem: Nequaquam moriemini. Scit enim Deus quia in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri; et eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. A tende ordinem ad progressum humanae perditionis. Primo Deus dixerat: Quacunque die comederitis ex eo, morte moriemini. Deinde mulier dixit: Ne forte moriamur. Novissime serpens dixit: Nequaquam moriemini. Deus affirmavit; mulier quasi dubitando illud dixit; diabolus negavit. Quae igitur dubitavit, ab affirmante recessit; et neganti, id est diabolo appropinquavit.
47.57
Tribus modis antiquus hostis hominem tentavit, scilicet gula in persuasione cibi, cum dixit: In quocunque die comederitis; vana gloria in promissione Deitatis, cum dixit: Eritis sicut Dii; avaritia in promissione scientiae, cum dixit: Eritis scientes bonum et malum. Gula est immoderata cibi aviditas; vana gloria amor propriae excellentiae; avaritia immoderata habendi cupiditas, quae non est tantum pecuniae, sed etiam altitudinis et scientiae, cum supra modum sublimitas ambitur. Homo igitur, qui incitatorem habuit ad malum, non injuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero, quia sine alicujus tentatione peccavit, per alium juvari non debuit, nec per se potuit et ideo immedicabile peccatum ejus exstitit. Peccatum vero hominis, sicut per alium habuit initium, id est per diabolum, ita per alium, id est Christum non incongrue habuit remedium.
47.58
Hic videtur diligenter esse investigandum, quae fuit origo et radix illius peccati? Quidam putant quamdam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni concessit: quod videtur Augustinus innuere super Genesim ita dicens:« Non est putandum, quod homo dejiceretur ab statu rectitudinis, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret, quam falso de se praesumpserit; et quod non bene se habet natura sive angelica sive humana, si a faciente recesserit.» Denique mulier non contenta suasione serpentis, aspexit, quod bonum esset lignum ad vescendum, et decorum aspectu, non credens se inde posse mori: vel forte putavit, Deum alicujus causa significationis illa dixisse. Ideo igitur manducavit, et dedit viro suo, fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit; vel forte non fuit suaderi necesse, cum eam mortuam esse illo cibo non videret vir. Sicut ergo non est permissus diabolus tentare feminam, nisi per serpentem, ita nec virum, nisi per feminam; ut sicut praeceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per feminam transiret ad virum.
47.59
Solet quaeri, utrum illa talis elatio amor propriae potestatis in viro fuerit, sicut in muliere? Ad quod dicendum, quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier. Non enim putavit esse verum, quod diabolus suggerebat. In eo tamen seductum fuisse credi potest, quod commissum veniale putavit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quoniam si tangerent, fierent sicut dii. Potuit ergo aliqua elatio menti inesse ejus illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam esca illa percepta. Unde Augustinus super Genesim: Cum Apostolus Adam praevaricatorem fuisse ostendat, dicens: In similitudinem praevaricationis Adae, seductum tamen negat, ubi ait: Adam non est seductus, sed mulier. Unde et interrogatus non ait: Mulier seduxit me, sed dedit mihi, et comedi. Mulier vero inquit: Serpens seduxit me. Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuit, quod si tetigissent. eos futuros sicut deos, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Adam ergo non fuit seductus, quia non putavit esse verum, quod diabolus suadebat, etiamsi lignum tangeret, id est non se credidit Deo posse aequari.
47.60
Ex quo manifeste potest animadverti, quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet an Eva? Plus enim videtur peccasse mulier, quae voluit usurpare divinitatis aequalitatem, et nimia praesumptione elata credit, ita esse futurum. Adam vero nec illud credidit, et de poenitentia, et Dei misericordia cogitavit, dum uxoris morem gerens ejus persuasioni consensit, nolens eam contristare et a se alienatam relinquere, ne periret; arbitratus, illud esse veniale, non mortale delictum. Postquam ergo mulier seducta manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio tabescere, et a se alienatam interire. Non quidem carnali junctus concupiscentia, quam nondum senserat; sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne offendatur amicus. Quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit. Ex his ergo datur intelligi, quod mulier plus peccavit, in qua majoris tumoris praesumptio fuit, quae etiam in se, et in proximum et in Deum peccavit. Vir autem in se tantum et in Deum. Inde etiam colligitur, quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, dum illi dictum est: In dolore paries filios, etc. Licet Eva in hoc per ignorantiam deliquerit, quod putavit verum esse, quod diabolus suadebat; non tamen in hoc, quin noverit, illud Dei esse mandatum, et peccatum esse contra agere: et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit. Est enim ignorantia, quae excusat peccantem, et ignorantia talis, quae non excusat. Est praeterea ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.
47.61
Est autem triplex ignorantia; eorum scilicet qui scire nolunt, cum possint; quae non excusat, quae est peccatum: et eorum, qui volunt, et non possunt; quae excusat, et est poena peccati, non peccatum: et eorum, qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes, vel proponentes scire; quae neminem plene excusat, sed sic fortasse ut minus puniatur. Unde B. Augustinus: Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt, quam solent homines habere de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non tamen ideo fugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse, quia in eis, qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est; in eis vero, qui non potuerunt, poena peccati. Ignorantia vero, quae non est eorum, qui scire nolunt, sed scilicet qui tanquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat, ut aeterno igne non ardeat, sed fortasse ut minus ardeat. Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandata noverit, et peccatum esse aliter agere non ignoravit.
47.62
Sed cur Deus creavit quos futuros malos praesciebat? Idcirco videlicet quia praevidit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim eos fecit, ut relinqueret eis unde aliquid facerent; quia, si culpabiliter aliquid agerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se ergo habent voluntatem malam, ab illo naturam bonam, et justam poenam.
47.63
Illud quoque praetermittendum non est, quod talis nunc in unoquoque homine tentationis est ordo et progressio, qualis tunc in primis praecessit hominibus. Ut enim tunc serpens mulieri malum suasit, ipsaque consensit, deinde viro suo dedit, sicque consummatum est; ita et nunc in nobis pro serpente est sensualis motus animae, pro muliere inferior portio rationis, pro viro superior rationis portio: et hic est vir, qui secundum Apostolum dicitur imago et gloria Dei; et illa est mulier, quae, secundum eumdem, dicitur gloria viri: atque inter hunc virum, et hanc mulierem est velut quodam spirituale conjugium, naturalisque contractus, quod superior portio rationis quasi vir debet praeesse, et dominari; inferior vero quasi mulier debet subjici, et obedire. Ideo vir secundum Apostolum non debet habere velamen, sed mulier. Et sicut in cunctis animalibus non est repertum homini adjutorium simile, sed de illo sumptum est, quod ei formaretur in conjugium; ita in partibus animae, quas cum pecoribus habemus communes, nullum menti nostrae simile est adjutorium. Ex his itaque intelligi potest, qualiter in anima hominis existat imago illius conjugii, et qualiter in singulis nostrum spiritualiter sint illa tria, vir scilicet, mulier et serpens.
47.64
Nunc superest ostendere, quomodo per haec tria in nobis consumetur peccatum. Ubi agnosci poterit si diligenter intendatur, quid sit in anima mortale, vel veniale peccatum. Ut enim ibi serpens suasit mulieri, et mulier viro; ita et in nobis sensualis motus, quem habemus communem cum bestiis, cum illecebram peccati conceperit, quasi serpens suggerit mulieri, scilicet inferiori parti rationis, id est rationi scientiae. Quae si consenserit illecebrae, mulier comedit vetitum lignum. Post de eodem dat viro, cum superiori parti rationis, id est rationi sapientiae eamdem illecebram suggerit. Quae si consentit, tunc vir etiam cum femina cibum vetitum gustat. Si ergo in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum est peccatum. Si vero inferior pars rationis consenserit, ita ut sola cogitationis delectatione, sine voluntate perficiendi teneatur, mulier sola manducat, non vir; cujus auctoritate cohibetur voluntas, ne ad opus usque perveniat. Si vero adsit plena voluntas perficiendi, ut si adsit facultas, ad affectum perducatur, vir quoque manducat; quia superior pars rationis illecebrae consentit, et tunc est damnabile et grave peccatum. Quando autem sine viro mulier gustat, aliquando est mortale, aliquando veniale peccatum. Si vero peccatum diu non teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulier tetigerit, viri auctoritate repellitur, veniale est; si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est, et pro eo damnabitur simul vir, et mulier, id est totus homo, quia et tunc vir non sicut debuit, mulierem cohibuit, unde potest dici consensisse.
47.65
Haec ut a sanctis Patribus dudum exposita sunt, summatim scripsimus, nunc si placet, fratres charissimi, breviter ad utilitatem vestram, quid superius dicta significent, iterum rescribamus.
47.66
In principio creavit Deus coelum et terram. Allegorice coelum sunt angeli, terra homines; coelum praelati, terra subjecti, coelum perfecti, terra imperfecti, coelum contemplativi, terra activi, coelum etiam spiritus, terra est corpus. Lucis primaevae conditio peccati est cognitio. Firmamentum inter aquas superiores atque inferiores divisio est inter vitia et virtutes. Aquarum inferiorum congregatio, vitiorum cohibitio. Productio germinum exhibitio bonorum operum. Duorum luminarium conditio perfectae virtutis est agnitio. Pisces bona actio, volucres contemplatio; animalium creatio, sensuum corporalium reintegratio; Adae formatio justi hominis perfectio, Adam in paradiso, justus in coelo.
47.67
Lux primaria ante solem significat legem ante gratiam, Joannem ante Christum, initium ante perfectionem, gratiam ante angelorum gloriam. Sicut namque lux primaria sole fuit prior tempore, sed tamen minor claritate, sic lex gratia, Joannes Christo, initium perfectione, gratia gloria priora dignoscuntur ordine, et tamen longe inferiora perfectione. Aquae superiores significant bonos salvandos; aquae inferiores malos et damnandos. De aquis superioribus dictum est: Benedicite aquae quae super coelos sunt Domino; quia electi non tacebunt in perpetuum laudare nomen Domini. De aquis vero inferioribus dictum est: Congregentur aquae in locum unum quia reprobi per totum mundum modo dispersi, congregabuntur in infernum puniendi.
47.68
Solent doctores sancti per solem accipere Christum, per lunam Ecclesiam, per singulas stellas singulos fideles. Per solem Christum accipiunt: quia, sicut sol perfectus est in se, nec minuitur, ita Christus, quia immensus est non potest augeri, quia aeternus est non potest minui. Per lunam Ecclesia designatur; quia, sicut luna diurnis incrementis ad plenitudinem deducitur, sic Ecclesiae corpus membris suis per gratiam sibi succedentem appositis consummatur. Et sicut luna a sole recipit lumen, sic sancta Ecclesia a Christo justificationem. Per stellas ideo designantur fideles, quia et ipsi luminaria sunt coeli, sicut Paulus de se suisque similibus dixit: Nostra conversatio in coelis est. Et iterum: Lucetis sicut luminaria in mundo.
47.69
Sol igitur Christus, luna est Ecclesia, stellae sunt fideles. Pisces significant malos, volucres bonos. Pisces significant malos, quia in loco, in quo creati sunt permanent; volucres significant bonos, quia ad superiorem ascendunt mansionem. Mali in culpa remanent, in qua nati sunt; boni ascendunt per gratiam ad gloriam, ad quam renati sunt. Mali pennas habent peccatorum, boni pennas virtutum.
47.70
Boni laudes divinas modulatis vocibus cantant; mali, in quorum ore non est speciosa laus, conticescunt. Paradisus voluptatum Ecclesiam significat, in qua diversae sunt voluptates, et jucunditates, aliae per gratiarum abundantiam, aliae per virtutum redolentiam, aliae per multiplicem bonorum operum differentiam, aliae in contemplatione patriae coelestis, aliae in melodia divinae laudis, aliae in dulcedine simul et aeternae retributionis, aliae in spe futurae remunerationis. Fons qui est in paradiso, Christum significat.
47.71
Fons namque sapientiae Verbum Dei est, id est Filius Dei. Qui ergo ad hunc fontem, id est Verbum Dei, et sapientiam venit, invenit vitam, et hauriet salutem a Domino. Quatuor flumina fontis quatuor Evangelia Christi sunt, quibus hortus sanctae Ecclesiae rigatur et vegetatur, ut crescat et fructum faciat. Quae bene diversas terras circumeunt, quia diversos populos prius terrenis intentos in unitatem fidei colligunt. Lignum etiam vitae Christum significat. Ipse namque dicit: Qui manducat me vivit propter me. Et iterum: Ego sum via, veritas, et vita. Si ergo de ipso vescimur, vitam aeternam habemus, sicut ipse dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam. Christus est ergo lignum et fons. Sed ideo lignum, quia fructu vitae nos satiat; ideo fons, quia aqua sapientiae non potat. Lignum vero scientiae boni et mali dicitur, quia in eo si illud custodimus, experimur bonum; si illud transgredimur, experimur malum. Paradisus namque est Ecclesia, voluptas gratia, fons Christus, quatuor flumina quatuor Evangelia, esus ligni transgressio mandati. Terra, de qua primus homo factus est, significat virginem, de qua secundus homo natus est. Virgo terra, virgo Maria. Sicut ergo de virgine terra divina operatione factum est corpus humanum, sic de virgine Maria divina operatione Verbum Dei creditur incarnatum. Sine peccati macula fuit corpus Adae sumptum de terra, et immaculatum corpus Christi natum exstitit de Maria. Adam factus est in sexta die, et Christus natus est in sexta aetate, passus sexta feria hebdomadis in sexta hora diei. Adam obdormivit, ut de costa ejus fieret Eva; Christus morte sopitus est, ut de sanguine ejus redimeretur Ecclesia. Adam sponsus; et Eva facta ex ipso sponsa; Christus sponsus, et Ecclesia sponsa ab ipso est redempta. Adam debuit praeesse et regere Evam; Christus praeest et regit Ecclesiam. Ad similitudinem ergo Adae et Evae, Christi et Ecclesiae est Deus sponsus cujuslibet fidelis animae. Adam designat spiritum, Eva carnem. Sicut ergo Adam Evam, sic spiritus debet regere carnem, et sicut Adam per Evam debuit procreare filios, sic spiritus per carnem bona debet propagare. Serpens significat diabolum, pomum delectationem terrenorum. Quemadmodum ergo serpens Evam pomo decepit, sic diabolus insensatam carnem terrena delectatione illicit et seducit. Et sicut Eva Adam duxit ad esum pomi, sic nonnunquam caro spiritum trahit ad consensum peccati. Et sicut Adam et Eva de paradiso ejiciuntur, sic uterque, caro scilicet et spiritus, de paradiso, id est de statu boni sui ejicitur; quia et spiritus affligitur per malam conscientiam, et caro punitur per poenam
47.72
Sex dies designant laborem boni operis; septima quietem exprimit aeternae beatitudinis. Sex namque diebus opus suum perfecit Deus, et die septima requievit ab omni opere suo. Sic et nos in praesenti saeculo laborare debemus in exhibitione boni operis, ut in futuro requiescamus in Sabbato retributionis.
47.73
Postquam Adam et Eva de paradiso ejecti sunt per culpam inobedientiae. cognovit Adam uxorem suam Evam, et genuit Cain. Deinde genuit Abel, quem Cain interfecit. Postea factus est Cain vagus et profugus super terram. Adam parens humani generis significat Deum omnium rerum electarum per naturam, et patrem omnium electorum per gratiam. Illis Deus, quia est Conditor; istis pater, quia Redemptor. Eva Synagogam significat, quam sibi Deus desponsaverat, de qua etiam quodam modo genuit Cain, et possedit filium, scilicet populum antiquum, de quo ipse dixit: Primogenitus meus Israel est. Genuit quoque Abel innocentem, justum, id est Jesum Christum Dominum nostrum. Abel justus fuit et innocens; Christus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Abel primus justus ordine temporis obtulit Deo victimam; Christus primus justus excellentia sanctitatis Deo carnem suam obtulit immaculatam. Respexit Dominus ad victimam Abel justi et respexit ad passionem Christi, quam pro redemptione humani generis misericorditer suscepit. Abel igitur significat Christum, Cain Judaicum populum. Cain Abel interfecit; et Judaeorum populus Christum patibulo affixit. Factus est Cain post fratricidium vagus et profugus; et post passionem Christi secundum carnem fratris sui dispersus est per universum mundum Judaicus populus. Ad similitudinem etiam Cain persequentis, et Abel patientis persequitur caro spiritum, impius justum, vitium virtutem, malitia bonitatem, malum bonum. Seth significat Christum, Cain diabolum. Filii Seth sunt electi, filii Cain reprobi. Filiae hominum delectationes carnalium, copula conjugum inhonestus usus saecularium, gigantes terrae superbia vitae.
47.74
Enos tertius ab Adam, qui coepit invocare nomen Domini, designat eos, qui perfecti sunt in fide sanctae Trinitatis. Enoch septimus ab Adam, qui Deo placuit, significat eos qui sanctificati sunt donis gratiae spiritualis mundati a peccatis et vitiis. Sed quis in hac praesenti vita perfecte potest vitare peccata, nisi per sancti Spiritus gratiam fidelibus fuerint dimissa? In ipso enim Ecclesiae filiis remissio peccatorum tribuitur, sicut a Domino per prophetam dicitur: Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis spiritum novum. A primis enim in hoc saeculo propagati parentibus, originalia ab eis peccata contraxeramus, quibus deinceps actualia multa superaddideramus, et tamen caeca mente desideriis pressi carnalibus, culpam nostram subtiliter non agnoscebamus. Sed de sinu Dei Patris Jesus Christus veniens ad nos, ostendit nobis peccatorum vinculis nos esse astrictos. Unde B. Isidorus noster, imo totius Hispaniae doctor ac Patronus, ait:« Prima Dei dona sunt, quibus nos nobis reos esse ostendit, qui dum jaceremus sub reatu culpae, justos nos esse credebamus.» Dei ergo Filius peccatores nos esse praedicando nobis monstravit, sed moriendo misericordem se exhibuit, dum per Spiritum sanctum, qui in baptismate filiis Ecclesiae tribuitur, peccata relaxavit. Justus est igitur et misericors, ut per justitiam incredulos puniat, et per misericordiam in se sperantibus peccata dimittat. Ipsum quippe justissimum impiorum condemnatorem, et piorum benignissimum susceptorem B. Job venire desiderabat, cum ex intimo pectore longa trahens suspiria dicebat: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior in statera( Job VI).
47.75
Gregorius:« Quis alius staterae nomine nisi Dei et hominum mediator exprimitur, qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum justitiam simul et misericordiam detulit, sed misericordiae lance praeponderante nostras culpas parcendo levigavit? In manu etenim Patris quasi statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nostram, et illinc peccata suspendit. Sed gravis ponderis calamitatem esse moriendo innotuit, et apud misericordiam leve esse peccatum relaxando monstravit, qui hoc primum gratiae contulit, quia poenam nostram nobis cognoscibilem fecit. Homo namque ad contemplandum auctorem conditus, sed exigentibus meritis ab internis gaudiis dejectus, in aerumna corruptionis ruens, caecitatem exsilii luens, culpae suae supplicia tolerabat, et nesciebat, ita ut exsilium patriam crederet, et sic sub corruptionis pondere quasi in salutis libertate gauderet. Sed is, quem intus homo reliquerat, assumpta carne, foris apparuit Deus. Cumque se exterius praebuit, expulsum foras hominem ad interiora revocavit, ut jam damna sua videat, jam poenam suae caecitatis ingemiscat. Calamitas ergo hominis in statera gravior apparuit, quia malum quod pertulit, nonnisi in praesentia Redemptoris agnovit. Lucem quippe nesciens damnationis suae tenebras voluptuose tolerabat. Sed postquam vidit quod diligeret, intellexit etiam quod doleret. Et grave sensit quod pertulit, cum dulce innotuit quod amisit.
47.76
« Vir igitur sanctus prophetici spiritus affluentia repletus, dicat sua, dicat et humani generis voce: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera. Quasi arena maris haec gravior apparet. Ac si aperte diceret: Damnationis nostrae malum leve creditur, quia necdum cognita Redemptoris aequitate pensatur. Sed utinam veniat, et aerumnam tanti exsilii misericordiae suae lance suspendat, et quid post exsilium requiramus, edoceat. Si enim ostendit quod amisimus, grave esse insinuat quod toleramus. Bene autem haec eadem peregrinationis nostrae calamitas, maris arenae comparatur. Arena etenim maris undarum aestu exterius expellitur, quia delinquens homo, dum tentationum fluctus mobiliter pertulit, extra se ab intimis exivit. Magni autem arena maris est ponderis. Sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur, quia dura fuisse ostenditur, dum per misericordem Christum culpa levigatur. Quisquis ergo gratiam Redemptoris agnoscit, quisquis reditum ad patriam diligit, eruditus sub pondere peregrinationis gemit. Post staterae desiderium recte subjungitur: Unde et verba mea dolore sunt plena. Qui peregrinationem pro patria diligit, dolere etiam inter dolores nescit. Justi autem verba dolore plena sunt, quia quousque praesentia tolerat, ad aliud loquendo suspirat. Omne quod peccans pertulit, conspicit, atque ut ad statum beatitudinis redeat, sollicite judicia quibus affligitur, pensat.
47.77
« Unde et subditur: Quia sagittae Domini in me sunt. Sagittarum quippe nomine aliquando praedicationum verba, aliquando animadversionis sententia designatur. Praedicationis namque eloquia sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt, male viventium corda transfigunt. De his sagittis, veniente Redemptore, dicitur: Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent. De quibus et Isaias dicit: Mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes, in mari, in Africa, in Lybia tendentes sagittam, in Italia et Graecia. Rursum sagittis animadversionis percussio designatur, sicut Joas regi per Eliseum dicitur: Jace sagittam. Quo jaciente, ait: Percuties Syriam, donec consummes eam. Vir igitur sanctus, qui peregrinationis suae, imo totius humani generis aerumnam respicit, quia sub percussionis Dominicae animadversionis ingemiscit, dicat: Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt. Ac si aperte diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo, sed sub judicio positus doleo, quia vim percussionis agnosco. Plerique autem sunt, quos tormenta cruciant, sed non emendant.
47.78
« Quo contra aperte subjungitur: Quarum indignatio ebibit spiritum meum. Quid est enim spiritus hominis nisi spiritus elationis? Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententiae afflictam mentem ab elatione compescunt. Sagittae ergo Domini spiritum hominis ebibunt, quia intentum exterioribus introrsus trahunt. Epotatus autem David spiritus fuerat, cum dicebat: In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. Et rursum: Renui consolari animam meam, memor fui Dei. Sagittarum igitur indignatio justi spiritum bibit, quia supernae sententiae elatos, quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant, ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere sanguis confessionis currat. Pensant enim unde vel quo lapsi sunt; pensant a quanta beatitudine ad corruptionis suae tormenta ceciderunt. Et non solum gemunt in his, quae sustinent; sed insuper metuunt hoc quod districtus judex delinquentibus de gehennae ignibus minatur. Unde et recte subjungitur: Et terrores militant contra me. Justorum mens non solum perpendit quid tolerat, sed etiam pavet quod restat. Videt qualia in hac vita patitur, metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget quia in hujus caecitatis exsilio a paradisi gaudiis cecidit, timet ne cum exsilium relinquitur, mors aeterna subsequatur. Jam ergo sententiam tolerat in poena, sed minas adhuc venturi judicis formidat ex culpa. Hinc Psalmista ait: In me transierunt irae tuae; et terrores tui conturbaverunt me. Interni quippe judicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia jam aliud de damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Nostram ergo calamitatem arena maris graviorem esse cognoscimus, quia dum peccando a Deo recessimus, sub peregrinationis pondere amare gemimus. Quanto igitur in hac exsilii peregrinatione pro peccatis nostris graviora patimur, tanto citius ab ea liberari, et ad patriam redire bonis operibus insistendo optare debemus. Bona quae in primis parentibus perdidimus, et mala quae in hoc praesentis vitae exsilio toleramus, sollicite pensemus; et ut ad statum beatitudinis pervenire possimus, summopere elaboremus. Verba itaque nostra, ut B. Job praemisit, dolore sint plena, et cum lacrymis summoque desiderio ac devotione dicamus Deo cum Propheta:»
47.79
Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Hic est psalmus David. Est etiam canticum Jeremiae, Aggaei et Ezechielis de verbo peregrinationis, vel de populo transmigrationis, cum inciperet proficisci. Sicut legitur in historia Regum, Nabuchodonosor rex Babyloniorum filios Israel captivavit, eosque eversa Jerusalem in Babylonem transtulit, in qua captivitate septuaginta annis detenti sunt, cujus captivitatis causa ad litteram fuit verbum quod dictum est in aula Nabuchodonosor. Ubi cum diceretur omnes gentes debere ei subjici, dictum est quod Judaei rebelles erant, et ideo eos captivavit. Hanc autem captivitatem Jeremias futuram praedixit, et praesentem vidit, et praeteritam quadruplici alphabeto in Threnis deploravit. Prophetavit etiam Jeremias, post septuaginta annos rediturum populum in Jerusalem. Inter captivos vero erant quidam prophetae, scilicet Aggaeus et Ezechiel et alii qui de Babylonia reditum intellexerunt in Jerusalem, et praedixerunt atque cum aliis quidam eorum, permittente Cyro rege Persarum, Jerusalem redierunt, sicque Aggaeo et aliis prophetis exhortantibus restitutum est templum. Sed quoniam omnia in figura contingebant illis, haec potius ad nos spiritualiter referenda sunt.
47.80
Sciendum itaque est duas esse spirituales civitates in praesenti: una malorum, quae incipit a Cain, et dicitur Babylonia; altera bonorum, quae coepit ab Abel, et dicitur Jerusalem. Unde ait B. Augustinus:« Babyloniae cives facit cupiditas, Jerusalem vero cives facit charitas: quae licet sint mistae corpore, tamen separatae sunt mente; quarum una peregrinatur in altera, et captiva tenetur.» Quandiu enim tenemur vel sumus in corpore, peregrinamur a Domino, quia de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, id est de saeculo, et de corpore mortis ac peccati, ad coelum. Hujus autem peregrinationis et suspirii fuit causa verbum quod dixit diabolus primis parentibus: Eritis sicut dii. Unde Augustinus doctor eximius:« De hac captivitate incipit exire vel redire, qui incipit amare. Charitas enim ad reditum movet pedem.» Et sicut filii Israel, completis septuaginta annis, sub Jesu sacerdote magno redierunt; ita et nos, Christo duce, qui in septuagesima septima generatione secundum Lucam natus est, redire incipimus, donec in futuro consummato hujus vitae septenario, haedis positis in sinistra, nos in dextera Dei collocemur. Hanc spiritualem reversionem intellexerunt praedicti prophetae figurari nulla actuali, et pro ista maxime exsultaverunt. Unde et in titulo ponitur, canticum. Et est sensus: canticum est exsultatio, quae est vox redeuntis populi de transmigratione, id est qui transmigravit de coelo ad terram, de perfectione ad confusionem; vel de verbo peregrinationis, id est de populo peregrinante per illud verbum: Eritis sicut dii. Canticum habitum tunc cum inciperent mente proficisci de Babylonia hujus mundi, non inde est canticum, quia peregrinati sunt, sed quia redire incipiunt. Unde B. Augustinus:« Incipit ergo de Babylonia exire, qui incipit Deum et proximum diligere. Charitas, ut supra dictum est, facit civem Jerusalem, cupiditas vero civem Babylonis; et si corpore sunt permisti, desiderio tamen sunt separati.» Hoc est ergo, ut praediximus, canticum Jeremiae, Aggaei et Ezechielis. Jeremias interpretatur excelsus, et significat eos, qui cum Apostolo dicunt: Nostra conversatio in coelis est. Aggaeus festus Dei dicitur, et significat illos, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino. Ezechiel autem, roboravit me Deus interpretatur, et significat eos, qui sunt roborati in Deo. Horum talium est hoc canticum. Intentio itaque prophetae est nos consolari in hoc exsilio, ne quis desperet, quia certificat reditum, et per quem fiat, et quae divitiae sint reversis.
47.81
In voce ergo revertentium Propheta laetus cantat, dicens: Te decet hymnus, Deus, in Sion, etc. Augustinus: Quia de Septuagesima mentionem fecimus, sciendum nobis est tres septuagesimas in sancta Ecclesia memorari: unam significatam, et duas significantes; quarum una in figura praecessit, septuagesima scilicet captivitatis Judaicae; altera in repraesentatione observatur ab Ecclesia, quae incipit a Circumdederunt me, et terminatur in Sabbato in Albis: quam observat Ecclesia in repraesentatione spiritualis nostrae captivitatis, qua captivi sumus, dum in corpore a Domino peregrinamur: quam praefiguravit septuagesima Judaeorum. Et sicut Judaei ante finem septuaginta annorum licentiam et facultatem revertendi habuerunt, Cyro permittente; et eisdem septuaginta annis completis plene redierunt, Jesu duce; ita et nobis ante finem septenarii hujus peregrinationis per Jesum libertas redeundi est praestita, cujus morte redempti sumus jam secundum animas, et spe liberati; sed, completo hujus vitae septenario, plene liberi erimus utroque homine gloriosi. Unde et Ecclesia miserias nostri incolatus, a Circumdederunt me gemitus mortis, usque Sabbatum paschalem exponens, cantica laetitiae subticet, scilicet Alleluia, Gloria in excelsis Deo, et hujusmodi. In Sabbato vero paschali, jam adepta per Christi passionem facultate redeundi, et ita spe gaudens, cantat alleluia. Sed quia adhuc mole corruptae carnis premitur, latronumque insidias patitur, post alleluia restat Tractus, Laudate Dominum, omnes gentes. Et quia adhuc longius sumus trahendi laboribus, sequenti hebdomada Graduale cum alleluia cantamus, laboriosa via gradientes, et ideo dolentes in re; sed gaudentes in spe. In Sabbato vero in Albis quasi finita septuagesima hujus captivitatis, duo alleluia plenius cantamus, laeti pro gemina nostrae glorificationis stola qua in futuro glorificabimur. Nunc vero ex parte liberati, et spe laeti, quasi de Babylone redeuntes cantamus: Te decet, o Deus, hymnus in Sion: quem cantat, qui vere Deum amat: ubi? In Sion, id est in coelesti patria, ubi modo sumus spe; et ideo cantamus non in Babylone, ubi suspendimus organa nostra. Et est sensus: Illos decet laudare te, qui vel mente, vel re sunt in Sion. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Et tibi reddetur votum, id est anima et corpus immortale, in Jerusalem, hoc est in coelesti patria. Hic in praesenti vovemus bene operando, et cogitando, ibi reddemus pro utroque Deum laudando.
47.82
Nota quod patria coelestis est Sion, et eadem est Jerusalem. Ac si diceret: O Deus, vere reddetur tibi votum, quia omnis caro, id est homo ex omni genere, scilicet pauperes, divites, viri, feminae, docti, indocti, pueri, juvenes, senes, veniet ad te, qui primitias de carne nostra tulisti, id est carnem immunem a peccato assumpsisti. Haec est decima decimae quae summo sacerdoti in veteri lege a minoribus dabatur: haec est etiam nubes levis super quam ascendit Dominus, ut ingrederetur Aegyptum. O Domine, ad te ergo, velut ad corpus, aquilae congregabuntur, ut compleatur holocaustum.
47.83
Ad ipsum ergo, dilectissimi fratres, de hujus mundi peregrinatione suspirare, ad ipsum oculos mentis debemus attollere, qui nos pretiosissimo sanguine suo dignatus est redimere, et in dextera Dei Patris sedens, ut ejus vestigia inoffenso sequamur pede, nos misericorditer non cessat admonere. Et quia illum decet hymnus in Sion, hoc est in coelesti patria, reddamus illi, bona cogitando, loquendo et operando, vota nostra, sicut ait Propheta: Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Illius itaque benignitatem, in quantum possumus, devote imploremus, ut nobis peccata dimittat, et virtutem bene operandi concedat. Ad bene operandum cum labore consurgimus, ad vitia vero facile labimur: nam et nostra operatio, quamvis recta esse videatur, nos tamen salvare minime poterit, nisi divina nos bonitas sublevando praevenerit, et parcendo refoverit.
47.84
Quis unquam suis meritis salvari posset, si pondus hunc divinae justitiae premeret? Unde beatus Job districtionem divini examinis subtiliter perpendens, seque peccatorem esse confitens cum profundo cordis gemitu Deo dicebat lugens:
47.85
Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Gregorius:« Ecce fatetur malum, quod fecit; sed bonum quod Deo in recompensatione debeat offerre, non invenit; quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non justitia recte judicantis premat. Unde et recte per Psalmistam dicitur: Melior est misericordia tua super vitas; labia mea laudabunt te. Melior est ergo misericordia Dei super vitas, quia quamlibet videamur innocentes, apud districtum tamen judicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum dicitur: Quid faciam tibi, patenter ostenditur, quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non praeceptori sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: Bonorum meorum non eges. Humilitas autem nostrae destitutionis exprimitur, cum Deus custos hominum vocatur; quia, si ejus nos custodia minime protegit, ante occulti hostis insidias nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormitat, Psalmista iterum attestante, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Per nos namque cecidimus, sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos voluptatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiorum conatibus nitimur, sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo peccando Deum dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis ejus exstitit, cujus praecepta contempsit. Justus vero Conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum ex elatione deputavit. Sed ipsa haec contrarietas culpae facta est homini pondus poenae, ut corruptioni suae male liber serviat, qui bene servus Dei incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis jugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit. Quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae dejectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus.
47.86
« Ut enim taceamus hoc quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur: ipsa haec nostri corporis, quae salus vocatur, aegritudo est. Nam otio tabescit, opere deficit; inedia deficiens, cibo reficitur, ut subsistat; refectione lascescens, abstinentia relevatur, ut vigeat; aqua perfunditur, ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa nimis perfusione liquefiat; labore vegetatur ne quiete torpeat; quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat; fatigata vigiliis, somno reparatur; oppressa somno vigiliis excutitur, ne sua pejus quiete lassetur; vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit.
47.87
« Remotis ergo febribus cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui curanda necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudinis medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur; quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic superbia sterni. Qui enim elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluentem quotidie portamus luctum. Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, modo sustinendo dolorem dejicitur, modo falsa hilaritate relevatur. Transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita a semetipsa variatur: nam quaerens quod non habet, anxia percipit; cumque habere coeperit, taedet hanc percepisse, quod quaerit. Amat saepe quod despexerat; despicit, quod amabat. Cum labore quae aeterna sunt discit, sed eorum repente obliviscitur, si laborare desierit; diu quaerit, ut parum quid de summis inveniat. Sed ad consueta citius relabens, nec parum in his, quae invenerit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat; sed erudita, gravius contra se scientiae gloria pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subjicit; sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cujus jam foris opera vincendo restringit. In auctoris sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat, intueri vult, et non valet; requirit mire quod sibi respondere non sufficit, et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit.
47.88
Amplam se simul et angustam requirit, considerans qualem se veraciter aestimet. Ignorat quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret. Et rursus si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit, inveniret.
47.89
« Bene ergo dicitur: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis; quia, dum repulsus homo, et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat. Undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui, relicto Deo, se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed, auctore contempto, quo se fugeret non haberet. Cujus infirmitatis pondus bene quidam sapiens contemplatus ait: Grave quidem jugum super filios Adae a die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matrem omnium. Beatus quippe Job ista considerans, et quare ita ordinata sint, ingemiscens, non justitiam redarguit, sed misericordiam inquirit, ut percunctando ipse humiliter pulset, quod parcendo divina pietas immutet, ac si aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis? quia certus scio, quia perire vel ipsum, quem despicere crederis, non vis. Unde bene adhuc et humilitatem confessionis exprimit, et vocem liberae inquisitionis adjungit, dicens: Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Quibus profecto verbis quid aliud quam desiderium praestolati mediatoris innuitur? de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Esse namque a culpa liberi nequaquam possumus, quousque in corpore mortis tenemur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam funditus auferri sperat. Unde mox et poenam, quam ex origine meruit, et judicium, quod ex propria actione pertimescit adjungens, subdit: Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam. Peccanti primo homini dictum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu judicis, apertis cogitationibus, quasi post noctis tenebras demonstratur. De quo nimirum mane per Psalmistam dicitur: Mane astabo tibi, et videbo; quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Quaerere autem Dei est hominem subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo judicare. Beatus igitur Job humanae dejectionis damna considerans videat, quia in praesenti jam poena premitur, et adhuc de futuris gravius urgetur, et dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam. Ac si apertius deploret, dicens: In praesenti quidem mortem carnis jam patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem mortem districtionis tuae sententiam pertimesco. Interitum pro culpa sustineo, sed adhuc in judicium veniens, culpas restitui, et post interitum formido. Exteriorem ergo mortem considerans, dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam; interiorem etiam metuens adjungat: Et si mane me quaesieris, non subsistam.
47.90
« Quantalibet enim justitia electi polleant, nequaquam tamen sibi ad innocentiam sufficiunt, si in judicio districte requiruntur. Sed hoc nunc ad solatium suae electionis inveniunt, quod nequaquam se posse sufficere humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo tegmine a gladio se tantae animadversionis abscondunt, et quo terrorem venturi judicis praestolantes, continuo tremore trepidant, eo indesinenter agitur, ut paratiores fiant. Ad serviendum Deo sese studiose praeparant: sed quia nemo perfectus, de sua minime praesumentes justitia, Dei judicium cum timore exspectant.»
47.91
Si enim primus homo in paradiso constitutus Deo obediret, electis hominibus peccandi necessitas non incumberet. Sed quia ipse uxoris vocem audiens, Deo noluit obedire, electi in hac mortali peregrinatione, etsi velint, sine culpa non possunt vivere. Unde in Job legitur: Nullus hominum sine peccato, nec infans cujus vita est unius diei super terram. Primus igitur homo per inobedientiam peccavit, et omnes qui de illius stirpe nascuntur, vinculis originalis peccati sunt obligati. Quia ergo magis vocem mulieris quam Dei vocem audire voluit, idcirco honorem quem illi in prima creatione Deus contulit, infeliciter corrupit. Deus itaque in magna hominem dignitate condidit, cum illum animantibus cunctis post se praesidem constituit. Magnae, inquam, dignitatis fuit, quem Deus propriis manibus, id est propria virtute plasmavit, et cujus animam inspirando creavit. Nimirum leve ac supervacuum esse non potuit, quod Dei manus specialiter fecit, ejusque inspiratio animavit. Inspiravit ergo Deus in faciem hominis spiraculum vitae, et praefecit eum volucribus coeli, cunctisque animantibus terrae. Ad quid? Ad hoc videlicet, ut Deo serviret, creaturis imperaret, Deo obediret, creaturam ad serviendum sibi cogeret, Deum cognosceret, et a creatura solatium vitae acciperet.
47.92
In magna igitur dignitate, ut praediximus, homo conditus est, qua cunctis animantibus praecelleret, soli Deo serviret, mundo imperaret, praecepta Domini ad promerendam aeternam felicitatem summopere custodiret, in potestate obedientiam mandatorum, et contemptum haberet. In propria ergo illum Deus potestate reliquit, ut si praecepta vellet servare, viveret; si autem nollet, nullam de transgressione excusationem haberet, et idcirco pro meritis poenas juste lueret. Magna igitur de Dei bonitate dona perceperat; sed quia illi obedire contempsit, dignitate amissa, mortis ac maledictionis sententiam incurrit. Nullam igitur de suae praevaricationis reatu excusationem habuit, quia non ignoranter, sed ex industria, hoc est scienter peccavit; ideoque beneficiis Dei ingratus exstitit. Nam tanto devotius Deo obedire debuerat, quanto majora de ipsius largitate bonitatis dona perceperat. Ideo cuncta animantia terrae subjecta sunt illi, ut ipse humiliter subjiceretur omnium Creatori. Et sicut creatura indesinenter Dei jussu homini impendit servitium, ita homo devotum deberet Deo exhibere famulatum. Sed quid inconvenientius, quidve infelicius, quam quotidie a creaturis solatium vitae extorquere, et Deum coeli ac terrae rectorem, qui cuncta, quae sub coelo sunt, gratuita bonitate sua propter hominem creavit, contemnere? Proh dolor! Deus hominem constituit praesidem cunctis animantibus, homo vero contemnit Deum in suis actibus. Deus propria benignitate sua hominem cunctis sub coelo creaturis praefecit, homo vero per suam pravam voluntatem Deum, a quo illi cuncta haec subjecta sunt, despicit. Deus hominem formans magnam illi dignitatem tribuit, homo Deum contemnens praecepta ejus vilipendit. Deus hominem diligens constituit eum super cuncta animantia, homo, id est humanum genus Deum obliviscens adoravit idola. Quia igitur homo superbiens Deum contempsit, et privilegium dignitatis perdidit, et damnationem sibi acquisivit. Sed quamvis ipse Domini contempserit praeceptum, adhuc tamen illi creatura persolvit servitium. Requirit a creaturis indesinenter vitae solatium, et suo Creatori denegat obsequium.
47.93
Tu igitur, o homo, graviter in hac causa peccas, graviter delinquis, gravi et inexcusabili culpa te ipsum constringis, dum Creatorem despicis, et ejus imperas creaturis. Creatori servire non vis, et ad serviendum tibi creaturam cogis. Cuncta sub coelo ab eo condita serviunt tibi, et tu servitium denegas illi. Dupliciter itaque peccas, bis delinquis; dum non solum Creatori digna obsequia non rependis, verum etiam ingratus ejus beneficiis existis. Peccatum peccato superponis, quia et illi servire renuis, et debitas pro collatis tibi donis grates referre dedignaris. Cujus ergo virtute subsistis, beneficiis frueris, donis reficeris dextera sustentaris, pietate quamvis malus toleraris, fortitudinem cur non expavescis? Bonum quippe tibi fuerat et utile ejus omnipotentiam pertimescere et praeceptis parere. Tu igitur qui omnium Conditori rebellis existis et ejus imperas creaturis; qui Dominum contemnis, et creaturam ad obediendum tibi cogis; qui Dei potentiam non extimescis, beneficiis frueris; qui in his quae sub coelo sunt, exerces dominatum, et illi a quo tibi haec subjecta sunt, denegas servitium; qui ipsum non cognoscis, de cujus manu indesinenter vitae subsidia suscipis; qui dorsum, et non faciem ad illum convertis, cujus ope sustentaris; qui ipsum post tergum projicis, cujus providentia gubernaris: time Dominum te misericorditer sustinentem et patientem, ne in ejus adventu sentias eum districtum et severum judicem. Time, inquam, Dominum, a quo multa bona percipis, ne cum venerit judicare saeculum, perdat te cum impiis. Esto sollicitus, ne in aliquo praecepta illius praetereas, et velut transgressor iram ejus incurras. In omnibus obtempera praeceptis illius, ut in die districti examinis aggregari possis electis ovibus. Mandata Conditoris prae oculis habeto, ut in dextera ipsius merearis statui tempore novissimo. Propitius enim tibi erit Deus, si vitam tuam emendaveris citius. Statim ipsius gratiam consequeris, si devote illius praeceptis obtemperaveris. Mandata ergo ipsius in omnibus perfice, ut iram ejus possis evadere. Corrige tua vitia, dum te patienter exspectat, ne illius sententia te graviter puniat. Terror justi judicii ejus te a culpa revocet, ne ipsius censura te incorrigibilem damnet. Dilatio te corrigat exspectantis, ne justitia premat judicantis. Continuo illum habebis propitium, si tandem conversus emendaveris teipsum. Perfacile poteris Deum habere placatum, si in melius mutaveris vivendi decretum. Quanto ad poenitentiam tardius recurris, tanto apud Deum culpabiliorem te constituis. Ab eo enim cui pecunia diuturnitate temporis feneratur, cum usura exigitur. Quanto igitur ingratus per longinquiora vitae tuae spatia Dei beneficiis pro uteris, tanto gravioribus condemnationis te ipsum vinculis astringis. Nec jam ullam de inobedientia excusationem habere poteris, nisi ad ipsum veraciter poenitendo citius accesseris. Quid ergo retribues ei pro omnibus, quae praestitit tibi? Quid illi in recompensatione reddes donorum, qui tuorum non eget bonorum? Quid summo opifici digne offerre poteris, o homo paupercule, qui semper thesauris abundat indeficientibus? Quid illi sufficienter poteris retribuere, terra, et cinis vermiumque cibus, cujus est omnis terra et plenitudo ejus? Dei enim beneficia tibi collata, sicut excedunt numerum, sic et tuum meritum. Numerari prae multitudine non possunt a te, quia multa sunt valde. Modum excedunt, quia terminum transcendunt. Non possunt excogitari, nec humana mente comprehendi. Tua merita donis Dei non poteris aequare, nec tuo sensu illa ad plenum intelligere
47.94
Sicut ad investigandum Dei beneficia tibi ab eo praestita tuus sensus non sufficit, sic ad laudandum tua scientia non suppetit. Beneficiorum Dei magnitudo cordium superat cogitationes, et innumerabilis donorum multitudo linguae vincit laudes. Si enim totum vitae tuae cursum in Dei laudibus studueris expendere, illique sine intermissione actiones gratiarum persolvere, totisque ei viribus servire, non tamen tua obsequia illius donis poteris compensare. Quid ergo? Nunquid a laudibus est cessandum? Nunquid a bonis operibus desistendum? Nequaquam. Imo omni tempore vitae nostrae summo studio bonis debemus operibus insistere, Deum pura mente laudare, toto cordo illi adhaerere, innumeras gratiarum actiones referre, mundas ad ipsum orationes levare. Non tamen quod istis virtutibus ea, quae debemus divinis beneficiis, compensare possimus; sed ut cordis nostri voluntas his conatibus ostendatur; quatenus quod nostra imbecillitas non valet perficere, devotionis voluntas per gratiam possit obtinere. Quamvis itaque homo sit divinae potestati subditus, ejusque praecepta implere studeat in omnibus, fidem rectam teneat moribus, legem custodiat, justitiam diligat, virtutes exerceat, vitia contemnat, peccata lacrymis abluat, si fieri potest merita hominum excellat; totum tamen parum est et breve ad Dei comparationem donorum, quae nobis indignis gratuita bonitate sua in hac vita praestitit, et quae in coelesti patria, si ei obedientes fuerimus, ipsumque in omnibus et super omnia dilexerimus, praeparavit. Unde Apostolus ait: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
47.95
Sicut ergo per inobedientiam primi parentis nostri Adae, a paradisi deliciis expulsi sumus, ita per ineffabilem Dei clementiam ad paradisi gaudia nos pervenire credimus. Et sicut nos praeceptorum Dei contemptus a paradisi amoenitate extorres constituit, ita nos obedientia Jesu Christi liberatoris nostri nos ad bona, quae per eum Deus Pater diligentibus se praeparavit, pertingere fecit. Per primi hominis praevaricationem in hujus exsilii devenimus aerumnam; sed per Redemptoris nostri humilitatem vitam adepti sumus aeternam. Ideo enim semetipsum humiliavit factus obediens Patri Deo usque ad mortem, ut nos perduceret ad paradisi felicitatem. Per Adae peccatum a paradisi sedibus infeliciter corruimus, sed per Jesu Christi Salvatoris nostri justitiam ad aeternae felicitatis spem indubitanter consurreximus. Antiquus hostis nostrae felicitati invidens, spoliavit nos stola immortalitatis; Christus Deus et homo nostrae infirmitati condolens, per seipsum nos erexit ad videndam faciem sui Patris. Amen.
47.96
De hac etiam Dominica Septuagesimae quaedam in hoc sermone inseruimus, quae in ecclesiasticis libris a sanctis Patribus statuta invenimus. Primo videlicet quid dies isti significent. Secundo ubi incipiant, et ubi terminentur. Tertio de institutione eorum. Quarto de illorum officiis. Septuagesima igitur repraesentat tempus deviationis quod fuit poenae et culpae. Unde statim in prima Dominica incipit legi historia libri Geneseos, et legitur usque ad Dominicam, quae in passione Domini intitulatur, ubi agitur de deviatione, et errore primorum parentum. Deviatio dicitur cum aliquis deviat a sancto sibi et justo injuncto mandato. Sabbato ergo in Vesperis ante Septuagesimam Alleluia deponimus, et in vigilia Paschae illud resumimus. Septuagesima dicitur, quia septies decem dies habet. Haec autem Septuagesima, quam praesens agit Ecclesia, septuaginta annos repraesentat, quibus Israel sub servitute Babylonica fuit. Nam quemadmodum illi deposuerunt organa sua, dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? similiter et nos deponimus cantica laudum.
47.97
Postquam vero illis data est a Cyro rege Persarum septuagesimo anno licentia redeundi, coeperunt laetari; sic et nos in Sabbato Paschae Alleluia cantamus repraesentando eorum laetitiam. Sed tamen illi in apparatu reditus, et colligendo sarcinulas multum laboraverunt; et nos quoque post Alleluia statim Tractum subjungimus, scilicet Laudate Dominum, qui laborem significat. Illi cum laetitia redeuntes labore itineris vexabantur, et nos per totam septimanam paschalem Graduale cum Alleluia cantamus, per Graduale laborem, per Alleluia vero laetitiam designantes. Demum illi patriam intrantes plenam susceperunt laetitiam, et nos Sabbato quo terminatur Septuagesima, duo canimus Alleluia. Sed et nostra septuagesima dierum, et illorum septuagesima annorum, quasi quaedam historia totum genus humanum[ totius generis humani] ab Adam usque ad finem mundi figurat exsilium, quod revolutione septem dierum peragitur, et sub septem millibus annorum includitur, ut per septuagintadies, vel per septuaginta annos, aut per septuaginta centenas annorum intelligamus. Ab initio enim mundi usque ad Ascensionem Domini sex millia annorum computamus. Ex tunc vero quidquid temporis sequitur usque ad finem mundi, sub septimo milliario comprehendimus, cujus numerum solus Deus novit. Quemadmodum ergo filii Israel septuagesimo anno per Cyrum a Babylonica servitute sunt liberati; sic nos per Christum in sexta mundi aetate a servitute diaboli sumus redempti reddita nobis innocentiae stola per remissionem baptismi. Unde nos in Sabbato Paschae Alleluia cantamus jam spe aeternae quietis et recuperationis patriae gratulantes. Israel laborabat in operando reditum, et redeundo; et nos in Ecclesia praesenti ad impletionem decem mandatorum legis laborare debemus. Sed cum finito tempore nostri exsilii ventum erit ad patriam, tunc utraque decorabitur stola; cum corpus et anima simul glorificabuntur, quod figuratur per duo Alleluia, quae in fine Septuagesimae decantantur.
47.98
Sexagesima sonat sexies decem, et significat tempus viduitatis Ecclesiae, et moerorem illius per absentiam sponsi, licet tamen Christus sit nobis praesens secundum divinitatem. Unde dicitur: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Tamen secundum quod est homo, in coelo est, et sedet ad dexteram Dei Patris. Dantur hic tamen sponsae in remedium et solamen sex opera misericordiae, quae sunt pascere esurientes, potare sitientes, visitare infirmos, vestire nudos, pauperes et peregrinos hospitari: septima adjicitur secundum Tobiam, scilicet mortuos sepelire. Haec sunt data sponsae, ut se in eis exerceat, et ut per eorum et Decalogi observationem sibi mereatur sui sponsi januam aperiri, et jucundo illius amplexu perfrui.
47.99
Quinquagesima dicitur, quia quinquies decem sonat, et significat tempus remissionis sicut in veteri testamento quinquagesimus annus remissionis annus dicebatur. Unde in hoc tempore maxime cantatur quinquagesimus psalmus, scilicet Miserere mei, Deus, qui est psalmus poenitentiae et remissionis. Hoc igitur tempore jejunamus, ut peccatorum remissionem obtineamus; ipso praestante, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).