Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Martinus Legionensisc.1130–1203
Sermones
Serm 50.8
Choose a text More by Martinus Legionensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11726 Sermon51
50.1
SERMO DECIMUS. IN CAPITE JEJUNII.
50.1
Omnipotens Deus, fratres charissimi, nos per abrupta vitiorum ire cernens, et a se male vivendo elongari conspiciens, magis conversionem quam peccatorum mortem diligens, ut poenitendo ad ipsum convertamur, per Joelem prophetam misericorditer nos admonet, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio, et fletu, et planctu, etc. Non ergo differamus, dilectissimi, converti ad Deum, quia paratus est, ut nobis misericorditer peccata dimittat. Qui nos benigne, ut ad se convertamur invitat; vult praestare indulgentiam, qui vocat ad poenitentiam quasi misericordiosissimus Dominus, ut ad se convertamur, praecipit; quasi piissimus pater nobis ad se conversis peccata dimittit. Si enim nobis parcere noluisset, nunquam nos ad poenitentiam invitaret; convertimini ad me, inquit, in toto corde vestro. Non ait: Convertimini ad me ex parte, sed in toto corde, id est in toto intellectu, in tota memoria, in tota voluntate, et in tota dilectione. Unde convertemur, et ad quem? De servitute scilicet diaboli ad Deum, de dominio crudelissimi hostis ad dulcissimum Dominum, de imperio inimici ad patrem piissimum, de manu callidissimi raptoris ad liberatorem misericordiosissimum, de malo ad summum bonum, de hoc saeculo nequam ad paradisum, de terris ad coelum, de conversatione perversorum hominum ad societatem angelorum, de carcere ad palatium, de theatro ad regnum, de imis ad sublimia, de vitiis ad virtutes, de iniquitate ad justitiam, de miseria ad felicitatem, de labore ad requiem, de tristitia ad gaudium, de morte perpetua ad aeternam vitam. Et quomodo convertemur ad Deum? in jejunio videlicet, fletu, et planctu, et scissione cordis. Qualiter nos oporteat ad Deum converti, et vitiorum tenebras abjicere, atque in die virtutum coram eo honeste ambulare, Paulus apostolus, alibi docens, ait: Nox praecessit erroris scilicet, dies, id est lumen evangelicae praedicationis Christi, appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, peccata videlicet, et carnis vitia, quae animam ad aeternas perducunt tenebras, et induamur arma lucis, de quibus ait: Per arma justitiae a dextris, et a sinistris, ut in die, hoc est in Christo, vel in doctrina Christi, honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini, id est imitamini novum hominem Dominum nostrum Jesum Christum, nova ejus praecepta opere perficientes. Quod ergo ait Dominus, ut convertamur ad eum in jejunio, et fletu et planctu, hoc est quod nobis praedicat Paulus, ut non ambulemus in comessationibus, et ebrietatibus, nec in cubilibus, et impudicitiis, sed honeste et hoc in die, hoc est in praeclara Christi doctrina, qui verus Sol justitiae est, et dies aeternitatis. Huic etiam simile est quod princeps apostolorum Petrus fideles admonens, ait: Obsecro vos tanquam advenas, et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam. Recognoscamus ergo, fratres charissimi, et recogitemus quali honore nobis omnipotentis Dei legatio sit accipienda. Quod si legatio ab aliquo terreno rege, aut indiculus sive sigillum ad nos veniret, nunquid non mox, aliis curis postpositis, prompta voluntate, et cum omni devotione litteras acciperemus, et legentes implere satageremus? Et ecce Rex coelorum ac terrae, omniumque creaturarum conditor, Redemptor noster et reparator per Joelem prophetam suum dignatus est nobis mittere litteras suas, non ut aliquod sibi necessarium a nobis servitium quaerat, sed quod ad salutem nobis aeternam prodesse possit, innotescat. Ipse itaque nobis ostendat, qualiter nos ad se converti praecipiat.
50.2
Convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro, et caetera. Praecepta ista, fratres charissimi, utilia sunt valde, et digna omni acceptione, sine quibus nemo potest pertingere ad patriam claritatis aeternae. Haec saluberrima Dei mandata pervenire faciunt exsecutores suos ad aeterna gaudia; haec admonitio salutaris indicium est divinae dilectionis, nisi enim nos quamvis malos, ut piissimus Pater diligeret, nequaquam ut ad se converteremur, invitaret. Summa itaque cum devotione debemus suscipere litteras, quas nobis per prophetam misit; quia qui praecepta medici contemnit, ipse se interficit. Nimirum qui Dei praecepta contemnit, non ad vitam, sed ad perpetuam mortem tendit. Revera mandatorum Dei contemptus non hominem ad requiem, sed ad aeternos pertrahit cruciatus. Legatio igitur Dei omnipotentis non est nobis despicienda sed cum summa dilectione amplectenda, summoque studio opere implenda. Convertimini, ait, ad me in toto corde vestro. Quasi diceret: Si ad me vultis converti, non simulate, sed in toto corde convertimini. Causa timoris mei simul et amoris divitias contemnite vitae transeuntis. Si veraciter mundum vultis relinquere et redire ad me, ciborum delicias et vestimentorum mollitiem respuite. Si mihi toto corde adhaerere vultis, prius agite poenitentiam de perpetratis culpis. Non solum poeniteat vos peccata commisisse, sed et bona, quae facere debuistis, non fecisse. Corpora vestra jejuniis macerate, maculas peccatorum lacrymis abluite. Jejunet caro a cibis, et mens a vitiis. Per ciborum abstinentiam caro debilitatur, sed spiritus roboratur; jejuniis et vigiliis corpus serviat, mens vero orationi devote insistat. Abstinentia et vigiliis homo exterior exerceatur, interior autem in contemplationem sui Creatoris erigatur. Insistat manus operibus misericordiae, et mens interius contemplationi divinae. Cilicium interius corporis membra cooperiat, manus eleemosynas pauperibus tribuat. Cinis et luctuosus habitus involvat corpus, mens autem compatiatur miserorum necessitatibus, pungat carnem asperitas sacci, lavet lacryma maculas peccati. Saccus in poenitentia squalentia et tabescentia membra tegat, oculus vero lacrymarum rivos emittat.
50.3
Iterum propheta subjungens, ait: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, praestabilis super malitiam, ac si apertius propheta cohortaretur populum ad poenitentiam in verbo Domini dicentis: Convertimini ad Deum in toto corde vestro, non solum in labiis, sed in toto intellectu, voluntate et operatione; in jejunio videlicet, ut in futuro satiemini, et fletu, ut rideatis; et planctu, ut consolemini: et scindite, id est aperite corda vestra per confessionem fidei, quae quasi utres plena sunt peccatis, et nisi scissa sponte fuerint, rumpentur, et non vestimenta vestra, sicut mos est Judaeis facere tempore tristitiae, vel angustiae. Et sic convertimini ad Dominum Deum vestrum, quem fecerunt peccata alienum, et ne desperetis, etiamsi delicta magna fuerint; quia benignus, et misericors est, scilicet naturaliter pius, et non vult mortem peccatorum, sed poenitentiam, patiens, et multae misericordiae, id est non statim punit, sed spectat; praestabilis super malitia, scilicet praestans misericordiam post poenitentiam de malitiis. Praestabilis, inquit, super malitia, id est afflictione poenitentium juxta illud, sufficiat diei malitia sua. Et iterum: Si est malum in civitate quod Dominus non fecerit? Quia vero dixerat Dominum misericordem et patientem, ne magnitudo clementiae faceret negligentes ad poenitentiam agendam, subdit propheta sub quadam interrogatione, dicens: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Quasi diceret: Hortor vos ad poenitentiam, praedico Dei clementiam, sed tamen quia profundum sapientiae, et scientiae Dei penetrare non possumus, sententiam tempero, potius opto quam praesumo.
50.4
Sequitur: Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Ac si diceret: Quis scit si convertatur ab ira, scilicet ad misericordiam, et ignoscat peccatis nostris, et relinquat, id est tribuat post se, id est post vindictam, et suum flagellum, benedictionem, hoc est remissionem peccatorum? Quis scit, inquit, si convertatur, et ignoscat Deus? hoc est impossibile sciri aut difficile, et ideo tutius est agere poenitentiam quam permanere in culpa, et accepta remissione, offeremus sacrificium et libamen Domino Deo nostro. Unde Psalmista: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Iterum subjungens, ait: Canite tuba in Sion; sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera. Praedicatores et prophetas in hoc loco hortatur sermo divinus, ut praedicent poenitentiam antequam veniat hostilis gladius, sive alia quaelibet pestis demoliens fructus. Quasi diceret: Superius vos monui ad poenitentiam et per commonitionem crudelitatis hostium, et per commemorationem meae clementiae; nunc autem iterum iterumque praecipio: Canite tuba in Sion, id est publice praedicate poenitentiam in Ecclesia; sanctificate jejunium bona voluntate, oratione, et operatione; vocate coetum, synodum, vel congregationem; congregate populum, ut qui dispersus a Deo erravit, congregatus serviat Deo; sanctificate Ecclesiam, ut nullus sit in ea immundus, vel non sanctificatus, pravo fermento tota massa corrumpatur; coadunate, id est eligite senes tam aetate quam sapientia, bonis moribus et scientia, ut aliis praebeant exemplum bene vivendi, et doctrinam; vel ideo senes jubentur adunari, ut saltem in extremo vitae termino poeniteant; congregate parvulos, quibus dicitur: Lac vobis potum dedi, non escam. Et sugentes ubera, et de quibus ait Propheta: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem: nulla ergo sit aetas, quae non convertatur ad Deum, quia nullus est super terram, nec infans unius diei sine peccato, qui si non tenetur actuali, tenetur originali. Sequitur: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, ad hoc videlicet, ut jejunent, et non serviant operi nuptiali, sed vacent orationi. Iterum dicit: Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini. Duo erant altaria, unum in templo, quod dicitur incensi, et aliud in porticu ante fores templi, quod est holocaustorum. Unde nunc dicitur, inter vestibulum et altare, id est in spatio, quod erat inter altare incensi, et holocaustorum altare. Dicatur ergo, inter vestibulum et altare, id est in porticu, quae vestit interiorem domum, loco scilicet convenienti poenitentiae et confessioni plorabant sacerdotes, qui dicunt cum Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Ministri Domini, qui debent flere cum flentibus, et alios ad fletum monere, et dicent, id est docent quid sacerdotes dicere, et quomodo Deum debeant deprecari. Parce, Domine, inquiunt, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes, ac si dicerent: Parce, Domine, hoc est dimitte peccata, parce populo jam tuo, quia poenitet, prius non tuus dum peccaret; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, scilicet Israel, ut gentibus serviant; ut dominentur eis nationes, daemones scilicet, qui, dum sumus impoenitentes, dominantur nobis. Iterum subjungit, dicens: Quare dicunt in populis, ubi est Deus eorum? ac si diceret: Quare dicunt in populis, qui comparantur erucae, locustae, brucho et rubigini; ubi est Deus eorum? id est quare permittis dici a populis, ubi est Deus eorum, quem defensorem et adjutorem putabant? quare non juvat vos Deus vester?
50.5
Sequitur: Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. Quasi diceret: Cum praedicta implesset populus et sacerdotes, amavit Deus terram suam, quam prius despexerat; ac si apertius diceretur: Zelatus est Dominus terram suam, scilicet ultus, quia primum flagellavit populum suum, sed postea placatus poenitentia eorum, pepercit populo suo. Et respondit Dominus, et dixit populo suo. Respondit non tantum ad verba, sed ad facta, id est ad poenitentiam eorum. Populo agente poenitentiam in tantum parcit Deus, ut eos sua responsione dignos faciat, et hoc quotidie videmus fieri in Ecclesia. Et dixit Dominus populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini in eis, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. Ac si diceret: Ecce, qui peccantibus immisi vobis erucam, bruchum, rubiginem, per quae omnes fruges vestrae sunt vastatae, jam per poenitentiam conversus sum ad clementiam, et eruam vos ab Assyriis, et si in bonis perseveraveritis, replebo vos omnibus bonis. Ac si apertius diceretur: Mittam vobis frumentum, panem videlicet, qui de coelo descendit, et vinum quod laetificat cor hominis, et oleum quod exhilarat faciem. et replebimini in eis, ut vetus tristitia peccatorum, frumenti, vini et olei, id est virtutum laetitia temperetur. Allegorice omnis anima terra Domini est, in qua seminat; sed si peperit zizaniam, id est vitia, Dominum offendit; si vero poenitet, et dicit: Parce, Domine, zelatur Dominus terram suam, et dignatur suo eam alloquio consolari, dicens: Mittam tibi frumentum, vinum, et oleum, virtutes scilicet, quibus bona operari et peccata vitare possis. Sequitur: Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus, et eum qui ab aquilone est, procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam, et desertam. Quasi diceret: Non dabo vos captivos ultra opprobrium in gentibus, et eum qui ab aquilone est, populum scilicet Assyriorum habitantem in partibus aquilonis, procul faciam a vobis, et si venerit, expellam eum in terram inviam, id est in aliquam gentem desertam a Deo, in qua non habitat Spiritus sanctus, et desertam, quia non habet Dei notitiam. Juxta litteram non aquilo, sed auster solet locustas adducere: non enim ex frigore veniunt, sed ex calore. Sed quia de Assyriis per similitudinem locustarum loquebatur, aquilonem interponit, ubi non veram locustam sed Assyrios et Chaldaeos intelligamus. Unde dicitur: Ab aquilone exardescent mala super inhabitantes terram; non dabo, inquit, vos ultra opprobrium in gentibus, illis scilicet de quibus supra dixit, populus multus, et fortis, et caetera; vel gentibus, id est daemonibus, unde est illud: Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem; sed adversus principes et rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus Servat metaphoram, et juxta situm provinciae sic loquitur, quasi de locustis, et non de hostibus loqui videatur. Hieronymus enim dicit agmen locustarum suo tempore fuisse, quae postea misericordia Dei inter vestibulum et altare, hoc est inter crucis et resurrectionis locum, sacerdotibus et populis clamantibus: Parce, Domine, populo tuo, vento surgente, in mare primum, et novissimum sunt praecipitatae; sed et cum acervi morientium locustarum ex undis in littora virtute maris essent repulsi, putredo, et fetor noxius exivit, qui aere corrupto hominibus et jumentis pestilentiam intulit. Iterum subjungit, dicens: Faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum. Quasi diceret: Convertam faciem ejus, illius scilicet ferocissimae gentis, ut prima pars ejus sit ad mare orientale, ubi quondam fuit Sodoma et Gomorrha, et aliae civitates quae versae sunt in mare, quod Mortuum dicitur, eo quod nulla ibi vivunt animalia. Et convertam extremam partem ipsius ad mare, quod est ad occidentem et ducit Aegyptum in cujus littore sunt Gaza, Ascalon, Azotus, Jope, Caesarca, et aliae civitates.
50.6
« Idem mare Mortuum, ut ait beatus Isidorus, lacus Asphalti vocatur, propter quod nihil gignit vivum, nihilque recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves. Sed et quaecunque viventia mergenda tentaveris quacunque arte demersa, statim resiliunt, et quamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur; neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia, in profundum merguntur; nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur. Lucernam accensam ferunt supernatare, exstincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est bituminis, et est in Judaea, inter Jericho et Zoaram. Longitudo ejus usque ad Zoaros Arabiae dirigitur stadiis septingentis octoginta; latitudo vero ejus stadiis centum quinquaginta usque ad vicina Sodomorum.»
50.7
Propheta itaque mare Mortuum vocat orientale, mare Novissimum occidentale. Mystice prima pars illius ferocissimae gentis, id est impugnatio daemonum convertitur ad mare orientale, in his qui ei aperiunt januam peccati; et novissima pars ad mare occidentale, apud quos videlicet usque ad extremum vitae permanserit Assyrius, id est diabolus. Iterum dicit: Et ascendet fetor ejus, et putredo illius, quia superbe egit. Juxta litteram factum est hoc de Chaldaeis tempore Ezechiae, quando una nocte centum octoginta quinque millia ab angelo in castris occisa sunt; et interfecta est illa pars castrorum, quae ad mare orientale respicit, id est ad Sodomam, et posterior, quae respiciebat ad mare quod ducit Aegyptum, quorum corpora, quia igne consumpta, et in terram sunt redacta. Quod sequitur de fetore, non de corporibus Assyriorum, sed mystice est intelligendum, et ascendet, inquit, fetor ejus in eos videlicet qui sibi magna promittunt, et per superbiam cadunt, ne sit tutus homo fragilis, et ascendet putredo ejus, quia quanto crescit in virtutibus, tanto timeat, ne corruat vitiis. Sequitur: Noli timere terra, exsulta et laetare, quoniam magnificavit Dominus, ut faceret. Superius comminatus non prospera pollicetur, et lacrymas non in risum vertit. Quasi diceret: Exsulta terra, inquit, et laetare de promissionibus Domini, quia semen Dei ariditate tua perdideras, quoniam magnificavit Dominus, ut faceret misericordiam tibi, ita ut etiam jumenta multiplicentur, quae superius fame et siti periisse leguntur; et solitudines laetis novalibus complentur, eo quod populus ad poenitentiam sit conversus. Nolite timere animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. Quasi diceret: Nolite timere animalia regionis populi scilicet fideles ad pascua aeternae viriditatis praedestinati, qui dulcedine verbi Dei pascimini, quia germinaverunt speciosa deserti, gentilitas videlicet, quae, suscepto evangelicae praedicationis semine, attulit fructum centuplum; lignum etiam attulit fructum suum, lignum scilicet crucis attulit fructum passionis Christi. Ficus, id est Spiritus sanctus, et vinea scilicet sermo Dei dederunt virtatem suam, id est largitatem.
50.8
Iterum aggratulando conversis ad Deum per poenitentiam dicit: Et vos, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio. Ac si apertius diceretur: Vos specialiter, filii Sion, id est Ecclesiae, exsultate per poenitentiam, qui ante alieni fuistis a Deo per peccata, et laetamini in Domino Deo vestro, non in hujus mundi delectationibus, quia dedit vobis doctorem justitiae, id est Christum qui vos docebit omnem veritatem, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum, pristinam scilicet doctrinam fidei, id est legis veteris, et serotinum, novum videlicet testamentum, sicut in principio benedictionis. Quantum ad litteram matutinus imber est qui tunc venit, quando messis seritur; serotinus vero venit, quando messis debet colligi: mystice matutinus imber est fides, serotinus autem perfectio operum, vel imber matutinus cognitio Dei, quae post fidem datur, serotinus plenitudo ejusdem cognitionis. Sequitur: et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo: et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, rubigo, et eruca, fortitudo mea magna, quam misi in vos, et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis nomen Dei vestri, qui fecit vobiscum misericordiam, et mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum, et scietis, quia in medio Israel ego sum. Ac si aperte diceret: Implebuntur areae frumento, id est tanta erit abundantia frugum, ut post saturitatem vestram multa remaneant in areis et in torcularibus, et redundabunt torcularia vino et oleo, frugibus scilicet virtutum faciet vos abundare. Hac voce magna copia designatur, ut et aliis possint praebere quod ipsis superest: et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, rubigo et eruca, id est non patiar perire ubertatem quam praeteritis annis perdidistis. Per quot annos famem sustinuistis, per tot iterum annos duplicabo fructus. Reddam, inquit, vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, rubigo et eruca, quae vix movetur, et levi tactu conteritur, in qua et magna Dei fortitudo, et hominis fragilitas demonstratur, sicut per ciniphes in Aegypto, qui tam parvi sunt ut vix cernantur. Poterat quidem Deus cuncta diluvio operire, vel fulmine cremare, sed per potentiam suam, et fragilitatem nostram per hujusmodi minima animalia ostendit. Si enim haec sunt fortiora homine, unde gloriatur terra et cinis? Reddam, inquit, vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, rubigo et eruca, fortitudo mea magna, quam misi in vos, daemones scilicet, qui ultores sunt eorum, qui operantur malum, sicut ille, qui decepit Aab, et qui Saulem vexavit: Hujusmodi tortoribus tradit Paulus peccatores in interitum carnis. Novitianus, et quidam alii haeretici dicunt hominem post peccatum non posse per poenitentiam reformari in pristinum statum. Hic error plane hoc loco destruitur, cum Dominus in tantum recipit poenitentes, ut eos vocet populum suum, et asserat non confundendos, et se in medio eorum habitaturum, et eos nullum alium habitaturos Deum, sed in eum toto corde confisuros, qui in eis maneat in aeternum.
50.9
Revera omnipotens Deus sicut essentialiter est bonus, sic erga conversos misericors est, et pius; et sicut perseverantes in malitia juste punit, ita per poenitentiam ad se revertentes benigne suscipit. Necesse est itaque, dilectissimi, ut Dei justitiam in omnibus laudemus, et in quantam miseriam ab exordio nostrae creationis cecidimus, cum lacrymis ad memoriam reducamus. Peccatores nos esse fateamur, et ad quas devoluti sumus aerumnas, flendo ante oculos mentis revocemus: et cum beato Job, qui non solum sui, sed etiam totius humani generis infelicitatem luget, dicamus: Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus? lactatus uberibus? Non ideo haec loquitur beatus Job, quod abortivum se esse optet, sed ut quibus modis primus homo in paradiso peccando nos secum in hujus mundi exsilium miserabiliter dejecit, lugens insinuet. Quanto enim subtilius humani generis casus considerat, tanto amarius calamitatem illius deplorat. Gregorius:( Tribus modis primum hominem antiquus hostis tentavit in paradiso, suggestione videlicet, tentatione, consensu.) Quatuor quippe modis peccatum committitur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu et defensione, nunc latenter, nunc aperte, nunc consuetudine, nunc desperatione. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem: culpa enim quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit, qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo nostri generis parente non ignoratur. Serpens suasit; quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est; quia carnalis sensus ad verba serpentis mox se delectatione substernit. Assensum vero Adam praepositus mulieri praebuit; quia, dum caro in delectatione rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri culpam noluit; quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur, iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque, vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, beatus Job considerat, et omnes nos, imo totum humanum genus in quot peccatorum gradibus sit lapsum, deplorat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus? lactatus uberibus? Prima enim vulva conceptionis fuit lingua malae suggestionis, sed peccator in vulva moreretur, si moriturum se homo in ipsa suggestione cognosceret, qui tamen ex utero egressus est, quia postquam in peccato eum suggerens lingua concepit, foras mox etiam delectatio rapuit. Post egressionem vero exceptus est genibus, quia cum ad delectationem carnis prodiit, nimirum culpam per consensionem spiritus subjectus cunctis sensibus, quasi suppositis genibus consummavit. Sed genibus exceptus, etiam uberibus est lactatus. In consensu enim culpae addicitur spiritus sensibus, multa causa fiduciae argumenta subsecuta sunt, quae natam in peccato animam virulento lacte nutrierunt; et ne aspera mortis supplicia metuerent, blandis hanc excusationibus foverunt. Unde et primus homo post culpam audacior exstitit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi, ipsa dedit mihi, et comedi. Qui quidem per timorem semetipsum absconsurus fugerat, sed tamen requisitus innotuit. Quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe qui peccatum si liceat non punire, non deserit. His ergo, sicut dictum est, quatuor modis culpa ut in corde agitur, etiam opere perpetratur. Ait enim beatus Job, non solum semetipsum, sed etiam humanum genus amarissime lugens, atque omnibus nobis peccata, quibus a paradisi deliciis expulsi sumus ad memoriam revocans, simulque exemplum utile lugendi praestans: Quare non in vulva mortuus sum? etc. Vulva quippe peccantis hominis est culpa latens quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum in tenebris abscondit. Egressus, inquit, ex utero non statim perii? A vulva de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit, etiam in aperto committere non erubescit: quasi enim ab occultationis suae vulva processerant, de quibus propheta dicebat: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Sequitur: Quare exceptus genibus? Quia nimirum cum peccator jam de iniquitate sua non confunditur, iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur. Quasi genibus peccator fovetur, ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur, ut vigeat.
50.10
« Cur lactatus uberibus? quia dum prodere culpam in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit ut eo nequaquam ad correctionem redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit inordinate formidat. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et quibus praecipitiis in foveam iniquitatis mersus sit intendat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? id est cur a carnis vita mortificare me nolui? Egressus ex utero non statim perii? id est postquam ad apertam iniquitatem exivi, cur me saltem perditum non cognovi? Utique in suo judicio humanum genus periisset, si in suo reatu se perditum cognovisset. Quare, inquit, exceptus genibus? id est etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustinens foveret? Cur lactatus uberibus? id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam, vel falsae spei fiduciam, vel lacte miserae desperationis enutrivi?
50.11
« Cum enim culpa in usum venerit, ei jam animus, etiamsi appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. Unde fit ut tenebrosus animus cum solvi non valet, ad quaedam se falsae consolationis solatia inclinet, quatenus venturum judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos reprehensibiles invenerit, penitus non occidat: cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum lingua similium consentit, cum etiam male gesta laudibus exaggerant; unde fit, ut incessanter crescat culpa favoribus nutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur: unde per Salomonem dicitur: Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. An non lactatur de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et iniquus benedicitur? Sciendum quoque est, quod tres illi modi peccantium juxta descensus sui ordinem facilius corriguntur; quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitavit. Adhuc quippe mortuus jacet qui latet in peccato. Jam quasi extra portam educitur, cujus iniquitas usque ad verecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetrationem nequitiae etiam usu consuetudinis gravatur; sed hos Dominus ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia, non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae consuetudinis pressos lumine sui respectus illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiantibus discipulis agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est, ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur, de quo et bene dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Mortui enim mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatores favoribus premunt. Quid enim est aliud peccare, quam occumbere? Sed qui peccantem laudibus efferunt, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt: erat autem mortuus et Lazarus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe illum mulieres obruerant, quae et ejus mortem vivificatori Jesu Christo nuntiabant. Unde et protinus ad lucem redit; quia, cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicite cogitationes vivant, quae eum ab illicitis operibus bona suadendo revocent, et aeternae vitae cum eo recta operando restituant.» Mortuus itaque fetens, id est in peccato perseverans, et falsae adulationis aggere pressus tenebrarum opera per divinam inspirationem celeriter abjiciat, et a desperationis, vel consuetudinis morte de transactis culpis humiliter poenitendo resurgat; longam peccandi deserat consuetudinem, et de Dei bonitate speret salutem. Usum malae actionis quantocius relinquat, et ad divinae misericordiae spem indubitanter se erigat. Deserat perversae vitae malitiam, et peccatorum suorum exspectet indulgentiam. Illecebrosae carnis affectus omnino exstinguat, et in bonis operibus sese studiose exerceat, suaeque salutis spem in Dei misericordia defigat. Unusquisque ergo proximum suum, ne perseveret in malis, castiget, et ad bene agendum sollicitet; increpandi sunt peccatores de suis pravis actibus, non efferendi falsis laudibus. Unde dicitur: Linguae adulantium alligant animas in peccatis. Qui ergo vult peccantes ad viam salutis, quae Christus est, reducere, mala ipsorum studeat eis ad memoriam revocare, sicut Dominus praelatum Ecclesiae, per prophetam efficaciter admonet, dicens:
50.12
Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. Ac si apertius Deus, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur, et vivant, doctori Ecclesiae, imo universo doctorum ordini sub Isaiae persona praeciperet, dicens: Clama, ne cesses, a praedicatione; quasi tuba exalta vocem tuam ut ab omnibus possis audiri; et annuntia populo meo exsecrabilia scelera eorum, idololatriam videlicet, homicidia, furta, falsa testimonia et his similia; et domui Jacob peccata eorum, damnabilia quasi adhuc possunt resipiscere. Ubi vero omni apostolorum collegio praecipitur: Super montem excelsum, ascende tu qui evangelizas Sion, nec buccina, nec tuba assumitur, sed montem ascendere jubetur, et propria voce personare praecipitur.
50.13
Hic autem, quia peccatores sunt, et deorsum quibus est nuntiandum, non jubetur in montem ascendere, sed tantum vocem exaltare sicut tubam et futura supplicia nuntiare, quia sicut mortui sunt resuscitandi: unde beatus Paulus ait: Canet tuba, et mortui resurgent. Revera omnipotens Deus naturaliter pius est et misericors, qui etiam populum suum vocat peccatores et indignos; ac si diceret: Videant Judaei qualem patrem suis exigentibus culpis perdiderunt, qui etiam populum suum vocat eos, qui a se peccando recesserunt. Sequitur: Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens, quae justitiam fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. Quasi apertius de Judaeis loqueretur Deus: Me de die in diem, id est quotidie quaerunt ore, et si non corde, ad templum, et ad synagogas conveniendo, legem a me per Moysem datam inquirendo, et scire vias meas volunt; actiones videlicet et voluntates meas, et hoc faciunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Justitiam non fecerunt, quia idola adoraverunt, et judicium Dei sui dereliquerunt, legem scilicet vel fidem veram, ex quibus justus vivit; et tamen vias Dei scire volunt. Ac si apertius illis Deus loqueretur, dicens: Vos justitiam non fecistis et judicium meum dereliquistis. Cur ergo exaudiam vos, sicut illos, qui hodie in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum, et verum hominem confitentes. Quia ergo solis me labiis honoratis, corde autem longe a me receditis, me de die in diem non veraciter, simulate quaeritis, quae praecipio facere non vultis, vestrae petitionis effectum obtinere minime potestis, eo quod male petatis. Quasi gens, inquit, quae justitiam fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. Justitia Christus intelligitur, qui omnes justificat, qui Deus Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Judaei ergo justitiam non fecerunt, judicium reliquerunt, quia Christum, qui est justitia sempiterna, quae de coelo prospexit, negaverunt, dicentes: Non est ipse. Iterum subjungens, ait: Rogant me judicia justitiae, et appropinquare Deo volunt. Ecce alia Judaeorum temeritas. Quasi enim in bona conscientia fidentes judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Rogant me, inquit, judicia justitiae. Ac si diceret: Rogant me, scilicet, ut faciam judicia justitiae, et quasi ideo non exaudiam, quia ipsi appropinquare Deo volunt non opere, sed tantum voce. Unde dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Deo enim non appropinquatur loco, sed merito. Judaei falsa justitia gloriantes Deum justitiae arguunt, quasi bona opera non respiciat, dicentes: Quare jejunavimus et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Obliti sunt veteris historiae, quia non respexit Dominus ad munera Cain, eo quod non recte cum fratre dividebat, cui charitatem Dei invidebat. Quare, inquiunt, jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras et nescisti? Vae illis, qui esuriem putant esse virtutem. Unde est illud: Jejuno bis in Sabbato. Ac si apertius dicerent: Quare jejunavimus, et non aspexisti jejunium nostrum quasi gratum? humiliavimus, id est affliximus animas nostras jejunando, et non aspexisti? id est non placuit tibi. Quibus respondens Dominus dicit: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Quasi diceret: Ideo vestra non aspicio jejunia, quia sunt sine misericordia, nec pro me jejunatis, sed pro humana laude et vana gloria. Ideo forsitan Judaei saepe jejunabant, ut repetendis debitis vacarent. Ac si apertius diceret Dominus: Ecce in die jejunii non mei, sed vestri invenitur carnalis voluptas vestra, in cibis videlicet lautioribus, voluntas autem mea non invenitur ibi in bonis operibus, quia, dum omnes debitores vestros repetitis, non jejuniis et orationibus, sed repetendis vacatis debitis. In hoc etiam quod non habentes debitores repetitis, mihi violentiam facitis. Jejunium ergo acceptum Deo non solum perficitur abstinendo a cibis, sed etiam ab operibus illicitis.
50.14
Iterum subjungens, ait: Ecce ad lites, et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Ac si aperte dicat: Ecce ad lites et contentiones exterior homo vester jejunat; interior vero vescitur carnibus draconis, qui datus est in escam populis Aethiopum. Exigitis etiam quae non commodastis, et econtra resistentes, impie pugno percutitis Deus ergo non reprehendit jejunia, sed quae obsunt jejuniis. Ne ergo videatur reprobare jejunium, ut piissimus pater consulendo ait: Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Ac si diceret: Si vultis ut exaudiam vos, nolite jejunare sine operibus misericordiae sicut usque ad hanc diem, nec pro laude hominum, dum oratis in synagogis, et in angulis platearum, ut videamini ab hominibus; sed intrate in cubicula vestra, et clauso ostio, veraciter orate Patrem vestrum, ut audiatur in excelso clamor vester. Iterum docens qualiter jejunare debeant, ait: Nunquid tale est jejunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Ac si apertius diceret: Nunquid tale est jejunium quod elegi quale vos agitis, per totum videlicet diem non emendare a moribus pravis, sed affligere hominem animam suam, abstinendo a cibis, non ab operibus illicitis? Nunquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum, et cinerem sternere? Quasi diceret: Nunquid contorquere quasi circulum, inclinando scilicet ad pedes caput suum, vel in circuitu sicut monachi, exterius tantum, et saccum induere, et cinerem sub se sternere? Quae utique bona sunt, si bono animo fiant. Ostenso quale jejunium Dominus reprobet, ostenditur etiam quale laudet, cum subinferetur: Nunquid istud vocavi jejunium, et diem acceptabilem Domino? Non. Sed hoc est magis jejunium, quod elegi; dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Aperte hoc loco septuaginta Interpretes, pro colligationibus et fasciculis, transtulerunt, omnem scripturam iniquam conscinde, falsa videlicet chirographa, quibus saepe pauperes deprimebant impie. Si enim impium est ab eis debitum exigere, qui non possunt reddere, multo magis ab illis, qui non debent. Ac si aperte diceretur: Dissolve colligationes impietatis, falsas scilicet chartas, quibus dicebant obligatos pauperes esse. Solve fasciculos deprimentes, falsa videlicet chirographa, quibus innocentes opprimebant feneratores. Non prohibet in hac lectione sua repetere, sed ostendit ab eis qui non possunt reddere, vi extorquere, vel ab eis qui non debent, debita exigere, impium esse. Dominus tamen qui non venit legem solvere, sed implere. prohibet in Evangelio sua quemque repetere. Moraliter autem colligationes impietatis, et fasciculos deprimentes, peccata intelligimus, quae in die jejunii proximis dimittere jubemur, ut nobis dimittat Deus, et securi dicamus: Dimitte nobis debita nostra, etc. Sequitur:
50.15
Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Quasi diceret: Dimitte eos liberos a servitute, qui pro fame se vendiderunt, et qui confracti sunt longa servitute. Ut jam superius dictum est saepe Judaei detinebant pauperes in servitutem ultra terminum constitutum: Et omne onus servitutis scilicet, vel peccati, disrumpe. Iterum subjungens, ait: Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam. Ac si diceret: Non alienum, sed tuum panem. Et si totum non potes dare, ut multis prosit, frange saltem uni esurienti; et ne causeris de paupertate, quia multos non habes panes, ex ipso uno communica pauperi. Unde dicitur: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Quod manducaturus eras, si non jejunares, da pauperibus, ut jejunium tuum non sit marsupii lucrum, sed saturitas animae, et spirituale pabulum. Et egenos, vagosque, a quibus non exspectes mutuum, induc in domum conductam, etiamsi non habes tuam propriam. Si non habes panem, praebe tectum, et accipe coelum. Unde beatus Petrus: Hospitales invicem sine murmuratione. Forte dicit aliquis: Debitores non habeo, quid faciam, ut suscipiatur jejunium meum? Qui hoc dicit, frangat esurienti panem suum, et egenos vagosque inducat in domum suam, et acceptabile erit jejunium ejus. Allegorice panem esurientibus frangimus, cum fidem Christi, qui est panis vivus, et Scripturam sacram, quae nobis est spiritualis victus, aliis manifestamus. Egenos et vagos in domum inducimus, cum discordantes ad fraternam pacem, et charitatis unitatem revocamus. Sequitur: Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Ac si apertius diceretur: Cum videris nudum, fide scilicet, virtutibus et operibus bonis, operi eum verbo videlicet et exemplo, juxta illud: Qui habet duas tunicas, det non habenti. Et carnem tuam, peccatorem scilicet tibi similem, ne despexeris, considerans teipsum, ne et tu tenteris( Galat VI). Quasi diceret: Proximum in qualibet necessitate recognosce tui similem, mortalem, passibilem, unde dicitur: Visitans speciem tuam, non peccabis. Tropologice, qui jejunat ab omnibus malis, et vult jejunium suum respici, non solum declinet a malo, sed etiam faciat bonum, ut solvat omne vinculum iniquitatis, quo simplices haereticorum fraudibus ligati sunt. Unde dicitur. Declinantes in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Hujusmodi enim qui fracti sunt, dimittere debet vir ecclesiasticus, atque dissolvere omnem scripturam haereticorum. Unde propheta: Vae qui scribunt iniquitatem, etc.; frangat quoque doctrinae panem esurientibus; nam Dominus fractos panes apostolis tradidit, quos eis in septem sportis, et duodecim cophinis comminutos, atque confractos in Evangelio, non integros sicut erant in lege dereliquit, ut haberent quod pauperibus erogarent, quos non habentes calorem fidei, et extra Ecclesiam algentes frigore infidelitatis, inopes atque peregrinos inducat in domum Ecclesiae, et operiat incorruptionis pallio, ut tunica Christi vestiti non maneant in sepulcris, quod de eo legimus qui possessus a daemonum legione in monumentis mortuorum habitabat nudus. Cumque haec fecerit, carnem suam non despiciet, id est specialiter domesticos fidei, quos dixerunt septuaginta Interpretes, domesticos seminis tui ne despexeris. Iterum subjungens, ait: Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur. Quasi diceret: Cum haec supradicta feceris, tunc erumpet, quasi sol in mane lumen tuum, et sanitas tua, id est remissio peccatorum citius orietur. Sicut matutina lux dissolvit tenebras, ita lumen veritatis fugat errorem. Iterum dicit: Et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Ac si apertius dicatur: Justitia tua, id est bona opera anteibunt faciem tuam ad praesentiam judicis sive ad aeternam beatitudinem; et gloria Domini, id est Filius Dei de quo in Psalmis dicitur: Exsurge, gloria mea; colliget te in protectione misericordiae. Justitia, quae Christus est, qui omnes justificat, anteibit faciem tuam ad gloriam. Unde dicitur: Vado parare vobis locum: et gloria Domini, ipse scilicet Christus, colliget te, id est suscipiet ad se, qui dixit: Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Colliget te, inquit, ut glorificeris apud Deum et homines. Sequitur: Tunc invocabis, et Dominus exaudiet. Quasi diceret: Invocabis corde, ore, opere; et Dominus cujus voluntatem fecisti, exaudiet te, id est beneficiis respondebit. Clamabis et dicet: Ecce adsum ad remunerandum, qui adfui in boni operis auxilium.
50.16
Iterum qualiter semetipsum emendare, et proximis misereri debeat, admonens, dicit: Si abstuleris de modio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Ac si apertius diceretur: Si abstuleris de medio tui catenam peccatorum, de qua dicitur: Funes peccatorum circumplexi sunt me; et desieris digitum extendere, id est notare proximos, vel eis detrahere, hoc est non solum non cogites, et non facias haec, sed ne detrahas proximo: Et cessaveris loqui quod non prodest, sed obest: cum effuderis larga pietate animam tuam, id est voluntatem compatientem esurienti, panem videlicet corporalem, vel spiritualem, et animam afflictam quacunque angustia repleveris quocunque beneficio, non solum sustentando, sed etiam, si potes, satiando, orietur in tenebris peccatorum tuorum fugandis lux tua, id est Christus, et tenebrae tuae, id est peccata tua erunt sicut meridies, hoc est sicut claritas justitiae. Unde dicitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Etiam subdens, ait: Et requiem dabit tibi Dominus Deus tuus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Ac si diceret: Cum tenebrae tuae fuerint sicut meridies, tunc etiam Dominus Deus tuus dabit tibi aeternam requiem, et implebit splendoribus animam tuam, virtutibus scilicet, vel Deitatis visione, secundum illud Davidicum: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum; et ossa tua liberabit, virtutes scilicet, ne deficiant; vel corpus tuum in die judicii suscitabit, et ab igne perpetuo simul et animam liberabit. Sequitur: Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. Hortus irriguus paradisus voluptatis est, quem plantavit Dominus Deus a principio, id est Ecclesia. Fons in medio paradisi Christus est, cujus non deficiunt aquae spiritualis doctrinae, quae Ecclesiam irrigant, et hoc est, eris quasi hortus irriguus. O fidelis anima vel sancta Ecclesia! Dicatur ergo apertius: O fidelis anima vel sancta Ecclesia! eris quasi hortus irriguus, virtutum videlicet floribus et bonorum operum fructibus conspicuus, et sicut fons aquarum spiritualium, id est similis Christo capiti tuo: quia, cum apparuerit, similes ei erimus: cujus non deficient aquae; quia coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient.. Et aedificabuntur, inquit, in te deserta saeculorum; fundamenta generationis et generationis suscitabis. Judaei referunt haec ad restaurationem, quae facta est sub Zorobabel, et Jesu sacerdote magno, vel ad illam, quam delirant futuram in ultimo; sed melius ac veracius ad Ecclesiam referuntur. Fundamenta ergo Ecclesiae patriarchas, prophetas, apostolos, et similes illis dicit: unde Psalmista: Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Fundamenta igitur Ecclesiae sancti Patres Veteris et Novi Testamenti sunt. Christus vero fundamentum est omnium, praeter quod, ut ait Paulus, nemo potest aliud ponere. Dicatur itaque apertius: O Ecclesia! praeter supradicta aedificabuntur in te per fidem deserta saeculorum, conventicula scilicet Judaeorum, quae propter incredulitatem fuerant deserta; fundamenta generationis et generationis utriusque populi suscitabis credendo, et confitendo Christum verum hominem, et verum Deum. Etiam Ecclesiae doctorem congratulando alloquitur, dicens: Et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas iniquitatum. Ac si diceret: O Ecclesiae doctor! vocaberis aedificator sepium, id est sanctarum doctrinarum, quibus munitur Ecclesia; avertens semitas iniquitatum, id est errorum, in veram pacem et quietem, quae Christus est.
50.17
Iterum subjungens, ait: Si averteris a Sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaberis Sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem: Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui. Quasi diceret: Si averteris a Sabbato pedem tuum, ne transgrediaris, hoc est ne mala facias in die sabbati, facere voluntatem tuam carnalem in die sancto meo, qui est omni tempore celebrandus, et celebrans Sabbata Domino dedicata, vocaberis Sabbatum delicatum, id est Deo acceptum, et sanctum Domini gloriosum, hoc est purum; et in operibus tuis glorificaveris eum, diem videlicet Sabbati, dum non facis vias tuas, actiones scilicet pravas, et non invenitur voluntas tua, ut scilicet nec opere pecces, nec voluntate; et ut non loquaris sermonem otiosum; tunc scilicet cum supradicta feceris, delectaberis super Domino, non in mundanis. Unde dicitur: Delectare in Domino; et dabit tibi petitiones cordis tui. Et sustollam te super altitudinem terrae viventium, in aeternam videlicet beatitudinem, id est in sublimitate aeternae stabilitatis, hoc est enim solum elementum immobile et solidum. Unde dicitur ad Loth: In monte salvum te fac. Et cibabo te haereditate Jacob patris tui, patria scilicet vera coelesti, quam dedi Jacob, cujus filius es per fidem et operationem, vitia et peccata supplantando. Cujus enim quisque imitator fuerit, ejus dicitur filius; tunc nimirum peccata et vitia supplantamus, si veraciter poenitendo, non solum a cibis, sed etiam a vitiis jejunamus. Per jejunia namque et misericordiae opera supplantantur vitia; nostrum quippe acceptum fit jejunium, quando mens interius flagrat dilectione Dei et proximi, et manus exterius libenter ministrat pauperi; in multis quoque delinquimus, sed per humilem poenitentiam, nos veniam consequi a Deo credimus: ipse interius exteriusque non solum cogitationes, sed et omnia opera nostra subtiliter conspicit, et tamen nobis de peccati perpetratione moerentibus clementer ignoscit. Omnes actus nostros, nullo impediente obstaculo considerat, sed per lacrymarum compunctionem pie nobis culpas relaxat. Unde beatus Job divinae cognitionis excellentiam solerter intelligens, ac de suis peccatis suppliciter veniam postulans, dicebat Deo:
50.18
Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. Gregorius:« Gressus nostros Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus, et gressus dinumerat et peccatis parcit, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas ergo enumerat, cum nos ipsos ad singula, quae fecimus, deflenda convertit: quas misericorditer relaxat, quia eas, dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur: unde adhuc subditur: Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Signata sunt quasi in sacculo delicta nostra, quia hoc quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluerimus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti exeat ad publicum judicii; unde etiam per Moysen dicitur: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? in die ultionis reddam illis. Cum vero pro malis quae fecimus, disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec inultam hic deserit, nec in judicio puniendam servat. Signat igitur delicta, quia ea hic subtiliter attendit, ut feriat; curat vero quia haec per flagellum funditus relaxat, unde iniquitatem quoque illius persecutoris sui, quem in terra prostraverat, signando curavit, cum de illo ad Ananiam dixit: Vas electionis mihi est iste ut portet nomen meum coram regibus et gentibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Cum enim adhuc pro transactis excessibus venturas minatur passiones, profecto hoc quod deliquerat, in corde signatum tenebat; sed procul dubio delicta ejus signando, curaverat, quem vas electionis vocabat. Vel certe peccata nostra signantur in sacculo, cum mala quae fecimus, sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis, nisi sacculus Dei? ubi dum studiose conspicimus per quanta delinquimus, peccata nostra quasi in Dei sacculo signata portamus. An non peccatum suum David signatum tenebat in sacculo, qui dicebat: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper? Et quia culpas, quas nos intuendo, et poenitendo cognoscimus, pius nobis Conditor relaxat, recte post signata in sacculo delicta, subjungit: Sed curasti iniquitatem meam. Ac si aperte dicat: Quae modo signas, ut poenitendo videam, agis procul dubio, ne in retributione videantur. Per poenitentiam quippe, ut nubem peccata delentur, et quasi nebulam, ne in judicio appareant, annullantur. Per cordis contritionem, et dignam de commissis satisfactionem peccatorum veniam consequi credimus, et Deo, a quo peccando longe recessimus, appropinquare non dubitamus.» His ergo sanctae Quadragesimae diebus jejuniis et vigiliis necesse est, charissimi, ut corpora nostra castigemus, si Deum habere propitium quaerimus. Quaeramus eum insistendo operibus bonis, quatenus illum invenire placatum possimus in die necessitatis. Sciendum tamen est, quia qui illum in praesenti vita bona operando non quaesierit, in futura eum minime invenire poterit, quod Isaias propheta testatur, dicens:
50.19
Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. Ac si diceret: Quaerite Dominum fide, opere et simplicitate, dum inveniri potest, id est dum vivitis, dum poenitentiae locus est; invocate eum in veritate, dum prope est, scilicet dum tempus habemus. Unde beatus Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Modo potest inveniri Deus merito fidei, et non potest videri; in futuro autem videbitur, et tamen a peccatoribus non invenietur. Quasi diceret: Quaerite Dominum toto corde, dum prope est, ne vestris vitiis recedat a vobis, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et laetus occurrit filio revertenti. Quaerite ergo illum bona operando in hoc praesenti saeculo, si eum quaeritis invenire placatum in futuro. Sequitur: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum. Ac si aperte dicat: Derelinquat impius viam suam pravam, hoc est declinet a malo, et faciat bonum, et vir iniquus cogitationes suas pessimas, de quibus dicitur: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? et revertatur bona operando ad Dominum, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat; et ad Deum nostrum, quoniam ut clementissimus pater multus est, id est multum misericors est ad ignoscendum. Iterum subjungens, ait: Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae, neque viae vestrae, viae meae. Ac si aperte dicat: Ne putetis difficile esse quod spondeo, considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia; et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas. Quasi diceret: Et misereri volo, et possum, quia cogitationes meae non sunt mutabiles, sicut cogitationes vestrae in deterius mutantur, ut in libro Psalmorum scribitur: Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum. De meis autem cogitationibus dicitur: Consilium Domini in aeternum manet: cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Non sunt ergo cogitationes meae, cogitationes vestrae, neque viae vestrae pravae, viae meae rectae dicit Dominus, quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Ac si diceret: Sicut exaltantur coeli angelorum a terra hominum, sic exaltatae sunt viae meae rectae a viis vestris pravis, et immobiles atque inscrutabiles cogitationes meae a cogitationibus vestris, quoniam vanae sunt. De quibus dicitur: Cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
50.20
Alia similitudine ostendit Isaias, quia multus est ad ignoscendum, dicens: Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti; sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Ac si aperte dicat: Quomodo descendit imber et nix de coelo, id est evangelica doctrina de nubibus, hoc est de apostolis; et illuc ultra non revertitur, sed dilectione Dei et proximi inebriat terram, id est terrenorum corda, et infundit eam aqua viva de qua dicitur: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, et sic germinare eam facit fructus justitiae, et dat semen serenti, id est filios spirituales praedicanti verbum Dei, et panem spiritualis doctrinae comedenti, se videlicet in sanctis disciplinis exercenti. Unde dicitur: Mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum invenies eum, hoc est panem doctrinae tuae, et gratiam spiritualem cunctis infunde, et in novissimo praemia recipies. Sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Hic a Deo Patre fit promissio de salute Judaeorum et gentium. Ac si Deus Pater apertius loqueretur dicens: Sic erit Verbum meum quod egredietur de ore meo, Filius meus scilicet qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud me, et Deus erat Verbum. Cum venerit plenitudo temporis, omnia supradicta perficiet, Verbum, inquit, quod egredietur de ore meo, juxta illud videlicet quod scribitur in Proverbiis: Ego ex ore Altissimi prodivi.
50.21
Aliter. Verbum quod egredietur de ore meo, de ore scilicet prophetarum et apostolorum, per quos Christus praedicabitur populis. Os enim Dei Patris Christus est, per quem Deus Pater mundo manifestatus est. Unde ipsi dicit in Evangelio: Pater manifestavi nomen tuum hominibus. Os etiam Christi sancti praedicatores fuerunt, qui eum universum mundum praedicaverunt. Sequitur: Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ac si diceret Deus Pater: Postquam Verbum mihi coaeternum, quod egredietur de ore meo ad liberandum humanum genus, perfecerit voluntatem meam in novissimis diebus, iterum redibit ad me acquisito regno, et sedebit a dextris meis secundum illud Psalmistae: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Non revertetur, inquit, ad me vacuum, sed faciet de redemptione humani generis, quaecunque volui. Unde est illud evangelicum: Pater non reliquit me solum quia quae placita sunt ei, facio semper. Et prosperabitur in his ad quae misi illud. Quasi diceret: Prosperabitur etiam secundum hominem in his ad quae misi illud, praedicando scilicet et ad fidem populos convertendo. Unde dicitur: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia apud Deum et homines.
50.22
Derelinquat ergo impius, ut supradictum est, viam suam pravam, et vir iniquus cogitationes suas pessimas, et revertatur toto corde ad Dominum, poenitendo, et non tantum gravia peccata, sed et venialia in hoc jejunii tempore lugendo; quia multa levia efficiunt unum grande, sicut solent ex minutis et parvis guttis immensa flumina crescere. Levia vero, id est venialia peccata si per poenitentiam dimissa non fuerint in hoc saeculo, per ignem transitorium purgabuntur in futuro; graviora autem vel criminalia, si per quotidianas lacrymas et per dignam satisfactionem hic non fuerint dimissa, in futuro nihilominus erunt insolubilia ac damnabilia. Unde Paulus apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificaverit, aurum, argentum, lapides pretiosos, fenum, ligna, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia uniuscujusque opus ignis probabit. Si cujus opus manserit quod superaedificat, mercedem accipiet; et si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Multi lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt quod super fundamentum Christi peccata capitalia aedificent, et peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et sic postea ad vitam aeternam pervenire. Intellectus iste, dilectissimi fratres, corrigendus est, quia non capitalia, sed minuta peccata purgantur, quia ipsi se seducunt, qui sibi in illo transitorio vel purgatorio igne taliter blandiuntur.
50.23
De ipsis tamen majoribus sive minoribus peccatis aliqua commemoranda sunt, ne se aliquis inaniter excusare conetur et dicat: Nescio quae sunt venialia vel criminalia peccata. Nos autem breviter ex venialibus sive criminalibus quaedam dicamus, ne peccantibus desperationem faciamus. Sacrilegium videlicet, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, perjurium, rapina, avaritia, superbia, iracundia, ebrietas, et si quae sunt talia. Si ergo aliquis ista sibi graviora peccata dominari cognoverit, nisi digne poenituerit eaque longe ante cum lacrymis, suspiriis, jejuniis et largis eleemosynis emendaverit, in illo transitorio igne purgari non poterit, sed aeterno, ut credimus, incendio ardebit. Ideo transitorius ignis dicitur quia per eum quorumdam electorum animae transire ad requiem creduntur; vel quod transeat, nec in aeternum permaneat. Leviora autem peccata licet pluribus sint nota, ex eis tamen propter minus intelligentes dicamus aliqua. Quoties in cibo, vel potu plus accipimus quam necesse est; si plus loquitur aliquis, vel tacet quam oportet; si pauperem importune petentem exasperat, et si sanus corpore aliis jejunantibus prandere praesumat, et somno deditus tarde ad ecclesiam surgat; uxorem habens si eam excepto filiorum desiderio, cognoverit; si carceratos et infirmos non visitaverit; si discordes ad concordiam non revocaverit; si otiosis verbis intentus fuerit; si incaute juraverit; si aliquem maledixerit, cum scriptum sit: Neque maledici regnum Dei possidebunt; vel si aliqua interdum illicita cogitaverit, haec, et his similia ad minora pertinent peccata, sine quibus haec praesens vita transiri non valet: et ideo continuis orationibus, largioribus eleemosynis, jejuniis, et caeteris misericordiae operibus, maxime quae per eorum indulgentiam, qui in nos peccant, assidue redimantur. Quidquid enim de istis peccatis minimis, id est venialibus, a nobis redemptum in hoc saeculo non fuerit, igne transitorio purgandum est. Sed si veraciter poenitentiam agimus, et tribulationibus pro Deo affligimur, et si in adversitatibus Deo gratias agimus, et minus nos confitemur pati, quam meremur, peccata ipsa in hoc saeculo purgantur, ut in futuro ignis purgatorius aut parum aut nihil inveniat quod exurat. Tandiu enim, ut sancti doctores asserunt, in illo purgatorio igne moras habebimus, donec peccata consumantur, quae commisimus. Dicunt etiam quia ignis ille durior est, quam quidquid in hoc saeculo poenarum aut videri, aut sentiri, aut cogitari potest.
50.24
Gregorius etiam in libro Dialogorum Petro interroganti, utrum post mortem purgatorius ignis credendus sit, satis convenientia introducens testimonia, non solum de purgatorio, verum etiam de aeterno igne, ita respondens ait:« Ambulate, inquit Dominus, dum lucem habetis ne tenebrae vos, comprehendant. Per prophetam quoque ipse Dominus ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te( item propheta: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est, quod Paulus apostolus exponens, dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salomon quoque ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus, ex quibus nimirum sententiis constat, quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur; sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit: Si quis in Spiritu sancto blasphemiam dixerit, non remittetur ei nec in hoc saeculo, nec in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse relaxari: quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur; sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosusque sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa etiam ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant, sciunt: aut in rebus non gravibus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat, Christum esse fundamentum atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit ignis probabit, si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quamvis hoc de igne tribulationis in hac vita nobis adhibito possit intelligi; tamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum dixit, per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc insolubilia, sed ligna, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat.»
50.25
Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus meruerit, ut illic obtinere salutem possit. Si ergo dilectissimi ardorem utriusque ignis purgatorii scilicet et aeterni evadere quaerimus, necesse est ut non solum gravia, sed et levia peccata vitemus. Si a futurae vitae cupimus liberari incendiis, oportet nos vitam nostram corrigere non solum a gravioribus, sed etiam a levioribus culpis. Emendemus peccata nostra per puram confessionem, dum adhuc vivimus, ne post hanc vitam gehennae tradamur ignibus. Peccata namque vulnera sunt animae. In hoc igitur sacro jejunio, dum tempus habemus, vulneribus animae medicamenta poenitentiae apponamus, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus. In hac enim tantummodo salutis die conceditur nobis licentia poenitentiae. Qui devote illam in hoc acceptabili tempore non acceperit, in futuro eam nequaquam invenire poterit. Unde beatus Job inter caetera, quae ad eruditionem sanctae Ecclesiae protulit, loquitur, dicens: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
50.26
Gregorius« Versus iste tanta majore disputatione indiget, quanto hoc quod dicit, si negligatur, acrius dolet. Hic nimirum non illud judicium designatur, quod per aeternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per confessionem diluit: ad illud quippe venire non desiderat, quisquis se per illud damnare formidat. Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium, profecto ostenditur esse quoddam judicium, quod quandoque etiam a damnatis et reprobis desideretur. Et quod est illud judicium, nisi hoc de quo Paulus apostolus dicit: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Et de quo per prophetam dicitur: Non est judicium ingressus eorum; et de quo David ait: Honor regis judicium diligit; ut videlicet, quia qui jam Dominum honorat ex fide, sollicite judicet, quid ei debeat in operatione. Unde rursum scriptum est: Judicare coram Domino, et exspecta eum; coram Domino judicatur qui corde Dominum conspicit, et actus suos sub ejus praesentia sollicita inquisitione discernit, quem tanto quisque securus exspectat, quanto quotidie vitam suam suspectus examinat: qui enim ad aeternum ejus judicium venerit, non jam coram illo, sed ab illo judicatur. De hoc quoque mentis judicio obliviscenti animae per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut judicemur simul; narra si quid habes ut justificeris. Debet enim uniuscujusque mens et causas suas apud Dominum, et causam Domini contra se sollicita inquisitione discutere. Debet caute pensare vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis illius perverse videndo responderit: quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: Cogitationes justorum judicia: accedunt enim ad secretarium judicis intra sinum cordis, et considerant quam districte quandoque feriat, qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae se egisse meminerunt; puniunt flendo, quod perpetrasse intelligunt; subtilia timent divina judicia, etiam de his quae in semetipsis intelligere fortasse non possunt. Vident enim videri divinitus, quod ipsi in se per humanitatem non vident, conspiciunt districtum judicem, qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorum etiam Patrum residere conventum cum eo pariter contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta se contempsisse reprehendunt, atque in hoc secreto interioris judicii ipsa mentis suae exsecutione constricti, poenitendo feriunt, quod superbiendo commiserunt. Ibi namque adversum se quidquid se impugnat, enumerant; ibi ante oculos suos, omne quod defleant, coacervant; ibi quidquid per iram districti judicis decerni possit intuentur; ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent.
50.27
Nec deest in hoc judicio mente concepto omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat: nam conscientia accusat, ratio judicat, timor allegat, dolor excruciat. Quod judicium eo certius punit, quo interius saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enim, cum causam hujus examinis contra se aggredi coeperit, ipse est exactor, qui exhibet; ipse reus, qui exhibetur. Odit qualem fuisse se meminit, et ipse, qui est, semetipsum insequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversus semetipsum fit quaedam in animo rixa parturiens cum Deo pacem. Hanc cordis rixam Dominus requirebat cum per prophetam dicebat: Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: quid feci?. Ista humani cordis rixa Dominus placatus est, cum prophetae suo de Achab rege semetipsum accusante, vel reprehendente loqueretur dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus. Quia ergo in potestate nostra est internum mentis nostrae contra nos subire judicium, recognoscendo accusemus nosmetipsos quales fuimus; poenitendo torqueamus; non cessemus, dum licet, judicare quod fecimus; audiamus iterum caute quod dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Reproborum namque esse proprium solet, semper prava agere et nunquam quae egerint, retractare. Omne enim quod faciunt caeca mente pertranseunt, factumque suum, nisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contra electorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere, et omne, quod turbidum profluit, ab intimis exsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescunt membra, proficit corpus, mutatur species, nigredo capillorum albescit in canis; omnia haec nobis nescientibus aguntur in nobis, ita mens nostra per momenta vivendi ipso curarum usu, a semetipsa permutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia ad interiora nostra residentes, profectus nostros quotidie, defectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem est ire; et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis sopitur; quia sui negligens et propositum robur insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis, dum nescit, senescit. Unde et per prophetam super Ephraim specie dicitur: Comederunt alieni robur ejus et nescivit; sed et cani efflusi sunt in eo, et ipse ignoravit. Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendo se discutit, ab hac ipsa vetustate sua lota lacrymis, et moerore incensa renovatur, et quae jam pene inveterata fuerat, per subministrata interni amoris studia novum calet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitae veterascente, discipulos admonet, dicens: Renovavimini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis: sed ad haec agenda valde exempla Patrum et sacri eloquii praecepta nos adjuvant.
50.28
Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis jussionibus aurem praebemus, alia nos contemplata, alia audita succedunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dum imitatione provocatur. Unde bene ad Moysen dicitur: Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens mane ligna per singulos dies. Altare quippe Dei est cor nostrum in quo jubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Deum charitatis flammam indesinenter ascendere: cui per singulos dies sacerdos ligna subjiciat, ne exstinguatur. Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summi sacerdotis effectus est sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium; et sicut Joannes apostolus in Apocalypsi ait: Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Sacerdos ergo in altari ignem nutriens quotidie ligna subjiciat, id est fidelis quisque, ne in eo flamma charitatis deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium, quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Nam quasi quaedam fomenta igni dare est, in exercitatione charitatis vel Patrum exempla, vel praecepta Dominica ministrare. Quia enim interna novitas nostra ipsa quotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum se nostrae vetustatis extenuat, per Patrum testimonia, et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur, ut mane ligna per singulos dies congerantur: haec quippe non fiunt, nisi cum nox caecitatis exstinguitur; vel certe quia mane prima pars diei est postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc primo loco quisque fidelium cogitet, ut quod in se jamjamque quasi deficit quibus valet, nisibus, studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altare Domini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis Patrum exemplis, et Dominicis testimoniis reparetur. Bene autem illic subjungitur: Et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum; nam quisquis in se hunc ignem charitatis accendit, semetipsum utique holocaustum imponit, quia omne judicium, quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium mactat, in ara se sui cordis imponit et igne charitatis accendit. De qua hostia pacificorum adipes redolent, qua interna novae vitae impinguatio inter nos et Deum pacem, scilicet odorem nobis suavissimum reddit, quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari. Nunquam profecto de altari ignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Interna quippe contemplatione agitur, ut omnipotens Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur.
50.29
Quod autem divinis admonitionibus, et praecedentium Patrum exemplis adjuti de hujus vitae profundo liberamur, bene etiam per prophetam Jeremiam in puteo missum, signatum est, qui ut levetur ex puteo, tunes ad eum, et panni veteres deponuntur. Quid enim funes, nisi praecepta Dominica figurantur, quae quia nos in mala operatione positos et convinciunt, et eripiunt, quasi ligant, et trahunt, coarctant, et levant? Sed ne ligatus his funibus, dum trahitur incidatur; simul etiam panni veteres deponuntur, quia ne divina praecepta nos terreant, antiquorum Patrum nos exempla confortant, et ex eorum comparatione placere nos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus, ligemur funibus, id est praeceptis Dominicis astringamur. Intersint panni veteres cum quibus melius teneantur funes, praecedentium scilicet confortemur exemplis, ne infirmos nos, ac timidos praecepta subtilia vulnerent, dum levant. Quasi quosdam pannos veteres apostolus Paulus subjungebat, cum sublevandis discipulis praeceptis suis spiritualibus exempla veterum commodaret, dicens: Sancti ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et paulo post: Habentes itaque tantam nubem impositam testium, deponentes omne pondus, et circumstantias peccatorum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Et iterum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt in nomine Domini verbum salutis, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Superius videlicet dum spiritualia praecepta loqueretur, quasi funes miserat; postmodum vero memorans exempla majorum, quasi veteres pannos adhibebat. Excitati ergo tot vocibus praeceptorum, adjuti tot comparationibus exemplorum, ad corda nos redeamus: discutiamus omne quod agimus; et quidquid in nobis divinae rectitudinis regulam offendit, accusemus, ut apud districtum judicem ipsa nos accusatio excuset. In hoc enim mentis nostrae judicio tanto citius absolvimur, quanto nos districtius reos tenemus; nec ad haec agenda perdenda sunt tempora, quibus vacat; quia ad haec agenda post hujus vitae tempora non vacat. Inaniter quippe versiculus iste non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Idcirco namque memoramur quod tunc non possumus, nec nunc quod possumus, negligamus. Sed ecce negotia occupant, quae nobis incessanter opposita a considerandis nobis mentis nostrae oculum declinant. In istis namque visibilibus, quae intuemur, cor nostrum extra se spargitur, et quid de se intrinsecus agatur, obliviscitur, dum extrinsecus occupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suis quasi quibusdam clavis illud pungit, ut evigilet, ut homo occulta super se judicia, quae pressus torpore dissimulat, terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superius diximus, ipso usu vitae veteris mens male assueta deprimitur, et in haec quae exspectat exterius quasi dormiens sopitur; quia postquam semel se ad appetenda visibilia foris fudit, a contemplandis invisibilibus intus evanuit. Unde nunc necesse est, ut quae per visibilia spargitur, de invisibilibus judiciis feriatur.
50.30
Igitur, fratres charissimi, dum venire in judicium ad Deum in potestate habemus, necesse est ut de transactis culpis poenitentiam humiliter accipiamus, ne vana mentis securitate decepti ad supplicia subito rapiamur. Ut enim jam dictum est, si venire ad conscientiae judicium gratis in hac vita noluerimus, in futura ad aeternae damnationis judicium inviti veniemus. Libenter itaque per puram confessionem judicemus nosmetipsos in hoc saeculo, ne propter mentis duritiam, et impoenitens cor condemnemur in futuro. Sed quid est poenitentia, vel quae utilitas in ea? Secunda tabula post naufragium est poenitentia, ut ait beatus Hieronymus; quia, si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam peccando corruperit, poenitentiae remedio illam recuperare poterit. Prima tabula est baptismus, ubi vetus homo deponitur, et novus induitur; secunda poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Est enim poenitentia interior, et est poenitentia exterior. Poenitentia exterior sacramentum est, interior vero virtus mentis, et utraque est causa salutis, et justificationis. A poenitentia coepit Joannis praedicatio dicentis: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. Quod autem praeco docuit, idem post Veritas praedicavit. Poenitentia dicitur a poenitendo, qua quis punit illicita, quae commisit. Est etiam poenitentia, ut ait beatus Ambrosius, Mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere. Item Gregorius: Poenitere est anteacta peccata deflere, et flenda non committere: nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat, et adhuc avaritiae aestibus anhelet? Unde Hispaniarum doctor Isidorus: Irrisor est, non poenitens, qui adhuc agit unde poenitet, nec videtur Deum deprecari vel poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis reversus ad vomitum, et poenitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et tamen peccare non desinunt. Quisquis igitur jam peccata sua novit deflere, toto mentis conamine a peccatis debet recedere. Quod Isaias propheta peccatoribus praecipit, dicens: Lavamini, mundi estote. Lavatur, et mundus est; qui et praeterita plangit, et iterum plangenda non committit. Lavatur, et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit; et post lacrymas ea quae fleverat, repetit. Inanis est enim poenitentia, quam sequens culpa coinquinat vel commaculat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. Item beatus Gregorius: Qui peccata plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit. Item beatus Augustinus, ne peccata iterari debeant, ait: Cavendum est ne quis existimet nefanda illa crimina qualia qui agunt regnum Dei non consequuntur, quotidie perpetranda et eleemosynis quotidie redimenda. In melius est enim vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis propitiandus est Deus, non quodammodo ad hoc emendus, ut ea semper liceat impune committere. Item Pius papa ait: Nihil prodest homini jejunare, et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur. Ille igitur, ut jam supra scripsimus, irrisor est, non poenitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate, vel opere committere non desinat. Ille etiam qui post lacrymas repetit quae flevit, lavatur ad tempus, sed mundus non est, id est illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea non perseverans. Item illud: Inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, sic est intelligendum: Inanis est, scilicet carens fructu sui ipsius, quam sequens culpa coinquinat. Illius enim poenitentiae fructus est vitatio gehennae, et adeptio gloriae. Mortificatur enim illa poenitentia, et alia anteacta bona per peccatum sequens, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt, et quam haberent, si peccatum non succederet. Itaque, ut ait beatus Augustinus: Poenitere est poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo quod commisit peccando. Ille poenam tenet qui semper vindicat in se quod dolet commisisse. Poenitentia ergo est vindicta semper puniens in se quod dolet fecisse. Sed quid restat nobis nisi dolere in omni vita nostra. Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si vero finitur poenitentia quid relinquitur de venia? Unde B. Augustinus: Tandiu gaudeat, et speret quisque de Dei gratia, quandiu sustentatur a poenitentia.
50.31
Solemnis vero poenitentia, ut ait beatus Ambrosius, est illa quae fit extra ecclesiam in manifesto, id est ad ostium ecclesiae in cinere et cilicio, quae pro gravioribus, horrendisque ac manifestis tantum delictis imponitur, et non est iteranda propter reverentiam sacramenti, ne vilescat, et contemptibilis hominibus fiat, de qua beatus Augustinus ait: Quamvis caute, et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto magis fuerit contemptibilis, quis tamen audeat dicere Deo: Quare huic homini qui post poenitentiam primam rursus se constrinxit laqueis iniquitatis, adhuc iterum parcis? Iteranda est itaque poenitentia, si graviora denuo iterentur peccata, sed non solemniter ut prima, ne vilescat. Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus injungitur criminibus ait: Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis, vel in morum vitio constat, semper culpa haec reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi poenitentiam agere; sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia vero peccata quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, semperque redimuntur. Communia dicit peccata venialia, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae sicut saepe committuntur, ita per poenitentiam frequenter redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia solemnis: nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemniter.
50.32
Sunt nonnulli, quos poenitet peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi quaedam vitia in quibus delectentur, non advertentes Dominum simul mutum et surdum a daemonio liberasse. Unde beatus Augustinus ait: Per hoc docet nos Dominus, nunquam sanari nisi de omnibus peccatis: si enim ipse vellet peccata ex parte sanari, habentem septem daemonia perficere potuit, sex expulsis, expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero daemonum ab alio ejiciens, nullum relinquit de omnibus, qui liberatum possideret; ostendens, quia si etiam peccata sint mille oportet de omnibus poenitere. Nunquam enim aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberaverit. Totum enim hominem sanavit in Sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione; indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum esse inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui unum crimen reservat, de alio recipiet veniam? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum ostendit se perseverantem in peccatis. Quaedam enim impietas infidelitatis est ab illo, qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Jam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad baptismi puritatem conatur ducere, recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet ut abluat saltem lacrymis mentis. Sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant. Sciat itaque se culpabiliter durum, qui deflet dura damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit lacrymis. Unde etiam beatus Augustinus poenitentes admonens, dicit: Poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate in melius vitam et reconciliamini Deo. Poenitentiam agis, genua figis, et rides? Subsannas poenitentiam Dei, si poenitentiam agis poeniteat te; si te non poenitet, nec poenitens es. Si ergo poenitet, cur iterum malum facis? Si fecisse malum poenitet, noli iterum malum facere. Si adhuc facis, non es certe poenitens. Innocentius papa, quae sit falsa paenitentia aperte insinuat, dicens: Admonemus fratres nostros, episcopos scilicet ac presbyteros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus peccatis de uno solo agitur poenitentia, vel cum sic agitur de uno ut non discedatur ab alio.
50.33
Illa ergo sola vera est poenitentia, quae peccatum delet, quod illa sola facit, quae peccatum corrigit; si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare non valeat, quod peccavit, potest ei dimitti. Demit enim injuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum, vel vitam, et hujusmodi, et tamen si poenituerit cum amore condignae satisfactionis peccati veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulit, quam reddere potest, de illo peccato poenitere, ac veniam consequi nisi restituat ablatum. Quandiu enim res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur
50.34
In perfectione autem poenitentiae tria sunt consideranda, vel observanda, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes os aurei: Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre, ut in corde ejus sit contritio, in ore confessio, et in opere tota humilitas. Haec est fructifera poenitentia, ut sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet corde, ore et manu, ita tribus modis satisfaciamus Deo. Sunt enim tres pcccati differentiae, ut ait beatus Augustinus, videlicet in corde, in facto, in consuetudine, vel in verbis tanquam tres mortes: una quasi in domo, scilicet cum in corde consentitur libidini; altera quasi prolata jam extra portam, cum in factum procedit assensus; tertia vero cum malae consuetudinis tanquam mole premitur animus, noxiae defensionis clypeo armatur quasi in sepulcro jam putans. Haec sunt tria genera mortuorum quos Dominus legitur suscitasse. Huic ergo triplici morti triplici remedio occurritur, contritione videlicet, confessione et satisfactione. Compunctio commendatur nobis, ut ait Propheta: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, etc. Confessio ubi dicitur: Justus in principio accusator est sui( Prov. XVIII): vere enim confitetur qui se accusat, qui exsecrando malum sibi imputat. Et Psalmista nos ad confessionem invitans, ait: Effundite coram illo corda vestra; quia Deus adjutor noster in aeternum. Ac si diceret: Evacuate coram Deo corda vestra non coram hominibus, quia tunc ipse videt, cum veram confessionem facimus. Effundite, dico, lacrymabiliter deprecando, humiliter confitendo, veraciter poenitendo, non fallaciter sperando. Vel effundite coram illo, id est consideratione illius, vel dum ille suscipiat; vel effundite, id est transcendite corda vestra, ut de illo cogitare sufficiatis. Ac si aperte diceret: Transit quidquid concipis praeter Deum, ipse manet. In ipsum effunde quidquid sollicitudinis concipit cor tuum. Ideo coram illo effundite corda vestra, quia quod per vos non potestis, ipse faciet. Adjutor noster est perducendo in aeternum, misericors vocando, justificando, conservando. Satisfactio etiam a Joanne praecipitur ubi ait: Facite fructus dignos poenitentiae: videlicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpae, sit qualitas et quantitas poenae. Ideo poenitentiae discretio valde necessaria est, ut illa gerat quae Augustinus tradit, dicens: Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae: et quali hoc fecit tentatione, et in ipsis vitiis multiplici exsecutione. Oportet enim fornicantem poenitere secundum excellentiam sui status vel officii, vel secundum modum meretricis, et in modo corporis sui, qualiter turpitudinem egit, si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret etiam poenitens quantum perseveraverit in peccato, et defleat quod perseveranter peccavit, et quanta fuit victus impugnatione: sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec spectant tentationem, sed praeveniunt voluntatem. Pertractet etiam secum poenitens, quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est, et deflenda, ut cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum propitium; in cognoscendo augmentum peccati inveniat cujus sapientiae. et aetatis fuerit, et cujus ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis purgans lacrymis omnem qualitatem vitii. Defleat iterum virtutem qua caruit; dolendum enim est, non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Defleat, etiam, quoniam offendens in uno factus est omnium reus.
50.35
Ingratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo Deo est acceptior. Ideo Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens, in uno factus est omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se poenitens omnino in judicio, et potestate sacerdotis, nihil sui sibi reservans, ut omnia, eo jubente, paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat perpetuam. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, et offerat Deo mundam mentem, et cordis contritionem. Deinde si aliquid potest offerre de possessione sua, tunc securus offerat: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Prius dixit ad Abel, quam ad munera ejus. In judicio igitur cordis conferenda est eleemosyna tribuentis: nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui igitur sua peccata redimere vult temporalium rerum oblatione, prius offerat mentem. Caveat, ne verecundia ductus, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus velit manifestare. Quidam enim uni sacerdoti celant, quae alteri manifestanda conservant, quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam frustra putant pervenire. Caveat etiam, ne prius ad Dominicum corpus accedat, quam confortet bonis operibus conscientiam, et doleat, quod nondum audeat sumere, quem multum desiderat, cibum videlicet salutarem. Cohibeat etiam se a ludis et spectaculis saeculi, si perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt fructus digni poenitentiae, animam liberantes captivam, et in libertatem servantes: et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio, ita etiam indigni fructus, et falsa satisfactio, id est falsa poenitentia, unde beatus Gregorius ait: Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates sanctorum, pro qualitate criminum imponuntur: ideoque miles vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere nisi negotium relinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona, quae injuste abstulit, restituat. Ne tamen desperet: interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad poenitentiam.
50.36
Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat in Enchiridion, ita inquiens: De quotidianis, et brevibus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit: eorum est enim dicere:« Pater noster, qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum,» et caetera. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata; delet et illa, a quibus fidelium vita etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata discedunt. Si ut veraciter dicitur;« dimitte nobis debita nostra,» id est si fiat quod dicitur, quia et ipsa eleemosyna est, veniam petentibus omnino ignoscere. Ad agendam poenitentiam, ut ait beatus Augustinus, non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi et de his quae facta sunt satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat. Repraesentet vitam suam per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Non itaque sufficit confiteri Deo peccata sine sacerdote, nec est vere poenitens humilis, si non desiderat, et requirit sacerdotis judicium. Sed nunquid aequale valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem si deest sacerdos? Sane ad hoc dici potest, quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi et solvendi, et ideo quibus ipsi peccata dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen sacerdos defuerit, proximo, vel socio est facienda confessio. Unde ait beatus Augustinus: Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem, qui sciat ligare et solvere, ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab eo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Beda vero inter confessionem venialium, et mortalium peccatorum distinctionem facit, dicens: Coaequalibus quotidiana et levia; graviora vero sacerdoti, episcopo videlicet pandamus, et quanto inserit tempore purgare curemus, quia sine confessione emendationis peccata nequeunt dimitti; sed et gravia coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Tutius tamen est et perfectius majora minoraque peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi atque solvendi.
50.37
Sciendum praeterea est quia non oportet coram multis publicare quod occultum est. Sicut enim publica peccata remedio egent publico, ita occulta secreta satisfactione et occulta confessione purgantur; nec est necesse ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur; sed lingua cordis, non carnis apud verum judicem id jugiter confiteri debemus.
50.38
Sciendum quoque est, quia nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis ab illis pcccatis sit, quae in aliis judicat, alioquin seipsum condemnat. Qualem autem oporteat se esse, qui aliorum judex constituitur, sapiens Augustinus describit, ita dicens: Sacerdos cui omnis peccator offertur, ante quem omnis languor constituitur, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio est judicare paratus: judicans enim alium ille qui est judicandus condemnat seipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod in alios videt sibi offerri, caveat, ut a se projiciat quidquid in alio damnosum reperit, animadvertat, quod« qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat.» Caveat spiritualis judex, quia sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quidquid debeat judicare. Diligens igitur investigator sapienter interrogat a peccatore quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitat investigare, et locus, et tempus, et caetera, quae superius scripsimus. Quibus cognitis, adsit ipse magister benevolus paratus erigere, et secum poenitentis onus misericorditer portare; et habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate, doceat perseverantiam tenere.
50.39
Sciendum est etiam, quod tempus poenitentiae est usque in extremum vitae articulum. De nullo est desperandum, dum in hac vita, vel in hoc corpore est constitutus, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. Beatus Augustinus tamen de poenitentia diffidentibus ita scribit: Si quis positus in ultima necessitate voluit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatus hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus, quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio: poenitentiam illi dare possumus, securitatem vero, non. Nunquid damnabitur? Sed nec dico, liberabitur. Vis ergo, o homo, a dubio liberari? Age poenitentiam, dum sanus es; si sic agis, dico libi, quia securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam, quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Item, duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non; quid horum tibi sit futurum nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum; dilige super omnia Deum, et poeniteat te egisse malum. Quem sero poenitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere, quia sine charitate nemo potest salvus esse. Non ergo tantum timeat poenam qui poenitet, sed anxietur pro gloria, quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix, vel raro est tam justa conversio, timendum est de poenitente sero. Quia ergo multa sunt quae impediunt, et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed si etiam sic conversus vita vivat, et non moriatur, tamen non ei promittimus quod evadat omnem poenam: nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. His purgatorius ignis, etsi aeternus non est, miro tamen modo gravis est: excedit enim omnem poenam, quam unquam passus est aliquis in hac vita, licet martyres pro Christo multa sustinuerint tormenta. Ex his satis ostenditur, quam periculosum sit differre poenitentiam usque ad finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat, et vitam mortuo impetrat, non sic tamen, ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus, et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo difficile sit ut tunc sit vera poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat; melior est tamen sera quam nulla. Poenitentia enim, si in extremo vitae hiatu adveniat, sanat et liberat. Multum fuit sera latronis poenitentia, sed non fuit sera indulgentia: sed licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine; non tamen dedit baptizatis peccandi vel perseverandi auctoritatem.
50.40
Si vero quaeritur de his qui poenitentiam in hac vita non complent, utrum transituri sint per ignem, ut ibi quasi compleant, quod hic minus fecerunt, idem dicimus de istis esse sentiendum, quod et de illis qui in extremis poenitent. Si enim fuerit tanta cordis contritio, et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam. Qui vero non adeo conteruntur corde, et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur, quam si hic implessent poenitentiam. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Deus enim, cum sit misericors et justus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam; ex justitia vero impunitum non dimittit delictum, aut enim homo punit, aut Deus. Homo autem punit poenitendo; Deus vero hominem poenis tradendo. Est poenitentia interior et exterior. Si ergo tanta fuerit interior poenitudo, ut sit sufficiens ultio peccati, Deus, qui hoc novit, ab illo, qui taliter poenitet, ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur; Deus, qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addet poenam sufficientem. Studeat ergo quisque peccator sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam autem peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia, non mox tamen sanantur. Saepe infirmus moreretur, si non medicaretur; nec tamen statim medicatus sanatur. Languet victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.
50.41
Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, quae negligentia, vel ignorantia sacerdotis peccato condigna non fuerit, utrum de vita migrans ab omni poena liber sit? Idem respondeo quod supra de illo, qui poenitentiam non complevit, dixi. Quod si tantum est interioris doloris lamentum, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena injuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdum sufficit dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione, statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Lex etiam satisfactionis non est imponenda morituris. Unde Theodorus Cantuariensis episcopus ait: Ab infirmis in periculo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum, non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda; et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint; si vero evaserint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent. Sciendum praeterea est, quia presbyter non debet reconciliare poenitentes, inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginiensi concilio: Cujuscunque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem: ante absidiam, scilicet introitum Ecclesiae, manus ei imponatur. Item Aurelianus episcopus ait: Si quis in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus voluerit, si episcopus absens fuerit, debet presbyter consulere episcopum; et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare. Inconsulto igitur episcopo, non potest excommunicatos, vel publice poenitentes presbyter reconciliare. Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.
50.42
Quia igitur, fratres dulcissimi poenitentiae differentias a sanctis doctoribus praefixas, ac firmiter statutas ad vestram eruditionem atque commonitionem descripsimus, dignum est ut in hujus sancti jejunii initio peccata, quae per omne vitae nostrae tempus negligenter delectabiliterque commisimus, amare flendo, humiliter poenitendo, bonisque operibus digne Deo satisfaciendo puniamus, ne diu in malis perseverando vitam finiamus. Omnibus enim laicis, clericis, monachis, cunctisque fidelibus spem, charitatem et humilitatem habere convenit, et Deo ex toto corde servire, veram de peccatis satisfactionem facere, dignamque poenitentiam agere; quia clementissimus Dominus ad poenitentiam confugientibus benigne consuevit ignoscere. Sed ne de misericordia Domini tantum securi existamus, ut peccata peccatis addamus, neque dicamus: Donec viget aetas carnis nostrae, concupiscentias nostras exerceamus, et postremo in senectute malorum nostrorum poenitentiam agamus: pius est enim Dominus et misericors, facinorum nostrorum ultra non recordabitur. Quaeso, dulcissimi fratres, talia ne cogitemus; quia summa stultitia est talia cogitare, et damnabile talem a Deo licentiam postulare quempiam velle, cujus initium est nos a Deo separare: ideo, inquam, talia ne cogitemus, praesertim cum nesciamus qua die morituri sumus. Non enim omnes homines in senectute moriuntur; sed in diversis aetatibus de hoc saeculo migrant, et in quibus actibus, ut ait beatus Augustinus unusquisque inventus fuerit, in eisdem judicabitur, quando anima ejus de corpore egressa fuerit: unde dicitur: Ubi te invenero, ibi te judicabo. Et iterum: Nemo in inferno confitebitur tibi. Festinemus igitur, dum tempus est, converti ad Deum per poenitentiam, si veraciter cupimus obtinere veniam. Semper ante oculos nostros versetur ultima dies, et cum diluculo surrexerimus, ad vesperam pervenire non confidamus: et cum in lectulo membra deposuerimus, de lucis adventu incerti simus, et tunc facillime corpus nostrum a vitiis, et concupiscentiis illicitis refrenare poterimus. Semper caro nostra subjecta sit animae, et sicut ancilla famuletur suae dominae. Non praebeamus vires illicitas corpori nostro, ne committat bellum adversus spiritum, sed semper caro subjecta sit, ut obtemperet jussis Spiritus sancti; neque incrassari permittamus ancillam, ne contemnat dominam suam, scilicet animam; sed voluntati ejus obsequens in omnibus mancipetur. Sicut enim equis frena sunt imponenda, ita corpora nostra jejuniis et orationibus sunt infrenanda et reprimenda. Unde ait beatus Augustinus: Quemadmodum aurigae, si frena laxaverint, per praecipitia deducuntur, ita et anima cum ipso corpore, si ei frenum non imponimus, ad inferni praecipitia dilabitur. Simus igitur corpori nostro boni, et docti aurigae, ut per viam rectam possimus incedere. Escae enim nimiae, non solum animas, sed et corpora plurimum laedunt, et ad infirmitatem perducunt. Solet enim per nimiam ciborum aviditatem, et poculi intemperantiam frangi stomachi fortitudo, nec non et abundantia sanguinis, et colerae, et plurimae aegritudines escarum largitate contrahi; sicut enim animae et corpori ista sunt necessaria, ita medela est utriusque temperantia, et si non per omne tempus, saltem per hoc sacratissimos dies jejuniorum, quantum cum Dei adjutorio possumus delicias mundi, et ciborum affluentiam fugiamus, nequando( quod avertat Deus) ad cruciatum flammae aquae guttam quaeramus et nullum refrigerium consequamur. Caro enim ut ait Apostolus concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec sibi invicem adversantur. Caro est misera bestia, quae gravat animam, dicente Apostolo: Qui in carne sunt, id est qui secundum carnem vivunt, Deo placere non possunt. Item ipsa veritas Dominus noster Jesus Christus discipulis suis dicit: Spiritus quidem promptus est, scilicet ad bene operandum, caro autem infirma; caro enim nostra semper in malitia potens vult esse, in abstinentia autem, id est in jejunio, oratione, vigiliis, et in caeteris bonis operibus infirmam se esse fingit. Caro nostra est quae nos demergit in foveam vitiorum, dicente Apostolo: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem scilicet, immunditiam, iram, rixam, et caetera quae sequuntur. Et iterum: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis vestris. Itaque mortificemus carnem nostram per abstinentiam, jejunium, vigilias et orationes, ne nos in tentationem ducat diaboli per concupiscentias malas. Caro data est nobis quasi animae bellum, quae si mortificetur ducit ad vitam, si nutriatur, praeparat se ad bellum contra animam. Unde ait beatus Augustinus: Laudo illum qui carnis suae potest habere potestatem, nos vero dum infirmitatem carnis timemus, salutem animarum nostrarum negligimus. Ille igitur cui abundantia est epularum, ardentis divitis intendat supplicium, cujus tanta in inferno inter ignes erat inopia, quanta hic epularum erat copia. In hoc enim saeculo esurire et sitire noluit, propterea illuc inter flammas sitiens stillam aquae quaesivit, nec accipere meruit. Nam et trium puerorum corpora ideo in fornace ardentis flammae non arserunt, quia abstinentes fuerunt, ciborum videlicet divitias contempserunt.
50.43
Quatuor sunt, ut ait beatus Isidorus genera distinctionum in gulae appetitum, id est quid, quando, quantum, et quomodo appetatur. Quid, ad rem ipsam pertinet quae appetitur. Quando, si ante legitimum tempus aliquid appetatur, Quantum vero, ad immoderationem refertur. Quomodo, ad impatientiam festinationis ascribitur. Plerumque cibos accuratius praeparatos sine concupiscentia gulae degustamus; et abjecta, ac vilia comedendi aviditate sumimus, sicque fit ut non sit in culpa qualitas ciborum, sed illud, quod cum desiderio edendi sumitur, reputetur in vitium. Certe, si quod non licet, avidius appetimus, vel si licita quaeque exquisitis impensis praeparata, accuratius quaerimus, aut si tempus edendi licitum non sustinemus, vitium gulae incurrimus. Ob hoc primi parentes nostri delicias paradisi et immortalitatis praemia perdiderunt, quia illicitum vetitae arboris cibum comederunt. Esau vero pro eo quod avidius lenticulam concupivit, primogenita vendidit. Et quia tempus edendi non servant animalia, ideo sunt irrationabilia. Non est igitur abstinens avide etiam viles cibos devorans. Sepulcrum patens est guttur eorum, ait Psalmista. Nam et ille mollis est et dissolutus, qui, praesentibus contemptis, praetiosis ac peregrinis delectatur epulis; piscis per illecebram hamo capitur, avis objectu escae in descipulis comprehenditur. Bestiae, quae naturali vigore, vel virtute rigidae sunt, cupiditate sibi in foveam proruunt, et quas non emollit natura, decipit esca. Non tamen sunt corpori adhibenda immoderata jejunia, ne dum amplius gravatur caro pondere inediae, ne malum agat, postea nec bene facere sufficiat, et quae addicitur, ut usu mali careat simul et boni officii, dum plus premitur, perdat. Sollicita igitur discretione carnis est moderanda materies; scilicet, ne aut integre exstinguatur, aut immoderate laxetur. Nam quamvis sanctitatis amorem quisque habeat, exsequi tamen non valet operis initium, cujus intentione cordis deservire conatur. Corporis debilitas nimia etiam vires animi frangit; mentis quoque ingenium marcescere facit, nec valet quidpiam boni per imbecillitatem facere. Unde beatus Isidorus in secundo Sententiarum libro ait: Infirmitate carnis nimia praevalente ad perfectionem nemo potest pertingere. Quidam enim mira inedia corpus suum laniant.« Exterminantes, sicut ait Dominus in Evangelio, facies suas ut appareant hominibus jejunantes.» Ore namque pallescunt, corpore atteruntur, cordis alta suspiria ducunt, ante mortem quoque mortiferis se suppliciis tradunt; tantumque miseri laboris exercitium non pro Dei amore, sed pro sola humanae laudis sectantur admiratione: sed hoc abstinentiae bonum talibus non est virtus reputanda, sed vitium, quia bonis male utuntur. Spernitur etiam jejunium, quod reficitur in vesperum repletione ciborum. Neque enim ibi reputanda est abstinentia, ubi fuerit ventri saturitas subsecuta. Tota enim die epulas in cogitatione ruminat, qui ad explendam gulam, vespere sibi delicias praeparat. Hoc est ergo perfectum jejunium, quando mens interius orat, et corpus a cibis jejunat, manus vero ab illicitis operibus cessat, facilius enim per jejunium oratio penetrat coelum. Jejunium et eleemosyna in abscondito sese amant, ut solus Deus qui inspicit omnia meritum bonorum operum rependat: Nam qui ea sub populari manifestatione faciunt, nequaquam a Deo justificantur, quia juxta sermonem evangelicum mercedem suam receperunt. Jejunia ergo cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem a cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper inest. Ille enim bene abstinet a cibis qui et a malitiae actibus, et a mundi jejunat ambitionibus.
50.44
Vos ergo, fratres charissimi, ut ait Dominus, nolite fieri sicut hypocritae tristes, sed sicut veri Christiani hilares; quia sicut diligit Deus hilarem datorem, sic et hilarem jejunatorem. Jejunate itaque, dulcissimi fratres, non propter humanam gratiam, sed propter aeternam gloriam; non propter hominum laudem, sed propter coelestium bonorum spem; non propter mundum, sed propter Deum; non sicut hominibus placentes, sed sicut Deo servientes.« Cum enim homo veraciter orat, et jejunat, tunc effectu spirituali angelis conjungitur. Per jejunium etiam, ut ait beatus Isidorus, occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur.» Ita Moyses dux populi Israel prius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus jejunavit, et sic a Domino legem accipere meruit. Congrue siquidem prius a corporalibus sese abstinuit cibis, ut postmodum digne posset divinis instrui praeceptis. Sic Elias quadraginta dies jejunans in eremum secessit, stansque in ostio speluncae magnam Dei visionem vidit, quam ferre non praevalens, pallio vultum suum operuit. Sic namque Daniel, angelo revelante, meruit sacramenta mysteriorum cognoscere. Haec enim virtus angelorum manifestationes ostendit, et eorum annuntiationes revelavit. Unde et ipse Daniel ventura futuri temporis scire desiderans, jejuniumque laudans ac nimis utile posteris exemplum jejunandi relinquens, dicit: Ego Daniel jejunans fui per tres hebdomadas dierum, panem desiderii non manducavi, vinum et caro non introierunt in os meum. Nam et tres pueri, qui deliciosos mensae regiae cibos contempserunt, et in jejunio legumina sumpserunt, divina virtute roborati, fideique armis praecincti ardentis flammam fornacis exstinxerunt. Sic et sancti apostoli post ascensionem sponsi, scilicet Christi in coelum, in oratione et jejunio perseveraverunt, atque Evangelii doctrinam toto orbe seminaverunt. Vos itaque, fratres charissimi, nolite fieri, ut ait Dominus in Evangelio, sicut hypocritae tristes, qui dum jejunant, facies suas exterminant, ut hominibus jejunantes appareant. Facies suas exterminant, quia non devote propter Deum jejunant, sed ut ab hominibus temporalem mercedem recipiant. Non jejunant ut remissionem peccatorum consequantur, sed ut mortalibus honorentur. Tristes jejunant, non ut peccata redimant, sed ut adulantibus placeant. Jejunate ergo vos, non sicut hypocritae tristes, sed sicut veri Christiani gaudentes; non sicut haeretici, sed sicut Ecclesiae filii; non sicut ab hominibus laudem comparantes, sed velut coeleste a Deo praemium exspectantes; non sicut Deo et hominibus mentientes, sed veraciter sicut Deo placere cupientes; non sicut haeretici ab Ecclesiae unitate recedentes, sed sicut Catholici veram fidem servantes. Frangite esurientibus panem vestrum, et benigne pauperes ducite ad hospitium. Vestimenta praebete nudis, et carnem vestram ne despiciatis, ut oriatur quasi mane lumen vestrum scilicet boni operis, vel aeternae claritatis. Ungite caput vestrum scilicet Christum, per puram, singularem et perfectam dilectionem, per proximorum compassionem, per pauperum miserationem, per eleemosynarum largitionem. Unusquisque etiam lavet faciem suam, id est aspectum animae, ut ad contemplandum Deum sit munda ab omni sorde peccati, et immunda cogitatione, ab omni haereticae pravitatis errore, ab omni vitiorum contaminatione atque infidelitatis caecitate.
50.45
Aliter: Faciem tuam lava, id est Ecclesiam, vel altare omni studio, omnique devotione exorna. Sicut enim gloria et decor totius corporis est facies, aspectus scilicet, et vultus; sic omnium fidelium Christianorum unum corpus aspectus, et gloria est Ecclesia, et sanctitas altaris. Hanc itaque faciem, sanctam videlicet Ecclesiam unusquisque pro modulo suo lavet, noc est exornet, elevet, exaltet, honoret, atque glorificet. Et hoc faciat ad laudem et gloriam capitis hujus corporis, id est Christi, qui est caput totius Ecclesiae, et sedet in dextera Patris. Thesaurizate etiam vobis thesauros non in hoc saeculo, ubi fures effodiunt, et furantur, sed in coelo, ubi fur non appropinquat, ubi erugo et tinea non corrumpit. Thesaurizate vobis omnes in commune thesauros fidei, charitatis, misericordiae et pietatis; alii vero quibus datum est, thesaurizent sibi thesauros virginitatis, alii munditiae et castitatis, alii vigiliarum, jejuniorum et orationum atque eleemosynarum. Hos thesauros, charissimi, reponite vobis in coelo, ubi Deum contemplantur spiritus et animae justorum: Deum dico remuneratorem largissimum, cui ministrat sanctorum chorus angelorum, cui astat multitudo archangelorum; quem sine fine collaudat omnis exercitus coelestium ordinum. Si veraciter et studiose in coelo reposueritis hos thesauros bonorum operum, paratum habebitis redditorem mercedis, misericordiosissimum Patrem et Dominum. Revera secundum Domini sententiam, ubi est thesaurus filiorum hominum, ibi est cor eorum. Itaque sicut qui in terra thesaurizat, sollicitus est, ne cum longius a domo recesserit, thesaurum, quem reliquit, perdat; et ob id quantocius de itinere redire festinat; sic et qui in coelo thesauri zat ad divitias, quas illuc transmisit, citius pertingere optat. In coelo igitur, dulcissimi fratres, bonorum operum thesauros reponite, ibique mentis vestrae intentionem defigite, quatenus cum Apostolo recte possitis dicere: Nostra conversatio in coelis est. Semper itaque cor nostrum promissa coelestia meditetur: omnia terrestria, quae possidemus, in coelestes mansiones transferamus, ut cum de hoc saeculo migraverimus, per ineffabilem Dei gratiam fruamur bonis coelestibus. Nam, sicut ait beatus Augustinus: Credimus quia cum a carnis vinculo anima nostra fuerit absoluta, si bene et recte coram Deo vixerimus, mox in occursum nostrum sanctorum angelorum occurret chorus, omniumque sanctorum agmina in nostros miscebuntur amplexus, et ad adorandum judicem verum perducent. Si dum in corpore vivimus, sicut jam dictum est, quae Deo sunt placita, faciamus, tunc erit nobis in circuitu pax, et cum abjecerimus carnis sarcinam, tunc Spiritus sanctus tribuet nobis in coelestibus habitationem, cui nos paulo ante intra corporis nostri hospitium feceramus mansionem, et laeti atque gaudentes futuri judicii diem exspectabimus, in quo singulorum animae pro suis actibus recipient merita: ipso praestante, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia secula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note