Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Mauricius de Sulliaco
Epistolae et diplomata
Dipl 9.2
Choose a text More by Mauricius de Sulliaco
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11695 Epetdi20
9.1
IX. De censu quem vendiderunt Galerannus de Loco Sancto et uxor ejus apud Sanctum Clodoaldum. (Anno 1187.)[ Ibid., pag. 46.]
9.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen.
9.2
Ego MAURICIUS Dei gratia Parisiensis episcopus, notum fieri volumus universis tam praesentibus quam futuris, quod Galerannus miles de Loco Sancto, et Havis uxor ejus, nobis vendiderunt, pretio XXV librarum Parisiensium totum censum suum in burgo nostro de Sancto Clodoaldo situm, nihil ibi potestatis aut dominii retinentes, sed quidquid in ea habebant in nostram transferentes proprietatem. Cum autem idem Galerannus censivam illam feodalem de Petro Latruge milite teneret, et Petrus ipse de feodo illo nobis hominium fecisset, Petrus in praesentia nostra constitutus venditionem istam concessit et hominium et feodum ipsum totum in manu nostra resignavit. Ipse quoque cum Joanne fratre suo et Felicia matre, fide interposita rectae garantiae se fidejussorem constituit. Huic venditioni a Galeranno et praenominata uxore sua nobis factae, interfuerunt testes; Osmundus archidiaconus, Petrus decanus Sancti Germani, frater Daniel, Nicolaus et Adam, canonici Parisienses, Matthaeus de Modum et Adam de Gif decani, Herveus archipresbyter, Rogerus de Asinariis, Willermus de Palaciolo, Jordanus de Celeuil, Clemens et Nicolaus Becceriis presbyteri, Joannes de Castris, Theobaldus Veltro, Hugo Blondellus, Theodinus de Vitry milites, Floardus, Odo de Sancta Mederico, Richardus, Capicerius, Garnerus Andree et Garnerus Vaalius, et Joannes de Tremblay, Rericus de Sancto Marcello, Gaufridus de Solorre et Robertus tabernarius, de Moissi. Concessioni vero et resignationi feodi quam fecit Petrus La Truie, interfuerunt.... Joannes matricularius, Simon carpentarius, Albertus camerarius, Willermus et Herbertus coqui.... et Joannes portarius.
9.3
Actum Parisiis in inferiori aula nova, anno incarnati Verbi 1187, episcopatus nostri XXVII.
9.4
Quod ut perpetuam obtineat firmitatem, praesenti scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate confirmamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note