Maurini
Praefatio generalis
Gene 11.2
Choose a text
More by Maurini
—
8049 Pragen5
11.1
X.
11.1
Utrum S. Doctor quatuor Evangelia explanarit, et de Samsone scripserit.-- Joannes Trithemius in Ecclesiasticorum Scriptorum Catalogo inter Gregoriana opera recenset brevem quatuor Evangeliorum Explanationem quae ab his verbis incipit: Matthaeus sicut in ordine. Hujus meminisse videtur Honorius Augustodunensis, dum ait sanctum Gregorium totum textum quatuor Evangeliorum, sermocinando populo exposuisse. Explanationis laudatae duos mss. Codices invenimus annorum circiter CM, unum in bibliotheca regia elegantissime descriptum, alterum in bibliotheca Bigotiana apud Rothomagum cum hoc titulo: Incipit Expositio secundum Matthaeum...... a sancto Gregorio...... urbis Romae... Matthaeus sicut in ordine primus, etc. Verum stylus qui corruptissimus est, Gregorianum non redolet, satisque probat orationis series lucubrationem hanc sancti Gregorii operibus non esse annumerandam.
11.2
Explicationem aliquam de Samsonis factis allegoricam polliceri videtur sanctissimus Doctor haec ad Venantium Panormitanum Patricium scribens: Vultis ergo ut quaedam de Samsonis factis allegorice disserantur; sed tanta mihi debilitas corporis accidit, ut si qua subire valuerim, exercere animus non assurgat. Bono autem desiderio vestro congaudeo; quia dum expositionem sacrorum verborum cupitis, quam stricte ipsum auctorem eorumdem verborum quaeritis, demonstratis. Si igitur vires salutis recepero, auctore omnipotente Domino vestris desideriis parebo. At nunquam Gregorio liberum fuisse huic operi vacare, ob continuos quatuor extremorum vitae annorum morbos, pene constat.
11.3
Quid de Poenitentiali ejus nomen praeferente sentiendum.-- De Poenitentiali sancti Gregorii papae urbis Romae nomen ferente, quod Jamesius ait exstare in vetustissimo libro bibliothecae publicae Oxoniensis, nihil alibi a nobis repertum: quapropter illud hoc loco indicasse nobis satis sit. Nunc in expendenda sancti Gregorii doctrina paulo diutius immorandum; ostendendumque haereticos fere omnes, tum veteres, tum novos ab eo fuisse debellatos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).