Praefatio
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/maurini" aria-label="More works by Maurini">
—
⋯
Original / primary: 8050 Praefa81
13.1
XIII.
13.1
Praeter Pauli et Joannis Diaconorum lucubrationes adjicienda duximus quaedam selecta veterum testimonia de sancto Gregorio. Nullas autem alias Vitas ex integro scriptas inter antiqua monumenta reperire potuimus. Inter opera Venerabilis Bedae ἀνέκδοτα recenset quidem Guillelmus Cave Vitam sancti Gregorii quam ait manuscriptam exstare in bibliotheca collegii Mertonensis. Ejus porro visendae desiderio accensi, rogavimus nostrum Mabillonium ut a viro doctissimo Th. Gals amico suo in litteratos omnes benefico impetraret consuli laudatum Codicem, et cum Pauli opusculo de sancti Gregorii Vita conferri. Non solum id praestitit vir officiosissimus, sed etiam ad nos misit excerpta quaedam tum ex primis Ms. periodis: Gregorius hac urbe Romana Patre Gordiano, matre vero Silvia, etc., usque nulli in hac urbe putaretur secundus; tum ex fine totius operis ab his verbis: haec breviter de vita beati Gregorii dicta sunt, etc., usque sepultus vero est in ecclesia beati Petri apostoli ante secretarium, die IV Iduum Martiarum. Praestante Domino nostro Jesu Christo qui cum Patre, etc. Et ex his clare intelleximus quod prius subodorabamur, hunc bibliothecae Mertonensis Codicem nihil aliud quam Pauli lucubrationem exhibere. Hoc loco integram optimi viri Thomae Gals epistolam subjicere operae pretium duximus, quae benefici ejus in nos animi insigne est argumentum.
13.2
Viro optimo pientissimoque D. D. Joanni Mabillonio Th. Gals S. P.
13.3
Tuas per Gannovium jucundissimas et expectatissimas accepi. Continuo ad Oxonienses de Vita sancti Gregorii scripsi. Longa interposita mora haec de Vita illa recepi. Moneo, quod tamen te monuisse non opus erit, haec ad Paulum Diaconum videri referenda; is πατὴρ τοῦ λογοῦ, uti ex Surio colligo. Totum opusculum in Ms. Oxon. coll. Mertonensis decem explicatur foliis. Si tibi ejus aliquid desiderium subeat, curabo eo fruaris. Sane decet me memorem semper esse tuorum multorum in me meritorum, et libentissime pro viribus et facultatibus tibi tuisque inservirem. Quare rem mihi gratissimam feceris, si quem e tuis amicis huc aliquando tendentem ad me destines, ut saltem de tua valetudine et vita prospera subinde audiam, qua quidem re nihil mihi laetius contingere potest. Vale.
13.4
Nobilis adolescens Spencerus Compton, qui jam cum legato nostro apud vos agit, te brevi meo nomine salutabit.
13.5
Bloomesburi Londini, 14 Jan. 1697.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).