Praefatio
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/maurini" aria-label="More works by Maurini">
—
⋯
Original / primary: 8050 Praefa81
2.1
II.
2.1
Hanc breviorem Vitam eodem anno, scilicet 1668, ediderunt Bollandus in secundo mensis Martii tomo, et noster Mabillonius in Act. sanctorum ord. sancti Benedicti, saeculo I. Eamdem postea sanctissimi Doctoris operibus praefixit Petrus Gussanvillaeus anno 1675. Quo vero Codice sit usus, indicare minime curavit. Certe plurimum discrepat a duabus prioribus haec Editio, sive id exemplaris manu descripti vitio contigerit, sive Editor pro libito multa mutaverit, et ab obsoletis, quae hoc in opusculo frequenter occurrunt, vocibus consulto abstinuerit.
2.2
De Editione a Bollando ejusque sociis adornata audiendi sunt ipsi in commentario praevio de sancto Gregorio,§ 2: Primo loco vitam post ejus obitum scriptam damus ab auctore synchrono sed anonymo. Ita enim numero 26( nobis 28) asserit: Post obitum ejus narratum didicimus a fideli et religioso viro, et huic nostro Patri familiarissimo scilicet Paulo Diacono, quem constat non diu post obitum sancti Gregorii in vita permansisse.... Exstant haec Acta in quamplurimis Codicibus mss. eisque pervetustis quorum aliqui ad nostram bibliothecam spectant: habemus eadem etiam ex Mss. ecclesiae Cathedralis sancti Audomari, et ecclesiae Trevirensis sancti Martini; contulimusque cum duplici Codice reginae Sueciae signato num. 81 et 569. Item cum praeclaro Codice monasterii Bonifontis in Gallia.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).