Nestorii blasphemiarum capita XII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
—
Original / primary: 7523 Neblcax
16.1
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS.
16.1
Contradicitur: Consequens esse putat ut coarctetur confiteri divinam naturam esse passibilem, si quis dixerit quia Filius Dei Deus passus est pro nobis; an nescit quia totus homo communis ex anima et corpore, cum patitur in corporis natura[ Baluz. om. in corporis natura], nihil in animae natura ex dolore patiatur?
16.2
Deinde, non est is prudentior Patribus in Nicaeno concilio constitutis, qui fidem symboli ab apostolis traditi nobis, propter Arii impietatem, quae tunc emerserat, latius exponentes, ita pronuntiaverunt: Credimus, dicentes post Dei et Patris confessionem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, consubstantivum Patri, quod Graeci ὁμοούσιον dicunt, natum, non factum, per quem omnia fecit Deus Pater, qui propter nos, et propter nostram salutem ultimis temporibus descendit de coelis, incarnatus est, passus, crucifixus, mortuus, sepultus, resurrexit tertia die, venturus judicare vivos et mortuos, et reliqua.
16.3
Nequaquam[ Baluz. Numquid] isti alterum[ Baluz. om. alterum] Jesum Christum, qui Emmanuel et passibilis esset; alterum vero Patris Verbum impassibile[ Baluz. impassibilem] intellexerunt: sed unum eumdemque Deum aeternum, cum assumpto ultimis temporibus corpore suo, impassibilem Deitate, passibilem corpore; in quo pro nobis, et cum quo, tamquam proprio, nasceretur, videretur, pateretur, et resurgeret tertia die, iterum cum ipso venturus de coelis judicare vivos et mortuos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).