Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
More
Original / primary: 7523 Neblcax
24.1
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS.
24.1
Catholicus contradicit. Stultorum struthionum videtur hic sermo, qui collo tenus absconditos se putant, et reliquum periculis corpus exponunt. Unum dicit esse Christum, et suas superiores sententias impiissimas non videt, cito oblitus Emmanuelis sui.
24.2
Denique a quo umquam audivit, corpus Domini consempiternum ei esse?( quamvis ex quo id dignatus est assumere, est perpetuum) tamquam quod est ejus, coaeternum quoque sit ei. Utinam hic[ Baluz. sic] saperet unum Filium Dei Deum Verbum secundum symbolum fidei, una cum assumpto perfecto homine, ex anima rationali et corpore, qui, ut scriptum est: Aegritudines nostras ipse portavit, et pro nobis dolet, eas videlicet suspendens in corpore suo super lignum; et non ad hanc vanam impietatem Pauli Samosateni descenderet, duarum naturarum et personarum merita dividendo!

Intertext edge

Open linked passage

Note