Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
More
Original / primary: 7523 Neblcax
4.1
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS.
4.1
His pravis dictis catholicus contradicit ita: Haec dicit iste, tamquam Deus Verbum non habitaverit in nobis, quod a pio sensu satis alienum est. Singulari autem stultitia et impietate plenum est dicere Verbum Patris Emmanuel non esse; sed eum qui natus est ex Maria, qui[ Baluz. quia] inhabitavit massae nostrae naturam, quam suscepit ex Virgine: cum omne humanum genus in confessione habeat Emmanuel, sicut non ipsi finximus, sed magistra et interprete Scriptura[ Baluz. om. Scriptura] didicimus, significare, NOBISCUM DEUS[ Baluz. Deum].
4.2
Rursum, quod hoc intelligi debeat, id est, nobiscum Deus, quae mens hominis ambigat? Deum namque nobiscum esse cum optamus et invocamus, quid aliud quam ejus potentiae majestatem adesse cupimus[ Baluz. om. adesse cupimus]? Quae quamvis ubique tota sit, et nusquam divisa, tamen auxilio ejus juvari nos petimus et volumus ut nobiscum sit, adjuvans scilicet nos.
4.3
Igitur si secundum hunc egregium, immo pravum magistrum, istud Dei Verbo non competit, id est, ut sit quod invocatur nobiscum, cum sua viderit ipse blasphemia. Sed si, ut vult, iterum iste est nobiscum cui Emmanuel vocabulum competit, id est, qui massae nostrae primitias habuit, duo erant sine dubio dii[ Baluz. om. dii], secundum prudentissimam, immo vecordissimam et impiissimam definitionem ejus: unus, qui non sit Emmanuel, id est, nobiscum Deus; et alter, qui ab annis quadringentis, et eo quod excurrit, recens quidam et novellus Deus coeperit esse nobiscum.
4.4
Addit quoque ut matrem Dei Verbi si quis dixerit sacram Virginem, anathema sit. Verum[ Baluz. multum], ut volunt fautores ejus, post admonitionem iste correxit sceleratam primam sententiam suam, qua universo mundo scandalum generavit, negans eam esse Θεοτόκον; dicunt enim, eum post admonitionem dixisse vel pronuntiasse Θεοτόκον. Claruit igitur tibi, et tunc quomodo dixerit, et nunc quantum in pejus profecerit.
4.5
Non ergo, ut vult, Dei Verbi, sed Emmanuelis est mater Virgo; ergo secundum sapientissimam disputationem ejus, hunc ideo vult dictum nobiscum, quia massae nostrae unitus est, quam suscepit. Quid faciet, cum dicitur Deus? neque enim Emmanu tantum dictus est, id est, nobiscum; sed etiam hel, id est, Deus. Ergo iste Deus[ Baluz. om. Deus], quem nos confiteri compellit magister erroneus, cujus auctoritatis erit, cujus potentiae, temporarius et recens? Scriptura clamante: Israel non erit in te Deus recens et novellus.
4.6
Deinde antiquum illum suum, quem nobiscum esse non vult, Deum dicit, an Verbum tantummodo Patris?( forsitan non substantiale, sed, ut Samosatenus olim Paulus, prolativum atque imperativum intelligit). Quis ergo ex hoc non intelligat, quis non advertat ejusdem Pauli eum haeresim evidentissime sapere, qui sub occasione unius praedicandi Dei, id est, monarchae, Deum Patrem solum definit Deum verum; Verbum autem ejus verbum quod operationibus ex imperio praesit, sicut hominis prolativum verbum, quod implet opera quae statuerit?
4.7
Emmanuelem autem, non natura, sed Dei gratia, dicit Deum, illius Verbi participatione seu societate, et ut expressius dicere solet, conjunctione, vel etiam unitione, et interdum unitate: quam unitatem perraro cum dicit ad decipiendos imperitos auditores, salvo sibi sensu suo, ita intelligit, sicut illud in Evangelio dictum est: Pater sancte, fac ut et isti unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Quae ejus arguta unitas cum sonuerit in auribus populi imperiti, acclamatur, nosque sycophantae et invidi dicimur: ECCE, inquiunt, UNUM DIXIT; QUID VULTIS AMPLIUS?
4.8
Accedit vanum ejus argumentum, quo putat se excludere catholicam fidem, quae secundum evangelistam Joannem dicit et sentit: Verbum caro factum est; ita ut hinc putet confici, quia si hoc dicatur, versum esse pronuntietur in carnem Deum Verbum, quod et revera fidei rectae valde alienum est. Manens enim Deus Verbum semper in natura et essentia Patris, in una eademque essentia, qua erat et est incommutabiliter, pro nostra salute factus est homo, quod non erat, ut nos singulos, quod non eramus, faceret filios suos. Hoc etiam symboli ratio, Nicaenaeque fidei, hoc veterum tractatorum omnium definitio tenuit, et ad nos usque transmisit.
4.9
Addit autem iste, ad ostentationem sui, massam suscepisse Dei Verbum, id est, ut habitu, inquit, inveniretur ut homo, ostentatione Deus: et haec vana et impia Graecus ejus sermo declarat. Αὐτόν τε τοῦ Θεοῦ λόγον εἰς σάρκα ἐάν τις εἴποι τετράφθαι, ἣν ἔλαβεν ἐν σχηματισμῷ τῆς θεότητος ἑαυτοῦ, ἵνα σχήματι εὑρεθῇ ὡς ἄνθρωπος ἀνάθεμα ἔστω. Quod est: Si quis dixerit Dei Verbum versum esse in carnem, quam accepit, ad ostentationem Deitatis suae, ut habitu inveniatur ut homo, anathema sit. Σχηματισμὸν καὶ σχῆμα habere differentiam, omnes Graeci cognoscunt: σχηματισμὸν namque illum Graeci intelligunt, ubi non veritas, sed potius[ Baluz. prestio] quae ad fallendos sensus aliquos assumitur simulatio est, vel figmentum[ Baluz. pigmentum]; σχῆμα autem ipsam habitus significat veritatem: quae duo nos ostentationem et habitum dicere possimus; ut ostentatio deceptoria sit, habitus vero naturae omnis ostensio.
4.10
Quid sibi ergo novus et vanus iste vult magister, scire vellemus. Quo se σχηματισμῷ videri fecerit iste novus Deus ejus? Ipsius enim dicendus est, non Christianorum, quo vero schemate inventus est tamquam homo? Videtisne hunc, seu voluntate nequissima, seu stulta ignorantia, in Manichaei sententiam etiam esse prolapsum, qui Deum non vult verum hominem, sed phantasticum, id est, putativum Christum Dei Filium credere?

Intertext edge

Open linked passage

Note