Nestorii blasphemiarum capita XII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
—
Original / primary: 7523 Neblcax
44.1
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS.
44.1
Catholicus contradicit. Claudendae Christianae aures, ne tantam tamque apertam blasphemiam audiant. Ait namque, carnem Christi per suam naturam vivificatricem non esse, et adhibet evangelicum testimonium, et id impietati suae existimat convenire, quod quam sceleste et violenter attraxerit, ipsa veritas evangelica feriat oculos ejus. Nam ibi tunc dictum est: Spiritus est qui vivificat; caro nihil prodest; quando Christus[ Baluz. om. Christus] docebat apostolos secundum interiorem hominem, id est, non carnaliter, sed spiritualiter vivere oportere, et secundum hoc intelligere quae audiebant. Ubi recte convenit dictum: Spiritus est qui vivificat; caro nihil prodest.
44.2
Et hic insanissimus[ Baluz. sanctissimus], ut inutilem et fragilem, atque infirmam esse carnem Christi persuadeat, ad suum blasphemum sensum sententiam hanc Salvatoris violenter attraxit, tamquam de sua carne ille dixisset, carnem nihil prodesse. Et ubi est Domini illud dictum? Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobismetipsis. Quam totam evangelicam circumstantiam ad confutandum eum, vel sequaces ejus, inserere necessarium, et plus quam utile duximus.
44.3
Dixit ergo Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo; panis enim Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis hunc panem. Dixit ergo ad eos Jesus: Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam: sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras; quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, ut omnis qui viderit Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Murmurabant ergo de eo Judaei ad Jesum, quia dicebat: Ego sum panis, qui de coelo descendi, et dicebant: Nonne hic est Joseph filius fabri, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit, quia de coelo descendi? Respondit ergo Jesus, et dixit: Nolite invicem murmurare. Non potest ad me venire quispiam, nisi eum Pater, qui me misit, attraxerit, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes docti Dei. Omnis ergo qui audit a Patre, et didicit, venit ad me; non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, ipse vidit Patrem. Amen, amen dico vobis, omnis qui credit in me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui de coelo descendit, ut qui manducaverit ex eo, non moriatur. Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro saeculi vita. Litigabant ergo Judaei ad invicem dicentes: Quomodo potest iste dare nobis carnem suam manducare? Dixit ad eos Jesus: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobismetipsis. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die; caro enim mea est vere cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut enim misit me Pater, et ego vivo per Patrem, qui manducat me, et ille vivet per me. Hic est panis qui de coelo descendit, non sicut manducaverunt patres vestri in deserto manna, et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Haec dixit docens in synagoga in Capharnaum. Multi ergo audientes de discipulis dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest audire eum? Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmuraverant de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos offendit; si ergo videritis Filium hominis ascendentem in coelum, ubi erat prius. Spiritus es qui vivificat; caro nihil prodest.
44.4
Sed quid miramur, eum hoc fecisse de Evangelii testimonio, cum et illud aliud similiter violenter attraxerit, et abusus sit ad impietatem sensus sui, quo putavit evangelica auctoritate ei robur afferre, ubi dictum est: Quod de carne natum est, caro est; quod de spiritu, spiritus est. Namque hoc testimonium adhibuit in illo insipientissimo tractatu, in quo primo de virgineo partu disputavit. Quo in loco sic dixit: Non peperit Deum Maria, vir optime; quod enim de carne nascitur, caro est, et quod de spiritu, spiritus est: sed peperit hominem Deitatis instrumentum, et hominem portantem Deum. Cum illo tempore ad Nicodemum archisynagogum tunc non credentem dictis Salvatoris sermo esset, et quia carnaliter saperet, cum audiret: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest salvus fieri; retulit ille: Quomodo potest istud fieri? Numquid senex iterum introibo in uterum matris meae, ut renascar? Tuncque, notata stultitia ejus, qua, ut dixi, non spiritaliter, sed carnaliter saperet[ Baluz. separet], aperte audivit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei; sive ut alibi scriptum est: Nisi quis renatus fuerit denuo; ubi subjunxit: Quod de carne natum est, caro est.
44.5
Haec cum ita sint, ubi et quando adhibendum iste putavit dictum hoc: Quod de carne natum est, caro est? scilicet ut Deum Christum ex Virgine natum negaret. Namque hoc testimonium, quid ei proficit, nisi ut, qui ex carne Virginis caro natus est, purus[ Baluz. sicut] homo sit tantum, in quo Deus Verbum habitare dignatus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).