Nestorii blasphemiarum capita XII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
—
Original / primary: 7523 Neblcax
48.1
CONTRADICTIO MARII MERCATORIS.
48.1
Catholicus contradicit. Quid furit incassum? Quid insanit inaniter? Nemo nisi[ Baluz. om. nisi] mente captus, dum tamen Christianus, illi ineffabili divinae naturae, secundum ipsam vivam essentiam vel naturam, vel quas passiones caro nostra, vel quas animus perturbationes et mobilitates, aut ex laetis, aut ex tristibus patitur, tribuit, quia nec animae humanae corporeos dolores assignat; est enim in his impassibilis, quia et immortalis, quamvis proprias suas, ut supra memoravimus, habeat ex mobilitate passiones. Tamen quamdiu in consortio carnis suae degit, ut doloribus illius compatiatur ex tristitia, necesse est, nihil ipsa, ut diximus, doloris[ Baluz. doloribus] patiens in sua essentia vel natura. Ita incomparabiliter, et inaestimabiliter, atque inenarrabiliter illud Verbum, Dei Filius, Deus gerens hominem compositum[ Baluz. passus] ex anima et corpore, rectissime dicitur passus, quidquid illa suscepta humanitas pertulit; ipsius enim propria tota humana illa substantia erat, quam sanandam susceperat, sibi conjungens unum se totum cum illa faciendo, et cum illa Deus manens quod erat, existens etiam homo.
48.2
Homo quoque Deus ad judicandum est venturus, secundum prophetae dictum, qui[ Baluz. quo] visibilem dicit esse venturum: Videbunt, inquiens, in quem compupugerunt. Et alius propheta: Et homo est et quis cognoscit eum? In Actibus autem apostolorum, angeli ad eosdem apostolos: Viri Galilaei, quid miramini aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, sicut vidistis eum euntem in coelum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).